I
Si auctoritates patronorum in iudiciis ualent, ab amplissimis uiris L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima familiaritate coniunctis. Quae sunt igitur meae partes? Auctoritatis tantae quantam uos in me esse uoluistis, usus mediocris, ingeni minime uoluntati paris. Nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum uideo; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono, me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum. Quae fuerit hesterno die Cn. Pompei grauitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita uestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari uidebatur. Nihil enim umquam audiui quod mihi de iure subtilius dici uideretur, nihil memoria maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica grauius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius: ut mihi iam uerum uideatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo uirtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedere. Quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, maior esse ubertas, uarietas, copia quam fuit in eo qui tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et uictoriis conquieuit? Quo mihi difficilior est hic extremus perorandi locus. Etenim ei succedo orationi quae non praeteruecta sit auris uestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus uoluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sed ex cuiusquam oratione capere possitis.
II
Sed mos est gerundus non modo Cornelio, cuius ego uoluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici uoluit me esse, ut apud eosdem uos, iudices, nuper in alia causa fuerim, et praedicatorem et actorem. Ac mihi quidem hoc dignum re publica uidetur, hoc deberi huius excellentis uiri praestantissimae gloriae, hoc proprium esse uestri offici, hoc satis esse causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse concedant. Nam uerius nihil est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut nullius in delicti crimen uocaretur. Non enim furatus esse ciuitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. Cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu fuisse; ut Pompeius in Hispaniam uenerit Memmiumque habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis proeliis et maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio ad extremum belli tempus fuisse. Haec sunt propria Corneli, pietas in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, uirtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui adeptus est, sed in eius qui dedit.
III
Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio ciuitate. Id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari uolunt. Ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei uocatur. Hunc enim in ea ciuitate in qua sit natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse uersatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. Haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum. Vbi igitur est crimen? Quod eum Pompeius ciuitate donauit. Huius crimen? Minime, nisi honos ignominia putanda est. Cuius igitur? Re uera nullius, actione accusatoris eius unius qui donauit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin etiam si uirum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a uobis, iudices, repudianda. Nunc uero quid dicitur? Quid ait accusator? Fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod grauius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. Est enim aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid uero non licet, certe non oportet.
IV
Hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse sed etiam decuisse fateamur? Quid enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra uiderunt quam hic triumphauit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque terrarum, tot uictorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. An ingenium? quin etiam ipsi casus euentusque rerum non duces, sed comites eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa uirtute certauit ut omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. An pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? Quem prouinciae nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentes castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo uiderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitauerunt? Quid dicam de auctoritate? quae tanta est quanta in his tantis uirtutibus ac laudibus esse debet. Cui senatus populusque Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia uero etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an uero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit - contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse dicitur - non turpe rei publicae, nonne uobis?
V
Audiui hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundis diceret, ille, ille uir, cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de ciuitate decedere quam de sententia maluit - hoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis grauissimis uiris neminem quin remoueret oculos et se totum auerteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam uerumne an falsum esset uideretur: nos Cn. Pompei decretum, iudices, de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus? Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte grauiterque uixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una uoce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. Tum Graeci homines spectati uiri noluerunt religione uideri potius quam ueritate fidem esse constrictam: nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conseruanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus? Vtrum enim inscientem uultis contra foedera fecisse an scientem? Si scientem, - O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni, - testes Cn. Pompei non solum uirtutis in bello sed etiam religionis in pace! Vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; uos, maria, portus, insulae, litora! Quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum uero humanitatis, cum animi tum consili impressa uestigia? Hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita grauitate uirtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse uiolasse rupisse dicere audebit?
VI
Gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat, - quasi uero leuius sit, cum in tanta re publica uersere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam omnino non scire quid liceat! Etenim utrum qui in Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana ciuitas esse nesciebat, an, cum ius illius populi nosset interpretationem foederis non tenebat? Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire se profiteantur? Equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac uarietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et praestabilem eius esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in uniuerso denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt. Atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. Temporum magis ego nunc uitiis quam genere iudici plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, uirtuti inuidere, uelle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset, is uir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima uictoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus honoribus insignibus singularibusque decorasset, - si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? Nemo profecto; mors enim cum exstinxisset inuidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. Cuius igitur audita uirtus dubitationi locum non daret, huius uisa atque perspecta obtrectatorum uoce laedetur?
VII
Omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed uos, iudices, animis ac memoria tenetote. De lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine ciuitatis nostrae renouabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi noui, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime uobis explicauit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundauit, ad dicendum reliquit. Sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a uobis ut me offici potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac munus putetis. Ac prius quam adgrediar ad ius causamque Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum deprecandae maliuolentiae causa breuiter commemorandum uidetur. Si quo quisque loco nostrum est, iudices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc uitae statum usque ad senectutem obtinere debet, et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum inlustrauit labor et industria poena sunt adficiendi, non grauior L. Cornelio quam multis uiris bonis atque fortibus constitui lex uitae et condicio uideretur: sin autem multorum uirtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem, honores, gloriam, dignitatem, non intellego cur potius inuidia uiolatura uirtutem L. Corneli quam aequitas uestra pudorem eius adiutura uideatur. Itaque quod maxime petendum est a uobis idcirco non peto, iudices, ne de uestra sapientia atque de uestra humanitate dubitare uidear; est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne uirtutem puniendam putetis. Illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem uideritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis.
VIII
Nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege quam L Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege uidemus rite esse sanctum ut ciues Romani sint ii quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim ciuitate donauerit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. Accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in hanc ciuitatem uenire. O praeclarum interpretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostrae ciuitatis, qui hanc poenam foederibus adscribat, ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum expertis faciat foederatos! Quid enim potuit dici imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere? nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium liberorum. Sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus Romanus aliquid, si id adsciuissent socii populi ac Latini, et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed ut illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum aut aliquo commodo aut beneficio uterentur. Tulit apud maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges de ciuili iure sunt latae; quas Latini uoluerunt, adsciuerunt; ipsa denique Iulia, qua lege ciuitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent ciuitatem non haberent. In quo magna contentio Heracliensium et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis ciuitatibus foederis sui libertatem ciuitati anteferret. Postremo haec uis est istius et iuris et uerbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant. Cum aliquid populus Romanus iussit, id si est eius modi ut quibusdam populis, siue foederatis siue liberis, permittendum esse uideatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis rebus, quo iure uti uelint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse uideatur; de nostra uero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de uictoria, de salute fundos populos fieri noluerunt.
IX
Atqui si imperatoribus nostris, si senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex ciuitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosis atque asperis temporibus carendum nobis erit. Sed, per deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut nostra ciuitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex his populis sit exortus qui nostros duces auxilio laboris, commeatus periculo suo iuuerit, qui cum hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius ciuitatis praemiis adfici possit? Etenim in populum Romanum graue est non posse uti sociis excellenti uirtute praeditis, qui uelint cum periculis nostris sua communicare; in socios uero ipsos, et in eos de quibus agimus foederatos, iniuriosum et contumeliosum est iis praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios quae pateant stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe seruis. Nam stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris prouinciis multos ciuitate donatos uidemus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus ciuitate esse donatos; seruos denique, quorum ius, fortuna, condicio infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id est ciuitate, publice donari uidemus.
X
Hanc tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, condicionem statuis Gaditanis, tuis ciuibus, ut, quod iis quos magnis adiutoribus tuis usi ciuibus armis subegimus atque in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros ciuitate donentur, id ne liceat ipsis? Qui si suis decretis legibusue sanxissent ne quis suorum ciuium castra imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum capitis atque in uitae discrimen inferret, Gaditanorum auxiliis, cum uellemus, uti nobis ut liceret, priuatus uero ne quis uir et animo et uirtute praecellens pro nostro imperio periculo suo dimicaret, grauiter id iure ferremus, minui auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum uirorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna uirtute priuari. Atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis ciuitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum ciuibus uirtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis uirtutis praemiis, quam si omnino iis uersari in nostris bellis non liceret. Etenim cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis uitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis qui se opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto?
XI
Sed cum est illud imperitissime dictum de populis fundis, quod commune liberorum est populorum non proprium foederatorum, - ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis ciuem fieri posse aut etiam posse ex foederatis, tum uero ius omne noster iste magister mutandae ciuitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in priuatorum uoluntate. Iure enim nostro neque mutare ciuitatem quisquam inuitus potest, neque si uelit mutare non potest, modo adsciscatur ab ea ciuitate cuius esse se ciuitatis uelit: ut, si Gaditani sciuerint nominatim de aliquo ciue Romano ut sit is ciuis Gaditanus, magna potestas sit nostro ciui mutandae ciuitatis, nec foedere impediatur quo minus ex ciui Romano ciuis Gaditanus possit esse. Duarum ciuitatum ciuis noster esse iure ciuili nemo potest: non esse huius ciuitatis qui se alii ciuitati dicarit potest. Neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis uiris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae uidimus accidisse, ut earum ciuitatum fierent ciues, cum hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum ciuitatis mutatione uertissent, sed etiam postliminio potest ciuitatis fieri mutatio. Neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere uoluerunt, ad populum latum est ut is Publicius, si domum reuenisset et inde Romam redisset, ne minus ciuis esset. Multi etiam superiore memoria ciues Romani sua uoluntate, indemnati et incolumes, his rebus relictis alias se in ciuitates contulerunt.
XII
Quod si ciui Romano licet esse Gaditanum siue exsilio siue postliminio siue reiectione huius ciuitatis, - ut iam ad foedus ueniam, quod ad causam nihil pertinet: de ciuitatis enim iure, non de foederibus disceptamus, - quid est quam ob rem ciui Gaditano in hanc ciuitatem uenire non liceat? Equidem longe secus sentio. Nam cum ex omnibus ciuitatibus uia sit in nostram, cumque nostris ciuibus pateat ad ceteras iter ciuitates, tum uero ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum praemiorum ciuitatis contineri uidetur. Atqui ceterae ciuitates omnes non dubitarent nostros homines recipere in suas ciuitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse ciuitatis et cuiusuis praeterea, ceteris concessum est. Itaque in Graecis ciuitatibus uidemus Atheniensis, Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines ciuitatum. Quo errore ductos uidi egomet non nullos imperitos homines, nostros ciuis, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum ignorarent, si illam ciuitatem essent adepti, hanc se perdidisse nisi postliminio reciperassent. Peritus uero nostri moris ac iuris nemo umquam, qui hanc ciuitatem retinere uellet, in aliam se ciuitatem dicauit.
XIII
Sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum ciuitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. Defendo enim rem uniuersam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide beniuolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne quem adsciscere ciuem aut ciuitate donare possimus. O iura praeclara atque diuinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius ciuitatis esse possit, - dissimilitudo enim ciuitatum uarietatem iuris habeat necesse est - ne quis inuitus ciuitate mutetur neue in ciuitate maneat inuitus! Haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. Illud uero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundauit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc ciuitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio ciuitatis. Itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut Lanuuini, et ex ceteris generibus gentes uniuersae in ciuitatem sunt receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex ciuitatibus nec coacti essent ciuitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent ciuitatem nostram beneficio populi Romani consecuti, uiolatum foedus eorum uideretur.
XIV
Etenim quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum, Insubrium, Heluetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis ciuis recipiatur. Quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere. Vbi est igitur in foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat ciuitate? Nusquam. Ac sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio ciuitatem donandi dederat, sustulisset. "Exceptum", inquit, "est foedus, SI QVID SACROSANCTVM EST". Ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim ciuitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio publico reppulerunt. Quid fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid sacrosanctum exceptum uideretur? Primum enim sacrosanctum esse nihil potest nisi quod populus plebesue sanxit; deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso aut obtestatione et consecratione legis aut poenae, cum caput eius qui contra fecerit consecratur. Quid habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? Nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam esse dico. De quibus igitur etiam si latum esset ne quem ciuem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis uerbis SI QVID SACROSANCTVM EST exceptum uideretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?
XV
Nec uero oratio mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime meritae ciuitatis, contra opinionem uetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo fulmina nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum Gaditanis foedus fecisse dicitur. Quod cum magis fide illius populi, iustitia nostra, uetustate denique ipsa quam aliquo publico uinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus a senatu de foedere postulauerunt. Tum est cum Gaditanis foedus uel renouatum uel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari. Ita Gaditana ciuitas, quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod uetustate, quod Q. Catuli, summi uiri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligauit. Neque ideo est Gaditanorum causa deterior; grauissimis enim et plurimis rebus est fulta. Sed isti disputationi hic certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemue sanctum est.
XVI
Quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio uetustatis, uoluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in ciuitatem nostram recipi non liceret? Nihil est enim aliud in foedere nisi ut PIA ET AETERNA PAX sit. Quid id ad ciuitatem? Adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: MAIESTATEM POPVLI ROMANI COMITER CONSERVANTO. Id habet hanc uim, ut sit ille in foedere inferior. Primum uerbi genus hoc "conseruanto", quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. Deinde cum alterius populi maiestas conseruari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. In quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, "comiter" esse "communiter", quasi uero priscum aliquod aut insolitum uerbum interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaues homines esse dicuntur; "qui erranti comiter monstrat uiam", benigne, non grauate; "communiter" quidem certe non conuenit. Et simul absurda res est caueri foedere ut maiestatem populi Romani "communiter" conseruent, id est ut populus Romanus suam maiestatem esse saluam uelit. Quod si iam ita esset, ut esse non potest, tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caueretur. Potestne igitur nostra maiestas a Gaditanis benigne conseruari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? Potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum uirtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?
XVII
Sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, uere posse dici uiderentur? Illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum iussisse de ciuitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili sententia ciuitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege exceptum uideretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conseruare deberent, quae certe minueretur si aut adiutoribus illorum ciuibus uti in bellis nobis non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus. Nunc uero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo uoluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio rei publicae ii ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur, moenibus hostem excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis depulerunt; qui et ueterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem arce duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut Hercules itinerum ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis populi Romani terminos esse uoluerunt. Testantur et mortuos nostros imperatores, quorum uiuit immortalis memoria et gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuuerunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato leuarunt, se hoc ius esse uelle, ut sibi et liberis, si qui eximia uirtute fuerit, sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad ciuitatem.
XVIII
Quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis uirtute adipisci licet ciuitatem, Gaditanis autem officiis uetustate fide periculis foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum ictum sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. Atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. Hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excitos laudatores ad hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos uidetis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum is crearetur ... grauissima autem in istum ciuem suum Gaditani senatus consulta fecerunt. Potuit magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare uerbo, si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et ciuitate illum mutatum esse fateretur et huius ciuitatis honore dignissimum iudicaret? Potuit certius interponere iudicium uoluntatis suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena notauit? Potuit magis de re iudicare quam cum ad uestrum iudicium ciuis amplissimos legauit testis huius iuris, uitae laudatores, periculi deprecatores? Etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter in perpetuum ad hoc amplissimum praemium ciuitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli beniuolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac ciuitate uersari? Quis est enim nostrum cui non illa ciuitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior?
XIX
Omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controuersias sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inueteratam quandam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam ciuitatem huius, rogatu studia et beneficia contulerit. Multa praetereo quae cotidie labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. Itaque et adsunt principes ciuitatis et defendunt amore ut suum ciuem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo ciui sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum. Ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum ciuis uirtutis causa in nostram ciuitatem uenire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et hos praesentis, uiros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis ciuitatem, simul et uos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum. Quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iuris, quos diligentissimos in exquirendis condicionibus ciuitatum atque causis esse arbitramur? eos profecto qui iam imperia ac bella gesserunt.
XX
Etenim si Q. Scaeuola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe uincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli omnibus iuris peritissimis imperatores nostros anteferre? Possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur, C. Marium? Quaeris aliquem grauiorem, constantiorem, praestantiorem uirtute, prudentia, religione? Is igitur Iguuinatem M. Annium Appium, fortissimum uirum summa uirtute praeditum, ciuitate donauit: idem cohortis duas uniuersas Camertium ciuitate donauit, cum Camertinum foedus omnium foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. Potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur? Exsistat ergo ille uir parumper cogitatione uestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam oculis non potestis; dicat se non imperitum foederis, non rudem exemplorum, non ignarum belli fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella attigisset quanta gessit et confecit, si tot consulibus meruisset quotiens ipse consul fuit, omnia iura belli perdiscere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo foedere a re publica bene gerenda impediretur; a se ex coniunctissima atque amicissima ciuitate fortissimum quemque esse delectum; neque Iguuinatium neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum ciuibus a populo Romano praemia uirtutis tribuerentur.
XXI
Itaque cum paucis annis post hanc ciuitatis donationem acerrima de ciuitate quaestio Licinia et Mucia lege uenisset, num quis eorum, qui de foederatis ciuitatibus esset ciuitate donatus, in iudicium est uocatus? Nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius ciuitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. Quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum, - uidebat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere, - sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario tulerat ut in singulas colonias ternos ciuis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata ualere debere. Nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse uerbis causam illam grauitate sua defenderit et probarit. Quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum uirtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi uellet? Quod si uultus C. Mari, si uox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens ualuit aspectus, ualeat auctoritas, ualeant res gestae, ualeat memoria, ualeat fortissimi et clarissimi uiri nomen aeternum. Sit hoc discrimen inter gratiosos ciuis atque fortis, ut illi uiui fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, uiuat auctoritas immortalis.
XXII
Quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, uirum bonum, qui uiuit, Rauennatem foederato ex populo nonne ciuitate donauit? Quid? cohortis duas uniuersas Camertium C. Marius? Quid? Heracliensem Alexam P. Crassus, uir amplissimus, ex ea ciuitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? Quid? Massiliensem Aristonem L. Sulla? Quid? quoniam de Gaditanis agimus, idem seruos nouem Gaditanos? Quid? uir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? Quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita, M. Crassus, non Aueniensem foederatum ciuitate donauit, homo cum grauitate et prudentia praestans, tum uel nimium parcus in largienda ciuitate? Hic tu Cn. Pompei beneficium uel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum, quod denique domesticum auctorem patrem suum facere uiderat? Neque uero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem ex bello illo Africano et Mamertinos Ouios et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios ciuitate donauit. Etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui ciuitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. Atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc ciuitatem uenire, et contra oppugnatores rei publicae de ciuitate exterminari! Neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam uoluit esse: Hostem qui feriet, erit, inquit, mihi Carthaginiensis, Quisquis erit. Cuius ciuitatis sit, id habent hodie leue et semper habuerunt, itaque et ciuis undique fortis uiros adsciuerunt et hominum ignobilium uirtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.
XXIII
Habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum uirorum, interpretationem iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni praefuerunt, dabo uniuersi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum iudicium etiam senatus. Iudices cum prae se ferrent palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. Multi in ciuitatem recepti ex liberis foederatisque populis [liberati] sunt: nemo umquam est de ciuitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod foedere ciuitatis mutandae ius impediretur. Audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro ciuitate donatum. Cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. Quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi uiri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem ciuitate T. Coponius, ciuis item summa uirtute et dignitate, - nepotes T. et C. Coponios nostis, - damnato C. Masone ciuis Romanus est factus? An lingua et ingenio patefieri aditus ad ciuitatem potuit, manu et uirtute non potuit? Anne de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? An quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? An accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse uoluerunt?
XXIV
Quod si acerbissima lege Seruilia principes uiri ac grauissimi et sapientissimi ciues hanc Latinis, id est foederatis, uiam ad ciuitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen et eius modi praemium quod nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum ualerent? Num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Seruiliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium ciuitatis? Cognoscite nunc iudicium senatus, quod semper iudicio est populi comprobatum. Sacra Cereris, iudices, summa maiores nostri religione confici caerimoniaque uoluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per Graecas curata sunt semper sacerdotes et Graeca omnino nominata. Sed cum illam quae Graecum illud sacrum monstraret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro ciuibus ciuem facere uoluerunt, ut deos immortalis scientia peregrina et externa, mente domestica et ciuili precaretur. Has sacerdotes uideo fere aut Neapolitanas aut Veliensis fuisse, foederatarum sine dubio ciuitatum. Mitto uetera; proxime dico ante ciuitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum, praetorem urbanum, nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea ciuis Romana esset, tulisse. Num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacerdotem illam ciuem Romanam factam non esse, aut foedus et a senatu et a populo Romano uiolatum arbitramur?
XXV
Intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimis esse dicta quam res postularet. Sed id factum est, non ut uobis rem tam perspicuam dicendo probaremus, uerum ut omnium maliuolorum iniquorum inuidiosorum animos frangeremus; quos ut accusator incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis bonis maerentium etiam ad uestras auris permanarent et in iudicio ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa arte adspergi uidebatis; tum pecuniam L. Corneli, quae neque inuidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut conseruata magis quam correpta esse uideatur; tum luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum peruenisse de Vennoni +indici bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas peruenire. Obiectum est etiam quod in tribum Crustuminam peruenerit; quod hic adsecutus est legis de ambitu praemio minus inuidioso quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et praetextam togam consequuntur. Et adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus.
XXVI
Quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio inuident, non est difficillimum mitigare. More hominum inuident, in conuiuiis rodunt, in circulis uellicant: non illo inimico, sed hoc malo dente carpunt. Qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut inuident, ii sunt huic multo uehementius pertimescendi. Nam huic quidem ipsi quis est umquam inuentus inimicus aut quis iure esse potuit? Quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? Versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non uerbo, non uultu denique offendit. Fuit hoc siue meum siue rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. Non modo non exsultauit in ruinis nostris uestrisque sordibus Cornelius, sed omni officio, - lacrimis, opera, consolatione, - omnis me absente meos subleuauit. Quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conseruandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominis, pro loco facta sunt, et grata esse uobis et probata. Non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et graui secum, si uellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione auocabat.
XXVII
Et erit aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur uehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus. Ac si mea auctoritas satis apud illos in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum uarietate atque usu ipso iam perdoctum uiderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis auocarem. Etenim contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium uirorum et magnorum hominum semper putaui, neque huic umquam labori officio muneri defui. Sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit, non obest ciuitati. Voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. Dolorem alii, nos luctum maeroremque suscepimus. Cur ea quae mutare non possumus conuellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornauit et numero dierum nouo: idem in angustiis aerari uictorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decreuit, lege Sempronia succedendum non censuit. Harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putaui potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae conuenire. Non idem aliis uidetur: sunt fortasse in sententia firmiores. Reprendo neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod nauigium atque cursum ex rei publicae tempestate moderari. Sed si qui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sit, quos uideo esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. Illam enim fortasse pertinaciam non nulli, uirtutem alii putabunt, hanc uero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. Sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, uestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate uestra esse placatos.
XXVIII
Quid enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas ualere debeat? Cognouit adulescens; placuit homini prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus. In praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis probauit, fidem est complexus, officia obseruantiamque dilexit. Fuit hic multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum particeps commodorum. Quae quidem si huic obfuerint apud uos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis uiros profuturum. Sed quoniam C. Caesar abest longissime, atque in iis est nunc locis quae regione orbem terrarum, rebus illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium uelle perferri, ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi carissimum, non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam familiaritatem uestris oppressum sententiis audiat. Miseremini eius qui non de suo peccato sed de huius summi et clarissimi uiri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico iure disceptat. Quod ius si Cn. Pompeius ignorauit, si M. Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Sulla, si P. Crassus, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi antiqui Latini, uidete ne utilius uobis et honestius sit illis ducibus errare quam hoc magistro erudiri. Sed si de certo, de perspicuo, de utili, de probato, de iudicato uobis iure esse constituendum uidetis, nolite committere ut in re tam inueterata quicquam noui sentiatis. Simul et illa, iudices, omnia ante oculos uestros proponite: primum esse omnis etiam post mortem reos clarissimos illos uiros qui foederatos ciuitate donarunt; deinde senatum qui hoc iudicauit, populum qui iussit, iudices qui adprobarunt. Tum etiam illud cogitate, sic uiuere ac uixisse Cornelium ut, cum omnium peccatorum quaestiones sint, non de uitiorum suorum poena, sed de uirtutis praemio in iudicium uocetur. Accedat etiam illud, ut statuatis hoc iudicio utrum posthac amicitias clarorum uirorum calamitati hominibus an ornamento esse malitis. Postremo illud, iudices, fixum in animis uestris tenetote, uos in hac causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio Cn. Pompei iudicaturos.