L. APVLEI - METAMORPHOSEON LIBER IV

I

Diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes deuertimus. Sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua quamuis asino sentire praestabant. Nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur et secretis gannitibus quod essent latrocinio partae uidebantur indicare. Iamque nos omni sarcina leuatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere. Nec me cum asino uel equo meo conpascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum, sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter inuado, et quamuis crudis holeribus adfatim tamen uentrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens reperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si deuius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incuruo gradu rursum erectus in hominem inspectante nullo resurgerem.

II

Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem aliquanto longius frondosi nemoris conuallem umbrosam, cuius inter uarias herbulas et laetissima uirecta fungentium rosarum mineus color renidebat. Iamque apud mea usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc inuocato hilaro atque prospero Euentu cursu me concito proripio, ut hercule ipse sentirem non asinum me uerum etiam equum currulem nimio uelocitatis effectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meae scaeuitatem anteire non potuit. Iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas diuini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, ac ne conuallem quidem usquam nisi tantum ripae fluuialis marginem densis arboribus septam uideo. Hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in odor) modum floris [inodori] porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem flagrantis minime rurestri uocabulo uulgus indoctum rosas laureas appellant quarumque cuncto pecori cibus letalis est.

III

Talibus fatis implicitus etiam ipsam salutem recusans sponte illud uenenum rosarium sumere gestiebam. Sed dum cunctanter accedo decerpere, iuuenis quidam, ut mihi uidebatur, hortulanus, cuius omni prorsus holera uastaueram, tanto damno cognito cum grandi baculo furens decurrit adreptumque me totum plagis obtundit adusque uitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissem auxilium. Nam lumbis eleuatis in altum, pedum posteriorum calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato grauiter atque iacente contra procliue montis attigui fuga me liberaui. Sed ilico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, ululabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui uidelicet miseratione mihi praesens crearet exitium. Cuncti enim pagani fletibus eius exciti statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortatur. Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum uiderem canes et modo magnos et numero multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me conuocatos exasperari, e re nata capto consilio fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum in stabulum quo deuerteramus recipio. At illi canibus iam aegre cohibitis adreptum me loro quam ualido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum aluus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia fimo fistulatim excusso quosdam extremi liquoris aspergine alios putore nidoris faetidi a meis iam quassis scapulis abegisset.

IV

Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe grauius onustum producunt illi latrones stabulo. Iamque confecta bona parte itineris et uiae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans riuulum quendam serpentis leniter aquae propter insistens subtilem occasionem feliciter nactus cogitabam totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, certus atque obstinatus nullis uerberibus ad ingrediundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum (percussus) sed machaera perfossus occumbere. Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim inpatientia morae partim studio festinatae fugae dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros meque in altioris uindictae uicem lupis et uulturiis praedam relicturos.

V

Sed tam bellum consilium meum praeuertit sors deterrima. Namque ille alius asinus diuinato et antecapto meo cogitatu statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in modum mortui non fustibus non stimulis ac ne cauda et auribus cruribusque undique uersum eleuatis temptauit exurgere, quoad tandem postumae spei fatigati secumque conlocuti, ne tam diu mortuo immo uero lapideo asino seruientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a uia retractum per altissimum praeceps in uallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere. Nam et secum eos animaduerteram conloquentes quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius uiae finis quieta eorumque esset sedes illa et habitatio. Clementi denique transmisso cliuulo peruenimus ad locum destinatum, ubi rebus totis exsolutis atque intus conditis iam pondere liberatus lassitudinem uice lauacri puluereis uolutatibus digerebam.

VI

Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque quam illi latrones inhabitabant descriptionem exponere flagitat. Nam et meum simul periclitabor ingenium, et faxo uos quoque an mente etiam sensuque fuerim asinus sedulo sentiatis. Mons horridus siluestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit. Huius per obliqua deuexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, conualles lacunosae cauaeque nimium spinetis aggeratae et quaquauersus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant. De summo uertice fons affluens bullis ingentibus scaturribat perque prona delapsus euomebat undas argenteas iamque riuulis pluribus dispersus ac ualles illas agminibus stagnantibus inrigans in mondum stipati maris uel ignaui fluminis cuncta cohibebat. Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua; caulae firmae solidis cratibus, ouili stabulationi commodae, porrectis undique lateribus ante fores exigui tramitis uice structis parietis attenduntur. Ea tu bono certe meo periculo latronum dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parua casula cannulis temere contecta, qua speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.

VII

Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro ualido destinatis anum quandam curuatam graui senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuuenum commissa uidebatur, sic infesti compellant: "Etiamne tu, busti cadauer extremum et uitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues? Quae diebus ac noctibus nil quicquam rei quam merum saeuienti uentri tuo soles auiditer ingurgitare." Tremens ad haec et stridenti uocula pauida sic anus: "At uobis, fortissimi fidelissimeque mei sospitatores iuuenes, adfatim cuncta suaui sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus uinum probe calicibus ecfricatis affluenter immissum et ex more calida tumultuario lauacro uestro praeparata." In fine sermonis huius statim sese deuestiunt nudatique et flammae largissimae uapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largiter instructas accumbunt.

VIII

Commodum cubuerant et ecce quidam longe plures numero iuuenes adueniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere. Nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ac uasculorum uestisque sericae et intextae filis aureis inuehebant. Hi simili lauacro refoti inter toros sociorum sese reponunt, tunc sorte ducti ministerium faciunt. Estur ac potatur incondite, pulmentis aceruatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis. Clamore ludunt, strepitu cantilant, conuiciis iocantur, ac iam cetera semiferis Lapithis [tebcinibus] Centaurisque semihominibus similia. Tunc inter eos unus, qui robore ceteros antistabat: "Nos quidem," inquit "qui Milonis Hypatini domum fortiter expugnauimus, praeter tantam fortunae copiam, quam nostra uirtute nacti sumus, et incolumi numero castra nostra petiuimus et, si quid ad rem facit, octo pedibus auctiores remeauimus. At uos, qui Boeotias urbes adpetistis, ipso duce uestro fortissimo Lamacho deminuti debilem numerum reduxistis, cuius salutem merito sarcinis istis quas aduexistis omnibus antetulerim. Sed illum quidem utcumque nimia uirtus sua peremit; inter inclitos reges ac duces proeliorum tanti uiri memoria celebrabitur. Enim uos bonae frugi latrones inter furta parua atque seruilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis."

IX

Suscipit unus ex illo posteriore numero: "Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domus esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deuersetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus. Frugi autem et solitarii homines fortunam paruam uel certe satis amplam dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit. Vix enim Thebas heptapylos accessimus: quod est huic disciplinae primarium studium, [sed dum] sedulo fortunas inquirebamus popularium; nec nos denique latuit Chryseros quidam nummularius copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam. Denique solus ac solitarius parua sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus, aureos folles incubabat. Ergo placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otione potiremur.

X

Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque subleuare neque dimouere ac ne perfringere quidem nobis uidebatur, ne ualuarum sonus cunctam uiciniam nostro suscitaret exitio. Tunc itaque sublimis ille uexillarius noster Lamachus spectatae uirtutis suae fiducia, qua clauis immittendae foramen patebat, sensim inmissa manu claustrum euellere gestiebat. Sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros uigilans et singula rerum sentiens lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim adrepit, grandique clauo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam officit et exitiabili nexu patibulatum relinquens gurgustioli sui tectum ascendit, atque inde contentissima uoce clamitans rogansque uicinos et unum quemque proprio nomine ciens et salutis communis admonens diffamat incendio repentino domum suam possideri. Sic unus quisque proximi periculi confinio territus suppetiatum decurrunt anxii.

XI

Tunc nos in ancipiti periculo constituti uel opprimendi nostri uel deserendi socii remedium e re nata ualidum eo uolente comminiscimus. Antesignani nostri partem, qua manus umerum subit, ictu per articulum medium temperato prorsus abscidimus, atque ibi brachio relicto, multis laciniis offulto uulnere ne stillae sanguinis uestigium proderent, ceterum Lamachum raptim reportamus. Ac dum trepidi religionis urguemur graui tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam nec uel sequi propere uel remanere tuto potest uir sublimis animi uirtutisque praecipuus, multis nos adfantibus multique precibus querens adhortatur per dexteram Martis per fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et captiuitate liberaremus. Cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem latronem superuiuere? Sat se beatum qui manu socia uolens occumberet. Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum per medium pectus ictu fortissimo transadigit. Tunc nos magnanimi ducis uigore uenerato corpus reliquum ueste lintea diligenter conuolutum mari celandum commisimus. Et nunc iacet noster Lamachus elemento toto sepultus.

XII

Et ille quidem dignum uirtutibus suis uitae terminum posuit. Enim uero Alcimus sollertibus coeptis eo saeuum Fortunae nutum non potuit adducere. Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum nauiter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere uellet eaque lectulo suo deuoluta uestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: "Quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas uicinis diuitibus, quorum haec fenestra domum prospicit?" Quo sermone callido deceptus astu et uera quae dicta sunt credens Alcimus, uerens scilicet ne et ea quae prius miserat quaeque postea missurus foret non sociis suis sed in alienos lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, quam dixerat illa, fortunas arbitraturus. Quod eum strenue quidem set satis inprouide conantem senile illud facinus quamquam inualido repentino tamen et inopinato pulsu nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit. Qui praeter altitudinem miniam super quendam etiam uastissimum lapidem propter iacentem decidens perfracta diffisaque crate costarum riuos sanguinis uomens imitus narratisque nobis quae gesta sunt non diu cruciatus uitam euasit. Quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.

XIII

Tunc orbitatis duplici plaga petiti iamque Thebanis conatibus abnuentes Plataeas proximan conscendimus ciuitatem. Ibi famam celebrem super quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus. Nam uir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas uoluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi uerbis idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, uenatores illi probatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum saginas instruentes; confixilis machinae sublicae, turres structae tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, florida pictura decora futurae uenationis receptacula. Qui praeterea numerus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio foris etiam aduexerat generosa illa damnatorum capitum funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii uiribus immanis ursae comparabat numerum copiosum. Nam praeter domesticis uenationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus uariis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat.

XIV

Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae uoluptatis apparatus Inuidiae noxios effugit oculos. Nam diutina captiuitate fatigatae simul et aestiua flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum rediuere numerum. Passim per plateas plurimas cerneres iacere semiuiuorum corporum ferina naufragia. Tunc uulgus ignobile, quos inculta pauperies sine dilectu ciborum tenuato uentri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt. Tunc e re nata suptile consilium ego et iste Eubulus tale comminiscimur. Vnam, quae ceteris sarcina corporis praeualebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum, eiusque probe nudatum carnibus corium seruatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium ceruicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus. Ac dum caelestis uaporis flammis examurgatur, nos interdum pulpis eius ualenter sanguinantes sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque si in primis uoluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem domumque Democharis inlatus per opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles praestaret aditus.

XV

Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum adrexerat. Quorum prae ceteris Thrasyleon factionis optione delectus ancipitis machinae subiuit aleam, iamque habili corio et mollitie tractabili uultu sereno sese recondit. Tunc tenui sarcimine summas, oras eius adaequamus et iuncturae rimam, licet gracilem, setae circumfluentis densitate saepimus. Ad ipsum confinium gulae, qua ceruix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, paruisque respiratui et obtutui circa nares et oculos datis foraminibus fortissimum socium nostrum prorsus bestiam factum inmittimus caueae modico praestinatae pretio, quam constanti uigore festinus inrepsit ipse. Ad hunc modum prioribus inchoatis sic ad reliqua fallaciae pergimus.

XVI

Sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris, qui genere Thracio proditur ius amicitiae summum cum illo Demochare colebat, litteras adfingimus, ut uenationis suae primitias bonus amicus uideretur ornando muneri dedicasse. Iamque prouecta uespera abusi praesidio tenebrarum Thrasyleonis caueam Demochari cum litteris illis adulterinis offerimus; qui miratus bestiae magnitudinem suique contubernalis opportuna liberalitate laetatus iubet nobis protinus gaudii sui ut ipse habebat gerulis decem aureos [ut ipse habebat] e suis loculis adnumerari. Tunc, ut nouitas consueuit ad repentinas uisiones animos hominum pellicere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat; consonaque ciuium uoce satis felix ac beatus Demochares ille saepe celebratus, quod post tantam cladem ferarum nouo prouentu quoquo modo fortunae resisteret, iubet noualibus suis confestim bestiam [iret iubet] summa cum diligentia reportari. Sed suscipiens ego:

XVII

"Caueas," inquam "domine, fraglantia solis et itineris spatio fatigatam coetui multarum et, ut audio, non recte ualentium committere ferarum. Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum immo et lacu aliquoi conterminum refrigerantemque prospicis? An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?" Talibus monitis Demochares perterritus numerumque perditarum secum recenses non difficulter adsensus ut ex arbitrio nostro caueam locaremus facile permisit. "Sed et nos" inquam "ipsi parati sumus hic ibidem pro cauea ista excubare noctes, ut aestus et uexationis incommodo bestiae fatigatae et cibum tempestiuum et potum solitum accuratius offeramus." "Nihil indigemus labore isto uestro," respondit ille "iam paene tota familia per diutinam consuetudinem nutriendis ursis exercitata est."

XVIII

Post haec ualefacto discessimus et portam ciuitatis egressi monumentum quoddam conspicamur procul a uia remoto et abdito loco positum. Ibi capulos carie et uetustate semitectos, quis inhabitabant puluerei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus, et ex disciplina sectae seruato noctis inlunio tempore, quo somnus obuius impetu primo corda mortalium ualidius inuadit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam ante ipsas fores Democharis uelut expilationis uadimonium sistimus. Nec setius Thrasyleon examussim capto noctis latrocinali momento prorepit cauea statimque custodes, qui propter sopiti quiescebant, omnes ad unum mox etiam ianitorem ipsum gladio conficit, clauique subtracta fores ianuae repandit nobisque prompte conuolantibus et domus alueo receptis demonstrat horreum, ubi uespera sagaciter argentum copiosum recondi uiderat. Quo protinus perfracto confertae manus uiolentia, iubeo singulos commilitonum asportare quantum quisque poterat auri uel agenti et in illis aedibus fidelissimorum mortuorum occultare propere rursumque concito gradu recurrentis sarcinas iterare; quod enim ex usu foret omnium, me solum resistentem pro domus limine cuncta rerum exploraturum sollicite, dum redirent. Nam et facies ursae mediis aedibus discurrentis ad proterrendos, siqui de familia forte euigilassent, uidebatur opportuna. Quis enim, quamuis fortis et intrepidus, immani forma tantae bestiae noctu praesertim uisitata non se ad fugam statim concitaret, non obdito cellae pessulo pauens et trepidus sese cohiberet?

XIX

His omnibus salubri consilio recte dispositis occurrit scaeuus euentus. Namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam seruulus strepitu scilicet uel certe diuinitus inquietus proserpit leniter uisaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium uestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo uisa pronuntiat. Nec mora, cum numerosae familiae frequentia domus tota completur. Taedis lucernis cereis sebaciis et ceteris nocturni luminis instrumentis clarescunt tenebrae. Nec inermis quisquam de tanta copia processit, sed singuli fustibus lanceis destrictis denique gladiis armati muniunt aditus. Nec secum canes etiam uenaticos auritos illos et horricomes ad comprimendam bestiam cohortantur.

XX

Tunc ego sensim gliscente adhuc illo tumultu retrogradi fuga domo facesso, sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem latens pone ianuam ipse prospicio. Quamquam enim uitae metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique uel pristinae uirtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat. Scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens uariis corporis sui schemis ac motibus tandem domo prolapsus est. Nec tamen, quamuis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit. Quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi uenaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se commiscent agminatim. Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum cateruis canum saeuientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum. Denique tanti doloris impatiens populi circumfluentis turbelis immisceor et, in quo solo poteram celatum auxilium bono ferre commilitoni, sic indaginis principes dehortabar: "O grande" inquam "et extremum flagitium, magnam et uere pretiosam perdimus bestiam."

XXI

Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuerunt iuueni; quippe quidam procurrens e domo procerus et ualidus incunctanter lanceam mediis iniecit ursae praecordiis nec secus alius et ecce plurimi, iam timore discusso, certatim gladios etiam de proximo congerunt. Enimuero Thrasyleon egregium decus nostrae factionis tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generoso uigore tolerans gloriam sibi reseruauit, uitam fato reddidit. Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbauerat, ut usque diluculum immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamuis iacentem bestiam uel digito contigere, nisi tandem pigre ac timide quidam lanius paulo fidentior utero bestiae resecto ursae magnificum despoliauit latronem. Sic etiam Thrasyleon nobis periuit, sed a gloria non peribit. Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis seruauerant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes istud apud nostros animos identidem reputabamus merito nullam fidem in uita nostra reperiri, quod ad manis iam et mortuos odio perfidiae nostrae demigrarit. Sic onere uecturae simul et asperitate uiae toti fatigati tribus comitum desideratis istas quas uidetis praedas adueximus."

XXII

Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum uino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt. Enim nobis anus illa recens ordeum adfatim et sine ulla mensura largita est, ut equus quidem meus tanta copia solus potitus saliares se cenas cenare crederet. Ego uero, numquam alias hordeum crudum sed tunsum minutatim et diutina coquitatione iurulentum semper solitus esse, [rim] rimatus angulum, quo panes reliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes ualenter exerceo. Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commouent instructique uarie, partim gladiis armati, partim in Lemures reformati, concito se gradu proripiunt. Nec me tamen instanter fortiter manducantem uel somnus imminens impedire potuit. Et quamquam prius, cum essem Lucius, unico uel secundo pane contentus mensa decederem, tunc uentri tam profundo seruiens iam ferme tertium qualum rumigabam. Huic me operi attonitum clara lux oppressit.

XXIII

Tandem itaque asinali uerecundia ductus, aegerrime tamen digrediens riuulo proximo sitim lenio. Nec mora, cum latrones ultra modum anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam uel omnino licet uilem laciniam ferentes, sed tantum gladiis totis totis manibus immo factionis suae cunctis uiribus munitam unicam uirginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum ueste sua lacerantem aduehebant. Eam simul intra speluncam ducunt uerbisque quae dolebat minora facientes sic adloquuntur: "Tu quidem salutis et pudicitiae secura breuem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes autem tui de tanto suarum diuitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem."

XXIV

His et his similibus blateratis necquicquam dolor sedatur puellae. Quidni? quae inter genua sua deposito capite sine modo flebat. At illi intro uocatae anui praecipiunt adsidens eam blando quantum posset solaretur alloquio, seque ad sectae sueta conferunt. Nec tamen puella quiuit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus auocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus illa quatiens mihi etiam lacrimas excussit. Ac sic: "A ego" inquit "misera tali domo tanta familia tam caris uernulis tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta inque isto saxeo carcere et carnificinae laniena seruiliter clausa et omnibus deliciis, quis innata atque innutrita sum, priuata sub incerta salutis spe et carnificinae laniena inter tot ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum uel fletum desinere uel omnino uiuere potero? Lamentata sic et animi dolore et faucium tendore et corporis lassitudine iam fatigata marcentes oculos demisit ad soporem.

XXV

At commodum coniuerat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa longe longeque uehementius adflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam uerberare incipit et aniculae, quamquam instantissime causas noui et instaurati maeroris requirenti, sic adsuspirans altius infit: "Em nunc certe nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferae renuntiaui. Laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est. Ad haec anus iratior dicere eam saeuiore iam uultu iubebat quid, malum, fleret uel quid repente postliminio pressae quietis lamentationes licentiosas refricaret. "Nimirum" inquit "tanto compendio tuae redemptionis defraudare iuuenes meos destinas? Quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parui pendere latrones consuerunt, insuper habitis uiua exurare."

XXVI

Tali puella sermone deterrita manusque eius exosculata: "Parce," inquit "mi parens, et durissimo casui meo pietatis humanae memor subsiste paululum. Nec enim, ut reor, aeuo longiore maturae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. Specta denique scaenam meae calamitatis. Speciosus adulescens inter suos principalis, quem filium publicum omnis sibi ciuitas cooptauit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus indiuiduo contubernio domusculae immo uero cubiculi torique sanctae caritatis adfectione mutua mihi pigneratus uotisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et adfinium stipatus templis et aedibus publicis uictimas immolabat; domus tota lauris obsita taedis lucida constrepebat hymenaeum; tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat mellitisque sauiis crebiter ingestis iam spem futuram liberorum uotis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum fit impetus ad belli faciem saeuiens, nudis et infestis mucronibus coruscans: non caedi non rapinae manus adferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus. Nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente misera formidine exanimem, saeuo pauore trepidam, de medio matris gremio rapuere. Sic ad instar Attidis uel Protesilai dispectae disturbataeque nuptiae.

XXVII

Sed ecce saeuissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur immo uero cumulatur infortunium meum; nam uisa sum mihi de domo de thalamo de cubiculo de toro denique ipso uiolenter extracta per solitudines auias infortunatissimi mariti nomen inuocare, eumque, ut primum meis amplexibus uiduatus est, adhuc ungentis madidum coronis floridum consequi uestigio me pedibus fugientem alienis. Vtque clamore percito formonsae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus adrepto misellum iuuenem maritum meum percussum interemit. Talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pauens excussa sum." Tunc fletibus eius adsuspirans anus sic incipit: "Bono animo esto, mi erilis, nec uanis somniorum figmentis terreare. Nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae uisiones contrarios euentus nonnumquam pronuntiant. Denique flere et uapulare et nonnumquam iugulari lucrosum prosperumque prouentum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis uentrem saginare uel in uoluptatem ueneriam conuenire tristitie animi languore corporis damnisque ceteris uexatum iri praedicabunt. Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus auocabo", et incipit:

XXVIII

Erant in quadam ciuitate rex et regina. Hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamuis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at uero puellae iunioris tam praecipua tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique ciuium et aduenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formonsitatis admiratione stupidi et admouentes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis ‹uenerabantur› adorationibus. Iamque proximas ciuitates et attiguas regiones fama peruaserat deam quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educauit iam numinis sui passim tributa uenia in mediis conuersari populi coetibus, uel certe rursum nouo caelestium stillarum germine non maria sed terras Venerem aliam uirginali flore praeditam pullulasse.

XXIX

Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum prouinciasque plurimas fama porrecta peruagatur. Iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant. Paphon nemo Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris nauigabant; sacra differuntur, templa deformantur, puluinaria proteruntur, caerimoniae negleguntur; incoronata simulacra et arae uiduae frigido cinere foedatae. Puellae supplicatur et in humanis uultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu uirginis, uictimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequentes floribus sertis et solutis adprecantur. Haec honorum caelestium ad puellae mortalis cultum inmodica translatio uerae Veneris uehementer incendit animos, et impatiens indignationis capite quassanti fremens altius sic secum disserit:

XXX

"En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur! Nimirum communi nominis piamento uicariae uenerationis incertum sustinebo et imaginem meam circumferet puella moritura. Frustra me pastor ille cuius iustitiam fidemque magnus comprobauit Iuppiter ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. Sed non adeo gaudens ista, quaecumque est, meos honores usurpauerit: iam faxo eam huius etiam ipsius inlicitae formonsitatis paeniteat." Et uocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium, qui malis suis moribus contempta disciplina publica flammis et sagittis armatus per alienas domos nocte discurrens et omnium matrimonia corrumpens impune committit tanta flagitia et nihil prorsus boni facit. Hunc, quamquam genuina licentia procacem, uerbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam ciuitatem et Psychen - hoc enim nomine puella nuncupabatur - coram ostendit,

XXXI

et tota illa perlata de formonsitatis aemulatione fabula gemens ac fremens indignatione: "Per ego te" inquit "maternae caritatis foedere deprecor per tuae sagittae dulcia uulnera per flammae istius mellitas uredines uindictam tuae parenti sed plenam tribue et in pulchritudinem contumacem seueriter uindica idque unum et pro omnibus unicum uolens effice: uirgo ista amore fraglantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul et incolumitatis ipsius Fortuna damnauit, tamque infimi ut per totum orbem non inueniat miseriae suae comparem." Sic effata et osculis hiantibus filium diu ac pressule sauiata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis uibrantium fluctuum summo rore calcato ecce iam profundi maris sudo resedit uertice, et ipsum quod incipit uelle, set statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum obsequium: adsunt Nerei filiae chorum canentes et Portunus caerulis barbis hispidus et grauis piscoso sinu Salacia et auriga paruulus delphinis Palaemon; iam passim maria persultantes Tritonum cateruae hic concha sonaci leniter bucinat, ille serico tegmine flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant. Talis ad Oceanum pergentem Venerem comitatus exercitus.

XXXII

Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit. Spectatur ab omnibus, laudatur ad omnibus, nec quisquam, non rex non regius nec de plebe saltem cupiens eius nuptiarum petitor accedit. Mirantur quidem diuinam speciem, sed ut simulacrum fabre politum mirantur omnes. Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nulli diffamarant populi, procis regibus desponsae iam beatas nuptias adeptae, sed Psyche uirgo uidua domi residens deflet desertam suam solitudinem aegra corporis animi saucia, et quamuis gentibus totis complacitam odit in se suam formositatem. Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens dei Milesii uetustissimum percontatur oraculum, et a tanto numine precibus et uictimis ingratae uirgini petit nuptias et maritum. Sed Apollo, quamquam Graecus et Ionicus, propter Milesiae conditorem sic Latina sorte respondit:

XXXIII

"Montis in excelsi scopulo, rex siste puellam

ornatam mundo funerei thalami.

Nec speres generum mortali stirpe creatum,

sed saeuum atque ferum uipereumque malum,

quod pinnis uolitans super aethera cuncta fatigat

flammaque et ferro singula debilitat,

quod tremit ipse Iouis quo numina terrificantur,

fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae."

Rex olim beatus affatus sanctae uaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta soris enodat infaustae. Maeretur, fletur, lamentatur diebus plusculis. Sed dirae sortis iam urget taeter effectus. Iam feralium nuptiarum miserrimae uirgini choragium struitur, iam taede lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Ludii modum cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo. Sic adfectae domus triste fatum cuncta etiam ciuitas congemebat luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium.

XXXIV

Sed monitis caelestibus parendi necessitas misellam Psychen ad destinatam poenam efflagitabat. Perfectis igitur feralis thalami cum summo maerore sollemnibus toto prosequente populo uiuum producitur funus, et lacrimosa Psyche comitatur non nuptias sed exsequias suas. Ac dum maesti parentes et tanto malo perciti nefarium facinus perficere cunctatur, ipsa illa filia talibus eos adhortatur uocibus: "Quid infelicem senectam fletu diutino cruciatis? Quid spiritum uestrum, qui magis meus est, crebris eiulatibus fatigatis? Quid lacrimis inefficacibus ora mihi ueneranda foedatis? Quid laceratis in uestris oculis mea lumina? Quid canities scinditis? Quid pectora, quid ubera sancta tunditis? Haec erunt uobis egregiae formonsitatis meae praeclara praemia. Inuidiae nefariae letali plaga percussi sero sentitis. Cum gentes et populi celebrarent nos diuinis honoribus, cum nouam me Venerem ore consono nuncuparent, tunc dolere, tunc flere, tunc me iam quasi peremptam lugere debuistis. Iam sentio iam uideo solo me nomine Veneris perisse. Ducite me et cui sors addixit scopulo sistite. Festino felices istas nuptias obire, festino generosum illum maritum meum uidere. Quid differo quid detrecto uenientem, qui totius orbis exitio natus est?"

XXXV

Sic profata uirgo conticuit ingressuque iam ualido pompae populi prosequentis sese miscuit. Itur ad constitutum scopulom montis ardui, cuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus domuitionem parant. Et miseri quidem parentes eius tanta clade defessi, clausae domus abstrusi tenebris, perpetuae nocti sese dedidere. Psychen autem pauentem ac trepidam et in ipso scopuli uertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri uibratis hinc inde laciniis et reflato sinu sensim leuatam suo tranquillo spiritu uehens paulatim per deuexa rupis excelsae uallis subditae florentis cespitis gremio leniter delapsam reclinat.