I. Pomiferae arbores quaeque mitioribus sucis uoluptatem primae cibis attulerunt et necessario alimento delicias miscere docuerunt, siue illae ultro siue ab homine didicere blandos sapores adoptione et conubio - idque munus etiam feris uolucribusque dedimus - intra praedictas constant. Proximum erat narrare glandiferas quoque, quae primae uictum mortalium aluerunt nutrices inopis ac ferae sortias ni praeuerti cogeret admiratio usu comperta quaenam qualisque esset uita sine arbore ulla, sine frutice uiuentium. Diximus et in Oriente quidem iuxta Oceanum complures ea in necessitate gentes. Sunt uero et in septentrione uisae nobis Chaucorum, qui Maiores Minoresque appellantur. Vasto ibi meatu bis dierum noctiumque singularum interuallis effusus in immensum agitur Oceanus, operiens aeternam rerum naturae controuersiam dubiamque terrae sit an partem maris. Illic, misera gens, tumulos optinent altos aut tribunalia exstructa manibus ad experimenta altissimi aestus, casis ita inpositis nauigantibus similes, cum integant aquae circumdata, naufragis uero, cum recesserint, fugientesque cum mari pisces circa tuguria uenantur. Non pecudem his habere, non lacte ali, ut finitimis, ne cum feris quidem dimicare contingit omni procul abacto frutice. Vlua et palustri iunco funis nectunt ad praetexenda piscibus retia captumque manibus lutum uentis magis quam sole siccantes terra cibos et rigentia septentrione uiscera sua urunt. Potus non nisi ex imbre seruato scrobibus in uestibulo domus. Et hae gentes, si uincantur hodie a populo Romano, seruire se dicunt! Ita est profecto: multis fortuna parcit in poenam.
II. Aliud e siluis miraculum: totam reliquam Germaniam operiunt adduntque frigori umbras, altissimae tamen haud procul supra dictis Chaucis circa duos praecipue lacus. Litora ipsa optinent quercus maxima auiditate nascendi, suffossaeque fluctibus aut propulsae flatibus uastas complexu radicum insulas secum auferunt, atque ita libratae stantes nauigant, ingentium ramorum armamentis saepe territis classibus nostris, cum uelut ex industria fluctibus agerentur in proras stantium noctu, inopesque remedii illae proelium nauale aduersus arbores inirent. In eadem septentrionali plaga Hercyniae siluae roborum uastitas intacta aeuis et congenita mundo prope inmortali sorte miracula excedit. Vt alia omittantur fide caritura, constat attolli colles occursantium inter se radicum repercussu aut, ubi secuta tellus non sit, arcus ad ramos usque et ipsos inter se rixantes curuari portarum patentium modo, ut turmas equitum tramittant. Glandiferi maxime generis omnes, quibus honos apud Romanos perpetuus.
III. Hinc ciuicae coronae, militum uirtutis insigne clarissimum, iam pridem uero et clementiae imperatorum, postquam ciuilium bellorum profano meritum coepit uideri ciuem non occidere. Cedunt his murales uallaresque et aureae, quamquam pretio antecedentes, cedunt et rostratae, quamuis in duobus maxime ad hoc aeui celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante Magno Pompeio itemque M. Agrippa tribuente Caesare e Siculis quae et ipsa piratica fuere Antea rostra nauium tribunali praefixa fori decus erant, ueluti p. R. ipsi corona inposita. Postquam uero tribuniciis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam uires ex publico in priuatum agi singulisque ciuium quaeri et sacrosancti omnia profana facere; tum a pedibus eorum subiere in capita ciuium rostra. Dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed ciuicam a genere humano accepit ipse.
IV. Antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur - ob id Homerus caelo tantum eam et proelio uniuerso tribuit, uiritim uero ne in certamine quidem ulli - feruntque primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex hedera. Postea deorum honori sacrificantes sumpsere, uictimis simul coronatis. Nouissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non uictori datur, sed patriam ab eo coronari pronuntiatur. Inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. Longum est nec instituti operis disserere quis quamque Romanorum primus acceperit; neque enim alias nouerant quam bellicas. Quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis.
V. Romulus frondea coronauit Hostum Hostilium, quod Fidenam primus inrupisset. Auos hic Tulli Hostilii regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea donauit exercitus ab eo seruatus imperatore Cornelio Cosso cos. Samnitium bello. Ciuica iligna primo fuit, postea magis placuit ex aesculo Ioui sacra, uariatumque et cum quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum honore glandis. Additae leges artae et ideo superbae quasque conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub ipso Ioue datur cuique muros patria gaudens rumpit: ciuem seruare, hostem occidere, utque eum locum, in quo sit actum, hostis optineat eo die, ut seruatus fateatur - alias testes nihil prosunt -, ut ciuis fuerit. Auxilia quamuis rege seruato decus non dant, nec crescit honos idem imperatore conseruato, quoniam conditores in quocumque ciue summum esse uoluere. Accepta licet uti perpetuo. Ludis ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est, sedendi ius in proximo senatui, uacatio munerum omnium ipsi patrique et auo paterno. XIIII eas accepit Siccius Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem et de duce Seruilio. Africanus de patre accipere noluit apud Trebiam. O mores aeternos, qui tanta opera honore solo donauerint et, cum reliquas coronas auro commendarent, salutem ciuis in pretio esse noluerint, clare professi ne seruari quidem hominem fas esse lucri causa!
VI. Glande opes nunc quoque multarum gentium etiam pace gaudentium constant. Nec non at inopia frugum arefactis emolitur farina spissaturque in panis usum. Quin et hodieque per Hispanias secundis mensis glans inseritur. Dulcior eadem in cinere tosta. Cautum est praeterea lege XII Tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere. Genera earum multa. Distant fructu, situ, sexu, sapore. Namque alia fageae glandi figura, alia quernae et ilignae, atque inter se quoque genetum singulorum differentiae. Praeterea sunt aliquae siluestres, aliae placidiores, quae culta optinent. Iam in montuosis planisque distant, sicut et sexu mares ac feminae, item sapore. Dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido Chio tradat Cornelius Alexander. Genera distinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque uulgo nasci uideamus, aesculum non ubique, quartam uero generis eiusdem, quae cerrus uocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte notam esse. Distinguemus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget, etiam Graecis nominibus.
VII. Fagi glans nucleis similis triangula cute includitur. Folium tenue atque e leuissimis, populo simile, celerrime flauescens et media parte plerumque gignens superne paruolam bacam uiridem, cacumine aculeatam. Fagum muribus gratissimum est, et ideo animalis eius una prouentus, glires quoque saginat, expetitur et turdis. Arborum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi.
VIII. Glandem, quae proprie intellegitur, ferunt robur, quercus, aesculus, cerrus, ilex, suber. Continent hispido calyce per genera plus minusue complectente. Folia praeter ilicem grauia, carnosa, procera, sinuosa lateribus, nec cum cadunt, flauescentia, ut fagi, pro differentia, generum breuiora uel longiora. Ilicis duo genera. Ex his in Italia folio non multum ab oleis distant milaces a quibusdam Graecis dictae; in prouinciis aquifoliae sunt ilices. Glans utriusque breuior, gracilior, quam Homerus acylon appellat eoque nomine a glande distinguit. Masculas ilices negant ferre. Glans optima in quercu atque grandissima, mox aesculo. Nam robori parua, cerro tristis, horrida, echinato calyce ceu castaneae. Sed et in querna alia dulcior molliorque feminae, mari spissior. Maxime autem probantur latifoliae ex argumento dictae. Distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. Probatur et ea cuius in balano utrimque ex longitudine extrema lapidescit duritia, melior cui in cortice quam cui in corpore, utrumque non nisi mari. Praeterea aliis ouata, aliis rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candidiorue, qui praefertur. Amaritudo in extremitatibus, mediae dulces. Quin et pediculi breuitas proceritasque differentiam habet. In ipsis uero arboribus quae maximam fert hemeris uocatur, breuior et in orbem comosa alasque ramorum crebro cauata. Fortius lignum quercus habet et incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior caudice, excelsissima autem aegilops, incultis amica. Ab hac proxima latifoliae proceritas, sed minus utilis aedificiis atque carboni: dolata uitiis obnoxia est, quamobrem solida utuntur; carbo in aerariorum tantum officinis compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens saepius recoquitur, cetero plurimus scintillis. Idem e nouellis melior. Acerui consertis taleis recentibus luto caminantur, accensa strue contis pungitur durescens calyx atque ita sudorem emittit. Pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui crassissimus cortex atque caudex et plerumque cauus fungosusque. Nec alia putrescit ex hoc genere, etiam cum uiuit. Quin et fulmine saepissime icitur, quamuis altitudine non excellat. Ideo ligno eius nec ad sacrificia uti fas habetur. Eidem rara glans et, cum tulit, amara, quam praeter sues nullum attingat animal, ac ne hae quidem, si aliud pabulum habeant. Hoc quoque inter reliqua neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur. Glans fagea suem hilarem facit, carnem cocibilem ac leuem et utilem stomacho; iligna suem angustam, nitidam, strigosam; ponderosam querna, diffusam, grauissima et ipsa glandium atque dulcissima. Proximam huic cerream tradit Nigidius, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram; iligna temptari sues, nisi paulatim detur; hanc nouissimam cadere; fungosam carnem fieri aesculo, robore, subere.
IX. Quae glandem ferunt, omnes et gallam alternisque annis glandem, sed gallam hemeris optimam et coriis perficiendis aptissimam, similem huic latifolia, sed leuiorem multoque minus probatam. Fert et nigram (duo enim genera sunt); haec tinguendis lanis utilior. Nascitur autem galla sole de geminis exeunte erumpens noctu semper uniuersa. Crescit uno die candidior et, si aestu excepta est, arescit protinus neque ad iustum incrementum peruenit, hoc est ut nucleum fabae magnitudine habeat. Nigra diutius uiret crescitque ut interdum mali compleat magnitudinem. Optima Commagena, deterrima ex robore; signum eius quod cauernae tralucent.
X. Robur praeter fructum plurima et alia gignit. Namque fert et gallae utrumque genus et quaedam ueluti mora, ni distarent arida duritie, ... plerumque tauri caput imitantia, quibus fructus inest nucleis oliuae similis. Nascuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus habentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. Nam et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. Fert et aliam inutilem pilulam cum capillo, uerno tamen tempore melliginis suci. Gignunt et alae ramorum eius pilulas corpore, non pediculo adhaerentes, candicantes umbilicis, cetera nigra uarietate dispersa; media cocci colorem habent, apertis atra inanitas est. Aliquando et pumices gignit nec non et e foliis conuolutas pilulas et in foliorum uenis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu molles sint, in quibus et culices nascuntur. Maturescunt in modum ...
XI. Ferunt robora et cachrym; ita uocatur pilula in medicina urendi uim habens. Gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. Continet nucleum pineis similem; is crescit hieme, aperitur uere. Pilula tota cadit, cum folia coepere crescere. Tam multifera sunt, tot res praeter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque, gulae nouissima inritamenta, qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos, robur autem et cupressus et pinus noxios. Robora ferunt et ruiscum et mella, ut auctor est Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus, cadentes non aliis magis insidere frondibus. Cremato quoque robam cinerem nitrosum esse certum est.
XII. Omnes tamen has eius dotes ilex solo prouocat cocco. Granium hoc primoque ceu scabies fruticis, paruae aquifoliae ilicis; cuscolium uocant. Pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat. Vsum eius ac rationem in conchylii mentione tradidimus. Gignitur et in Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia.
XIII. Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum ferunt. Est autem fungus candidus, odoratus, antidotis efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. Signum hoc eius, quo in tenebris decerpitur. E glandiferis sola quae uocatur aegilops fert pannos arentes, muscoso uillo canos, non in cortice modo, uerum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos, uti diximus inter unguenta. Suberi minima arbor, glans pessima, rara, cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque etiam in denos pedes undique explanatus. Vsus eius ancoralibus maxime nauium piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu. Quamobrem non infacete Graeci corticis arborem appellant. Sunt et qui feminam ilicem uocent atque, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis praecipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. Nec in Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.
XIV. Cortex et fagis, tiliae, abieti, piceae in magno usu agrestium. Vasa eo corbesque ac patentiora quaedam messibus conuehendis uindemiisque faciunt atque protecta tuguriorum. Scribit in recenti ad duces explorator incidens litteras a suco. Nec non et in quodam usu sacrorum religiosus est fagi cortex. Sed non durat arbor ipsa.
XV. Scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus quae resinam ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. Scandula contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque bellum annis CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est. Siluarum corte distinguebatur insignibus, Fagutali Ioue etiam nunc ubi lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem uimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianiculum, legem in Aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes Quirites teneret.
XVI. Peregrinae tum uidebantur, quoniam non erant suburbanae, pinus atque abies omnesque quae picem gignunt. De quibus nunc dicemus, simul ut tota condiendi uina origo cognoscatur, quae ferunt in Asia aut Oriente praedictis. Picem in Europa sex genera cognatarum arborum ferunt. Ex his pinus atque pinaster folium habent capillamenti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum. Pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis, de quibus dictum est, uixque ut adscribatur generi.
XVII. Pinaster nihil est aliud quam pinus siluestris minor altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in uertice. Copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo. Gignitur et in planis. Easdem arbores alio nomine esse per oram Italiae quas tibulos uocant plerique arbitrantur, sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad usus, paene sine resina.
XVIII. Picea montes amat atque frigora, feralis arbor et funebri indicio ad fores posita ac rogis uirens, iam tamen et in domos recepta tonsili facilitate. Haec plurimam fundit interueniente candida gemma, tam simili turis ut mixta uisu discerni non queat; unde fraus Seplasiae. Omnibus his generibus folia breuia, sed crassiora duraque ceu cupressis. Piceae rami paene statim ab radice modici uelut bracchia lateribus inhaerent. Similiter abieti expetitae nauigiis situs in excelso montium, ceu maria fugerit, nec forma alia. Materies uero praecipua est trabibus et plurimis uitae operibus. Resina ei uitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat aliquando contactu solis. E diuerso materies, quae abieti pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca alia secamenta.
XIX. Quinto generi est situs idem, facies eadem. Larix uocatur. Materies praestantior longe, incorrupta aeuis, umori contumax, rubens praeterea et odore acrior. Plusculum huic erumpit liquoris melleo colore atque lentore, numquam durescentis. Sextum genus est taeda proprie dicta, abundantior suco quam reliqua, parcior liquidiorque quam picea, flammis ac lumini sacrorum etiam grata. Hae, mares dumtaxat, ferunt et eam, quam Graeci sycen uocant, odoris grauissimi. Laricis morbus est ut taeda fiat. Omnia autem haec genera accensa fuligine immodica carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiaculanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec carbonem facit nec alio modo ignis ui consumitur quam lapides. Omnia ea perpetuo uirent nec facile discernuntur in fronde etiam a peritis. Tanta natalium mixtura, est! Sed picea minus alta quam larix; illa crassior leuiorque cortice, folio uillosior, pinguior et densior, mollius flexo. At piceae rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti similius. Larix ustis radicibus non repullulat, picea repullulat, ut in Lesbo accidit incenso nemore Pyrrhaeo. Alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia. Mas breuior et durior, femina procerior, pinguioribus foliis et simplicibus atque non rigentibus. Lignum maribus durum et in fabrili opere contortum, feminae mollius, publico discrimine in securibus: hae in quocumque genere deprehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt, aegrius reuelluntur. Ipsa materies retorrida et nigrior maribus. Laricis circa Idam in Troade et alia differentia, montanae maritimaeque. Nam in Macedonia et Arcadia circaque Elim permutant nomina, nec constat auctoribus quod cuique generi adtribuant. Nos ista Romano discernimus iudicio. Abies e cunctis amplissima est et femina etiam prolixior, materie mollior utiliorque, arbore rotundior, folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque hilarior in totum. E ramis generum horum panicularum modo nucamenta squamatim compacta dependent praeterquam larici. Haec abietis masculae primori parte nucleos habent, non item feminae. Piceae uero totis paniculis, minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter quod Graeci phthirophoron eam appellant. In eadem nucamenta maribus compressiora sunt ac minus resina roscida.
XX. Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid praetereatur, taxus minime uirens gracilisque et tristis ac dira, nullo suco, ex omnibus sola bacifera. Mas noxio fructu; letale quippe bacis in Hispania praecipue uenenum inest, uasa etiam uiatoria ex ea uinis in Gallia facta mortifera fuisse compertum est. Hanc Sextius smilacem a Graecis uocari dicit, et esse in Arcadia tam praesentis ueneni ut qui obdormiant sub ea cibumue capiant moriantur. Sunt qui et taxica hinc appellata dicant uenena (quae nunc toxica dicimus), quibus sagittae tinguantur. Reperio innoxiam fieri, si in ipsam arborem clauus aereus adigatur.
XXI. Pix liquida in Europa e taeda coquitur, naualibus muniendis multosque alios ad usus. Lignum eius concisum furnis undique igni extra circumdato feruet. Primus sudor aquae modo fluit canali; hoc in Syria cedrium uocatur, cui tanta uis est ut in Aegypto corpora hominum defunctorum perfusa eo seruentur.
XXII. Sequens liquor, crassior iam, picem fundit. Haec rursus in cortina aereas coniecta aceto spissatur ut coagulo et Bruttiae cognomen accipit, doliis dumtaxat uasisque ceteris utilis, lentore ab alia pice differens, item colore rutilante et quod pinguior eat reliqua omni. Illa fit e piceae resina feruentibus coacta lapidibus in alueis ualidi roboris aut, si aluei non sint, struis congerie, uelut in carbonis usu. Haec in uinum additur farinae modo tusa, nigrior colore. Eadem resina si cum aqua lenius decoquatur coleturque, rufo colore lentescit ac stillaticia uocatur. Seponuntur autem ad id fere uitia resinae cortexque. Alia temperies ad crapulam: namque flos crudus resinae cum multa astula tenui breuique auulsus conciditur ad cribrum minuta, dein feruenti aqua, donec coquatur, perfunditur. Huius expressum pingue praecipua resina fit atque rara nec nisi paucis in locis subalpinae Italiae, conueniens medicis. Resinae albae congium in duobus aquae pluuiae coquunt. Alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto die, utique uase aeris albi, item terebinthinam in sartagine cinere feruenti, hanc ceteris praeferentes. Proxima e lentisco.
XXIII. Non omittendum apud eosdem zopissam uocari derasam nauibus maritimis picem cum cera, nihil non experiente uita, multoque efficaciorem ad omnia quibus pices resinaeque prosunt, uidelicet adiecto salis callo. Aperitur picea e parte solari non plaga, sed uulnere ablati corticis, cum plurimum bipedali hiatu, ut a terra cubito cum minimum absit. Nec corpori ipsi parcitur, ut in ceteris, quoniam astula in fructu est. Verum haec proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. Postea umor omnis e tota confluit in ulcus; item in taeda. Cum id manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde alia. Postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur. Sic et in Syria terebintho detrahunt cortices, ibi quidem et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his partibus. In Macedonia laricem masculam urunt, feminae radices tantum. Theopompus scripsit in Apolloniatarum agro picem fossilem, non deteriorem Macedonica inueniri. Pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis horridior uirusque praeferens, frigida hieme deterior ac minus copiosa et decolor. Quidam arbitrantur in montuosis copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate steriliores. Fructum quaedam proximo anno ab incisu largiuntur, aliae secundo, quaedam tertio. Expletur autem plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore non coit. Inter haec genera propriam quidam fecere sappinum, quoniam ex cognatione harum seritur, qualis dicta est in nucleis, eiusdemque arboris imas partes taedas uocant, cum sit illa arbor nil aliud quam picea feritatis paulum mitigatae satu, sappinus autem materies caesurae genere fiat, sicuti docebimus.
XXIV. Materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. Procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et Achillis hasta nobilitata. Materies est ad plurima utilis. Ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis ut ementes fallat cortice ablato. Graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram breuem, duriorem fuscioremque, laureis foliis. Bumeliam uocant in Macedonia amplissimam lentissimamque. Alii situ diuisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam. Folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci prodidere. In Italia nec iumentis nocent. Contra serpentes uero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera, ac nihil aeque, reperiuntur, tantaque est uis ut ne matutinas quidem occidentesue umbras, quando sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. Experti prodimus, si fronde ea circumcludatur ignis et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem. Mira naturae benignitas, priusquam hae prodeant, florere fraxinum nec ante conditas folia demittere.
XXV. In tilia mas et femina differunt omni modo. Namque et materies mari dura rufiorque ac nodosa et odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. Nec fert semen aut florem ut femina, quae crassior arbore, materie candida praecellensque est. Mirum in hac arbore fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque sucum esse dulcem, inter corticem ac lignum tenues tunicas multiplici membrana esse, e quibus uincula tiliae uocantur tenuissimumque eorum philyrae, coronarum lemniscis celebres antiquorum honore. Materies teredinem non sentit, proceritate perquam modica, uerum utilis.
XXVI. Acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. Plura eius genera: album, quod praecipui candoris, uocatur Gallicum, in transpadana Italia transque Alpes nascens; alterum genus crispo macularum discursu, qui, cum excellentior fuit, a similitudine caudae pauonum nomen accepit, in Histria Raetiaque praecipuum; e uiliore genere crassiuenium uocatur. Graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum - quod glinon uocant -, montanum uero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno, cortice liuido, scabro. Hoc alii generis proprii esse malunt et latine carpinum appellant.
XXVII. Pulcherrimum uero est bruscum multoque excellentius etiamnum molluscum. Tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque †solicios†aut lamnas raro usu spectatur. E brusco fiunt et mensae nigrescentes. Reperitur et in alno tuber, tanto deterius quantum ab acere alnus ipsa distat. Acerum mares prius florent. Etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis, sicut et fraxini. Est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae uocatur staphylodendron. Fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.
XXVIII. In primis uero materies honorata buxo est raro crispicanti nec nisi radice; de cetero lenis quies materiae, silentio quodam et duritie ac pallore commendabilis, ipsa uero arbor et topiario opere. Tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem; coleastrum, in omni usu damnatum, grauem praefert odorem; tertium genus nostratis uocant, e siluestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, uirens semper ac tonsile. Buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica, flore non spernendo quae causa amaritudinis mellis. Semen cunctis animantibus inuisum. Nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed breuis. Amat frigida, aprica. In igni quoque duritia quae ferro, nec flamma nec carbone utilis.
XXIX. Inter has atque frugiferas materie uitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius nouere, montuosam, quae sit amplior, campestrem, quae fruticosa. Italia Atinias uocat excelsissimas et ex iis siccanas praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum siluestre. Atiniae non ferunt samaram - ita uocatur ulmi semen -, omnesque radicum plantis proueniunt, reliquae semine.
XXX. Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam in uniuersum de cunctis indicanda sunt. Montes amant cedrus, larix, taeda et ceterae e quibus resina gignitur, item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, opulus, ornus, carpinus. Est in Appennino et frutex qui uocatur cotinus, ad linamenta modo conchylii colore insignis. Montes et ualles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, cornus. Aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, soruus, tilia, cerasus. Non temere in montibus uisae sunt prunus, punicae, oleastri, iuglans, mori, sabuci. Descendunt et in plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, fagus, carpinus. Subeunt et in montuosa ulmus, malus, pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices, ilex tinguendisque uestibus nascentes genistae. Gaudet frigidis soruus, sed magis etiam betulla. Gallica haec arbor mirabili candore atque tenuitate, terribilis magistratuum uirgis, eadem circulis flexilis, item corbium costis. Bitumen ex ea Galliae excoquunt. In eosdem situs comitatur et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. Nunc facibus carpinus, corylus familiarissimae.
XXXI. Aquas odere cupressi, iuglandes, castaneae, laburnum. Alpina et Haec arbor nec uulgo nota, dura ac candida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non adtingunt. Odit et quae appellatur Iouis barba, in opere topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio. Non nisi in aquosis proueniunt salices, alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item uaccinia Italiae in aucupiis sata, Galliae uero etiam purpurae tinguendae causa ad seruitiorum uestes. Quaecumque communia sunt montibus planisque, maiora fiunt aspectuque pulchriora quae in campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora, quae in montibus, exceptis malis pirisque.
XXXII. Praeterea arborum aliis decidunt folia, aliae sempiterna coma uirent, quam differentiam antecedat necesse est prior. Sunt enim arborum quaedam omnino siluestres, quaedam urbaniores, quoniam his placet nominibus distinguere. Hae mites, quae fructu aut aliqua dote umbrarumque officio humanius iuuant, non improbe dicantur urbanae.
XXXIII. Harum generis non decidunt oleae, lauro, palmae, myrto, cupressis, pinis, hederae, rhododendro et, quamuis herba dicatur, sabinae. Rhododendron, ut nomine apparet, a Graecis uenit; alii nerium uocarunt, alii rhododaphnen, sempiternum fronde, rosae similitudine, caulibus fruticosum. Iumentis caprisque et ouibus uenenum est, idem homini contra serpentium uenena remedio. Siluestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. Inter utraque genera sunt andrachle in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. Non decidunt autem et in fruticum genere quibusdam, rubo, calamo. In Thurino agro, ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. Nam locorum tanta uis est ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine Thebaidis nulli arborum decidant, ne uitibus quidem.
XXXIV. Ceterae omnes extra praedictas - etenim enumerare longum est - folia deperdunt, obseruatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae uero non decidant callo crassa et angusta esse. Falsa definitio est non decidere iis quarum pinguior sucus sit. Quis enim potest in ilice intellegere? Decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris ui et quodam ueneno aeris putat. Cur ergo non eadem causa aduersus omnes polleat iure miremur. Cadunt plurimis autumno, quaedam tardius atque in hiemes prorogant moras neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent et inter nouissimas nudentur, ut amygdalae, fraxini, sabuci, morus autem nouissima germinet, cum primis folia demittat. Magna et in hoc uis soli. Prius decidunt in siccis macrisque, et uetustae prius arbori, multis,etiam antequam maturescat fructus, ut serotinae fico et hibernae piro et malo, granatumque est pomum tantum aspici in matre. Neque iis autem quae semper retinent comas eadem folia durant subnascentibus aliis; tum arescunt uetera, quod euenit circa solstitia maxime.
XXXV. Foliorum unitas in suo cuique genere permanet praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus uocari. Populi tria genera, alba ac nigra et quae Libyca appellatur, minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. Alba folio bicolor superne candicans, inferiore parte uiridi. Huic nigraeque et crotoni in iuuenta circinatae rotunditatis sunt, uetustiora in angulos exeunt. E contrario hedera angulosa rotundantur. Populorum foliis grandissima lanugo euolat candida et radiata, folio numerosiore candida et ut uilli. Folia granatis et amygdalis rubentia.
XXXVI. Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici euenit. Circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum. Est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. Namque pars inferior a terra herbido uiret colore, ab eadem leuiora neruos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras uero subter ut manus humana. Oleae superne candidiora et minus leuia, item hederae. Sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, interiores partes tepefieri uolentia. Superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.
XXXVII. In Oriente funes ualidos e foliis palmae fieri dictum est eosque in umore utiliores esse. Et apud nos uero palmis a messe decerpuntur; ex his meliora quae sese non diuiserint. Siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, donec candore inarescant, postea in opera finduntur.
XXXVIII. Latissima fico, uiti, platano, angusta myrto, punicae, oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et ilicum generi - nam iuniperis spina pro olio est -, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini, salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, diuisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto ambitu robori, spinosa cute rubo. Mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo breui oleae, ilici, longo uitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. Iam et in pomo ipso mali quodam in genere parua mediis emicant folia, interim et gemina. Praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso. Iam densa ac rara semperque lata rariora. Disposita myrto, concaua buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. Quibus adicit Cato decidua populea quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque et hederacea. Dantur et ex harundine ac lauru. Decidunt soruo uniuersa, ceteris paulatim. Et de foliis hactenus.
XXXIX. Ordo autem naturae annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente uento fauonio ex a. d. fere VI idus Febr. Hoc maritantur uiuescentia e terra, quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. Hic est genitalis spiritus mundi a fouendo dictus, ut quidam existimauere. Flat ab occasu aequinoctiali uer inchoans. Catlitionem rustici uocant, gestiente natura semina accipere eaque animam ferente omnibus satis. Concipiunt uariis diebus et pro sua quaeque natura, alia protinus, ut animalia, tardius aliqua et diutius grauida partus gerunt, quod germinatio ideo uocatur. Pariunt uero cum florent, flosque ille ruptis constat utriculis. Educatio in pomo est. Hoc et germinatio labor arborum.
XL. Flos est pleni ueris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. Tunc se nouas aliasque quam sunt ostendunt, tunc uariis colorum picturis in certamen usque luxuriant. Sed hoc negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes quaeque non sentiant gaudia annorum. Nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesue pomorum annuos uersicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore gignunt. In ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt. Nec iuniperi florent. Quidam earum duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae uero non floreat ferre protinus bacis nascentibus quae biennio haereant. Sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. Sic et hominum multis fortuna sine flore est.
XLI. Omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria, nouissima in siluis, per se autem tardius piri siluestres quam cetera. Primo fauonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas uero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. Festinat et platanus. Cetera uere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus, castanea, glandes, serotino autem germine malus, tardissimo suber. Quibusdam germinatur germinatio nimia soli ubertate aut inuitantis caeli uoluptate, quod magis in herbis segetum euenit. In arboribus tamen nimia germinatio elactescit. Sunt aliae naturales quibusdam praeterque uernam, quae suis constant sideribus quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc uolumine, hiberna aquilae exortu, aestiua canis ortu, tertia arcturi. Has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, uite, punicis, causam adferentes, quoniam in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. Maxime tamen in Aegypto apparet haec ratio. Et reliquae quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna germina edunt. Ideo et ter squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione euenit, quoniam praegnantium rumpitur cortex. Est autem prima earum incipiente uere circiter quindecim diebus. Iterum germinant transeunte geminos sole. Sic fit ut prima cacumina inpelli secutis appareat geniculato incremento. Tertia est earundem a solstitio breuissima, nec diutius septenis diebus, clareque et tunc cernitur excrescentium cacuminum articulatio. Vitis sola bis parturit, primum cum emittit uuam, iterum cum digerit. Eorum quae non florent, partus tantum est et maturitas. Quaedam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut uitis. Serotino quaedam germinatu florent maturantque celeriter, sicuti morus, quae nouissima urbanarum germinat nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum; sed cum coepit, in tantum uniuersa germinatio erumpit ut una nocte peragatur etiam cum strepitu.
XLII. Ex iis quae hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario, Martio uero pomum maturat. Ab ea proximae florent Armeniaca, dein tubures et praecoces, illae peregrinae, hae coactae; ordine autem naturae siluestrium primae sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum malus paruoque post, ut simul possit uideri, pirus et cerasus et prunus. Sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. Et uites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt Vergiliarum exortu. Hoc sidus illarum est. Floret autem solstitio uitis et, quae paulo serius incipit, olea. Deflorescunt omnia septenis diebus non celerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.
XLIII. Nec statim fructus sequitur in aliquibus. Cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. Ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa et inutilis, cum mas e fortissimis durissimisque sit. Tanta differentia ab eodem genere fit sexu. Et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, Vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. Abies floret croci colore circa solstitium, semen reddit post Vergiliarum occasum, pinus autem et picea praeueniunt germinatione XV fere diebus, semen uero post Vergilias et ipsae reddunt.
XLIV. Citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur, nouusque fructus in his cum annotino pendet. In maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem, habet proximo anno ad maturitatem uenturum ac deinde tertio. Nec ulla arborum auidius se promittit: quo mense ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur ut nullo non mense maturescant. Quae se in arbore ipsa diuisere, azaniae uocantur laeduntque ceteras, nisi detrahantur.
XLV. Fructum arborum solae nullum ferunt, hoc est ne semen quidem, tamarix, scopis tantum nascens, populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et oliuam. Infelices autem existimantur damnataeque religione quae non seruntur umquam neque fructum ferunt. Cremutius auctor est numquam uirere arborem ex qua Phyllis se suspenderit. Quae cummim gignunt, post germinationem aperiunt; cummis non nisi fructu detracto spissatur.
XLVI. Nouellae arbores carent fructu quamdiu crescunt. Perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. Qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. Pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed flat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus si, cum defloruere, tales dies fuerint. Ocissime autem salix amittit semen, antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia. Secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. Sed in hoc quoque prouidens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. Vna tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensu Iouis speluncae durum ligneumque, magnitudine ciceris.
XLVII. Fiunt uero quaedam loci uitio infructuosa, sicut in Paro silua Cende quae nihil fert. Persicae arbores in Rhodo florent tantum. Fit haec differentia et sexu, ut in iis quae mares non ferunt. Aliqui hoc permutant et mares esse quae ferant tradunt. Facit et densitas sterilitatem.
XLVIII. Gignentium autem quaedam et lateribus ramorum et cacuminibus ferunt, ut pirus, punica, ficus, myrtus. Cetero eadem natura quae frugibus. Namque et in eis spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. Palma sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis propendentem.
XLIX. Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico, cui folium maximum umbrosissimumque, et ideo supra id pomum. Eidem uni serius folium nascitur quam pomum. Insigne proditur in quodam genere Ciliciae, Cypri, Helladis ficos sub folio, grossos uero post folium nasci. Ficus et praecoces, habet, quas Athenis prodromos uocant, in Laconico genere maxime. Sunt et biferae in isdem. L. In Ceo insula caprifici triferae sunt; primo fetu sequens euocatur, sequenti tertius. Hoc fici caprificantur. Et caprifici autem ab aduersis foliis nascuntur. Biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. Malus siluestris bifera. Sequens eius fructus post Arcturum, in apricis maxime. Vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas uocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est uitem fuisse Zmyrnae apud Matroon triferam et malum in agro Consentino. Hoc autem euenit perpetuo in Venefensi Africae agro, de quo plura alias. Ea est soli fertilitas. Trifera est et cupressus. Namque bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit magnitudines. Est uero et in ipsis, arboribus etiam onustis peculiaris differentia. Summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. Omnes quo magis senescunt, hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui terra. Siluestria, omnia tardiora. Quaedam ex his omnino nec maturescunt. Item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. Haec et fertiliora.
LI. Est etiamnum aetatis differentia. Amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et quoddam genus ficorum, ceterae in iuuenta tardiusque maturantes, quod maxime notatur in uitibus. Vetustioribus enim uinum melius, nouellis copiosius. Celerrime uero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. Namque et minora poma proueniunt et uermiculis obnoxia; quin et in ipsa arbore nascuntur. Ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. Omnia autem celerius senescunt praefecunda. Quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime uitibus euenit. Contra morus tardissime senescit, fructu minime laborans, tarde et ea quorum crispa materies, ut palma, acer, opulus. Et subarata ocius senescunt, siluestria autem tardissime, atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. Ideo et praeflorent talia et praegerminant, in totum praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit.
LII. Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas laurus uuas suas maximeque sterilis, quae non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. Ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles. Plurima uero ilicibus; iis nam et semen suum et granum, quod crataegum uocant, et a septentrione uiscum, a meridie hyphear, de quis plura mox paulo, interdumque pariter res quaternas habent.
LIII. Arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex umus et rami frequentes, ut oliuae, fico, uiti, quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. Hi quibusdam omnino nulli, ut in satiuo genere buxo, loto transmarinae. Quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam diuiduae nec ramosae, ut sabuci, quaedam indiuiduae, ramosae, ut piceae. Quibusdam ramorum ordo, sicut piceae, abieti, aliis inconditus, ut robori, malo, piro. Et abieti quidem subrecta diuisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni. Mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis uero detruncatis durat. Et si infra quam rami fuere praecidatur, quod superest uiuit, si uero cacumen tantum auferatur, tota moritur. Alia ab radice bracchiata, ut ulmus, alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba Graeca, quam Romae a suauitate fructus, siluestris quidem, sed cerasorum paene natura, loton appellant. Praecipue domibus expetitur ramorum petulantia breui caudice latissima exspatiantium umbra et in uicinas domos saepe transilientium. Nulla opacitas breuior, nec auferunt solem hieme decidentibus foliis. Nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami longiores ualidioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. Cortice pelles tingunt, radice lanas. Malis proprium genus; ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus.
LIV. Ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod natura fit, si non eualuere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetauit. Quae diuiduis in ramo natura est, haec uiti in oculo, harundini in geniculo. Omnium terrae proxima crassiora. In longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus et si qua unistirpia. Ramosarum cerasus etiam in XL cubitorum trabes aequali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. Quaedam statim in ramos sparguntur, ut mali.
LV. Cortex aliis tenuis, ut lauro, tiliae, aliis crassus, ut robori, aliis leuis, ut malo, fico, idem scaber robori, palmae, omnibus in senecta rugosior. Quibusdam rumpitur sponte, ut uiti, quibusdam etiam cadit, ut malo, unedoni, carnosus, ut suberi, populo, membranaceus, ut uiti, harundini, libris similis ceraso, multiplex tunicis, ut uitibus, tiliae, abieti, quibusdam simplex, ut fico, harundini.
LVI. Magna et radicum differentia: copiosae fico, robori, platano, breues et angustae malo, singulares abieti, larici; singulis enim innituntur, quamquam minutis in latera dispersis. Crassiores lauro et inaequales, item oleae, cui et ramosae. At robori carnosae. Robora suas in profundum agunt. Si Vergilio quidem credimus, aesculus quantum corpore eminet, tantum radice descendit. Oleae malisque et cupressis per summa caespitum, aliis recto meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. Minutis haec capillamentis hirsuta et abies multaeque siluestrium, e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles lagoenas et alia uasa nectunt. Quidam non altius descendere radices quam solis calor tepefaciat, idque natura loci tenuioris crassiue dixere, quod falsum arbitror. Apud auctores certe inuenitur, abietis planta cum transferretur, octo cubitorum in altitudinem nec totam refossam, sed abruptam. Maxima spatio atque plenitudine et citri est, ab ea platani, roboris et glandiferarum. Quarundam radix uiuacior superficie, ut laurus. Itaque cum trunco inaruit, recisa etiam laetius fruticat. Quidam breuitate radicum celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, quarum radices longissimae et senectus ocissima. Falsum arbitror et quod aliqui prodidere, radices arborum uetustate minui. Visa enim est annosa quercus, euersa tempestatis ui, iugerum soli amplexa.
LVII. Prostratas restitui plerumque et quadam terrae cicatrice uiuescere uolgare est. Familiarissimum hoc platanis, quae plurimum uentorum concipiunt propter densitatem ramorum, quibus amputatis leuato onere in suo scrobe reponuntur, factumque iam est hoc et in iuglandibus oleisque ac multis aliis. Est in exemplis et sine tempestate ullaue causa alia quam prodigii cecidisse multas ac sua sponte resurrexisse. Factum hoc populi Romani Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco Iunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R. resurrexit, quae ante uastata cladibus fuerat. Memoratur hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque detruncata et Stagiris in Museo populo alba, omnia fausti ominis. Sed maxime mirum, Antandri platanus etiam circumdolatis lateribus restibilis sponte facta uitaeque reddita longitudine XV cubitorum, crassitudine quattuor ulnarum.
LVIII. Arbores quas naturae debemus tribus modis nascuntur, sponte aut germine aut ab radice. Cura numerosior exstitit, de qua suo dicemus uolumine. Nunc enim totus sermo de natura est multis modis mirisque memorabili. Namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus nec tralata uiuere. Hoc alias fastidio, alias contumacia, saepius imbecillitate eorum quae transferantur euenit, alias caelo inuidente, alias solo repugnante.
LIX. Fastidit balsamum alibi nasci, nata Assyria malus alibi ferre, nec non et palma ubique nasci aut nata parere uel, cum promisit etiam ostenditque, educare, tamquam inuita pepererit. Non habet uires frutex cinnami in Syriae uicina perueniendi. Non ferunt amomi nardique deliciae, ne in Arabia quidem, ex India et naue peregrinari; temptauit enim Seleucus rex. Illud maxime mirum, ipsas plerumque arbores exorari, ut uiuant atque tramigrent, aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat aduenasque nutriat, caelum nullo modo flecti. Viuit in Italia piperis, arbor, casiae uero etiam in septentrionali plaga, uixit in Lydia turis, sed unde sorbentes sucum omnem ex iis soles coquentesue lacrimam? Illud proxime mirum, mutari naturam in iisdem loci atque pro indiuiso ualere. Cedrum aestuosis partibus dederat et in Lyciis Phrygiisque montibus nascitur. Frigus inimicum lauro fecerat, sed in Olympo copiosior nulla est. Circa Bosporum Cimmerium in Panticapaeo urbe omni modo laborauit Mithridates rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myrtumque habere; non contigit, cum teporis arbores abundent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae. Frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem, piceam. Et quid attinet in Pontum abire? Iuxta Romam ipsam castaneae cerasique aegre proueniunt, persica in Tusculano, nuces Graecae cum taedio inseruntur Tarracina siluis scatente earum.
LX. Cupressus aduena et difficillime nascentium fuit, ut de qua uerbosius saepiusque quam de omnibus aliis prodiderit Cato, satu morosa, fructu superuacua, bacis torua, folio amara, odore uiolenta ac ne umbra quidem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi generis, Diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita. Femina fertilis, mas sterilis. Diu metae demum aspectu non repudiata distinguendis tantum pomorum ordinibus, nunc uero tonsilis facta in densitatem parietum coercitaque gracilitate perpetuo tenera trahitur etiam in picturas operis topiarii, uenatus classesue et imagines rerum tenui folio breuique et uirente semper uestiens. Duo genera earum: meta in fastigium conuoluta, quae et femina appellatur; mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit uitem. Vtraque autem immittitur in perticas asseresue amputatione ramorum, qui XIII anno denariis singulis ueneunt, quaestuosissima in satus ratione silua, uulgoque dotem filiae antiqui plantaria ea appellabant. Huic patria insula Creta, quamquam Cato Tarentinam eam appellat, credo, quod primum eo uenerit. Et in Aenaria succisa regerminat. Sed in Creta quocumque in loco terram mouerit quispiam, si sinatur alia, haec gignitur protinusque emicat, illa uero etiam non appellato solo ac sponte maximeque in Idaeis montibus et quos Albos uocant summisque in his, unde numquam niues absunt, plurima, quod miremur, alibi non nisi in tepore proueniens et nutricem magno opere fastidiens.
LXI. Nec terrae tantum natura circa has refert aut perpetua caeli, uerum et quaedam temporaria uis. Imbres aliqua plerumque semina adferunt et certo fluunt genere, aliquando etiam incognito, quod accidit Cyrenaicae regioni, cum primum ibi laserpicium natum est, ut in herbarum natura dicemus. Nata est et silua urbi ei proxima imbre piceo crassoque.
LXII. Hedera iam dicitur in Asia nasci. Circiter urbis Romae annum CCCCXXX negauerat Theophrastus, nec in India nisi in monte Mero, quin et Harpalum omni modo laborasse ut sereret eam in Medis frustra, Alexandrum uero ob raritatem ita coronato exercitu uictorem ex India redisse exemplo Liberi patris. Cuius dei et nunc adornat thyrsos galeasque etiam ac scuta in Thraciae populis solemnibus sacris, inimica arboribus satisque omnibus, sepulcra, muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut mirum sit ullum honorem habitum ei. Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. Maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et flore ad purpuram accedente; utrisque autem similis est rosae siluestri, nisi quod caret odore. Species horum generum tres: est enim candida aut nigra hedera tertiaque uocatur helix. Etiamnum hae species diuiduntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. Fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui uocantur corymbi, iidem Silenici, cum est minor acinus, sparsior racemus. Simili modo in nigra alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam uocant, maximis inter nigras corymbis. Quidam apud Graecos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum. Plurimas autem habet differentias helix, quoniam folio maxime distat: parua sunt et angulosa concinnioraque, cum reliquorum generum simplicia sint. Distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. Quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque helicem esse, fieri hederam uetustate. Horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac uirens, quae plurima est, altera candido folio, tertia uersicolori, quae Thracia uocatur. Etiamnum herbaceae tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diuersa omnia ea. In uersicolori blia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant. Et in candidis aliis sunt candidiora. Adolescit in longitudinem maxime herbacea. Arbores autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur ut ipsa arbor fiat. Signa eius folia maxima atque latissima, mammae rigentes, quae sunt ceteris inflexae, racemi stantes ac subrecti. Et quamquam omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae. Sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque semper amplectens, hoc et in muris, quamuis ambire non possit. Itaque etiam pluribus locis intercisa uiuit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et, solida arbores sugit ac strangulat. Est in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis tanta amaritudo acini ut aues non attingant. Est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id uocata orthocissos, e diuerso numquam nisi humi repens chamaecissos.
LXIII. Similis est hederae e Cilicia quidem primum profecta, sed in Graecia frequentior, quam uocant smilacem, densis geniculata caulibus, spinosis frutectosa ramis, folio hederaceo, paruo, non anguloso, a pediculo emittente pampinos, flore candido, olenie lilium. Fert racemos labruscae modo, non hederae, colore rubro, complexa acinis maioribus nucleos ternos, minoribus singulos, nigros durosque, infausta omnibus sacris et coronis, quoniam sit lugubris uirgine eius nominis propter amorem iuuenis Croci mutata in hunc fruticem. Id uolgus ignorans plerumque festa sua polluit hederam existimando, sicut in poetis aut Libero patre Sileno quis omnino nescit quibus coronentur? E smilace fiunt codicilli, propriumque materiae est ut admota auribus lenem sonum reddat. Hederae mira proditur natura ad experienda uina, si uas fiat e ligno eius, uina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit mixta.
LXIV. Inter ea quae frigidis gaudent, et aquaticos frutices dixisse conueniat. Principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae. Tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt, durantque aeuis tecta talia. Et in reliquo uero orbe et cameras leuissime suspendunt. Chartisque seruiunt calami, Aegyptii maxime cognatione quadam papyri. Probatiores tamen Cnidii et qui in Asia circa Anaeticum lacum nascuntur. Nostratibus fungosior subest natura, cartilagine bibula, quae, cauo corpore intus, superne tenui inarescit ligno fissilis, praeacuta semper acie. Geniculata cetero gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in cacumina, crassiore paniculae coma, neque hac superuacua: aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi limosiore induruit callo sicut in Belgis, contusa et interiecta nauium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque explendis fidelior pice.
LXV. Calamis orientis populi bella conficiunt, calamis mortem adcelerant pinna addita, calamis spicula addunt inreuocabili hamo noxia fitque et ex ipso telum aliud fracto in uulneribus. His armis solem ipsum obumbrant. Propter hoc maxime serenos dies optant, odere uentos et imbres, qui inter illos pacem esse cogunt. Ac si quis Aethiopas, Aegyptum, Arabas, Indos, Scythas, Bactros, Sarmatarum tot gentes et orientis omniaque Parthorum regna diligentis computet, aequa ferme pars hominum in toto mundo calamis superata degit. Praecipuus hic usus in Creta bellatores suos nobilitauit. Sed in hoc quoque, ut ceteris in rebus, uicit Italia, quando nullus sagittis aptior calamus quam in Rheno Bononiensi amne, cui plurima inest medulla pondusque uolucre et contra flatus quoque peruicax libra; quippe non eadem gratia Belgicis. Haec et Creticis commendatio omnibus, quamquam praeferuntur Indici, quorum alia quibusdam uidetur natura, quando et hastarum uicem praebent additis cuspidibus. Harundini quidem Indicae arborea amplitudo, quales uulgo in templis uidemus. Differre mares ac feminas in his quoque Indi tradunt. Spissius mari corpus, feminae capacius. Nauigiorumque etiam uicem praestant, si credimus, singula internodia. Circa Acesinen amnem maxime nascitur. Harundo omnis ex una stirpe numerosa atque etiam recisa fecundius resurgit. Radix natura uiuax, geniculata et ipsa. Folia Indicis tantum breuia, omnibus uero a nodo orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas atque a medio internodio cum plurimum desinunt uestire procumbuntque. Latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a dextera fiat, alterum superiore geniculo ab laeua per uices. Inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.
LXVI. Plura autem genera. Alia spissior densiorque geniculis, breuibus internodiis, alia rarior maioribus tenuiorque et ipsa. Calamus uero alius totus concauus, quem uocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. Orchomenio et nodi continuo foramine peruii, quem auleticon uocant. Hic tibiis utilior, fistulis ille. Est alius crassiore ligno et tenui foramine; hunc totum fungosa replet medulla. Alius breuior, alius procerior, exilior crassiorque. Fruticosissimus qui uocatur donax, non nisi in aquaticis natus, quoniam et haec differentia est, multum praelata harundine quae in siccis proueniat. Suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat flecti calefacto. Differentias faciunt et folia non multitudine tantum et magnitudine, uerum et colore, uaria Laconicis. Et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque uestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu. Est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suauissima in teneritate animalibus. Vocatur a quibusdam elegia. Est et in Italia nascens adarca nomine palustris ex cortice, tantum sub ipsa coma, utilissima dentibus, quoniam uis eadem est quae sinapi. De Orchomenii lacus harundinetis accuratius dici cogit admiratio antiqua. Characian uocabant crassiorem firmioremque, plocimon uero subtiliorem, hanc in insulis fluitantibus natam, illam in ripis exspatiantis lacus. Tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. Nono hic anno nascebatur. Nam et lacus incrementa hoc temporis spatio seruabat, prodigiogus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam infausto Atheniensium proelio est ... aepe ... Lebadia ... Oxia Campe uocatur influente Cephiso. Cum igitur anno permansit inundatio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem. Vocabantur zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco, graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine aut omnino nulla spadonum nomine insignibus. Hinc erant armamenta ad inclutos cantus, non silendo et reliquo curae miraculo, ut uenia sit argento iam potius cani. Caedi solebant tempestiuae usque ad Antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub Arcturo. Sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant, tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se linguis, quod erat illis theatrorum moribus utilius. Postquam uarietas accessit et cantus quoque luxuria, caedi ante solstitia coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie. Sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laeuae tibiae conuenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quantum praelatis quas ipse Cephisus abluisset. Nunc sacrificae Tuscorum e buxo, ludicrae uero e loto ossibusque asininis et argento fiunt. Aucupatoria harundo a Panhormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa.
LXVII. Harundinis Italiae usus ad uineas maxime. Cato seri eam iubet in umidis agris bipalio subacto prius solo, oculis dispositis interuallo ternorum pedum, simul et corrudam, unde asparagi fiant, concordare amicitiam, salices uero circa. Qua nulla aquaticarum utilior, licet populi uitibus placeant et Caecuba educent, licet alni saepibus muniant contraque erumpentium amnium impetus riparum muro in tutela ruris excubent in aqua satae caesaeque densius innumero herede prosint.
LXVIII. Salicis statim plura genera. Namque et in proceritatem magnam emittunt iugis uinearum perticas pariuntque balteo corticis uincula, et aliae uirgas sequacis ad uincturas lentitiae, aliae praetenues uiminibus texendis spectabili subtilitate, rursus aliae firmiores corbibus ac plurimae agricolarum supellectili, candidiores ablato cortice lenique tractatu mollioribus uasis quam ut e corio fiant eadem, atque etiam supinarum in delicias cathedrarum aptissimae. Caedua salici fertilitas densiorque tonsura ex breui pugno uerius quam ramo, non, ut remur, in nouissimis curanda arbore. Nullius quippe tutior reditus est minorisue inpendi aut tempestatium securior.
LXIX. Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato adtribuit prioremque quam oliuetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia uincula. Siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et uitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus - mirumque contuso ligno alicui maiores ad uincula esse uires -, salici tamen praecipua dos. Finditur Graeca rubens; candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. In Asia tria genera obseruant: nigram utiliorem uiminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae breuissima est, helicem uocant. Apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, uiminalem uocant eandemque purpuream, alteram uitellinam a colore, quae sit tenuior, tertiam Gallicam, quae tenuissima.
LXX. Nec in fruticum nec in ueprium cauliumue neque in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur iure scirpi fragiles palustresque, e quibus tegulum tegetesque, detracto cortice candelae luminibus et funeribus seruiunt. Firmior quibusdam in locis eorum rigor. Namque iis uelificant non in Pado tantum nautici, uerum et in mari piscator Africus praepostero more uela intra malos suspendens et mapalia sua Mauri tegunt, proximeque aestimanti hoc uideatur esse quod in interiore parte mundi papyrum.
LXXI. Sui, sed frutectosi generis sunt inter aquaticas et rubi atque sabuci, fungosi generis, aliter tamen quam ferulae, quippe plus ligni est, utique sabuco, ex qua magis canoram bucinam tubamque credit pastor ibi caesa, ubi gallorum cantum frutex ille non exaudiat. Rubi mora ferunt et alio genere similitudinem rosae quae uocatur cynosbatos. Tertium genus Idaeum uocant Graeci a loco, tenerius quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. Flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque uitia bibitur ex aqua. Sabuci acinos habent nigros atque paruos, umoris lenti, inficiendo maxime capillo. Qui et ipsi aqua decocti manduntur.
LXXII. Vmor et cortici arborum est, qui sanguis earum intellegi debet, non idem omnibus: ficis lacteus - huic ad caseos figurandos coaguli uis -, cerasis cumminosus, ulmis saliuosus, lentus ac pinguis, malis, uitibus, piris aquosus. Viuaciora quibus lentior. Atque in totum corpori arborum, ut reliquorum animalium, cutis, sanguis, caro, nerui, uenae, ossa, medullae. Pro cute cortex. Mirum, is in moro medicis sucum quaerentibus uere hora diei secunda lapide incussus manat, altius fractus siccus uidetur. Proximi plerisque adipes. Hi uocantur a colore alburnum, mollis ac pessima pars ligni,etiam in robore facile putrescens, teredini obnoxia, quare semper amputabitur. Subest huic caro, cui ossa, id est materiae optimum. Alternant fructus quibus siccius lignum, ut olea, magis quam quibus carnosum, ut cerasus. Nec omnibus adipes carnesue largae, uti nec animalium acerrimis. Neutrum habent buxus, cornus, olea, nec medullam minimumque etiam sanguinis, sicuti ossa non habent sorua, carnem sabuci - et plurimam ambae medullam - nec harundinis maiore ex parte.
LXXIII. In quarundam arborum carnibus pulpae uenaeque sunt. Discrimen earum facile: uenae latiores candidioresque; pulpae fissilibus insunt. Ideo fit ut aure ad caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero capite uel graphii sentiantur penetrante rectid meatibus sono, unde deprehenditur an torta sit materies nodisque concisa. Quibus sunt tubera, sicut sunt in carne glandia, in iis nec uena nec pulpa, quodam callo carnis in se conuoluto. Hoc pretiosissimum in citro et acere. Cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alioqui fragilis esset uena in orbem arboris caesa. Fagis pectines transuersi in pulpa. Apud antiquos inde et uasis honos. M' Curius iurauit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum faginum, quo sacrificaret. Lignum in longitudinem fluctuatur, ut quaeque pars fuit ab radice ualidius sidit. Quibusdam pulpa sine uenis mero stamine et tenui constat; Haec maxime fissilia. Alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, uites. At e contrario totum e carne corpus fico; tota ossea ilex, cornus, robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. Ceteris nigricans color, fulua cornus in uenabulis nitet incisuris nodata propter decorem. Cedrus et larix et iuniperus rubent. Larix femina habet quam Graeci uocant aegida, mellei coloris. Inuentum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile rimis hoc lignum proximum medullae est. In abiete lusson Graeci uocant. Cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. Et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque uenabula ex ea praeferunt omnibus; constat enim ex cute et ossibus.
LXXIV. Caedi tempestiuum quae decorticentur, ut teretes ad templa ceteraque usus rotundi, cum germinant, alias cortice inextricabili et carie subnascente ei materieque nigrescente. Tigna et quibus aufert securis corticem a bruma ad fauonium aut, si praeuenire cogamur, arcturi occasu et ante eum fidiculae, nouissima ratione solstitio. Dies siderum horum reddentur suo loco. Vulgo satis putant obseruare, ne qua dedolanda sternatur ante editos suos fructus. Robur uere caesum teredinem sentit, bruma autem neque uitiatur neque pandatur, alias obnoxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere tempestiue quoque caeso euenit. Infinitum refert et lunaris ratio, nec nisi a uicesima in tricesimam caedi uolunt. Inter omnes uero conuenit utilissime in coitu eius sterni, quem diem alii interlunii alii, alii silentis lunae appellant. Sic certe Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ed restituendum caedi in Raetia praefiniuit. Quidam dicunt ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest nisi noctu. Si competant coitus in nouissimum diem brumae, illa fit aeterna materies; proxime, cum supra dictis sideribus. Quidam et canis ortum addunt, et sic caesas materias in forum Augustum. Nec nouellae autem ad materiem nec ueteres utilissimae. Circumcisas quoque in medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. Mirum apud antiquos primo Punico bello classem Duilli Imperatoris ab arbore LX die nauigauisse, contra uero Hieronem regem CCXX naues effectas diebus XLV tradit L. Piso. Secundo quoque Punico Scipionis classis XL die a securi nauigauit. Tantum tempestiuitas etiam in rapida celeritate pollet.
LXXV. Cato hominum summus in omni usu de materiis haec adicit: "Prelum ex carpino atra potissimum facito. Vlmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum ecfodies, luna decrescente eximito post meridiem sine uento austro. Tum erit tempestiua, cum semen suum maturum erit. Cauetoque per rorem trahas aut doles". Idemque mox "Nisi intermestri lunaque dimidiata ne tangas materiem. Quam effodias aut praecidas abs terra. Diebus VII proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximitur. Omnino caueto ni quam materiem doles neue caedas neue tangas nisi siccam neue gelidam neue rorulentam". Tiberius idem et in capillo tondendo seruauit interlunia. M. Varro aduersus defluuia praecipit obseruandum id a pleniluniis.
LXXVI. Larici et magis abieti succisis umor diu defluit. Hae omnium arborum altissimae ac rectissimae. Nauium malis antemnisque propter leuitatem praefertur abies. Communia his pinoque, ut quadripertitos uenarum cursus bifidosue habeant uel omnino simplices. Fabrorum in intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, pessima bifidis materies et mollior quam ceterae. Intellectus in cortice protinus peritis. Abietis quae pars a terra fuit enodis est. Haec qua diximus ratione fluuiata decorticatur atque ita sappinus uocatur, superior pars nodosa duriorque fusterna. Et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. Ideo Romae infernas abies supernati praefertur. Est per se gentium quoque in his differentia. Alpibus Appenninoque laudatissimae, in Gallia Iuribus ac monte Vosego, in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia, deterior Aenianica et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica, quoniam ramosae ibi et contortae putrescentesque facile. At cedrus in Creta, Africa, Syria laudatissima. Cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit. Iunipero eadem uirtus quae cedro; uasta haec in Hispania maximeque Vaccaeis. Medulla eius ubicumque solidior etiam quam cedris. Publicum omnium uitium uocant spiras, ubi conuoluere se uenae atque nodi. Inueniuntur in quibusdam, sicut in marmore, centra, id est duritia clauo similis, inimica serris. Et quaedam forte accidunt, ut lapide conprehenso aut recepto in corpus aut alterius arboris ramo. Megaris diu stetit oleaster in foro, cui uiri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultauerat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae oraculo, cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. Ferunt lapides ita inuentos ad continendos partus esse remedio. Amplissima arborum ad hoc aeui existimatur Romae uisa, quam propter miraculum Tiberius Caesar in eodem ponte naumachiario exposuerat aduectam cum reliqua materie, durauitque ad Neronis principis amphitheatrum. Fuit autem trabs ea e larice, longa pedes CXX, bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur uix credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimantibus. Fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio superfuerat, XX pedibus breuior, sesquipedali crassitudine. Abies admirationis praecipuae uisa est in naue quae ex Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit. Qua naue nihil admirabilius uisum in mari certum est. CXXX milia modium lentis pro saburra ei fuere. Longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis portus latere laeuo. Ibi namque demersa est Claudio principe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedificatis obiter Puteolano puluere aduectisque. Arboris eius crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium implebat, uulgoque auditur LXXX milia nummum et pluris malos uenundari ad eos usus, rates uero conecti XL milia sestertium plerasque. At in Aegypto ac Syria reges inopia abietis cedro ad classes feruntur usi. Maxima ea in Cypro traditur ad undeciremem Demetri succisa CXXX pedum, crassitudinis uero ad trium hominum conplexum. Germaniae praedones singulis arboribus cauatis nauigant, quarum quaedam et XXX homines ferunt. Spississima ex omni materie, ideo et grauissima indicatur hebenus et buxus, graciles natura. Neutra in aquis fluitat nec suber, si dematur cortex, nec larix. Ex reliquis spississima lotos, quae Romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. Et huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime accedere hebenum uidetur, quamquam non desunt qui Syriacas terebinthos nigriores adfirment. Celebratur et Thericles nomine calices ex terebintho solitus facere torno; perquam probatur materies; omnium haec sola ungui uult meliorque fit oleo. Colos mire adulteratur iuglande ac piro siluestri tinctis atque in medicamine decoctis. Omnibus quae diximus spissa firmitas. Ab iis proxima est cornus, quamquam non potest uideri materies propter exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clauisue figendum ceu ferreis. Illex item et oleaster et olea atque castanea, carpinus, opulus - haec et crispa aceris modo -, si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. Castratio illa est adimitque uires. De cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus auelli clauus. E diuerso clauum non tenet cedrus. Mollissima tilia. Eadem uidetur et calidissima. Argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. Calidae et morus, laurus, hederae et omnia e quibus igniaria fiunt.
LXXVII. Exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. Teritur ergo lignum ligno ignemque concipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi uel foliorum facillima conceptu. Sed nihil hedera praestantius quae teratur, lauro quae terat. Probatur et uitis e siluestribus - alia quam labrusca -, et ipsa hederae modo arborem scandens. Frigidissima quaecumque aquatica, lentissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum plaga contrahit se protinus cluditque suum uulnus et ob id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere ficus, uitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. Leuissimae ex his ficus, uitex, salix ideoque utilissimae. Omnes autem ad cistas quaeque flexili crate constent habilia. Habent et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem. Est lentitia platano, sed madida, sicut alno. Siccior eadem ulmo, fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. Rigorem fortissime seruat ulmus, ob id cardinibus crassamentisque portarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda tantum sic, ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix superior. Palma est ... similis et suberis materies, spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et quaecumque crispa. In omnibus siluestria et mascula differentiam cuiusque generis augent. Et infecunda firmiora fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupressus et cornus.
LXXVIII. Cariem uetustatemque non sentiunt cupressus, cedrus, hebenus, lotus, buxum, taxus, iuniperus, oleaster, olea, e reliquis tardissime larix, robur, suber, castanea, iuglans. Rimam fissuramque non capit sponte cedrus, cupressus, olea, buxum.
LXXIX. Maxime aeternam putant hebenum et cupressum cedrumque, claro de omnibus materiis iudicio in templo Ephesiae Dianae, utpote cum tota Asia exstruente CXX annis peractum sit. Conuenit tectum eius esse e cedrinis trabibus. De simulacro ipso deae ambigitur: ceteri ex hebeno esse tradunt, Mucianus III cos. ex iis qui proxime uiso eo scripsere, uitigineum et numquam mutatum septies restituto templo, hanc materiam elegisse Hellenicon, etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, cum antiquiorem Minerua quoque, non modo Libero patre uetustatem ei tribuat. Adicit multis foraminibus nardo rigari, ut medicatus umor adat teneatque iuncturas - quas et ipsas esse modico admodum miror -, ualuas esse e cupresso et iam CCCC prope annis durare materiem omnem nouae similem. Id quoque notandum, ualuas in glutinis compage quadriennio fuisse. Cupressus in eas electa, quoniam praeter cetera in uno genere materiae nitor maxime ualeat aeternus. Nonne simulacrum Veiouis in arce e cupresso durat a condita urbe DLXI anno dicatum? Memorabile et Vticae templum Apollinis, ubi cedro Numidica trabes durant, ita ut positae fuere prima urbis eius origine annis MCLXXVIII, et in Hispania Sagunti templum Dianae a Zacyntho aduectae cum conditoribus annis CC ante excidium Troiae, ut auctor est Bocchus - infra ipsum oppidum id habent, cui pepercit religione inductus Hannibal -, iuniperi trabibus etiam nunc durantibus. Super omnia memoratur aedis Aulide eiusdem deae saeculis ante Troianum bellum exaedificata, quonam genere materiae scientia oblitterata. In plenum dici potest utique quae odore praecellant, eas et aeternitate praestare. A praedictis morus proxume laudatur, quae uetustate etiam nigrescit Et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia: ulmus in perflatu firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. Eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. Larix in umore praecipua et alnus nigra. Robur marina aqua conrumpitur. Non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae defodiuntur uel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. Fagus et cerrus celeriter marcescunt. Aesculus quoque umoris inpatiens. Contra adacta in terram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet patiens. Cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed facile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura siccatae fideliores. Laricem in maritimis nauibus obnoxiam teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et oleam. Quaedam enim in mari, quaedam in terra uitiis opportuniora.
LXXX. Infestantium quattuor genera. Teredines capite ad portionem grandissimo rodunt dentibus. Hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. Terrestres tinias uocant, culicibus uero similes thripas. Quartum est et e uermiculorum genere, et eorum alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in arboribus ex eo qui cerastes uocatur. Cum tantum erosit ut circumagat, se, generat alium. Haec nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. Tradunt et abietem circa germinationes decorticatam qua diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbores esse, ex quibus naues fierent; quas ducentis annis durantes inuentas et, si mergerentur, incorruptas. In eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, uarium tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, uitri modo fragilem.
LXXXI. Apud nos materiae finduntur aliquae sponte, ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adflatus non noceant. Pondus sustinere ualidae abies, larix, etiam in trauersum positae. Robur, olea incuruantur ceduntque ponderi. Illae renituntur nec temere rumpuntur, priusque carie quam uiribus deficiunt. Et palmae arbor ualida; in diuersum enim curuatur [et populus]; cetera omnia in inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim. Pinus et cupressus aduersus cariem taeniasque firmissimae. Facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. Frangi se praenuntiat crepitu, quod et in Antandro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. Pinus, piceae, alni ad aquarum ductus in tubos cauantur; obrutae terra plurimis durant annis. Faedem, si non integantur, cito sonescunt, mirum in modum fortiores, si umor extra quoque supersit.
LXXXII. Firmissima in rectum abies, eadem ualuarum paginis et ad quaecumque libeat intestina opera aptissima siue Graeco siue Campano siue Siculo fabricae artis genere, spectabilis ramentorum crinibus, pampinato semper orbe se uoluens ad incitatos runcinae raptus, eadem e cunctis maxime sociabilis glutino in tantum ut findatur ante qua solida est.
LXXXIII. Magna autem et glutinatio propter ea quae sectilibus lamnis aut alio genere operiuntur. Stamineam in hoc usu probant uenam, et uocant ferulaceam argumento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni genere glutinum abdicat. Quaedam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohaerent nise similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat. Cornum maxime odit soruus, carpinus, buxus, postea tilia. Cuicumque operi facilia flexilia omnia quae lenta diximus, praeterque morus et caprificus. Forabilia ac sectilia quae modice umida. Arida enim latius quam teras cedunt, uiridia praeter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. Qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem. Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eademque hastis corylo melior, cornu leuior, soruo lentior, Gallica uero etiam ad currus flexili leuitate. Aemularetur ulmus, ni pondus esset in culpa.
LXXXIV. Facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera. Eadem sectilibus lamnis in tenui flexilis capsisque ac scriniis sola utilis. Secatur in lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis quae terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus. Sunt uero et parui usus fabrilium ministeriorum insignes, ideoque proditum terebris uaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos, maioresque e pinu et ilice. Et his autem maior ad firmitatem causa tempestiuae caesurae quam inmaturae, quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantae modo germinauerint. Cato uectes aquifolios, laureos, ulmeos, fieri iubet, Hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea. Quae in lamnas secentur quorumque operimento uestiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus, aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix, opulus. Dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, sicut citrum acerque. Nec aliarum tubera in pretio. Media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexibibus maculis. Haec prima origo luxuriae arborum, alia integi et uilioris ligni e pretiosiore corticem fieri. Vt una arbor saepius ueniret, excogitatae sunt et ligni bratteae. Nec satis, coepere tingui animalium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox operiri. Placuit deinde materiem et in mari quaeri. Testudo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inuentum ut pigmentis perderet se plurisque ueniret imitata lignum. Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum uinci iuuat, sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. Modo luxuria non fuerat contenta ligno; iam lignum enim e testudine facit.
LXXXV. Vita arborum quarundam inmensa credi potest, si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet. Verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant in Liternino Africani prioris manu satae oliuae, item myrtus eodem loco conspicuae magnitudinis - subest specus, in quo manes eius custodire draco traditur -, Romae uero lotos in Lucinae area, anno qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX Vrbis aede condita. Incertum ipsa quanto uetustior; esse quidem uetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. Haec nunc D circiter annum habet. Antiquior, sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam Vestalium uirginum capillus ad eam defertur.
LXXXVI. Verum altera lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex uictoria de decumis, aequaeua urbi intellegitur, ut auctor est Masurius. Radices eius in forum usque Caesaris per stationes municipiorum penetrant. Fuit cum ea cupressus aequalis, circa suprema Neronis principis prolapsa atque neglecta.
LXXXVII. Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua titulus aereis litteris Etruscis religione arborem iam tum dignam fuisse significat. Tiburtes quoque originem multo ante urbem Romam habent. Apud eos exstant ilices tres etiam Tiburno conditore eorum uetustiores, apud quas inauguratus traditur. Fuisse autem eum tradunt filium Amphiarai, qui apud Thebas obierit una aetate ante Iliacum bellum.
LXXXVIII. Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemnonis manu satam et alteram in Caphyae Arcadiae luco. Sunt hodie ex aduerso Iliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai sepulcro arbores, quae omnibus ex eo aeuis, cum in tantum adcreuere, ut Ilium aspiciant, inarescunt rursusque adolescunt. Iuxta urbem autem quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit Ilium uocari.
LXXXIX. Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam Io in taurum mutatam Argus alligauerit in Ponto citra Heracleam arae sunt Iouis Stratiou cognomine, ibi quercus duae ab Hercule satae. In eodem tractu portus Amyci est, Bebryce rege interfecto clarus. Eius tumulus a supremo die lauro tegitur quam insanam uocant, quoniam, si quid ex ea decerptum inferatur nauibus, iurgia fiunt donec abiciatur. Regionem Aulocrenen diximus, per quam Apamea in Phrygiam itur. Ibi platanus ostenditur ex qua pependerit Marsuas uictus ab Apolline, quae iam tum magnitudine electa est. Nec non palma Deli ab eiusdem dei aetate conspicitur, Olympiae oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religio. Athenis quoque olea durare traditur in certamine edita a Minerua.
XC. Ex diuerso breuissima uita est punicis, fico, malis, et ex his praecocibus breuior quam serotinis, dulcibus quam acutis, et dulciori in punicis, item in uitibus, praecipueque fertilioribus. Graecinus auctor est sexagenis annis durasse uites. Videntur et aquaticae celerius interire. Senescunt quidem uelociter, sed e radicibus repullulant laurus et mali et punicae. Firmissimae ergo ad uiuendum oleae, ut quas durare annis CC inter auctores conueniat.
XCI. Est in suburbano Tusculani agri colle, qui Corne appellatur, lucus antiqua religione Dianae sacratus a Latio, uelut arte tonsili coma fagei nemoris. In hoc arborem eximiam aetate nostra amauit Passienus Crispus bis cos., orator, Agrippinae matrimonio et Nerone priuigno clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo cubare sub ea uinumque illi adfundere. Vicina luco est ilex, et ipea nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis, decem arbores emittens singulas magnitudinis uisendae siluamque sola faciens.
XCII. Hedera necari arbores certum est. Similem quidam et in uisco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbitrantur. Namque et hoc praeter fructus adgnoscitur non in nouissimis mirabile. Quaedam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. Namque cum suam sedem non habeant, in aliena uiuunt, sicut uiscum et in Syria herba quae uocatur cassytas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumuoluens sese, item circa Tempe Thessalica quae polypodion uocatur et quae dolichos ac serpyllum. Oleastro quoque deputato quod gignatur uocant phaunos; quod uero in spina fullonia, hippophaeston, calyculis inanibus, foliis paruis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur.
XCIII. Visci tria genera. Namque in abiete, larice stelin dicit Euboea nasci, hyphear Arcadia, uiscum autem in quercu, robore, ilice, piro siluestri, terebintho, nec non et aliis arboribus adgnasci plerique, copiosissimum in quercu; alii hyphear uocant in omni arbore, exceptis ilice et quercu. Differentiam facit acini odor uirusque, et folium non iucundi odoris, utroque uisci amaro et lento. Hyphear ad saginanda pecora utilius. Vitia modo purgat primo, dein pinguefacit quae suffecere purgationi; quibus sit aliqua tabes intus, negant durare. Ea medendi ratio aestatis quadragenis diebus. Adiciunt discrimen: uisco in iis, quae folia amittant, et ipsi decidere, contra inhaerere nato in aeterna fronde. Omnino autem satum nullo modo nascitur nec nisi per aluum auium redditum, maxime palumbis ac turdi. Haec est natura ut nisi maturatum in uentre auium non proueniat. Altitudo eius non excedit cubitalem, semper frutectosi ac uiridis. Mas fertilis, femina sterilis, nisi quod et fertilis aliquando non fert.
XCIV. Viscum fit ex acinis, qui colliguntur messium tempore inmaturi. Nam si accessere imbres, amplitudine quidem augentur, uisco uero marcescunt. Siccantur deinde et aridi tunduntur ac conditi in aqua putrescunt duodenis fere diebus unumque hoc rerum putrescendo gratiam inuenit. Inde in profluente, rursus malleo tusi, amissis corticibus interiore carne lentescunt. Hoc est uiscum pennis auium tactum ligandis oleo subactum, cum libeat insidias moliri.
XCV. Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. Nihil habent Druidae - ita suos appellant magos - uisco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. Iam per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint Druidae uideri. Enimuero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. Est autem id rarum admodum inuentu et, repertum magna religione etitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, quia iam uirium abunde habeat nec sit sui dimidia. Omnia sanantem appellant suo uocabulo. Sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admouent candidi coloris tauros quorum cornua tum primum uinciantur. Sacerdos candida ueste cultus arborem scandit, falce aurea demetit: candido id excipitur sago. Tum deinde uictimas immolant, precantes suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. Fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra uenena esse omnia remedio. Tanta gentium in rebus friuolis plerumque religio est.