I
1 Bonum, mi Liberalis, habeas animum uolo:
In manibus terrae; non hic te carmine longo
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam? sed quid non dixerim; boni tamen consules, quidquid ibi superest, cum tibi superfuerit. 2 Si uoluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem reseruari, quam quilibet etiam satiatus adpeteret. Sed quicquid maxime necessarium erat, in primum congessi; nunc, si quid effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae regunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inuenta. 3 Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, uir meo iudicio magnus, etiam si maximis comparetur: solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum. 4 "Quemadmodum" inquit "magnus luctator est, non qui omnis numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub aduersario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus exspectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum uictoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca uincunt. 5 Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac reuocet, quare septimus quisque annus aetati signum inprimat, quare latitudo porticus ex remoto spectantibus non seruet portionem suam, sed ultima in angustius coeant et columnarum nouissime interualla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diuersa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest: non multum tibi nocebit transisse, quae nec licet scire nec prodest. Inuoluta ueritas in alto latet. 6 Nec de malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei difficilis inuentio est, nisi cuius hic unus inuentae fructus est inuenisse; quidquid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto aut in proximo posuit. 7 Si animus fortuita contempsit, si se supra metus sustulit nec auida spe infinita conplectitur , sed didicit a se petere diuitias; si deorum hominumque formidinem eiecit et scit non multum esse ab homine timendum, a deo nihil; si contemptor homo omnium, quibus torquetur uita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum fidem; si animum uirtuti consecrauit et, quacumque uocat illa, planum putat; si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico uiuit se magis ueritus quam alios: subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummauitque scientiam utilem ac necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt; licet enim iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur ingeniis adferentia."
II
1 Haec Demetrius noster utraque manu tenere proficientem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora ueniat illa turpis honestique distinctio. 2 Sciat nec malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi honestum; hac regula uitae opera distribuat; ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, uentri ac libidini deditos quorumque animum inerti otio torpet. Dicat sibi ipse: "Voluptas fragilis est, breuis, fastidio obiecta, quo auidius hausta est citius in contrarium reccidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat; humilis, membrorum turpium aut uilium ministerio ueniens, exitu foeda. 3 Illa est uoluptas et homine et uiro digna non inplere corpus nec saginare nec cupiditates inritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto uenit, ubi de dis famae creditum est uitiisque illos, nostris aestimauimus." 4 Hanc uoluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus quom maxime, ut ita dicam, diuini iuris atque humani peritus. Hic praesentibus gaudet, ex futuro non pendet; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis itaque curis exemptus et distorquentibus mentem et nihil sperat aut cupit nec se mittit in dubium suo contentus. 5 Et, ne illum existimes paruo esse contentum, omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt, cui quamquam in litore rubri maris steterat, plus deerat, quam qua uenerat. Illius ne ea quidem erant, quae tenebat aut uicerat, cum in oceano Onesicritus praemissus explorator erraret et bella in ignoto mari quaereret. 6 Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminos arma proferret, qui se in profundum inexploratum et immensum auiditate caeca prosus immitteret? Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat? tantum illi deest, quantum cupit.
III
1 Nec hoc Alexandri tantum uitium fuit, quem per Liberi Herculisque uestigia felix temeritas egit, sed omnium, quos fortuna inritauit inplendo. Cyrum et Cambysen et totum regni Persici stemma percense: quem inuenies, cui mondum imperii satietas fecerit, qui non uitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit? Nec id mirum est: quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras. 2 Vnus est sapiens, cuius omnia sunt nec ex difficili tuenda; non habet mittendos trans maria legatos nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda praesidia: non opus est legione nec equestribus turmis. Quemadmodum dii immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est ita hic officia sua, quamuis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se uidet. 3 Derideas licet: ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraueris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, aspexeris, emittere hanc dei uocem: "Haec omnia mea sunt!" Sic fit, ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia.
IV
1 "Hoc ipsum" inquis "uolui! teneo te ! uolo uidere, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi: quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt? nam id quoque, quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest beneficium dari sapienti, cui quidquid datur de suo datur. Atqui dicitis sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare: omnia dicitis illis esse communia, ergo nemo quicquam donare amico potest; donat enim illi communia." 2 Nihil prohibet aliquid et sapientis esse et etiam eius, qui possidet, cui datum et adsignatum est. Iure ciuili omnia regis sunt, et tamen illa, quotum ad regem pertinet uniuersa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum; itaque dare regi et domum et mancipium et pecuniam possumus nec donare illi de suo dicimur; ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietates. 3 Fines Atheniensium aut Campanorum uocamus, quos deinde inter se uicini priuata terminatione distinguunt; et totus ager haut ullius, rei publicae est; pars deinde suo domino quaeque censetur; ideoque donare agros nostros rei publicae possumus, quamuis illius esse dicantur, quia aliter illius sunt, aliter mei. 4 Numquid dubium est, quin seruus cum peculio domini sit? Dat tamen domino suo munus. Non enim ideo nihil habet seruus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit; nec ideo non est munus, cum uolens dedit quia potuit eripi, etiam si noluisset. 5 Quemadmodum probemus hoc, mittam; nunc enim omnia sapientis esse inter duos conuenit; illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia aduersus eum supersit, cuius uniuersa esse concessimus. 6 Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt; quis tamen nescit donare aliquid et filium patri? Omnia deorum sunt; tamen et dis et donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo, quod habeo, meum non est, si meum tuum est; potest enim idem meum esse et tuum. 7 "Is" inquit, "cuius prostitutae sunt, leno est; omnia autem sapientis sunt; inter omnia et prostitutae sunt; ergo prostitutae sapientis sunt. Leno autem est, cuius prostitutae sunt; ergo sapiens leno est" 8 Sic illum uetant emere; dicunt enim: "Nemo rem suam emit." Sic uetant mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae cauillantur, cum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intellegant.
V
1 Enim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilo minus proprium quisque in rebus suis dominium habeat, quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio. Tempus istius probandae rei ueniet; interim hoc huic quaestioni sat est, meid, quod aliter sapientis est, aliter meum est, posse donare sapienti. 2 Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari. Conduxi domum a te; in hac aliquid tuum est, aliquid meum: res tua est, usus rei tuae meus est. Itaque nec fructus tanges colono tuo prohibente, quamuis in tua possessione nascantur, et, si annona carior fuerit aut fames, "heu! frustra magnum alterius spectabis aceruum" in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua; 3 nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec seruum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in uehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis accipiendo, quod suum est, munus accipiat.
VI
1 In omnibus istis, quae modo rettuli, uterque eiusdem rei dominus est. Quo modo? quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis; eosdem Dorus librarius suos uocat, et utrumque uerum est: alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam emptor adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo. Sic potest Titus Liuius a Doro accipere aut emere libros suos. 2 Possum donare sapienti, quod uiritim meum est, licet illius sint omnia; nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest. Caesar omnia habet, fiscus eius priuata tantum ac sua: et uniuersa in inperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit quid non sit, sine deminutione imperii quaeritur; nam id quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens animo uniuersa possidet, iure ac dominio sua.
VII
1 Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnis de saxo deiecturus est, dicit: "Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum uertit, sacrilegus est; omnia autem deorum sunt; quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est." 2 Deinde, cum ecfringi templa et expilari impune capitolium iubet,dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est. 3 Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed non omnia dis dedicata; in iis obuersari sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum: tamen a sacris profana discerni; et non omnia licere in angulo, cui fani nomen impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua diuinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit: opinio illum nostra ac sua obligat poenae. 4 Quomodo ergo sacrilegus uidetur, qui aliquid aufert sacri etiam si, quocumque transtulit, quod subripuerat, intra terminos mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri; auferetur enim illi non ex iis, quae uniuersa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus est, quae uiritim ei seruiunt. 5 Illam alteram possessionem agnoscet, hanc nolet habere, si poterit, emittetque illam uocem, quam Romanus imperator emisit, cum illi ob uirtutem et bene gestam rem p. tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circumire potuisset: "Non opus est" inquit ciuibus "uobis eo ciue, cui plus opus sit quam uni ciui." Quanto maioris uiri putas respuisse hoc munus quam meruisse! Multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo constituit.
VIII
1 Ergo cum animum sapientis intuemur potentem omnium et per uniuersa dimissum, omnia illius esse dicimus, cum ad hoc ius cotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum interest, possessio eius animo ac magnitudine aestimetur an censu. 2 Haec uniuersa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socratem, Chrysippum, Zenonem et ceteros magnos quidem uiros, maiores quidem, quia in laudem uetustorum inuidia non obstat. Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi uidetur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corrigi posse, uirum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit, constantiae, eloquentiae uero eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec in uerba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis. 3 Huic non dubito quin prouidentia et talem uitam et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro aut conuicium deesset. Demetrio si res nostras aliquis deorum possidendas uelit tradere sub lege certa, ne liceat donare, adfirmauerim repudiaturum dicturumque:
IX
1 "Ego uero me ad istud inextricabile pondus non alligo nec in altam faecem rerum hunc expeditum hominem demitto. Quid ad me defers populorum omnium mala? quae ne daturus quidem acciperem, quoniam multa uideo, quae me donare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere, quae gentium oculos regumque praestringunt; uolo, uolo intueri pretia sanguinis animarumque uestrarum. 2 Prima mihi luxuriae spolia propone, siue illa uis per ordinem expandere siue, ut est melius, in unum aceruum dare. Video laboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, uarietas subditis medicamentis in similitudinem ueri coloratur. Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit. 3 Video istic crystallina, quorum accendit et fragilitas pretium; omnium enim rerum uoluptas aput inperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit. Video murrea pocula; parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi, quod uomant, capacibus gemmis in tres sextarios proni inhiauere. 4 Video uniones non singulos singulis auribus conparatos; iam enim exercitatae aures oneri ferundo sunt; iunguntur inter se et insuper alii binis superponuntur; non satis muliebris insania uiros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent. 5 Video sericas uestes, si uestes uocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit; hae ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne adulteris quidem plus sui in cubiculo quam in publico ostendant.
X
1 Quid agis, auaritia? quot rerum caritate aurum tuum uictum est! omnia ista, quae rettuli, in maiore honore pretioque sunt. Nunc uolo tuas opes recognoscere, lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra caligat. 2 At mehercules terra, quae, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit. Video ferrum ex isdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum, ne aut instrumentum in caedes mutuas deesset aut pretium. 3 Et tamen adhuc ista aliquam materiam habent; est, in quo errorem oculorum animus subsequi possit. Video istic diplomata et syngraphas et cautiones: uacua habendi simulacra, umbram auaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium et usura nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina? 4 Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit: quid sunt (ista) istae tabellae, quid conputationes et uenale tempus et sanguinulentae centesimae? uoluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis auaritiae somnia. 5 O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et uasta spatia terrarum colenda per uinctos et inmensi greges pecorum per prouincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia priuata laxitatem urbium magnarum uincentia! 6 Cum bene ista, per quae diuitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit superbumque se fecerit, quidquid habet, ei, quod cupit, conparet: pauper est. Dimitte me et illis diuitiis meis redde; ego regnum sapientiae noui, magnum, securum; ego sic omnia habeo, ut omnium sint."
XI
1 Itaque cum C. Caesar illi ducenta donaret, ridens reiecit ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur. Dii deaeque, quam pusillo animo illum aut honorare uoluit aut corrumpere! 2 Reddendum egregio uiro testimonium est; ingentem rem ab illo dici audiui, cum miraretur Cai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari: "Si temptare" inquit "me constituerat, toto illi fui experiendus imperio."
XII
1 Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, cum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim mihi sic cum amico communia omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed quomodo patri matrique communes liberi sunt, quibus cum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos. 2 Primum omnium iam efficiam, ut, quisquis est iste, qui me in societatem uocat, sciat se nihil mecum habere commune: quare? quia hoc inter sapientes solum consortium est, inter quos amicitia est; ceteri non magis amici sunt quam socii. 3 Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum Romanorum sunt; in illis tamen meus fit proprius locus, quem occupaui; hoc si cui cessi, quamuis illi communi re cesserim, tamen aliquid dedisse uideor. 4 Quaedam quorundam sub certa condicione sunt. Habeo in equestribus locum, non ut uendam, non ut locem, non ut habitem, in hoc tantum, ut spectem; praeter ea non mentior, si dico habere me in equestri locum. Sed cum in theatrum ueni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est. 5 Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus commune est nobis, sed illius proprium est, qui tenet; uti iis illo nolente non possum. "Derides me" inquis; "si, quod amici est, meum est, liceat mihi uendere." 6 Non licet; nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt. Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia uendere non potes, quia consumere, quia mutare in deterius aut melius; tuum enim est etiam, quod sub lege certa tuum est.
XIII
* Accepi sed certe non minus. Ne traham longius, beneficium maius esse non potest; ea, per quae beneficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se et qui beniuolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula et complexus artiores non augent amorem sed exercent.
XIV
1 Haec quoque, quae uenit, quaestio profligata est in prioribus; itaque breuiter perstringetur, possunt enim in hanc, quae aliis data sunt, argumenta transferri. Quaeritur, an qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit. 2 "Vt scias" inquit "illum non reddidisse, omnia fecit ut redderet; apparet ergo non esse id factum, cuius faciendi (non esse) occasionem non habuit. Et creditori suo pecuniam non soluit is, qui, ut solueret, ubique quaesiuit nec inuenit." 3 Quaedam eius condicionis sunt, ut effectum praestare debeant; quibusdam pro effectu est omnia temptasse, ut efficerent. Si omnia fecit, ut sanaret, peregit partes suas medicus; etiam damnato reo oratori constat eloquentiae officium, si omni ui usus est; laus imperatoria etiam uicto duci redditur, si et prudentia et industria et fortitudo muneribus suis functa est. 4 Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua; nihil incidit durius, quod ueram amicitiam experiretur; locupleti donare non potuit, sano adsidere,felici succurrere: gratiam rettulit etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea huic intentus semper et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit, plus laborauit, quam cui cito referre gratiam contigit. 5 Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quaesisse, nisi soluit; illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur; hic benignissimus, qui, te cum uiderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat : "Mitte hanc de pectore curam"; desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo; iniuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius iudicas; plenissime ad me peruenit animus tuus." 6 "Dic" inquit "mihi: si reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse; eodem ergo loco est, qui reddidit et qui non reddidit?" Contra nunc illud pone: si oblitus esset accepti benefici, si nec temptasset quidem gratus esse. Negares illum gratiam rettulisse; at hic se diebus noctibusque lassauit et omnibus aliis renuntiauit officiis huic uni imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio; eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit? Iniquus es, si rem a me exigis, cum uideas animum non defuisse.
XV
1 Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris obpositis nauigasse hieme iam saeua, per infesta latrociniis litora, emensum quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare; peragratis omnibus solitudinibus, cum, quos nemo non fugiebat, ego quaererem, tandem ad piratas perueni, iam te alius redemerat: negabis me gratiam rettulisse? etiamne, si in illa nauigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in uincula, quae detrahere tibi uolui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam? 2 At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas uocant, et Mucio manus in hostili ara relicta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra fortunam luctata uirtus etiam citra effectum propositi operis enituit. Plus praestitit, qui fugientis occasiones secutus est et alia atque alia captauit, per quae referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio. 3 "Duas" inquit "res ille tibi praestitit, uoluntatem et rem; tu quoque illi duas debes." Merito istud diceres ei,qui tibi reddidit uoluntatem otiosam, huic uero qui debens et uult et conatur et nihil intemptatum reliquit, id non potes dicere; utrumque enim praestat, quantum in se est. 4 Deinde non semper munero numerus aequandus est, aliquando una res pro duabus ualet; itaque in locum rei succedit tam propensa uoluntas et cupida reddendi. Quod si animus sine re ad referendam gratiam non ualet, nemo aduersus deos gratus est, et in quos uoluntas sola confertur. 5 "Diis" inquit "nihil aliud praestare possumus." Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum, quid est, cur iam non eo aduersus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero?
XVI
1 Si tamen quaeris, quid sentiam, et uis signare responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se sciat non reddidisse; hic illum dimittat, ille se teneat; hic dicat: "habeo", ille respondeat: "debeo". 2 In omni quaestione propositum sit nobis bonum puplicum; praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus infitiationem suam tegere. "Omnia feci." Fac etiamnunc. 3 Quid? tu tam inprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae absumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit? Nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem esse utique praestandam; satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari. 4 Omnia fecisti, ut redderes; hoc illi satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro inrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui uoluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimitteris. Non rapias hoc nec testeris; occasiones reddendi nihilo minus quaeras. Redde illi, quia reperit, huic, quia remittit; huic, quia malus est, illi quia non malus. Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te iudices pertinere; an, quod beneficium quis a sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in malum uersus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses; etiam malo redderes creditum: quid est, cur non et beneficium? quia mutatus est, ille te mutet? Quid? si quid a sano accepisses, aegro non redderes, cum plus semper inbecillo amico debeamus? Et hic aeger est animo: adiuuetur, feratur; stultitia morbus est animi.
XVII
1 Distinguendum hoc, quo magis intellegatur, existimo. Duo sunt beneficia: unum, quod dare nisi sapiens sapienti non potest; hoc est absolutum et uerum beneficium; alterum uulgare, plebeium, cuius inter nos inperitos commercium est. 2 De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, siue homicida siue fur siue adulter euasit. Habent scelera leges suas; melius istos iudex quam ingratus emendat; nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiciam, bono reddam, huic, quia debeo, illi, ne debeam.
XVIII
1 De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, nec reddere quidem nisi sapienti possum, "Puta enim me reddere: ille non potest recipere, non est iam huius rei capax, scientiam urendi perdidit. Quid, si me remittere manco pilam iubeas? stultum est dare alicui, quod accipere non possit." 2 Vt respondere ab ultimo incipiam: non dabo ulli, quod accipere non poterit; reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non possum nisi accipientem; liberari tantum, si reddidi, possum. Ille uti illo non poterit? Viderit; penes illum erit culpa, non penes me.
XIX
1 "Reddere est" inquit "accepturo tradidisse. Quid enim? si cui uinum debeas et hoc ille te infundere reticulo iubeat aut cribro, reddidisse te dices? aut reddere uoles, quod, dum redditur, inter duos pereat?" 2 Reddere est id, quod debeas, ei, cuius est, uolenti dare. Hoc unum mihi praestandum est; ut quidem id habeat, quod a me accipit, iam ulterioris est curae; non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere. 3 Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam; etiam, si mihi adulteram, cui numerem, delegauerit, soluam; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non seruandum, cum reddidero, ac tuendum; beneficii accepti, non redditi, custodiam debeo. Dum aput me est, saluum sit; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet. 4 "Tale" inquit "illi beneficium, quale accepisti, non potes reddere; accepisti enim a sapiente, stulto reddis." Non; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale donauit, dum in malis est, reddam, quale ab illo potest accipi. 5 "Quid? si" inquit "non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus aut Phalaris, et huic beneficium, quod acceperas, reddes?" Mutationem sapientis tantam natura non patitur. Non in pessima ab optimis lapsus necesse est etiam in malo uestigia boni teneat? numquam tantum uirtus extinguitur, ut non certiores animo notas inprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio. 6 Ferae inter nos educatae si in siluas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a ueris feris et numquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam indicit, qui umquam haesit sapientiae; altius infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit. 7 Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an te in perniciem publicam excurrat? Proposuisti enim mihi Phalarim tyrannum et Apollodorum, quorum si naturam habet intra se malus, quid ni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum illo iuris sit amplius? 8 Si uero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed auiditate quadam saeuiendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere. Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidis. 9 Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur; si non patriam meam inpugnat, sed suae grauis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit nihilo minus illum tanta prauitas animi; etiam si non inimicum, inuisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
XX
1 Sed quamuis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi seruandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque uires maiores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. 2 Seruabo filium eius infantem; quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat? Pecuniam, quae satellitem stipendio teneat, non sumministrabo. Si marmora et uestes desiderauerit, nihil oberit cuiquam id, quo luxuria eius instruitur; militem et arma non suggeram. 3 Si pro magno petet munere artifices scaenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram. Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas et alia ludibria regum in mari lasciuientium mittam. Et si ex toto desperata eius sanitas fuerit, eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam; quoniam ingeniis talibus exitus remedium est opimumque est abire ei, qui ad se numquam rediturus est. 4 Sed haec rara nequitia est et semper portenti loco habita, sicut hiatus terrae et ex cauernis maris ignium eruptio; itaque ab illa recedamus. de iis loquamur uitiis, quae detestamur sine horrore. 5 Huic homini malo, quem inuenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse; quod meum non est, redeat ad dominum. Bonus sit an malus, quid? diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem.
XXI
1 Hic locus fabulam poscit. Pythagoricus quidam emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non praesentibus numis. Post aliquot dies uenit ad tabernam redditurus et, cum clusam diu pulsaret, fuit, qui diceret; "Quid perdis operam? sutor ille, quem quaeris, elatus, combustus est; quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis futurum ut renascatur", iocatus in Pythagoricum. 2 At philosophus noster tres aut quattuor denarios non inuita manu domum rettulit subinde concutiens; deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddenti tacitam uoluptatem, intellegens adrisisse illud lucellum sibi rediit ad eandem tabernam et ait: "Ille tibi uiuit; redde, quod debes." Deinde per clostrum, qua se commissura laxauerat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens inprobae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.
XXII
1 Quod debes, quaere, cui reddas, et, si nemo poscet, ipse te appella; malus an bonus, ad te non pertinet; redde et accusa. Oblitus es, quemadmodum inter uos officia diuisa sint: illi obliuio inperata est, tibi meminisse mandauimus. Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, obliuisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad uerum et suum redeant. 2 Cum decimus: "meminisse non debet", hoc uolumus intellegi: "praedicare non debet nec iactare nec grauis esse". Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant; hoc sobrii loquuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt; ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, obliuisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.
XXIII
1 Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut praestetur, quantum sat est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad uerum mendacio ueniat. Itaque ille, cum dixit:
"Qui candore niues anteirent, cursibus auras",
quod non poterat fieri dixit, ut crederetur, quantum plurimum posset. Et qui dixit:
"His immobilior scopulis, uiolentior amne"
ne hoc quidem se persuasurum putauit aliquem tam immobilem esse quam scopulum. 2 Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perueniat. Cum dicimus: "Qui beneficium dedit, obliuiscatur", hoc dicimus: "similis sit oblito; memoria eius non appareat nec incurrat". 3 Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus; saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ego? occasionem ignoranti non ostendam? necessitates illis meas non detegam, quam rem nescisse se aut mentiatur aut doleat? Interueniat aliquando admonitio, sed uerecunda, quae non poscat nec in ius uocet.
XXIV
1 Socrates amicis audientibus: "Emissem" inquit "pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset? quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat? at multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. 2 Nunc illos castigare mollius potuit? "Emissem" inquit "pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properauerit, sero dat; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.
XXV
1 Aristippus aliquando delectatus unguento: "Male" inquit "istis effeminatis eueniat, qui rem tam bellam infamauerunt." Item dicendum est: "Male istis improbis et inportunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eueniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter amicos, sustulerunt." Ego tamen utar hoc iure amicitiae et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere. 2 Numquam ne querens quidem dicam:
Eiectum litore, egentem
excepi et regni demens in parte locaui.
Non est ista admonitio, conuicium est; hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut iuuet. Satis abundeque est summissis et familiaribus uerbis memoriam reuocare:
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum.
Ille inuicem dicat: "Quidni merueris? eiectum litore, egentem excepisti."
XXVI
1 "Sed nihil" inquit "proficimus; dissimulat, oblitus est: quid facere debeam quaero". Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummari decet, quemadmodum ingrati ferendi sint. Placido animo mansueto, magno. 2 Numquam te tam inhumanus et inmemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet; numquam in hos uoces iniuria impellat: "Vellem non fecissem." Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat; semper illum paenitebit, si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid noui acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset. 3 Alium labor, alium inpensa deterret, alium periculum, alium turpis uerecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio. Aspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant; non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit. 4 Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto aput eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, alius abdomini seruit; alius lucri totus est, cuius summam, non uias, spectat; alius inuidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios inruente. Adice temporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem. Quid? contumaciam in peruersa nitentium; quid? leuitatem semper aliquo transilientem. 5 Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus uoluimur: audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, puplicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris?
XXVII
1 Si tibi uitae nostrae uera imago succurret, uidere uideberis tibi captae cum maxime ciuitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu uires in concilio sunt. Velut signo ad permiscenda omnia dato, non igni, non ferro abstinetur; soluta legibus scelera sunt; ne religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum inpedimentum est ruentium in praedam. 2 Hic ex priuato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit; hic ecfringit, hic transilit; hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, euertit et in lucrum ruina uenit; hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat; nemo non fert aliquid ex altero. In hac auiditate generis humani o ne tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientis referentem! 3 Si indignaris ingratos esse, indignate luxuriosos, indignare auaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos. Est istuc graue uitium, est intolerabile et quod dissociet homines, quod concordiam, qua inbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissupet, sed usque eo uulgare est, ut illud ne quid queritur quidem effugerit.
XXVIII
1 Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an nullum umquam aput te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuuenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam e conspectu nostro paulatim exierunt, a quibusdam oculos auertimus. 2 Vt excusem tibi inbecillitatem, inprimis uas fragile est memoria et rerum turbae non sufficit; necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima aput te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas sequens posuit; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla ueneratio; sic euenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. 3 Fortasse uitium, de quo quereris, si te diligenter excusseris, in sinu inuenies. Inique (in) publico crimini irasceris, stulte tuo: ut absoluaris, ignosce. Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius indures; sine, si quid est pudoris residui, seruet. Saepe dubiam uerecundiam uox conuiciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam uidetur, timet; deprenso pudor emittitur.
XXIX
1 "Perdidi beneficium". Numquid, quae consecrauimus, perdidisse nos dicimus? inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem sperauimus; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum: apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficii hau bene dati signum est. 2 Quantum possumus, causam eius aput nos agamus: "Fortasse non potuit, fortasse ignorauit, fortasse facturus est." Quaedam omnia bona lentum et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fouit. Idem nobis faciundum est; nutriamus fidem languidam.
XXX
1 "Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora; perdidisti, sed cum dares; nunc palam factum est. Etiam in his, quae uidentur in pertito, moderatio plurimum profuit; ut corporum ita animorum molliter uitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari pertinacia potuit, uiolentia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? quid querellis? quid insectatione? quare illum liberas? quare dimittis? si ingratus est, iam nihil debet. 2 Quare ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit nescius qui dicat: "Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest aliquid"? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinauit, aspersit: nec quisquam fingere contentus est leuia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.
XXXI
1 Quanto illa melior uia, qua seruatur illi species amicitiae et, si reuerti ad sanitatem uelit, etiam amicitia! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique aduersus diligenda animi est, ut etiam in iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod inpune non soluit. 2 Ad illa itaque cogitationes tuas flecte: "Non est relata mihi gratia; quid faciam? quod dii omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseuerant. 3 Alius illis obicit neglegentiam nostri, alius iniquitatem; alus illos extra mundum suum proicit et ignauos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus diuisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, quod annum cursu suo temperat et corpora alit, sata uocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quiduis potius quam deum appellat. 4 Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum infantium adrident, non cessant dii beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt, unam potentiam, prodesse, sortiti: spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu mouent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interuentu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium illos; demus, etiam si multa in inritum data sunt; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, cum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo (ponimus) credimus; adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare libuisset.
XXXII
Ingratus est: non mihi fecit iniuriam, sed sibi; ego beneficio meo, cum darem, usus sum. Nec ideo pigrius dabo, sed diligentius; quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic ipsi beneficium dabo iterum et tamquam bonus agricola cura cultuque sterilitatem soli uincam. Perit mihi beneficium, iste omnibus. Non est magni animi beneficium dare et perdere; hoc est magni animi perdere et dare.