FLAVI VEGETI RENATI EPITOME REI MILITARIS - LIBER IV

LIBER IIII

I. Ciuitates aut natura aut opere debere muniri.

II. Non directos sed angulosos muros faciendos.

III. Quemadmodum muris e terra iungatur adgestus.

IIII. De cataractis et portis, ne noceantur ab ignibus.

V. De fossis faciendis.

VI. Ne sagittis hostium homines laedantur in muro.

VII. Quibus modis prouidendum sit, ne famem patiantur obsessi.

VIII. Quae species praeparandae sint pro defensione murorum.

VIIII. Quid faciendum sit, si neruorum defuerit copia.

X. Quid faciendum, ne aquae inopiam patiantur obsessi.

XI. Si sales defuerint.

XII. Quid faciendum, cum primo impetu uenitur ad muros.

XIII. Enumeratio machinarum, quibus muri obpugnantur.

XIIII. De ariete falce testudine.

XV. De uineis, de pluteis, de aggere.

XVI. De musculis.

XVII. De turribus ambulatoriis.

XVIII. Quemadmodum ambulatoria turris possit incendi.

XVIIII. Quemadmodum altitudo muris addatur.

XX. Quo pacto suffodiatur terra, ut machina nocere nihil possit.

XXI. De scalis sambuca exostra et tollennone.

XXII. De ballistis onagris scorpionibus arcuballistis fustibalis fundis, per quae tormenta defenditur murus.

XXIII. Aduersum arietes prosunt culcitae laquei lupi columnae grauiores.

XXIIII. De cuniculis, per quos aut murus defoditur aut ciuitas penetratur.

XXV. Quid facere debeant oppidani, si hostes inruperint ciuitatem.

XXVI. Quae sit adhibenda cautela, ne hostes furtim occupent murum.

XXVII. Quando oppidanis inferantur insidiae.

XXVIII. Quid faciant obsidentes, ne ab oppidanis patiantur insidias.

XXVIIII. Quo genere tormentorum ciuitas defendatur.

XXX. Quemadmodum mensura colligatur ad scalas uel machinas faciendas.

XXXI. Praecepta belli naualis.

XXXII. Nomina iudicum, qui praeerant classi.

XXXIII. Vnde appellentur liburnae.

XXXIIII. Qua diligentia fabricentur liburnae.

XXXV. Qua obseruatione sit caedenda materies.

XXXVI. Quo mense caedendae sint trabes.

XXXVII. De modo liburnarum.

XXXVIII. Nomina uentorum et numerus.

XXXVIIII. Quibus mensibus tutius nauigetur.

XL. Quemadmodum tempestatum obseruanda sint signa.

XLI. De prognosticis.

XLII. De aestuariis, hoc est de rheumate.

XLIII. De locorum notitia siue remigibus.

XLIIII. De telis tormentisque naualibus.

XLV. Quemadmodum nauali bello collocentur insidiae.

XLVI. Quid fiat, cum aperto Marte bellum nauale committitur.)

Agrestem incultamque hominum in initio saeculi uitam a communione mutorum animalium uel ferarum urbium consitutio prima discreuit. In his nomen reipublicae repperit communis utilitas. Ideo potentissimae nationes ac principes consecrati nullam maiorem gloriam putauerunt quam aut fundare nouas ciuitates aut ab aliis conditas in nomen suum sub quadam amplificatione transferre. In quo opere clementia serenitatis tuae obtinet palmam. Ab illis enim uel paucae uel singulae, a pietate tua innumerabiles urbes ita iugi labore perfectae sunt, ut non tam humana manu conditae quam diuino nutu uideantur natae. Cunctos imperatores felicitate moderatione castimonia, exemplis indulgentiae, studiorum amore praecedis. Regni animique tui bona cernimus et tenemus quae anticipare et superior optauit aetas et extendi in perpetuum uentura desiderat. Quibus rebus tantum uniuerso orbi praestitum gratulamur, quantum uel humana mens petere uel gratia potuit diuina conferre. Sed dispositionibus uestrae clementiae quantum profecerit murorum elaborata constructio, Roma documentum est, quae salutem ciuium Capitolinae arcis defensione seruauit, ut gloriosius postea totius orbis possideret imperium. Ad complementum igitur operis maiestatis uestrae praeceptione suscepti rationes, quibus uel nostrae ciuitates defendendae sint uel hsotium subruendae, ex diuersis auctoribus in ordinem digeram, nec laboris pigebit, cum omnibus profutura condantur.

I. Urbes atque castella aut natura muniuntur aut manu aut utroque, quod firmius ducitur; natura aut locorum edito uel abrupto aut circumfuso mari siue paludibus uel fluminibus; manu fossis ac muro. In illo naturali beneficio tutissimo eligentis consilium, in plano quaeritur fundantis industria. Videmus antiquissimas ciuitates ita in campis patentibus constitutas, ut deficiente auxilio locorum arte tamen et opere redderentur inuictae.

II. Ambitum muri directum ueteres ducere noluerunt, ne ad ictus arietum esset expositus, sed sinuosis anfractibus, iactis fundamentis, clausere urbes, crebrioresque turres in ipsis angulis reddiderunt propterea, quia, si quis ad murum tali ordinatione constructum uel scalas uel machinas uoluerit admouere, non solum a fronte sed etiam a lateribus et prope a tergo uelut in sinu circumclusus obprimitur.

III. Murus autem ut numquam possit elidi, hac ratione perficitur. Interuallo uicenum pedum interposito duo intrinsecus parietes fabricantur. Deinde terra, quae de fossis fuerit egesta, inter illos mittitur uectibusque densatur, (ita ut a muro primus paries pro rata inferior, secundus longe minor ducatur, ut de plano ciuitatis ad similtudinem graduum quasi cliuo molli usque ad propugnacula possit ascendi,) quia nec murus ullis potest arietibus rumpi, quem terra confirmat, et quouis casu destructis lapidibus ea, quae inter parietes densata fuerat, ad muri uicem ingruentibus moles obsistit.

IIII. Cauetur praeterea, ne portae subiectis ignibus exurantur. Propter quod sunt coriis ac ferro tegendae; sed amplius prodest, quod inuenit antiquitas, ut ante portam addatur propugnaculum, in cuius ingressu ponitur cataracta, quae anulis ferreis ac funibus pendet, ut, si hostes intrauerint, demissa eadem extinguantur inclusi. Ita tamen supra portam murus est ordinandus, ut accipiat foramina, per quae de superiore parte effusa aqua subiectum restinguat incendium.

V. Fossae autem ante urbes latissimae altissimaeque faciendae sunt, ut nec facile possint coaequari replerique ab obsidentibus et, cum aquis coeperint redundare, ab aduersario cuniculum continuari minime patiantur. Nam duplici modo opus subterraneum peragi, earum altitudine et inundatione, prohibetur.

VI. Formidatur, ne multitudo sagittariorum de propugnaculis exterritis defensoribus adpositisque scalis occupet murum. Aduersum quod catafractas uel scuta in ciuitatibus debent habere quam plurimi. Deinde per propugnacula duplicia saga ciliciaque tenduntur impetumque excipiunt sagittarum. Neque enim facile transeunt spicula quod cedit ac fluctuat. Inuentum quoque remedium est, ut de ligno crates facerent, quas metallas uocauerunt, lapidibusque complerent, ea arte inter bina propugnacula constitutas, ut, si per scalas ascendisset hostis et partem aliquam ipsius contigisset, supra caput suum uergeret saxa.

VII. Multa defensionum obpugnationumque sunt genera, quae locis conpetentibus inseremus. Nunc sciendum est obsidendi duas esse species, unam, cum aduersarius oportunis locis praesidiis ordinatis ***** uel aqua prohibet inclusos uel deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit commeatus. Hoc enim consilio ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum. Ad quos casus possessores, quamuis leui suspitione pulsati, omnem alimoniam uictus intra muros debent studiosissime collocare, ut ipsis exuberet substantia, aduersarios inopia cogat abscedere. Non solum autem porcinum sed et omne animalium genus, quod inclusum seruari non potest, deputari oportet ad laridum, ut adminiculo carnis frumenta sufficiant. Aues autem cohortales et sine inpensa in ciuitatibus nutriuntur et propter aegrotantes sunt necessariae. Pabula equis praecipue congerenda et quae adportari nequiuerint exurenda, uini aceti ceterarumque frugum uel pomorum congerendae sunt copiae nihilque, quod usui proficiat, hostibus relinquendum. Nam, ut hortorum cura in uirdiariis domorum uel areis exerceatur, utilitatis ac uoluptatis ratio persuadet. Parum autem proficit plurimum collegisse, nisi ab exordio dimensione salubri per idoneos erogatio temperetur: numquam periclitati sunt fame qui frugalitatem inter copias seruare coeperunt. Inbellis quoque aetas ac sexus propter necessitatem uictus portis frequenter exclusa est, ne penuria obprimeret armatos, a quibus moenia seruabantur.

VIII. Bitumen sulphur picem liquidam oleum, quod incendiarium uocant, ad exurendas hostium machinas conuenit praeparari; ad arma facienda ferrum utriusque temperaturae et carbones seruantur in conditis; ligna quoque hastilibus sagittisque necessaria reponuntur. Saxa rotunda de fluuiis, quia pro soliditate grauiora sunt et aptiora mittentibus, diligentissime colliguntur; ex quibus muri replentur et turres; minima ad fundas siue fustibalos uel manibus iacienda; maiora per onagros diriguntur, maxima uero pondere formaque uolubili in propugnaculis digeruntur, ut demissa per praeceps non solum hostes obruant subeuntes sed etiam machinamenta confringant. Rotae quoque de lignis uiridibus ingentissimae fabricantur, uel intercisi ex ualidissimis arboribus cylindri, quas taleas uocant, ut sint uolubiles, laeuigantur, quae per pronum labentia subito impetu bellatores solent (equos quoque) deterrere. Trabes quoque et tabulata uel diuersae magnitudinis clauos ferreos esse oportet in promptu. Nam obpugnantium machinis per alias machinas consueuit obsisti, praecipue cum subitis operibus addenda sit muris uel propugnaculis altitudo, ne aduersariorum mobiles turres superemineant et capiant ciuitatem.

VIIII. Neruorum quoque copiam summo studio expedit colligi, quia onagri uel ballistae ceteraque tormenta nisi funibus neruinis intenta nihil prosunt. Equorum tamen saetae de caudis ac iubis ad ballistas utiles adseruntur. Indubitatum uero est crines feminarum in eiusmodi tormentis non minorem habere uirtutem Romanae necessitatis experimento. Nam in obsidione Capitolii corruptis iugi ac longa fatigatione tormentis, cum neruorum copia defecisset, matronae abscisos crines uiris suis obtulere pugnantibus, reparatisque machinis aduersariorum impetum reppulerunt. Maluerunt enim pudicissimae feminae deformato ad tempus capite libere uiuere cum maritis quam hostibus integro decore seruire. Cornua quoque uel cruda coria proficit colligi ad catafractas texendas aliaque machinamenta siue munimina.

X. Magna urbis utilitas est, cum perennes fontes murus includit. Quod si natura non praestat, cuiuslibet altitudinis effodiendi sunt putei aquarumque haustus funibus extrahendi. Sed interdum sicciora sunt loca quae montibus sunt saxisque munita; in quibus superposita castella extra murum inferiores reperiunt fontium uenas ac de propugnaculis uel turribus destinatis protegunt telis, ut aquatoribus liber praestetur accessus. Quod si ultra ictum teli, in cliuo tamen ciuitatis subiecta sit uena, castellum paruulum, quem burgum uocant, inter ciuitatem et fontem conuenit fabricari ibique ballistas sagittariosque constitui, ut aqua defendatur ab hostibus. Praeterea in omnibus publicis aedificiis multisque priuatis cisternae sunt diligentissime substruendae, ut receptacula aquis pluuialibus, quae de tectis effluunt, praestent. Difficile sitis uicit, qui quamuis exigua aqua ad potum tamen tantum in obsidione sunt usi.

XI. Maritima sit ciuitas et sales defuerint, liquor ex mari sumptus per alueos aliaque patula uasa diffunditur, qui calore solis duratur in salem. Quod si hostis ab unda prohibeat, nam hoc accidit, harenas, quas excitatum uento mare superfuderat, aliquando colligunt et dulci aqua eluunt, quae sole siccata nihilominus mutatur in sales.

XII. Violenta autem inpugnatio quando castellis uel ciuitatibus praeparatur, mutuo utrimque periculo sed maiore obpugnantium sanguine exercentur luctuosa certamina. Illi enim, qui muros inuadere cupiunt, terrifico apparatu expositis copiis in spem deditionis formidinem geminant tubarum strepitu hominumque permixto; tunc, (quia timor magis frangit insuetos,) primo impetu stupentibus oppidanis, si discriminum experimenta non norunt, admotis scalis inuaditur ciuitas. Quod si a fidentibus siue militaribus uiris repellatur prima congressio, statim clausis crescit audacia, et iam non terrore, sed uiribus et arte confligitur.

XIII. Admouentur enim testudines arietes falces uineae plutei musculi turres; de quibus singulis, qualiter fabricentur, quo etiam pacto proelientur uel repellantur, edisseram.

XIIII. De materia ac tabulatis testudo contexitur, quae, ne exuratur incendio, coriis uel ciliciis centonibusque uestitur. Haec intrinsecus accipit trabem, quae aut adunco praefigitur ferro et falx uocatur ab eo, quod incurua est, ut de muro extrahat lapides, aut certe caput ipsius uestitur ferro et appellatur aries, uel quod habet durissimam frontem, qua subruit muros, uel quod more arietum retrocedit, ut cum impetu uehementius feriat. Testudo autem a similitudine uerae testudinis uocabulum sumpsit, quia, sicut illa modo reducit modo proserit caput, ita machinamentum interdum reducit trabem intedum exerit, ut fortius caedat.

XV. Vineas dixerunt ueteres quas nunc militari barbaricoque usu causias uocant. E lignis leuioribus machina colligatur, lata pedibus octo, alta pedibus septem, longa pedibus septem, longa pedibus sedecim. Huius tectum munitione duplici tabulatis cratibusque contexitur. Latera quoque uimine saepiuntur, ne saxorum telorumque impetu penetrentur. Extrinsecus autem, ne inmisso concremetur incendio, crudis ac recentibus coriis uel centonibus operitur. Istae, cum plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus obsidentes tuti ad subruenda murorum penetrant fundamenta. Plutei dicuntur qui ad similitudinem absidis contexuntur e uimine et ciliciis uel coriis proteguntur ternisque rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus apponuntur, in quaecumque parte uolueris admouentur more carpenti; quos obsidentes applicant muris, eorumque munitione protecti sagittis siue fundis uel missibilibus defensores omnes de propugnaculis ciuitatis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur occasio. Agger autem ex terra lignisque extollitur contra murum, de quo tela iactantur.

XVI. Musculos dicunt minores machinas, quibus protecti bellatores sudatum auferunt ciuitatis; fossatum etiam adportatis lapidibus lignis ac terra non solum conplent sed etiam solidant, ut turres ambulatoriae sine inpedimento iungantur ad murum. Vocantur autem a marinis beluis musculi; nam quemadmodum illi, cum minores sint, tamen ballenis auxilium adminiculumque iugiter exhibent, ita istae machinae breuiores (uel) deputatae turribus magnis aduentui illarum parant uiam itineraque praemuniunt.

XVII. Turres autem dicuntur machinamenta ad aedificiorum speciem ex trabibus tabulatisque conpacta et, ne tantum opus hostili concremetur incendio, diligentissime ex crudis coriis uel centonibus communita, quibus pro modo altitudinis additur latitudo. Nam interdum tricenos pedes per quadrum interdum quadragenos uel quinquagenos latae sunt. Proceritas autem ipsarum tanta fit, ut non solum muros sed etiam turres lapideas altitudine superent. His plures rotae mechanica arte subduntur, quarum lapsu uolubili magnitudo tam ampla moueatur. Praesens autem periculum ciuitatis est, si ad murum fuerit turris admota. Plures enim accipit scalas et diuerso genere conatur inrumpere. Nam in inferioribus habet arietem, cuius impetu destruit muros, circa mediam uero partem accipit pontem, factum de duabus trabibus saeptumque de uimine, quem subito prolatum inter turrem murumque constituunt et per eum egredientes de machina bellatores in ciuitatem transeunt et occupant muros. In superioribus autem turris illius partibus contati et sagittarii collocantur, qui defensores urbis ex alto contis missibilibus saxisque prosternant. Quo facto ciuitas capitur sine mora. Quid enim auxilii superest, cum hi, qui de murorum altitudine hostium murum?

XVIII. Huic tam manifesto discrimini multis occurritur modis. Primum, si confidentia uel uirtus est militaris, eruptione facta globus egreditur aramatorum et ui hostibus pulsis machinamentum illud ingens dereptis coriis de lignis exurit. Quod si oppidani exire non audeant, ad maiores ballistas malleolos uel falaricas cum incendio destinant, ut perruptis coriis uel centonibus intrinsecus flamma condatur. Malleoli uelut sagittae sunt, et, ubi adhaeserint, quia ardentes ueniunt, uniuersa conflagrant. Falarica autem ad modum hastae ualido praefigitur ferro; inter tubum etiam et hastile sulphure resina bitumine stuppisque conuoluitur infusa oleo, quod incendiarium uocant; quae ballistae impetu destinata perrupto munimine ardens figitur ligno turritamque machinam frequenter incendit. Depositi quoque homines funibus, cum hostes dormiunt, in lanternis portant lucernas et incensis machinis rursum leuantur in murum.

XVIIII. Praeterea partem muri, ad quam machina conatur accedere, caemento atque lapidibus uel luto siue lateribus, postremo tabulatis extruendo faciunt altiorem, ne defensores moenium desuper urbi uentura possit obprimere. Constat autem inefficax machinamentum reddi, si inueniatur inferius. Verum obsidentes eiusmodi dolum adhibere consueuerunt. Primo talem extruunt turrem, quae propugnaculis ciuitatis uideatur inferior; deinde secreto aliam de tabulatis intrinsecus turriculam faciunt et, cum muris fuerit machina sociata, subito funibus trochleisque de medio turricula illa producitur, de qua egredientes armati, quia altior inuenitur, statim capiunt ciuitatem.

XX. Interdum longissimas ferratasque trabes obponunt machinae uenienti eamque a muri uicinitate propellunt. Sed cum Rhodiorum ciuitas obpugnaretur ab hostibus et turris ambulatoria supra murorum altitudinem ac turrium omnium pararetur, mechanici ingenio inuentum est tale remedium. Per noctem sub fundamenta muri cuniculum fodit et illum locum, ad quem die postero turris fuerat promouenda, nullo hostium sentiente egesta terra cauauit intrinsecus, et, cum rotis suis moles fuisset inpulsa atque ad locum, qui subtercauatus fuerat, peruenisset, tanto ponderi solo cedente subsedit nec iungi muris aut moueri ulterius potuit. Ita ciuitas liberata est et machina derelicta.

XXI. Admotis turribus funditores lapidibus, sagittarii iaculis, manuballistarii uel arcuballistarii sagittis, iaculatores plumbatis ac missibilibus de muris submouent homines. Hoc facto scalis adpositis occupant ciuitatem. Sed qui scalis nituntur frequenter periculum sustinent, exemplo Capanei, a quo primum scalarum obpugnatio perhibetur inuenta, qui tanta ui occisus est a Thebanis, ut extinctus fulmine diceretur. Et ideo sambuca exostra et tollennone obsidentes in murum hostium penetrant. Sambuca dicitur ad similitudinem citharae; nam quemadmodum in cithara chordae sunt, ita in trabe, quae iuxta turrem ponitur, funes sunt, qui pontem de superiore parte trochleis laxant, ut descendat ad murum, statimque de turri exeunt bellatores et per eum transeuntes moenia urbis inuadunt. Exostra dicitur pons, quem superius exposuimus, quia de turri in murum repente protruditur. Tollenno dicitur, quotiens una trabes in terram praealta defigitur, cui in summo uertice alia transuersa trabes longior dimensa medietate conectitur eo libramento, ut, si unum caput depressis, aliud erigatur. In uno ergo capite cratibus sine tabulatis contexitur machina, in qua pauci conlocantur armati; tunc per funes adtracto depressoque alio capite eleuati inponuntur in murum.

XXII. Aduersum haec obsessos defendere consueuerunt ballistae onagri scorpiones arcuballistae fustibali (sagittarii) fundae. Ballista funibus neruinis tenditur, quae, quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est quanto maior fuerit, tanto spicula longius mittit; quae si iuxta artem mechanicam temperetur et ab exercitatis hominibus, qui mensuram eius ante collegerint, dirigatur, penetrat quodcumque percusserit. Onager autem dirigit lapides, sed pro neruorum crassitudine et magnitudine saxorum pondera iaculatur; nam quanto amplior fuerit, tanto maiora saxa fulminis more contorquet. His duobus generibus nulla tormentorum species uehementior inuenitur. Scorpiones dicebant, quas nunc manuballistas uocant, ideo sic nuncupati, quod paruis subtilibusque spiculis inferunt mortem. Fustibalos arcuballistas et fundas describere superfluum puto, quae praesens usus agnoscit. Saxis tamen grauioribus per onagrum destinatis non solum equi eliduntur et homines sed etiam hostium machinamenta franguntur. XXIII. Aduersum arietes etiam uel falces sunt plura remedia. Aliquanti centones et culcitas funibus chalant et illis obponunt locis, qua caedit aries, ut impetus machinae materia molliore fractus non destruat murum. Alii laqueis captos arietes per multitudinem hominum de muro in obliquum trahunt et cum ipsis testudinibus euertunt. Plures in modum forficis dentatum funibus inligant ferrum, quem lupum uocant, adprehensumque arietem aut euertunt aut ita suspendunt, ut impetum non habeat feriendi. Interdum bases columnaeque marmoreae uibrato impetu iaciuntur de muris arietesque confringunt. Quod si tanta uis fuerit, ut murus arietibus perforetur et, quod saepe accidit, decidat, salutis una spes superest, ut destructis domibus alius intrinsecus murus addatur hostesque intra binos parietes, si penetrare temptauerint, perimantur.

XXIIII. Aliud genus obpugnationum est subterraneum atque secretum, quod cuniculum uocant a leporibus, qui cauernas sub terris fodiunt ibique conduntur. Adhibita ergo multitudine ad speciem metallorum, in quibus auri argentique uenas Bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur cauatoque specu in exitium ciuitatis inferna quaeritur uia. Quae fraus duplicibus operatur insidiis. Aut enim penetrant urbem et noctu non sentientibus oppidanis egrediuntur per cuniculum reseratisque portis suorum agmen inducunt hostesque in ipsis domibus perimunt ignorantes aut certe, cum ad murorum fundamenta peruenerint, suffodiunt eorum maximam partem adpositis siccioribus lignis ruinamque muri tumultuario opere suspendunt; sarmenta insuper iungunt aliaque fomenta flammarum; tunc praeparatis bellatoribus operi ignis inmittitur conbustisque columnis ligneis atque tabulatis muro subito corruente inruptioni aditus reseratur.

XXV. Innumerabilibus declaratur exemplis saepe caesos ad internicionem hostes, qui peruaserant ciuitatem. Quod sine dubio euenit, si oppidani muros ac turres retinuerint uel altiora occupauerint loca. Tunc enim de fenestris ac tectis omnis aetas ac sexus inrumpentes obruit saxis aliisque generibus telorum; quod ne sustineant, obsidentes portas ciuitatis aperire consuerunt, ut resistere desinant fugiendi potestate concessa. Necessitas enim quaedam uirtutis est desperatio. In hoc casu unum oppidanis auxilium est, siue per diem siue per noctem hostis intrauerit, ut muros turresque teneant ac loca superiora conscedant hostesque per uicos et plateas undique obruant dimicantes.

XXVI. Frequenter dolum excogitant obsidentes ac simulata desperatione longius abeunt. Sed ubi post metum murorum uigiliis derelictis requieuerit incauta securitas, tenebrarum ac noctis occasione captata cum scalis clanculo ueniunt murosque conscendunt. Propter quod maior est adhibenda custodia, cum hostis abscesserit, et in ipsis muris ac turribus teguriola conlocanda, in quibus uigiles hibernis mensibus ab imbri uel frigore, aestiuis defendantur a sole. Illud quoque usus inuenit, ut acerrimos ac sagacissimos canes in turribus nutriant, qui aduentum hostium odore praesentiant latratuque testentur. Anseres quoque non minore sollertia nocturnos superuentus clamoribus indicant. Nam ingressi Capitolinam arcem Galli Romanum nomen eruerant, nisi clamore anserum excitatus Mallius restitisset. Mira diligentia siue fortuna uiros, qui uniuersum orbem erant missuri sub iugum, auis una seruauit.

XXVII. Non solum in obsidionibus sed in uniuerso genere bellorum supra omnia ducitur hostium consuetudinem explorare diligenter ac nosse. Oportunitas enim insidiarum aliter non potest inueniri, nisi scias, quibus horis aduersarius a laboris intentione discedat, quibus reddatur incautior, interdum medio die, interdum ad uesperum, saepe nocte, aliquando eo tempore, quo sumitur cibus, cum utriusque partis milites ad requiem aut ad curanda corpora disperguntur. Quod in ciuitate cum coeperit fieri, obsidentes astu se a proelio subtrahunt, ut aduersariorum neglegentiae licentiam tribuant. Quae ipsa inpunitate cum creuerit, repente admotis machinis uel adpositis scalis occupant ciuitatem. Et ideo in muris saxa ceteraque tormenta ponuntur in promptu, ut cognitis insidiis adcurrentes ad manum habeant quod supra caput hostium euoluant atque iaculentur.

XXVIII. Cum neglegentia interuenerit, paribus insidiis subiacent obsidentes. Nam siue cibo siue somno fuerint occupati siue otio aut aliqua necessitate dispersi, tunc oppidani repente prorumpunt, ignorantes perimunt, arietes machinas ipsosque aggeres ignibus concremant omniaque in perniciem suam fabricata opera subuertunt. Propter quod obsidentes ultra ictum teli fossam faciunt eamque non solum uallo et sudibus sed etiam turriculis instruunt, ut erumpentibus ex ciuitate possint obsistere, quod opus loriculam uocant. (Saepe, cum obsidio describitur, inuenitur in historiis loricula urbem esse circumdatam.)

(XXVIIII. Sed ex alto destinata missibilia siue plumbatae uel lanceae ueruta uel spicula in subiectos uehementius cadunt. Sagittae quoque arcubus missae et saxa manibus fundis siue fustibalis directa, quanto de excelsiore loco exeunt, tanto longius penetrant. Ballistae uero et onagri, si a peritis diligentissime temperentur, uniuersa praecedunt, a quibus nec uirtus ulla nec munimina possunt defendere bellatores. Nam more fulminis quicquid percusserint aut dissoluere aut inrumpere consuerunt.)

XXX. Ad capiendos muros scalae uel machinae plurimum ualent, si ea magnitudine conpactae fuerint, ut altitudinem exuperent ciuitatis. Mensura autem colligitur duplici modo; aut enim linum tenue et expeditum uno capite nectitur in sagitta, quae cum ad muri fastigia directa peruenerit, ex mensura lini murorum altitudo deprehenditur, aut certe, cum sol obliquus umbram turrium murorumque iaculatur in terram, tunc ignorantibus aduersariis umbrae illius spatium mensuratur itemque decempeda figitur et umbra ipsius similiter mensuratur. Quo collecto nemo dubitat ex umbra decempedae inueniri altitudinem ciuitatis, cum sciatur, quanta altitudo quantum umbrae mittat in longum. Quae ad obpugnandas uel defendas urbes auctores bellicarum artium prodiderunt uel quae recentium necessitatum usus inuenit, pro publica, ut arbitror, utilitate digessi, illud iterum iterumque commonens, ut sollertissime caueatur, ne quando aut potus inopia emergat aut cibi, quibus malis nulla arte succurritur; ideoque intra muros tanto plura condenda sunt, quantum scitur clausurae tempus in obsidentum potestate consistere.

XXXI. Praecepto maiestatis tuae, imperator inuicte, terrestris proelii rationibus absolutis, naualis belli residua, ut opinor, est portio; de cuius artibus ideo pauciora dicenda sunt, quia iam dudum pacato mari cum barbaris nationibus agitur terrestre certamen. Romanus autem populus pro decore et utilitate magnitudinis suae non propter necessitatem tutmultus alicuius classem parabat ex tempore, sed, ne quando necessitatem sustineret, semper habuit praeparatam. Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam ei regno uel populo, quem expeditum et promptum ad resistendum uindicandumque cognoscit. Apud Misenum igitur et Rauennam singulae legiones cum classibus stabant, ne longius a tutela urbis abscederent et, cum ratio postulasset, sine mora, sine circuitu ad omnes mundi partes nauigio peruenirent. Nam Misenatium classis Galliam Hispanias Mauretaniam Afrcam Aegyptum Sardiniam atque Siciliam habebat in proximo. Classis autem Rauennatium Epiros Macedoniam Achaiam Propontidem Pontum Orientem Cretam Cyprum petere directa nauigatione consueuerat, quia in rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam uirtus.

XXXII. Liburnis autem, quae in Campania stabant, praefectus classis Misenatium praeerat, eas uero, quae Ionio mari locatae fuerant, praefectus classis Rauennatium retinebant; sub quibus erant deni tribuni per cohortes singulas constituti. Singulae autem liburnae singulos nauarchos, id est quasi nauicularios, habebant, qui exceptis ceteris nautarum officiis gubernatoribus atque remigibus et militibus exercendis cotidianam curam et iugem exhibebant industriam.

XXXIII. Diuersae autem prouinciae quibusdam temporibus mari plurimum potuerunt, et ideo diuersa genera nauium fuerunt. Sed Augusto dimicante Actiaco proelio, cum Liburnorum auxiliis praecipue uictus fuisset Antonius, experimento tanti certaminis patuit Liburnorum naues ceteris aptiores. Ergo similtudine et nomine usurpato ad earundem instar classem Romani principes texuerunt. Liburnia namque Dalmatiae pars est Iadertinae subiacens ciuitati, cuius exemplo nunc naues bellicae fabricantur et appellantur liburnae.

XXXIIII. Sed cum in domibus substruendis harenae uel lapidum qualitas requiratur, tanto magis in fabricandis nauibus diligenter cuncta quaerenda sunt, quia maius periculum est nauem uitiosam esse quam domum. Ex cupresso igitur et pinu domestica siue siluestri et abiete praecipue liburna contexitur, utilius aereis clauis quam ferreis configenda; quamlibet enim grauior aliquanto uideatur expensa, tamen, quia amplius durat, lucrum probatur afferre; nam ferreos clauos tepore et umore celeriter robigo consumit, aerei autem etiam in fluctibus propriam substantiam seruant.

XXXV. Obseruandum praecipue, ut a quintadecima luna usque ad uicesimam secundam arbores praecidantur, ex quibus liburnae contexendae sunt. His enim tantum octo diebus caesa materies immunis seruatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam eodem anno interna uermium labe exesa in puluerem uertitur, quod ars ipsa et omnium architectorum cotidianus usus edocuit et contemplatione ipsius religionis agnoscimus, quam pro aeternitate his tantum diebus placuit celebrari.

XXXVI. Caeduntur autem trabes utiliter post solstitium aestiuum, id est per mensem Iulium et Augustum et per autumnale aequinoctium (id est) usque in k. Ianuarias. His namque mensibus arescente umore sicciora et ideo fortiora sunt ligna. Illud etiam cauendum, ne continuo, ut deiectae fuerint trabes, secentur uel statim, ut sectae fuerint, mittantur in nauem, siquidem et adhuc solidae arbores et iam diuisae per tabulas duplices ad maiorem siccitatem mereantur indutias. Nam quae uirides conpinguntur, cum natiuum umorem exudauerint, contrahuntur et rimas faciunt latiores, quo nihil est periculosius nauigantibus (quam hiare tabulata).

XXXVII. Quod ad magnitudinem pertinet, minimae liburnae remorum habent singulos ordines, paulo maiores binos, idoneae mensurae ternos uel quaternos interdum quinos sortiuntur remigio gradus. Nec hoc cuiquam enorme uideatur, cum in Actiaco proelio longe maiora referantur concurrisse nauigia, ut senorum etiam uel ultra ordinum fuerint. Scafae tamen maioribus liburnis exploratoriae sociantur, quae uicenos prope remiges in singulis partibus habeant, quas Britanni picatos uocant. Per has et superuentus fieri et commeatus aduersariorum nauium aliquando intercipi adsolet et speculandi studio aduentus earum uel consilium deprehendi. Ne tamen exploratiae naues candore prodantur, colore Veneto, qui marinis est fluctibus similis, uela tinguntur et funes, cera etiam, qua ungere solent naues, inficitur. Nautaeque uel milites Venetam uestem induunt, ut non solum per noctem sed etiam per diem facilius lateant explorantes.

XXXVIII. Qui cum exercitu armatis classibus uehitur, turbinum signa debet ante praenoscere. Procellis namque et fluctibus liburnae grauius quam ui hostium saepe perierunt, in qua parte naturalis philosophiae tota est adhibenda sollertia, quia uentorum tempestatumque caelesti ratione natura colligitur. Et pro acerbitate pelagi, sicut prouidos cautela tutatur, ita neglegentes extinguit incuria. Igitur uentorum numerum atque uocabula ars nauigandi primum debet inspicere. Veteres autem iuxta positionem cardinum tantum quattuor uentos principales a singulis caeli partibus flare credebant, sed experimentum posterioris aetatis XII conprehendit; horum uocabula ad summouendam dubitationem non solum Graeca sed etiam Latina protulimus, ita ut uentis principalibus declaratis eos, qui ipsis dextra laeuaque coniuncti sunt, indicemus. A uerno itaque solstitio, id est ab orientali cardine, sumemus exordium, ex quo uentus oritur apheliotes, id est subsolanus; huic a dextera iungitur caecias siue euroborus, a sinistra eurus siue uulturnus. Meridianum autem cardinem possidet notus, id est auster; huic a dextera iungitur leuconotus, hoc est albus notus, a sinistra libonotus, id est corus. Occidentalem uero cardinem tenet zephyrus id est subuespertinus; huic a dextera iungitur lips siue africus, a sinistra iapyx siue fauonius. Septentrionalem uero cardinem sortitus est aparctias siue septentrio; cui adhaeret a dextra thrascias siue circius, a sinistra boreas, id est aquilo. Hi saepe singuli, interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres pariter flare consuerunt; horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt et quieta, undis exaestuantibus saeuiunt; horum flatu pro natura temporum uel locorum ex procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur. Nam secundo spiramine optatos classis inuenit portus, aduerso stare uel regredi aut discrimen sustinere conpellitur. Et ideo difficile naufragium pertulit qui uentorum rationem diligenter inspexit.

XXXVIIII. Sequitur mensum dierumque tractatus. Neque enim integro anno uis atque acerbitas maris patitur nauigantes, sed quidam menses aptissimi, quidam dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege naturae. Pachone decurso, id est post ortum Pliadum, a die VI. kal. Iunias usque in Arcturi ortum, id est in diem VIII. decimum kal. Octobres, secura nauigatio creditur, quia aestatis beneficio uentorum acerbitas mitigatur; post hoc tempus usque in tertium idus Nouembres incerta nauigatio est et discrimini propior propterea, quia post idus Septembres oritur Arcturus, uehementissimum sidues, et VIII. kal. Octobres aequinoctialis euenit acerba tempestas, circa nonas uero Octobres aeduli pluuiales, V. idus easdem Taurus. A Nouembri autem mense crebris tempestatibus nauigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. Ex die igitur tertio idus Nouembres usque in diem sextum idus Martias maria clauduntur. Nam lux minima noxque prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas, uentorum imbri uel niuibus geminata saeuitia non solum classes a pelago sed etiam commeantes a terrestri itinere deturbat. Post natalem uero, ut ita dicam, nauigationis, qui sollemni certamine publicoque spectaculo multarum urbium celebratur, plurimorum siderum ipsiusque temporis ratione usque in idus Maias periculose maria temptantur, non quo negotiatorum cesset industria, sed quia maior adhibenda cautela est, quando exercitus nauigat cum liburnis, quam cum priuatarum mercium festinat audacia.

XL. Praeterea aliorum ortus occasusque siderum tempestates uehementissimas commouent; in quibus licet certi dies auctorum adtestatione signentur, tamen, quia diuersis casibus aliquanta mutantur et, quod confitendum est, caelestes causas humana condicio ad plenum nosse prohibetur, ideo nauticae obseruationis curam trifariam diuidunt. Aut enim circa diem statutum aut ante uel postea tempestates fieri conpertum est. Vnde praecedentes ************, nascentes die sollemni *********, subsequentes ************* Graeco uocabulo nuncuparunt. Sed omnia enumerare nominatim aut ineptim uideatur aut longum, cum auctores plurimi non solum mensum sed etiam dierum rationem diligenter expresserint. Transitus quoque siderum, quos planetas uocant, cum praescripto cursu Dei arbitrio creatoris suscipiunt signa uel deserunt, frequenter assolent serena turbare. Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et nauigantibus quam maxime metuendos non solum peritiae ratio sed etiam uulgi usus intellegit.

XLI. Multis quoque signis et de tranquillo procellae et de tempestatibus tranquilla produntur, quae uelut in speculo lunae orbis ostendit. Rubicundus color uentus, caeruleus indicat pluuias, ex utroque commixtus nimbos et furentes procellas. Laetus orbis ac lucidus serenitatem nauigiis repromittit, quam gestat in uultu, praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus rutila neque infuso fuerit umore fuscata. Sol quoque exoriens uel diem condens interest utrum aequalibus gaudeat radiis an obiecta nube uarietur, utrum solito splendore fulgidus an uentis urguentibus igneus neue pallidus uel pluuia sit inpendente maculosus. Aer uero et mare ipsum nubiumque magnitudo uel species sollicitos instruit nautas. Aliquanta ab auibus, aliquanta significantur a piscibus, quae Vergilius in Georgicis diuino paene conprehendit ingenio et Varro in libris naualibus diligenter excoluit. Haec gubernatores so se scire profitentur, sciunt eatenus, quatenus eos imperitiae usus instituit, non altior doctrina formauit.

XLII. Elementum pelagi tertia pars mundi est, quae praeter uentorum flatus suo quoque spiramine motuque uegetatur. Nam certis horis, diebus pariter ac noctibus aestu quodam, quod rheuma uocant, ultro citroque percurrit et more torrentium fluminum nunc exundat in terras nunc refluit in altitudinem suam. Haec reciprocantis meatus ambiguitas cursum nauium secunda adiuuat, retardat aduersa. Quae dimicaturo magna sunt cautione uitanda. Neque enim auxilio remorum rheumatis impetus uincitur, cui interdum cedit et uentus; et quoniam in diuersis regionibus, diuerso lunae crescentis minuentisque statu certis horis ista uariantur, ideo proelium nauale gesturus consuetudinem pelagi uel loci ante congressum debet agnoscere.

XLIII. Nauticorum gubernatorumque sollertia est loca, in quibus nauigaturi sunt, portusque cognoscere, ut infesta prominentibus uel latentibus scopulis, uadosa ac sicca uitentur; tanto enim securitas maior est, quanto mare altius fuerit. In nauarchis diligentia, in gubernatoribus peritia, in remigibus uirtus eligitur propterea, quia naualis pugna tranquillo committitur mari liburnarumque moles non uentorum flatibus sed remorum pulsu aduersarios percutit rostris eorumque rursum impetus uitat, in quo opere lacerti remigum et ars clauum regentis magistri uictoriam praestat.

XLIIII. Multa quidem armorum genera proelium terrestre desiderat; sed nauale certamen non solum plures armorum species uerum etiam machinas et tormenta flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. Quid enim crudelius congressione nauali, ubi aquis homines perimuntur et flammis? Praecipua ergo esse debet tegminum cura, ut catafracti uel loricati galeati etiam et ocreis muniti sint milites. De onere namque armorum nemo potest conqueri, qui stans pugnat in nauibus; scuta quoque ualidiora propter ictus lapidum et ampliora sumuntur. Praeter falces et harpagones aliaque naualia genera telorum sagittis missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris ballistis scorpionibus iacula inuicem diriguntur et saxa et, quod est grauius, qui de uirtute praesumunt, admotis liburnis iniectis pontibus in aduersariorum transeunt naues ibique gladiis manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. In maioribus etiam liburnis propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro ita de excelsioribus tabulatis facilius uulnerent uel perimant inimicos. Oleo incendiario stuppa sulphure et bitumine obuolutae et ardentes sagittae per ballistas in hosticarum nauium alueos infiguntur unctasque cera et pice et resina tabulas tot fomentis ignium repente succendunt. Alii ferro interimuntur et saxo, alii ardere coguntur in fluctibus; inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora.

XLV. Ad instar autem terrestris proelii superuentus fiunt ignorantibus nauticis uel circa oportunas insularum angustias conlocantur insidiae. Idque agitur, ut imparati facilius deleantur; si longo remigio fatigati sunt hostium nautae, si uento urguentur aduerso, so pro rostris est rheuma, si nihil suspicantes dormiunt inimici, si statio, quam tenent, exitum non habet, si dimicandi optata euenit occasio, fortunae beneficiis iungendae sunt manus et ex oportunitate proelium conserendum. Quod si cautela hostium euitatis insidiis publico Marte confligat, tunc liburnarum instruendae sunt acies, non directae ut in campis, sed incuruae ad similitudinem lunae, ita ut productis cornibus acies media sinuetur, ut, si aduersarii perrumpere temptauerint, ipsa ordinatione circumdati deprimantur. In cornibus autem praecipuum robur et liburnarum conlocatur et militum.

XLVI. Praeterea utile est, ut alto et libero mari tua semper classis utatur, inimicorum uero pellatur ad litus, quia pugnandi impetum perdunt qui detruduntur in terras. In eiusmodi certamine tria armamentorum genera plurimum ad uictoriam prodesse compertum est, asseres falces bipinnes. Asser dicitur, cum trabes subtilis ac longa ad similitudinem antemnae pendet in malo utroque capite ferrato. Hunc, siue a dextra siue a sinistra parte aduersariorum se iunxerint naues, pro uice arietis ui inpellunt; qui bellatores hostium siue nautas sine dubio prosternit ac perimit ipsamque nauem saepius perforat. Falx autem dicitur acutissimum ferrum curuatum ad similitudinem falcis, quod contis longioribus inditum chalatorios (sub. funes), quibus antemnae suspenditur, repente praecidit conlapsisque uelis liburnam pigriorem et inutilem reddit. Bipinnis est securis habens ex utraque parte latissimum et acutissimum ferrum. Per has in medio ardore pugnandi peritissimi nautae uel milites cum minoribus scafulis secreto incidunt funes, quibus aduersariorum ligata sunt gubernacula. Quo facto statim capitur tamquam inermis et debilis nauis; quid enim salutis superest ei, qui amiserit clauum? De lusoriis, quae in Danubio agrarias cotidianis tutantur excubiis, reticendum puto, quia artis amplius in his frequentior usus inuenit, quam uetus doctrina monstrauerat.