I
Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed uarius in omni genere uitae fuit: nam ut uirtutibus eluxit, sic uitiis est obrutus. Huius illustrissimum est proelium apud Plataeas. Namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, quos uiritim legerat, et uiginti equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio, qua uictoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. Sed primum in eo est reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque uictoriae ergo Apollini donum dedisse. Hos uersus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripserunt quam nomina earum ciuitatum, quarum auxilio Persae erant uicti.
II
Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret. Pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res. Nam cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex uinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: "Pausanias, dux Spartae, quos Byzanti ceperat, postquam propinquos tuos cognouit, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi uidetur, des ei filiam tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se, adiuuante te, redacturum pollicetur. His de rebus si quid geri uolueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur". Rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magnopere gauisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae polliceretur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum. Huius Pausanias uoluntate cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. In quo facto domum reuocatus, accusatus capitis absoluitur, multatur tamen pecunia; quam ob causam ad classem remissus non est.
III
At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non callida, sed dementi ratione cogitata patefecit: non enim mores patrios solum, sed etiam cultum uestitumque mutauit. Apparatu regio utebatur, ueste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur: epulabatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent; aditum petentibus conueniundi non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae tum sibi inimica capiebat. Id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum claua ad eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum: nisi domum reuerteretur, se capitis eum damnaturos. Hoc nuntio commotus, sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit. Huc ut uenit, ab ephoris in uincla publica est coniectus: licet enim legibus eorum cui uis ephoro hoc facere regi. Hinc tamen se expediuit, neque eo magis carebat suspicione: nam opinio manebat eum cum rege habere societatem. Est genus quoddam hominum, quod Hilotae uocatur, quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit seruorumque munere fungitur. Hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur. Sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen, quo argui posset, non putabant de tali tamque claro uiro suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.
IV
Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias amore uenerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem uenisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui super tali causa eodem missi erant, uincla epistulae laxauit signoque detracto cognouit, si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in eadem epistula, quae ad ea pertinebant, quae inter regem Pausaniamque conuenerant. Has ille litteras ephoris tradidit. Non est praetereunda grauitas Lacedaemoniorum hoc loco. Nam ne huius quidem indicio impulsi sunt, ut Pausaniam comprehenderent, neque prius uim adhibendam putauerunt, quam se ipse indicasset. Itaque huic indici, quid fieri uellent, praeceperunt. Fanum Neptuni est Taenari, quod uiolari nefas putant Graeci. Eo ille index confugi in araque consedit. Hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio. Huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut audiuit Argilium confugisse in aram, perturbatus uenit eo. Quem cum supplicem dei uideret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii. Huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit. Modo magis Pausanias perturbatus orare coepit, ne enuntiaret nec se meritum de illo optime proderet: quodsi eam ueniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus subleuasset, magno ei praemio futurum.
V
His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi. Quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reuerteretur, in itinere, cum iam in eo esset, ut comprehenderetur, ex uultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. Itaque paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in aedem Mineruae, quae Chalcioicos uocatur, confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori ualuas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub diuo interiret. Dicitur eo tempore matrem Pausaniae uixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculauit. Hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflauit. Cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent inferri oportere, quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit pluribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus. Inde posterius dei Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus est, ubi uitam posuerat.