I
Oratorum genera esse dicuntur tamquam poetarum; id secus est, nam alterum est multiplex. Poematis enim tragici comici epici melici etiam ac dithyrambici, quo magis est tractatum Graecis quam a Latinis, suum cuiusque est, diuersum a reliquis. Itaque et in tragoedia comicum uitiosum est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus est cuique certus sonus et quaedam intellegentibus nota uox. Oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut grauis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut breuis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita uidetur, et Pacuuium tragicum et Caecilium fortasse comicum. Oratorem genere non diuido; perfectum enim quaero. Vnum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares. Optimus est enim orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et permouet. Docere debitum est, delectare honorarium, permouere necessarium. Haec ut alius melius quam alius, concedendum est; uerum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proximum quod ei simillimum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum.
II
Nam quoniam eloquentia constat ex uerbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, uerborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti uerecunde utamur alienis. Sententiarum autem totidem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commouendi graues. Sed et uerborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et leuitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum [ut aedificiorum] memoria est quasi fundamentum, lumen actio. Ea igitur omnia in quo summa erunt, erit perfectissimus orator; in quo media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator qui Demostheni se similem nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius grauitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatiorem uelit, etiam si est in genere tolerabili, certe non est in, optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.
III
Haec autem dixi breuius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; ex quo Atticorum oratorum ipsa uis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi uiderunt, uitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim uitiosum in sententia, si quid absurdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in uerbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum. Haec uitauerunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus ualuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant. Qui cum careant omni uitio, non sunt contenti quasi bona ualetudine, sed uiris lacertos sanguinem quaerunt, quandam etiam suauitatem coloris. Eos imitemur, si possumus; si minus, illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum uitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. Quod cum faciemus - si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum - imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et priuatas ille plerasque et eas ipsas aliis et paruarum rerum causulas scripsit, uidetur esse ieiunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limauerit.
IV
Quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum. Ita fit ut Demosthenes certe possit summisse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re priuata ad unum iudicem diceremus, uim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur. Qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more uolunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi; sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum uelle, grande ornatumque contemnere; id uero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est quasi sicce et integre. Et ample et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid? Dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admirabilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere. Ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere.
V
Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putaui mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. Conuerti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et Demostheni; nec conuerti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, uerbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non uerbum pro uerbo necesse habui reddere, sed genus omne uerborum uimque seruaui. Non enim ea me adnumerare lectori putaui oportere, sed tamquam appendere. Hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos uolunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi reuocent intellegant: "Sed exorietur Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur." Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando criminari crimenue dissoluere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare. "At loquitur pulchre." Num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controuersias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permouendum.
VI
Qua re si quis erit qui se Thucydidio genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod uersatur in re ciuili et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam. Quin ipsum Isocratem, quem diuinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie uersatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano hic componitur, - optimus longe post homines natos -. Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse diuinius. Huic labori nostro duo genera reprehensionum opponuntur. Vnum hoc: "Verum melius Graeci." A quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? Alterum: "Quid istas potius legam quam Graecas?" Idem Andriam et Synephebos nec minus [Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec] Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt; [sed tamen Ennium et Pacuuium et Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt]. Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conuersis fastidium, nullum cum sit in uersibus?
VII
Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposuerimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, ne quis populi scitum faceret, ut quisquam corona donaretur in magistratu prius quam rationes rettulisset; et altera lex, eos, qui a populo donarentur, in contione donari debere; qui a senatu, in senatu, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo conuocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, eum donari uirtutis ergo beneuolentiaeque quam is erga populum atheniensem haberet. Hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de uirtute eius et beneuolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec uir bonus esset nec bene meritus de ciuitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane grauem. Itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demosthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus non relatis, quam de eo quod ciuis improbus ut optimus laudatus esset. Hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petiuit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut uisendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in grauissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio? Quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero uirtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, uerba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro - quae si e Graecis omnia conuersa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elaborauimus -, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice uolent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.