I
Moralis philosophiae caput est, Faustine fili, ut scias quibus ad beatam uitam perueniri rationibus possit. Verum ut beatitudinem bonorum fine ante alia contingere putes, ostendam quae de hoc Plato senserit. Bonorum igitur alia eximia ac prima per se ducebat esse, per praeceptionem cetera bona fieri existimabat. Prima bona esse deum summum mentemque illam, quam noun idem uocat; secundum ea quae ex priorum fonte profluerent esse animi uirtutes: prudentiam, iustitiam, pudicitiam, fortitudinem; sed his omnibus praestare prudentiam; secundam numero ac potestate continentiam posuit; has iustitiam sequi; fortitudinem quartam esse. Differentiam hanc bonorum esse constituit: partim diuina per se et prima simplicia duci bona; alia hominum nec eadem omnium existimari. Diuina quapropter esse atque simplicia uirtutes animi, humana autem bona eaque quorundam esse[nt], quae cum corporis commodis congruunt, et illa quae nominamus externa, quae sapientibus et cum ratione ac modo uiuentibus sunt sane bona, stolidis et eorum usum ignorantibus esse oportet mala.
II
Bonum primum est uerum et diuinum illud, optimum et amabile et concupiscendum, cuius pulchritudinem rationabiles adpetunt mentes natura duce instinctae ad[em] eius ardorem. Et quod non omnes id adipisci queunt neque primi boni adipiscendi facultatem possunt habere, ad id feruntur quod hominum est, *quod* secundum nec commune multis est nec omnibus similiter bonum. Namque adpetitus et agendi aliquid cupido aut uer[b]o bono incitatur aut eo quod uideatur bonum. Vnde natura duce cognatio quaedam est cum bonis ei animae portioni[s], quae cum ratione consentit. Accidens autem bonum est et putatur, quod corpori rebusque uenientibus extrinsecus copulatur. Et illum quidem, qui natura inbutus est ad sequendum bonum, non modo sibimet intimatum putat, sed omnibus etiam hominibus; nec pari aut simili modo, uerum (etiam) ... unumquemque acceptum esse, dehinc proximis et mox ceteris, qui familiari usu uel notitia iunguntur.
III
Hominem ab stirpe ipsa neque absolute malum nec bonum nasci, sed ad utrumque procliue ingenium eius esse; habere semina quidem quaedam utrarumque rerum cum nascendi origine copulata, quae educationis disciplina in partem alteram debeant emicare; doctoresque puerorum nihil antiquius curare oportet quam ut amatores uirtutum uelint esse, moribus, institutis eos ad id prorsus inbuere, et regere et regi discant magistra iustitia. Quare praeter cetera induci ad hoc eos oportere, ut sciant quae sequenda fugiendaque sint, esse honesta et turpia, plena illa uoluptatis ac laudis, haec [tenus] dedecoris ac turpitudinis; honesta eadem, quae sunt bona, confidenter optare non oportere. Tria genera ingeniorum ab eo sunt comprehensa, quorum praestans et egregium appellat unum, alterum deterrimum pessimumque, tertium ex utroque modice temperatum medium nuncupauit: mediocritatis huius uult esse participes puerum docilem et uirum progredientem ad modestiam eundemque commodum ac uenustum. Eiusmodi quippe medietatis inter uirtutes et uitia intercedere dicebat tertium quiddam, ex quo alia laudanda, alia culpanda essent. Inter scientiam et inscientiam ualidam alteram opinionem, alteram falsam peruicaciae uanitate iactatam, inter pudicitiam libidinosamque uitam abstinentiam et intemperantiam posuit, fortitudini ac timori medios pudorem et ignauiam fecit. Horum quippe, quos mediocres uult uideri, neque sinceras esse uirtutes nec uitia tamen mera et intemperata, sed hinc atque inde permixta esse.
IV
Malitiam uero deterrimi et omnibus uitiis inbuti hominis ducebat esse; quod accidere censebat, cum optima et rationabilis portio et quae etiam imperitare ceteris debet, seruit aliis, illae uero uitiorum ducatrices, iracundia et libido, ratione sub iugum missa dominantur. Eandem malitiam de diuersis, abundantia inopiaque, constare; nec solum eam inaequalitatis uitio claudicare arbitratur, sed etiam incumbere dissimilitudine; neque enim posse[t] cum bonitate congruere, quae a semetipsa tot modis discrepet et non solum disparilitatem, sed etiam inconcinnitatem prae se gerat. Tres quapropter partes animae tribus dicit uitiis urgueri: prudentiam indocilitas inpugnat, quae non abolitionem infert scientiae, sed contraria est disciplinae discendi - huius duas ab eo species accipimus, inperitiam et fatuitatem, quarum inperitia sapientiae, fatuitas prudentiae inueniuntur inimicae -, iracundiam audacia; in eius comitatum secuntur indignatio et incommobilitas - aorgesian sic interim dixerim -, quae non extinguit incitamenta irarum, sed ea stupore defigit immobili. Cupiditatibus luxuriam, id est adpetitus adplicat uoluptatum et desideriorum ad fruendum potiendumque haustus inexplebiles. Ex hac manat auaritia atque lasciuia, quarum altera liberalitatem coercet, altera inmoderatius fundendo patrimonia prodigit facultates.
V
Sed uirtutem Plato habitum esse dicit mentis optime et nobiliter figuratum, quae concordem sibi, quietem, constantem etiam eum facit, cui fuerit fideliter intimata, non uerbis modo sed factis etiam secum et cum ceteris congruentem: haec uero procliuius, si ratio in regni sui solio constituta adpetitus e(s)t iracundias semper [in] domitas et in frenis habet ipsaeque ita oboediunt, ut tranquillo ministerio fugantur. Vnimodam uero esse uirtutem, quod bonum suapte natura[e] adminiculo non indiget, perfectum autem quod sit solitudine debet esse contentum. Nec solum aequalitas uerum etiam similitudo cum uirtutis ingenio coniungitur: ita enim secum ex parte omni congruit, ut ex se apta sit sibique respondeat. Hinc et medietates easdemque uirtutes ac summitates uocat, non solum quod careant redundantia et egestate, sed quod in meditullio quodam uitiorum sitae sint; fortitudo quippe circumsistitur hinc audacia, inde timiditate; audacia quidem confidentiae fit abundantia, metus uero uitio deficientis audaciae.
VI
Virtutum perfectae quaedam, inperfectae sunt aliae; et inperfectae illae, quae in omnibus beneficio solo naturae proueniunt uel quae solis disciplinis traduntur et magistra ratione discuntur;eas igitur, quae ex omnibus constent, dicemus esse perfectas. Inperfectas uirtutes semet comitari negat; eas uero, quae perfectae sint, indiuiduas sibi et inter se conexas esse ideo maxime arbitratur, quod ei, cui sit egregium ingenium, si accedat industria, usus etiam et disciplina, quam dux rerum ratio fundauerit, nihil relinquetur, quod non uirtus administret. Virtutes omnes cum animae partibus diuidit et illam uirtutem, quae ratione sit nixa et est spectatrix diiudicatrixque omnium rerum, prudentiam dicit atque sapientiam; quarum sapientiam disciplinam uult uideri diuinarum humanarumque rerum, prudentiam uero scientiam esse intellegendorum bonorum et malorum, eorum etiam, quae media dicuntur. In ea uero parte quae iracundior habeatur fortitudinis sedes esse et uires animae noruosque ad ea inplenda, quae nobis seuerius agenda legum inponuntur imperio. Tertia pars mentis est cupidinum et desideriorum, cui necessario abstinentia comes est, quam uult esse seruatricem conuenientiae eorum, quae natura recta prauaque sunt in homine. A displicentia(m) ad mediocritatem libido flectitur actusque uoluptarios ratione huius dicit ac modestia coerceri.
VII
Per has tres animae partes quartam uirtutem, iustitiam, aequaliter diuidentem se scientiamque causam esse dicit, ut unaquaeque portio(re) ratione ac modo ad fungendum munus oboediat. Hanc ille heros modo iustitiam nominat, nunc uniuersae uirtutis nuncupatione conplectitur et item fidelitatis uocabulo nuncupat; sed cum ei a quo possidetur est utilis, beniuolentia est, at cum foras spectat et est fida speculatrix utilitatis alienae, iustitia nominatur. Est et illa iustitia, quae quartum in uulgata diuisione uirtutum locum possidet, quae cum religiositate, id est hosioteti, copulatur; quarum religiositas deum honori ac suppliciis diuinae rei mancipata est, illa uero hominum societatis et concordiae remedium atque medicina est. Duabus autem aequalibus de causis utilitatem hominum iustitia regit, quarum est prima numerorum obseruantia et diuisionum aequalitas et eorum quae pacta sunt symbole, ad haec ponderum mensurarumque custodia et communicatio opum publicarum; secunda finalis est et ueniens ex aequitate partitio, ut singulis in agros dominatus congruens deferatur ac seruetur, (bonus) opimis optatior, minor non bonis; ad hoc bonus quisque natura et industria in honoribus et officiis praeferatur, pessimi ciues luce careant dignitatis. Sed ille iustus in defetendo honore ac seruando modus est ei qui est suffragator bonorum et malorum subiugator, ut semper in ciuitate emineant, quae sunt omnibus profutura, iaceant et subiecta sint cum suis auctoribus uitia.
VIII
Quod facilius obtinebitur, si duobus exemplis instruamur: unius diuini ac tranquilli ac beati, alterius inreligiosi et inhumani ac merito intestabilis, ut pessimo quidem alienus et auersus a recta uiuendi ratione, pro facultate sua diuino illi et caelesti bonus similior esse uelit. Hinc rhetoricae duae sunt apud eum partes, quarum una est disciplina contemplatrix bonorum, iusti tenax, apta et conueniens cum secta eius qui politicus uult uideri; alia uero adulandi scientia est, captatrix uerisimilium, usus nulla ratione collectus - sic enim alogon trithen elocuti sumus -, quae persuasum uelit quod docere non ualeat. Hanc dynamin tou peithein aneu tou didaskein definiuit Plato, quam ciuilitatis articuli umbram, id est imaginem, nominauit. Ciuilitatem, qua politiken uocat, ita uult a nobis intellegi, ut eam esse ex uirtutum numero sentiamus. Nec solum agentem atque in ipsis administrationibus rerum spectari, sed ab ea uniuersa discerni; nec solum prouidentiam prodesse ciuilibus rebus, sed omnem sensum eius atque propositum fortunatum et beatum statum facere ciuitatis.
IX
Haec eadem utilitati animae procurat duobus modis; altera namque lagalis est, iuridicialis altera. Sed prior consimilis est exercitationi, per quam pulchritudo animae et robur adquiritur, sicut exercitatione ualitudo corpis gratiaque retinetur; iuridicialis illa medicinae par(s) est, nam morbis animae medetur sicut illa corporis. Has disciplinas uocat plurimumque earum curationem commoditatis adferre profitetur. Harum imitatrices esse coquinam et unguentariam et artem sophisticam professionemque iuris blandas et adsentationum inlecebris turpes profitentibus, inutiles cunctis. Quarum sophisticam coquinae coniungit; nam ut illa medicinae professione interdum opinionem inprudentium captat, quasi ea quae agit cum morborum medela conueniant, sic sophisticen imitata iuridicialem statum dat opinionem stultis, quasi iustitiae studeat, quam iniquitati fauere constat. Vnguentariam uero professio[nes] iuris imita[n]tur; nam sicut illa dum remedio uult esse, per quod species corporibus ac ualitudo seruentur, non modo utilitatem corporum minuit, sed robur etiam uiresque frangit et uerum colorem ad desidiam sanguinis mutat, sic haec (in) scientiam imitata iuris simulat quidem uirtutem se animis augere, ceneruat autem, quod in illis natiuae fuerit industriae. Virtutes eas doceri et studeri posse arbitrabatur, quae ad rationabilem animum pertinent, id est sapientiam et prudentiam; et illas, quae uitiosis partibus pro remedio resistunt, id est fortitudinem et continentiam, rationabiles quidem esse, sed superiores uirtutes pro disciplinis haberi, ceteras, si perfectae sunt, uirtutes appellat; si semiperfectae sunt, non illas quidem disciplinas uocandas esse censet, sed nec in totum existimat disciplinis alienas. Iustitiam uero, quod trinis animae regionibus sparsa sit, artem uiuendi ac disciplinam putat, et nunc docilem esse, nunc usu et experiendo prouenire.
X
Bonorum autem quaedam sui gratia adserit adpetenda, ut beatitudinem, ut bonum gaudium; alia non sui, ut medicinam; alia et sui et alterius, ut prouidentiam ceterasque uirtutes, quas et sui causa expetimus ut praestantes per se et honestas et alterius, id est beatitudinis, qui uirtutum exoptatissimus fructus est. Hoc pacto etiam mala quaedam sui causa fugitanda sunt, alia ceterorum, pleraque et sui et aliorum, ut stultitia et eiusmodi uitia, quae et sui causa uitanda sunt et eorum quae accidere ex his possunt, id est miseriae atque infelicitatis. Eorum, quae adpetenda sunt, quaedam absolute bona dicimus, quae semper atque omnibus, cum adsunt, inchunt commoda, ut uirtutes, quarum beatitas fructus est, alia quibusdam nec cunctis uel perpetuo bona, ut uires, ualitudo, diuitiae et quaecumque corporis et fortunae sunt. Pari pacto et eorum quae declinanda sunt, quaedam omnibus ac semper uideri mala, quando nocent atque obsunt, ut sunt uitia et infortunia, quaedam aliis nec ea semper nocere, ut aegritudinem, egestatem et cetera.
XI
Sed uirtutem liberam et in nobis sitam et nobis uoluntate adpetendam; peccata uero esse non minus libera et in nobis sita, non tamen ea suscipi uoluntate. Namque ille uirtutis spectator cum eam penitus intellexerit bonam esse et benignitate praestare, ad eam adfectabit profecto et sectandam existimabit sui causa; (a)ut item ille, qui senserit uitia non solum turpitudinem existimationi inuehere, sed nocere alio pacto fraudique esse, qui potest sponte se ad eorum consortium iungere? Sed si ad eiusmodi mala pergit ac sibi usuram eorum utilem credit, deceptus errore et imagine boni sollicitatus quidem, insciens uero ad mala praecipitatur; discrepes quippe a communi sententia, si non quidem ignores quid pauperiem ac diuitias intersit et, cum hec in procliui sita sint nec pauperies honestatem uel turpitudinem diuitiae adlaturae sint, si egestatem rerum uictui necessariarum copiis praeferas ineptire uidearis; et adhuc illud absurdius, si quis sanitatem corporis spernat eligens morbos; sed illud postremae dementiae est, cum, qui uirtutis pulchritudinem oculis animae uiderit utilitatemque eius usu et ratione perspexerit, non ignarus quantum dedecoris atque incommodi adipiscatur ex participatione uitiorum, tamen addictum se uelit uitiis.
XII
Corporis sanitatem, uires, indolentiam ceteraque eius bona extraria, item diuitias et cetera quae fortunae commoda ducimus, ea non simpliciter bona nuncupanda sunt. Nam si quis ea possidens usu se abdicet, ea illi inutilia erunt; si quis autem eorum usum conuerterit ad malas artes, ea illi etiam noxia uidebuntur.Vitiis subiectus erit qui ea possidet, haberi haec etiam oberit. Vdne colligitur simpliciter bona haec dici non oportere, ut ea etiam quae sunt ..., morbos atque pauperiem ceteraque ... existimari oportet. Nam qui tenuis est, si modificetur in sumptibus, nullam noxam ex eo sentiet et qui recte pauperie sua utitur non solum nihil capiet incommodi, uerum ad tollenda cetera melior atque praestantior fiet. Si igitur nec habere pauperiem neque eam ratione regere contrarium est, paupertas per se malum non est. Voluptatem uero neque bonum esse absolute neque simpliciter malum, sed eam, quae sit honesta nec pedendis rebus sed gloriosis actibus ueniat, non esse fugdendam, illam uero, quam aspernetur natura ipsa turpi delectatione quaesitam, uitari oportere censebat. Sollicitudinem et laboem, si naturabiles essent et ab ipsa uirtute descenderent et essent pro aliqua praeclara administratione susceptae, adpetibiles ducebat esse; sed si aduersum naturam turpissimarum rerum causa gignerentur, malas intestabilesque esse. Non sola tristia et uoluptates accidere animis et uenire corporibus, sed esse medium quendam statum, qualis est cum abest tristitia nec tamen laetitiam adesse sentimus.
XIII
Ex his quae in nobis sunt, primum bonum atque laudabile est uirtus, bonum studenti. Ideo honestum appellari oportet; solum quippe quoad honestum est bonum ducimus, ut e(s)t malum turpe; ac merito quod turpe est bonum non potest esse. Amicitiam ait sociam eamque consensu consistere reciprocamque esse ac delectationis uicem reddere, quando aequaiter redamat. Hoc amicitiae commodum prouenit, cum amicus eum quem diligit partiter ac se cupit prosperis rebus potiri. Aequalitas ista non aliter prouenit nisi similitudo utroque parili caritate conueniat. Nam ut pares paribus inresolubili nexu iunguntur, ita discrepantes et inter se disiuncti sunt nec aliorum amici. Inimicitiarum autem uitia gignuntur ex maliuolentia, per dissimilitudinem morum et distantiam uitae et sectas atque ingenia contraria. Alia etiam amicitiae genera dicit esse, quarum pars uoluptatis gignitur causa, pars necessitatis. Necessitudinum et liberorum amor naturae congruus est, ille alius abhorrens ab humanitatis clementia, qui uulgo amor dicitur, est adpetitus ardens, cuius instinctu per libidinem capti amatores corporum in eo quod uiderint totum hominem putant. Eiusmodi calamitates animarum amicitias idem appellari uetat, quod mec mutuae sint nec reciprocari queant, ut ament atque redamentur, nec constantia illis adsit et diuturnitas desit amoresque eiusmodi satietate ac paenitentia terminentur.
XIV
Plato tres amores hoc genere dinumerat, quod sit unus diuinus cum incorrupta mente et uirtutis ratione conueniens, non paenitendus; alter degeneris animi et corruptissimae uoluptatis; tertius ex utroque permixtus, mediocris ingenii et cupidinis modicae. Animas uero fusciores inpelli cupidine corporum unumque illis propositum esse, ut eorum usura potiantur atque eiusmodi uoluptate et delectatione ardorem suum mulceant; illas ueroquae facetae et urbanae sint animas bonorum deamare et studere illis factumque uelle, uti quam plurimum potiantur binis artibus et meliores praestantioresque reddantur. Medias ex utroque constare nec delectationibus corporum prorsus carere et lepidis animarum ingeniis capi posse. Vt ille igitur amor taeterrimus et inhumanissimus atque turpis non ex rerum natura, sed aegritudine corporali morboque colligitur, sic ille diuinus, deorum munere beneficioque concessus, adspirante caelesti cupidine in animos hominum credatur uenire. Est amoris tertia species, quam diximus mediam, diuini atque terreni proximitate collectus nexuque et consortio parili copulatus, et ut rationi propinquus est diuinus ille, ita terrenus ille cupidini iunctus est et uoluptati.
XV
Culpabilium autem uirorum quattuor formae sunt, quarum prima honori p(o)etarum est, sequens abstemiorum, tertia popularis, tyrannicae dominationis est ultima. Euenit quapropter primum illud mentibus uitium, cum uigor rationis elanguerit superiorque et robustior fuerit animae portio in qua ira dominatur. at quae oligarchia dicitur, ea sic nascitur, cum, propter pessimum pastum eius partis animae quae ex cupiditatibus constat,non solo rationabilitatis et irascentiae loca possidentur, sed etiam eorum quae non necessaria sunt *cupidine*. Hunc talem Plato lucricupidinem atque accipitrem pecuniae nominauit. Qualitas popularis existit, cum indulgentia cupidines roboratae non solum iustis desideriis exardescunt, sed sibi etiam quasi obuiae atque occursantes et illam consiliariam et illam alteram iratiorem animam condicionibus suis presserint. Tyrannidis genus ex luxuriosa et plena libidinis uita, quae ex infinitis et diuersis et inlicitis uoluptatibus conflata mente tota dominatur.
XVI
Qui sit autem pessimus, eum non solum turpem et damnosum et contemptorem deorum et inhumanam atque insociabilem uitam ait uiuere, sed nec cum proximis secumque congruere atque ideo non a ceteris modo, uerum etiam a se discrepare nec aliis tantum, sed sibi etiam inimicum esse et idcirco hunc talem neque bonis nec omnino cuiquam nec sibi quidem amicum esse. Sed eum pessimum uideri quem nulla malignitatis superlatio possit excedere; hunc talem numquam in agendis rebus expedire se posse, non solum propter inscientiam, sed quod ipse etiam sibimet sit ignotus et quod malitia perfecta seditionem mentibus pariat, inpediens incepta eius atque meditata consilia nec permittens quicquam eorum quae uolet. Pessimo quapropter deterrimoque non ea tantum uitia quae contra naturam sunt pariunt exsecrabilitatem, ut est inuidentia, ut est de alienis incommodis gaudium, sed etiam quae natura non respuit, uoluptatem dico atque aegritudinem, desiderium, amorem, misericordiam, metum, pudorem, iracundiam. Idcirco autem hoc euenit, quod inmoderatum ingenium, in quaecumque proruerit,modum non habet atque ideo semper ei aut deest aliquid aut redundat. Hinc eiusmodi homini est amor omni tenore corruptus, quod non solum effrenatis cupiditatibus et inexplebili[s] siti haurire auet omnia genera uoluptatis, sed quod ipso etiam formae iudicio inrationabili errore distrahitur, ignorans ueram pulchritudinem et corporis effetam et eneruem et fluxam cutem deamans, nec saltem coloratos sole aut exercitatione solidatos, sed opacos umbra uel desidia molles et cura nimia emedullatos artus magni facit.
XVII
Non sponte grassari malitiam multis modis constat; namque iniuriam inordinatam passionem et aegritudinem mentis esse ait. Vnde ad delinquendum arbitratur homines non sponte ferri. Quis enim tantum mali uoluntate susciperet, ut in optima mentis suae parte scelus et flagitium sciens ueheret? Cum igitur possessio mali ab inprudentibus capitur, usum eius et actiones oportet ab ignorantibus sustineri idcircoque peius est nocere quam noceri, quod enim his rebus nocetur quae sunt uiliores, corporis et externis, qua uel inminui possunt uel fraudibus interire, inlaesis potioribus, quae ad ipsam attinent animam. Sed nocere longe peius esse ex eo intellegi potest, quod animi‹s› bonis eo uitio pernicies infertur plusque sibi obest qui alium cupit perditum quam illi nocet, aduersum quem talia machinatur. Et cum nocere alteri malorum omnium maximum sit, multo fit grauius, si qui nocet habeat inpune, grauiusque est et acerbius omni supplicio, si noxio inpunitas deferatur nec hominum interim animaduersione plectatur, sicut grauis est acerbissimorum morborum carere medicina, medentes fallere nec uri aut secari eas partes, quarum dolore incolumitati residuarum partium consulatur.
XVIII
Quare, ut optumi medici conclamatis desperatisque corporibus non adhibent medentes manus, ne nihil profutura curatio doloribus spatia promulget, ita eos quorum animae uitiis inbutae sunt nec curari queunt medicina sapientiae, e[o]mori praesta[n]t. Namque eum cui non ex natura nec ex industria recte uiuendi studium conciliari potest, uita existimat Plato esse pellendum uel, si cupido uitae eum teneat, oportere sapientibus tradi, quorum arte quadam ad rectiora flectatur. Et est sane melius talem regi nec ipsum regendi habere alios potestatem nec dominari, sed seruire seruitium, inpotem ipsum aliorum addici potestati parendi potius quam iubendi officia sorditum. Virum pessimum non solum deteriorem, sed miseriorem etiam dicebat esse, quod distrahatur semper seditione uitiorum et desideriorum aestibus differatur; qui quanto pluri‹m›um cupitior sit, tanto egentior sibimet et propterea aliis uideri potest. Sperata quippe atque exoptata uix pauca et cum maxima aerumna proueniunt iisque flagrantiores cupidines furoresque succedunt nec futuris modo angitur malis, uerum etiam praeteritis transactisque torquetur. Quos omnes morte sola ab eiusmodi malis educi posse manifestum est.
XIX
Sed adprime bonos et sine mediocritate deterrimos paucos admodum rarioresque et, ut ipse ait, numerabiles esse; eos autem, qui nec plane optimi nec oppido deterrimi sint, sed quasi medie morati, plures esse. Sed neque superiores obtinere recta omnia neque culpabiles in omnibus labi. Horum uitia nec grauata nec intempestiua sunt aut nimium criminosa, quorum substantia est ex redundantia uel defectu, quibus et adprobationis integritas et modus est et qui inter laudem uituperationemque mediam uiam uadunt. Iisque rerum capessendarum eiusmodi studia excitantur, ut nunc boni atque honesti eos rationes inuitent, nunc inhonesta lucra et turpes inliciant uoluptates. Talibus uiris nec amicitiarum fides perseuerat et amores non semper inprobi nec honesti tamen eorum animos incurrunt.
XX
Perfecte sapientem esse non posse dicit Plato, nisi ceteris ingenio praestet, artibus et prudentiae partibus absolutus atque iis iam tum a pueris inbutus, factis congruentibus et dictis adsuetus, purgata et efficata animi uoluptate, eiectis ex animo hinc ... abstinentia atque patientia omnibusque doctrinis ex rerum scientia eloquentiae uenientibus. Eum qui per haec profectus fidenti et securo gradu uirtutis uia graderetur, adeptum solidam uiuendi rationem, repente fieri perfectum; hunc repente praeteriti futurique aeui ultimas partes adtingere et esse quodammodo intemporalem. Tum post hoc, uitiis exclusis incertisque etiam missis, omnia quae ad beatam uitam f(u)erunt non ex aliis pendere nec ab aliis deferri sibi posse, sed in sua manu esse sapiens recte putat. Quare nec in secundis rebus effertur nec contrahitur in aduersis, cum se ornamentis suis ita instructum sciat, ut ab his nulla ui segregetur. Hunc talem non solum inferre, sed ne referre quidem oportet iniuriam. Non enim eam contumeliam putat, quam inprobus faciat, set (eam non putat, quam) patientia firmiter toleret, quando quidem naturae lege in animo eius sculptum sit quod nihil horum possit nocere sapienti, quae opinantur ceteri mala esse. Equidem sapientem illum conscientia sua fretum, securum et confidentem in omnin uita dicit futurum, quod et omnia accidentia reputet ad meliores rationes trahens et quod nihilo morose uel difficulter excipiat sibique persuadeat pertinere res suas ad inmortales deos. Iam ille diem mortis suae propitius nec inuitus exspectat, quod de animae inmortalitate confidat; nam uinculis liberata corporeis, sapientis anima remigrat ad deos et pro merito uitae purius castiusque transactae hoc ipso usu deorum se condicioni conciliat.
XXI
Eundem sapientem optimum nominat ac bonus ac p[rudentem recte arbitratur, cuius sane consilia cum factis rectissimis congruunt et cui principia profecta sunt a iusti ratione. Ad hoc sapientem et fortissimum dicit esse, ut qui uigore mentis ad omnia perpetienda sit paratus. Inde est quod fortitudinem neruos animi ipsasque ceruices ait, ut ignauiam animae dicit inbecillitati esse finitimam. Diuitem hunc solum quidem recte putat, quippe cum thensauris omnibus pretiosiorem solus uideatur possidere uirtutem. Opes etiam quia solus sapiens potest in usibus necessariis regere, uideri ditissimus debet. Nam ceteri quamuis sint opibus adfluentes, tamen quod uel usum earum nesciant uel deducant eas ad pessimas partes inopes uidetur. Egestatem namque non abstinentia pecuniae, sed (p)raesentia, inmoderatum cupidinum gignit. Philosophum oportet, si nihil indigens erit et omnium contumax et superior iis quae homines acerba toleratu arbitrantur, nihil secus agere quam ut semper studeat animam corporis consortio separare, et ideo existimandam philosophiam esse mortis adfectum consuetudinemque moriendi.
XXII
Bonos omnes oportet inter se amicos esse, etsi sunt minus noti, et potestate ipsa, qua mores eorum sectaeque conueniunt, amici sunt habendi; paria quippe a similibus non abhorrent. Vnde inter solos bonos fidem amicitiae esse constat. Sapientia amatorem boni adulescentem facit, sed eum qui probitate ingenii sit ad artes bonas promptior. Nec deformitas corporis talem abigere poterit adpetitum; nam cum ipsa anima conplacita est, homo totus adamatur; cum corpus expetitur, pars eius deterior est cordi. Iure igitur putandum est eum qui sit gnarus bonorum cupitorem quoque eiusmodi rerum esse; is enim solus boni‹s› desideriis accenditur, qui bonum illud oculis animi uidet; hunc esse sapientem. Stultus uero quoniam est ignarus, osor quoque nec amicus uirtutum sit necesse est. Nec frustra hic talis amator est turpium uoluptatum. Sapiens nullo modo merae uoluptatis quidem alicuius gratia ueniet ad agendum, nisi praesto fuerint honesta emolumenta uirtutis. Hunc eundem cum eiusmodi uoluntate oportet uitam uiuere honestam et admirabilem plenamque laudis et gloriae neque harum modo rerum causa ceteris omnibus praeferri, uerum etiam iucunditate et securitate solum et semper frui. Nec angetur carissimis orbatus adfectibus, uel quod ex se omnia sunt apta quae ad beatitudinem pergunt, uel quod decreto et lege rectae rationis interdicitur eiusmodi adflictatio et quod, si de tali se causa discruciet, illam aegritudinem uel propter eum qui est emortuus suscipiat, quasi in peiore sit parte, aut sua gratia, quod tali necessitudine doleat se priuatum esse: sed neque obiti causa lamentationes suscipi oportet, si sciamus illum neque aliquid mali passum ac, si bonae fuerit uoluntatis, etiam melioribus adgregatum, neque sui gratia, ut qui in se reponit omnia nec cuiusquam absentia uirtutis esse indigens potest, cuius perpetuam possessionem sibi uindicat. Igitur sapiens non erit tristis.
XXIII
Sapientiae finis est, ut ad dei meritum sapiens prouehatur hancque futuram eius operam, ut aemulatione uitae ad deorum actus accedat. Verum hoc ei poterit prouenire, si uirum perfecte iustum, pium, prudentem se praebeat. Vnde non solum in perspectandi cognitione, uerum etiam agendi opera sequi eum conuenit, quae diis atque hominibus sint probata, quippe cum summus deorum cuncta haec non solum cogitationum ratione consideret, sed prima, media, ultima obeat conpertaque intime prouidae ordinationis uniuersitate et constantia regat. Verum enimuero illum omnibus beatum uideri, cui[us] et bona suppetunt et, quemadmodum carere uitiis debeat, callet. Vna quidem beatitudo est, cum ingenii nostra praesentia tutamur quae perficimus; alia, cum ad perfectionem uitae nihil deest atque ipsa sumus contemplatione contenti. Vtrarumque autem felicitatum origo ex uirtute manat. Et ad ornamentum quidem genialis locis (est uirtutis) nullis extrinsecus eorum quae bona ducimus adminiculis indigemus. Ad usum autem uitae communis corporis cura et eorum quae extrinsecus ueniunt praesidiis opus est; ita tamen ut haec eadem fiant uirtute meliora eiusque suffragio beatitudinis commodis copulentur, sine qua haec in bonis minime sunt habenda. Nec frustra est quod sola uirtus fortunatissimos potest facere, cum absque ha(e)c ex aliis prosperis non possit felicitas inueniri. Sapientem quippe pedisequum et imitatorem dei dicimus et sequi arbitramur deum; id est enim hepou theoi. Non solum oportet, dum uitam colit, digna dis gerere nec agere ea quae eorum maiestati displiceant, uerum et tunc cum corpus relinquit, quod non faciet inuito deo; nam etsi in eius manu est mortis facultas, quamuis sciat se terrenis relictis consecuturum esse meliora, *non accerset sibi tamen eam,* nisi necessario perpetiendum esse istud lex diuina decreuerit. Mortem eius etsi anteactae uitae ornamenta cohonestant, honestiorem tamen et rumoris secundi oportet esse. Cum securus de posteritatis suae uita ad inmortalitatem animam permittit ire, eam, quod pie uixerit, praecipit fortunatorum habituram loca, deorum choreis semideumque permixtam.
XXIV
De cuitatum uero constitutione et de obseruatione regendarum rerum publicarum ita censet Plato. Iam principio ciuitatis formam definit ad hunc modum: ciuitatem esse conuictum inter se hominum plurimorum, in quibus sint regentes alii, ceteri inferiores, coniuncti inter se concordia et inuicem sibi opem atque auxilium deferentes, isdem legibus, rectis tamen, officia sua temperantes; unamque ciuitatem isdem moenibus illam futuram, ut eadem uelle atque eadem nolle incolarum mentes adsueuerint. Quare suadendum est fundatoribus rerum publicarum, ut usque ad id locorum plebes suas augeant, dum rectori omnes noti esse possunt nec sibimet incogniti; sic enim fiet ut omnes una mente sint inuicemque sibi factum uelint. Magnam sane ciuitatem non habitantium multitudine eorumque magis uirtutibus niti oportet; uires enim non corporis nec pecuniae collectas dominatione multorum existimandas putat cum uecordia inpotentiaque, sed cum decreto communi uirtutibus omnibus ornati uiri incolae et omnes fundati legibus obsecuntur. Ceteras uero, quae non ad hunc modum forent constitutae, non arbitrabatur sanas ciuitates, sed taetras et morbis tumentes. Res publicas eas demum fundatas ratione dicebat esse, quae ordinatae ad instar animarum forent, ut pars optima, quae prudentia sapientiaque praecellit, imperitet multitudini et, ut illa totius habet curam corporis, ita prudentiae dilectus tueatur uniuersae commoda ciuitatis. Fortitudo etiam, pars uirtutis secunda, ut ui sua adpetentiam castigat et reprimit, ita in ciuitate uigilet. Excubitorum loco quidem militet iuuentus pro utilitate cunctorum, sed inquietos et indomitos ac propterea pessimos ciues refrenet, contineat ac, si necesse sit, frangat potioris ex consilii disciplina. Illam uero desideriorum tertiam partem plebi et agricolis partem ducit, quam existimat moderatis utilitatibus sustinendam. At enim rem publicam negat posse consistere, nisi is qui imperitat habeat sapientiae studium, aut is ad imperandum deligatur quem esse inter omnes sapientissimum constat.
XXV
Moribus et huiuscemodi cunctos ciues inbuendos esse dicit, ut iis in quorum tutelam et Fidem res publica illa creditur auri atque argenti habendi cupido nulla sit, ne specie communi priuatas opes adpetant, nec eiusmodi hospitia succedant, ut ceteris non reclusa sit ianua; cibos uictumque ita sibi curent, ut acceptam mercedem ab his, quos protegunt, communibus epulis insumant. Matrimonia quoque non priuatim maritanda esse, sed fieri communia despondente ipsa eiusmodi nuptias publice ciuitate[s], sapientibus magistratibus sorte quadam ei negotio praeditis idque praecipue curantibus, ne dispares sui uel inter se dissimiles copulentur. Hic adnectitur utilis necessariaque confusio, ut permixta nutrimenta puerorum ignotorum adhuc agnitionis parentibus adferant difficultatem, ut, dum suos liberos nesciunt, omnes quos uiderint aetatis eius suos credant et ueluti communium liberorum omnes omnium sint parentes. Ad hoc ipsorum conubiorum quaeritur tempestiua coniunctio, cuius futuram stabilem fidem credit, si cum harmonia musicae dierum consonent numeri. Et qui de nuptiis talibus erunt orti studiis congruentibus inbuentur et optimis disciplinis communi praeceptorum magisterio docebuntur, non uirile secus modo, uerum etiam feminarum, quas uult Plato omnibus [p]artibus quae propriae uirorum putantur coniungendas esse, bellicis et gymnicis et musicis; quippe utriusque cum natura una sit, eandem esse uirtutem. Eiusmodi ciuitatem nullis extrinsecus latis legibus indigere; regi eam quippe prudentia et eiusmodi institutis ac moribus, quibus fundata ceteras leges non requirat. Et hanc quidem et figmentum aliquod ueritatis exempli causa per se compositam uult esse rem publicam.
XXVI
Est et alia optima quidem et satis iusta quidem et ipsa specie et dicis causa ciuitas fabricata, non ut superior sine euidentia, sed iam cum aliqua substantia. In hac non suo nomine de statu et de commodis ciuitatis requirens originis eius principia et fundamenta disponit, sed eo tendit quemadmodum ciuilis gubernator, eiusmodi locum conuentusque multitudinum nactus, iuxta naturam praesentium rerum et conuenarum debeat fecere ciuitatem plenam bonarum legum et morum bonorum. In hac equidem easdem puerorum nutricationes, easdem uult esse artium disciplinas; sed in conubiis et partibus et patrimoniis ac domibus desciscit a prioris obseruatione rei publicae, matrimonia priuata et singularia faciens; procorumque ipsorum, etsi in contrahendo matrimonio consulere ex uoluntate sua debeant, uniuersae tamen ciuitatis principibus ut communis commodi causam decernit spectandam esse. Quare et dites inferiores nuptias non recusent et locupletium consortium inopes consequantur; et, si uires opum congruunt, ingenia tamen diuersa miscenda esse, ut iracundo tranquilla iungatur et sedato homini incitatior mulier adplicetur, ut talibus obseruationum remediis et profectibus suboles natura discrepante confecta morum prouentu meliore coalescat et ita conpositarum domorum opibus ciuitas ageatur; puerperia ipsa morum dissimili seminio concepta cum utriusque instar similitudinis traxerint, neque illis uigorem in rebus gerendis neque tamen spectandis consilium defuturum. Instituendos uero eos esse, non utcumque parentes † nec ita sexus esse stratus censuerit ciuitatis. Domus uero et possessionen habeant priuatas, ut queunt singuli, quae quidem nec inmensum augeri per auaritiam nec prodigi per luxuriam aut deseri per neglegentiam sinit. Legesque huic ciuitati promulgari iubet et legum moderatorem, cum aliquid tale concipiet, ad contemplandas uirtutes hortatur.
XXVII
Inperitandi autem modum eum esse utilem censet qui ex tribus fuerit temperatus. Nec enim uel optimatium uel etiam popularis imperii solos et meros status utiles arbitratur nec inpunitas rectorum culpas relinquit, sed magis censet his debere constare rationem, qui sint potestate potiores. Et alii publicarum rerum status definiti ab eo putantur nitentes ad bonos mores et super ea re publica, quam uult emendatione constare, rectori mandat non prius residuas conpleat aut uitiosas leges correctas uelit quam mores perniciosos et disciplinas corrumpentes commoda ciuitatis ad meliora conuerterit. A quibus si consilio et suadela deprauata multitudo deflecti non poterit, abducenda est tamen ab incepto ui et ingratis. In actuosa uero ciuitate describit quemadmodum simul omnis hominum multitudo bonitate et iustitia conducta habeatur. Hi tales conplectentur proximos, honores custodient, intemperantiam arcebunt, iniuriam refrenabunt, pudicitiae ornamentisque ceteris uitae honores maximos deferentes. Nec temere multitudo conuertetur ad eiusmodi rerum publicarum status, nisi qui optimis legibus et egregiis institutis fuerint educati, moderati erga ceteros, inter se congruentes.
XXVIII
Quattuor culpabilium ciuium genera esse: unum eorum qui sunt Honore praecipui, alterum paucorum penes quos rerum est potestas, tertium omnium, ultimum dominationis tyrannicae. Et primum quidem confit, cum prudentiores uiri per magistratus seditiosos ciuitate pelluntur deferturque ad illos potestas qui sint manu tantummodo streui, nec [h]ii qui blandiore consilio agere res possint adipiscuntur imperii facultatem, sed qui turbidi uiolentique sunt. Paucorum uero status obtinentur, cum inopes criminosi multi simul paucorum diuitum inpotentiae subiacentes dederint se atque permiserint omnemque regendi potestatem non mores boni sed opulentia fuerit consecuta. Popularis factio roboratur, cum inops multitudo uiribus obtinuerit aduersus diuitum facultates lexque (e) iussu populi fuerit promulgata, ut ex aequo liceat omnibus honores capessere. Ad haec tyrannis illa, singulare dominationis caput, tunc oritur, cum [h]is qui leges contumacia sua ruperit simili legum coniuratione adoptatus imperium inuaserit, constituens deinceps uti omnis ciuium multitudo, desideriis eius et cupiditatibus parens, obsequium suum tali fine moderetur.