C. IVLII CAESARIS - DE BELLO GALLICO - LIBER VI

I

Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T. Sextium legatos delectum habere instituit: simul ab Cn. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogauisset ad signa conuenire ad se proficisci iuberet, magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas uideri Italiae facultates ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo non breui tempore sarcire, sed etiam maioribus augeri copiis posset. Quod cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos delectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero quas cum Q. Titurio amiserat, et celeritate et copiis docuit quid populi Romani disciplina atque opes possent.

II

Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treueris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. Inuentis non nullis ciuitatibus iure iurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cauent; Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis Caesar cum undique bellum parari uideret, Neruios, Aduatucos, Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non uenire et cum Carnutibus finitumisque ciuitatibus consilia communicare, a Treueris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putauit.

III

Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de improuiso in fines Neruiorum contendit et, prius quam illi aut conuenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa uastatisque agris in deditionem uenire atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo uere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treuerosque, uenissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere uiderentur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus ciuitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo peruenit.

IV

Cognito eius aduentu Acco, qui principes eius consilii fuerat, iubet in oppida multitudinem conuenire. Conantibus, prius quam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. Necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Haeduos, quorum antiquitus erat in fide ciuitas. Libenter Caesar petentibus Haeduis dat ueniam excusationemque accipit, quod aestiuum tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitratur. Obsidibus imperatis centum hos Haeduis custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Remis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesque imperat ciuitatibus.

V

Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treuerorum et Ambiorigis insistit. Cauarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo quod meruerat odio ciuitatis motus existat. His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse contenturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus siluisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treueros uenisse Germanis in amicitiam cognouerat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret ne desperata salute aut ne in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogerentur. Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treueros mittit duasque ad eum legiones proficisci iubet: ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in siluas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.

VI

Caesar partitis copiis cum C. Fabio legato et M. Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia uicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebus coactis Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem, aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit; ipse in Treueros proficiscitur.

VII

Dum haec a Caesare geruntur, Treueri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemauerat, adoriri parabant, iamque ab eo non longius bidui uia aberant, cum duas uenisse legiones missu Caesaris cognoscunt. Positis castris a milibus passuum quindecim auxilia Germanorum exspectare constituunt. Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem, praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum uiginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erant inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur in consilio palam, quoniam Germani adpropinquare dicantur, esse suas exercitusque fortunas in dubium non deuocaturum et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallorum equitum numero non nullos Gallicis rebus fauere natura cogebat. Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus conuocatis quid sui sit consilii proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu quam populi Romani fert consuetudo castra moueri iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit. Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.

VIII

Vix agmen nouissimum extra munitiones processerat, cum Galli cohortati inter se ne speratam praedam ex manibus dimitterent - longum esse perterritis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati dignitatem et tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant - flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant. Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen eliceret eadem usus simulatione itineris placide progrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo quodam collocatis, "Habetis", inquit, "milites, quam petistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis: praestate eadem nobis ducibus uirtutem, quam saepe numero imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existimare." Simul signa ad hostem conuerti aciemque dirigi iubet et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit. Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem quos modo fugere credebant infestis signis ad se ire uiderunt, impetum [modo] ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas siluas petierunt. Quos Labienus equitatu consectatus magno numero interfecto, conpluribus captis paucis post diebus ciuitatem recepit. Nam Germani qui auxilio ueniebant percepta Treuerorum fuga esse domum receperunt. Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex ciuitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstrauimus, principatus atque imperium est traditum.

IX

Caesar, postquam ex Menapiis in Treueros uenit, duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra se Treueris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rebus paulo supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treueris ad pontem praesidio relicto, ne quid ab his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit. Vbii, qui ante obsides dederant atque in deditionem uenerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua ciuitate in Treueros missa neque ab se fidem laesam: petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum uelit dari, pollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionem accipit, aditus uiasque in Suebos perquirit.

X

Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque iis nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare ut auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitis rebus rem frumentariam prouidet, castris idoneum locum deligit, Vbiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandat ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant. Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, postea quam certiores nuntii de exercitu Romanorum uenerint, cum omnibus suis sociorumque copiis quas coegissent penitus ad extremos fines se recepisse; siluam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro natiuo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium siluae Suebos aduentum Romanorum exspectare constituisse.

XI

Quoniam ad hunc locum peruentum est, non alienum esse uidetur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere. In Gallia non solum in omnibus ciuitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Idque eius rei causa antiquitus institutum uidetur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret: suos enim quisque opprimi et circumueniri non patitur, neque aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae; namque omnes ciuitates in partes diuisae sunt duas.

XII

Cum Caesar in Galliam uenit, alterius factionis principes erant Haedui, alterius Sequani. Hi cum per se minus ualerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Haeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariouistum sibi adiunxerant, eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. Proeliis uero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Haeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Haeduis ad se traducerent obsidesque ab iis principum filios acciperent, et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consilii inituros, et partem finitimi agri per uim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua necessitate adductus Diuiciacus auxilii petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. Aduentu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Haeduis redditis, ueteribus clientelis restitutis, nouis per Caesarem comparatis quod ii qui se ad eorum amicitiam adgregauerant meliore condicione atque aequiore imperio se uti uidebant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata, Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesarem intellegebatur, ii qui propter ueteres inimicitias nullo modo cum Haeduis coniungi poterant se Remis in clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et nouam et repente collectam auctoritatem tenebant. Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Haedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.

XIII

In omni Gallia eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo. Nam plebes paene seruorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in seruitutem dicant nobilibus; in hos eadem omnia sunt iura quae dominis in seruos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus diuinis intersunt, sacrificia publica ac priuata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controuersiis publicis priuatisque constituunt et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controuersia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut priuatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est grauissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque iis petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, non numquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique qui controuersias habent conueniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc qui diligentius eam rem cognoscere uolunt plerumque illo discendi causa proficiscuntur.

XIV

Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt, militiae uacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conueniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum uersuum ediscere dicuntur. Itaque annos non nulli XX in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis priuatisque rationibus, Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse uidentur, quod neque in uulgum disciplinam efferri uelint, neque eos qui discunt litteris confisos minus memoriae studere; quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc uolunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad uirtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura de deorum immortalium ui ac potestate disputant et iuuentuti tradunt.

XV

Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris aduentum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut inlatas propulsarent), omnes in bello uersantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque nouerunt.

XVI

Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam qui sunt affecti grauioribus morbis quique in proeliis periculisque uersantur, aut pro uictimis homines immolant aut se immolaturos uouent, administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro uita hominis nisi hominis uita reddatur, non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta uiminibus membra uiuis hominibus complent; quibus succensis circumuenti flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut ex aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed cum eius generis copia defectis, etiam ad innocentium supplicia descendunt.

XVII

Deum maxime Mercurium colunt: huius sunt plurima simulacra; hunc omnium inuentorem artium ferunt, hunc uiarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere uim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iouem et Mineruam. De his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Mineruam operum atque artificiorum initia tradere, Iouem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque deuouent: cum superauerunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in ciuitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, grauissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

XVIII

Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic obseruant, ut noctem dies subsequatur. In reliquis uitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleuerunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.

XIX

Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecunia coniunctim ratio habetur fructusque seruantur: uter eorum uita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum peruenit. Viri in uxores sicuti in liberos uitae necisque habent potestatem; et cum pater familiae inlustriore loco natus decessit, eius propinqui conueniunt et, de morte si res in suspicionem uenit, de uxoribus in seruilem modum quaestionem habent et, si conpertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae uiuis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam serui et clientes quos ab iis dilectos esse constabat iustis funeribus confectis una cremabantur.

XX

Quae ciuitates commodius suam rem publicam administrare existimantur habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neue cum quo alio communicet, quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus inpelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus quae uisa sunt occultant, quaeque esse ex usu iudicauerunt multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.

XXI

Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent qui rebus diuinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuuantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in uenationibus atque in studiis rei militaris consistit: a paruis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali uires neruosque confirmari putant. Intra annum uero uicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut paruis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.

XXII

Agriculturae non student, maiorque pars eorum uictus in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum qui [cum] una coierunt, quantum et quo loco uisum est agri adtribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus uitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari uideat.

XXIII

Ciuitatibus maxima laus est quam latissime circum se uastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium uirtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum ciuitas aut inlatum defendit aut infert, magistratus qui ei bello praesint ut uitae necisque habeant potestatem deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controuersiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque ciuitatis fiunt, atque ea iuuentutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi uelint profiteantur, consurgunt ii qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine conlaudantur; qui ex his secuti non sunt in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitem uiolare fas non putant; qui quaque de causa ad eos uenerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent uictusque communicatur.

XXIV

Ac fuit antea tempus cum Germanos Galli uirtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam siluam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse uideo, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupauerunt atque ibi consederunt: quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continent summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc, quod in eadem inopia, egestate patientiaque Germani permanent, eodem uictu et cultu corporis utuntur, Gallis autem prouinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, paulatim adsuefacti superari multisque uicti proeliis ne se quidem ipsi cum illis uirtute comparant.

XXV

Huius Hercyniae siluae, quae supra demonstrata est, latitudo nouem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum nouerunt. Oritur ab Heluetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus diuersis ab flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit; neque quisquam est huius Germaniae qui se aut [audisse aut] adisse ad initium eius siluae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut quo ex loco oriatur acceperit; multamque in ea genera ferarum nasci constat quae reliquis in locis uisa non sint; ex quibus quae maxime differat ab ceteris et memoriae prodenda uideantur haec sunt.

XXVI

Est bos cerui figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque derectum his quae nobis nota sunt cornibus: ab eius summo sicut palmae ramisque late diffunduntur. Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

XXVII

Sunt item quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et uarietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent, neque quietis causa procumbunt, neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut subleuare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex uestigiis cum est animaduersum a uenatoribus quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinauerunt, in firmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.

XXVIII

Tertium est genus eorum qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna uis eorum est et magna uelocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foueis captos interficiunt; hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere uenationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines et mansuefieri ne paruuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

XXIX

Caesar, postquam per Vbios exploratores conperit Suebos sese in siluas recepisse, inopiam frumenti ueritus, quod, ut supra demonstrauimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit, atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque C. Volcacium Tullum adulescentem praefecit. Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam siluam, quae est totius Galliae maxima atque a ripis Rheni finibusque Treuerorum ad Neruios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, L. Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere posset; monet ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius aduentus procul significatio fiat; sese confestim subsequi dicit.

XXX

Basilus ut imperatum est facit. Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit; eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. Multum cum in omnibus rebus, tum in re militari potest Fortuna. Nam ut magno accidit casu, ut in ipsum incautum etiam atque inparatum incideret, priusque eius aduentus ab hominibus uideretur quam fama ac nuntius adferretur, sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento quod circum se habebat erepto, redis equisque conprehensis ipsum effugere mortem. Sed hoc quoque factum est quod aedificio circumdato silua, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui uitandi aestus causa plerumque siluarum ac fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum uim sustinuerunt. His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem siluae texerunt. Sic et ad subeundum periculum et ad uitandum multum Fortuna ualuit.

XXXI

Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum aduentu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est; sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam siluam, pars in continentes paludes profugit; qui proximi Oceano fuerunt, hi insulis sese occultauerunt, quas aestus efficere consuerunt; multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt. Catuuolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus cum laborem belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimauit.

XXXII

Segni Condruisique ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treuerosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum ne se in hostium numero duceret neue omnium Germanorum qui essent citra Rhenum unam esse causam iudicaret; nihil se de bello cogitasse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar explorata re quaestione captiuorum, si qui ad eos Eburones ex fuga conuenissent, ad se ut reducerentur inperauit: si ita fecissent, fines eorum se uiolaturum negauit. Tum copiis in tres partes distributis inpedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. Hunc cum reliquis rebus locum probarat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem subleuaret. Praesidio inpedimentis legionem quartam decimam reliquit, unam ex his tribus quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. Ei legioni castrisque Q. Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equites adtribuit.

XXXIII

Partito exercitu T. Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum uersus in eas partes quae Menapios adtingunt proficisci iubet; C. Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae Aduatucos adiacet depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partes ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discedens post diem septimum sese reuersurum confirmat, quam ad diem ei legioni quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eam diem reuertantur, ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus aliud initium belli capere possint.

XXXIV

Erat, ut supra demonstrauimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa multitudo. Vbi quique aut ualles abdita aut locus siluestris aut paulus impedita spem praesidii aut salutis aliquam afferebat, consederat. Haec loca uicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat uniuersis a perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conseruandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. Nam et praedae cupiditas multos longius euocabat, et siluae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum interficit uellent, dimittendae plures manus diducendique erant milites: si continere ad signa manipulos uellent, ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos circumueniendi singulis deerat audacia. Vt in eius modi difficultatibus, quantum diligentia prouideri poterat prouidebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur. Dimittit ad finitimas ciuitates nuntios Caesar: omnes ad se uocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in siluis Gallorum uita quam legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen ciuitatis tollatur. Magnus undique numerus celeriter conuenit.

XXXV

Haec in omnium Eburonum partibus gerebantur, diesque adpetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reuerti constituerat. Hic quantum in bello Fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit. Dissipatis ac perterritis hostium, ut demonstrauimus, manus erat nulla quae paruam modo causam timoris adferret. Trans Rhenum ad Germanos peruenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam euocari. Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tenctheros atque Vsipetes supra docuimus. Transeunt Rhenum nauibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesar relictum; primus Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Inuitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non siluae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captiuis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt. Atque unus ex captiuis: "Quid uos", inquit, "hanc miseram ac tenue sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam uenire potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidii tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat." Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce cuius haec indicio cognouerant.

XXXVI

Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitiones egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem seruaturum, quod longius progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebantur, simul eorum permotus uocibus qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, si quidem ex castris egredi non liceret, nullum eius modi casum exspectans, quo nouem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus, in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. Complures erant ex legionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum conualuerant, circiter CCC, sub uexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna uis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.

XXXVII

Hoc ipso tempore et casu Germani equites interueniunt protinusque eodem illo quo uenerant cursu ab decumana porta in castra inrupere conantur, nec prius sunt uisi, obiectis ab ea parte siluis, quam castris adpropinquarent, usque eo ut qui sub uallo tenderent mercatores recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri re noua perturbantur, ac uix primum impetum cohors in statione sustinet. Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent. Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitione defendit. Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit: neque quo signa ferantur, neque quam in partem quisque conueniant prouident. Alius castra iam capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque imperatore uictores barbaros uenisse contendit; plerique nouas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Titurii calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captiuo audierant, nullum esse intus praesidium. Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur ne tantam fortunam ex manibus dimittant.

XXXVIII

Erat aeger cum praesidio relictus P. Sextius Baculus, qui primum pilum apud Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. His diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: uidet imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit. Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat; paulisper una proelium sustinent. Relinquit animus Sextium grauibus acceptis uulneribus: aegre per manus tractus seruatur. Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum ut in multitudinibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.

XXXIX

Interim confecta frumentatione milites nostri clamore exaudiunt: praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt. Hic uero nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora conuertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei nouitate perturbetur. Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex captiuis cognouerant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.

XL

Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiectis se in signa manipulosque coniciunt; eo magis timidos perterrent milites. Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant censent, quoniam tam propinqua sint castra, et si pars aliqua circumuenta ceciderit, at reliquos seruari posse confidunt; alii ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant casum. Hoc ueteres non probant milites, quos sub uexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce C. Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perueniunt. Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu militum uirtute seruantur. At ii qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei militaris percepto neque in eo quod probauerant consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam prodesse aliis uim celeritatemque uiderant imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum in locum demiserunt. Centuriones, quorum non nulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum uirtutis causa in superiores erant ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent, fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars horum uirtute submotis hostibus praeter spem incolumis in castra peruenit, pars a barbaris circumuenta periit.

XLI

Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in munitionibus uidebant, cum ea praeda quam in siluis deposuerant trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror, ut ea nocte, cum C. Volusenus missus cum equitatu ad castra uenisset, fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu. Sic omnium animos timor praeoccupauerat ut paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent. Quem timorem Caesaris aduentus sustulit.

XLII

Reuersus ille euentus belli non ignorans unum, quod cohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus - ne minimo quidem casu locum reliqui debuisse - multum Fortunam in repentino hostium aduentu potuisse iudicauit, multo etiam amplius, quod paene ab ipso uallo portisque castrorum barbaros auertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum uidebantur quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierat ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.

XLIII

Caesar rursus ad uexandos hostes profectus equitatus magno coacto numero ex finitumis ciuitatibus in omnes partes dimittit. Omnes uici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur, pecora interficiebantur, praeda ex omnibus locis agebatur, frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant, ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum uideretur. Ac saepe in eum locum euentum est tanto in omnis partis diuiso equitatu, ut [non] modo uisum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captiui nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi inlata atque infinito labore suscepto qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent paene naturam studio uincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse uideretur, atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis uitam suam committere audebat.

XLIV

Tali modo uastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit, concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit; et de Accone, qui princeps eius consilii fuerat, grauiore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit. Non nulli iudicium ueriti profugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treuerorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis conlocauit frumentoque exercitui prouiso, ut instituerat, in Italiam ad conuentus agendos profectus est.