EXCERPTA CVSANA
1. Illud uero quid est? quam habet in se rationem, quam consuetudinem, quam similitudinem ueritatis? quod ratio, quod consuetudo, quod rei natura respuit, id credendumne est?
2. Numquid cuiquam iniquissimo disceptatori haec suspicio relinquenda est?
3. Quid potest auctoritatis habere testis in dicendo suo testimonio falsa ueris miscens?
4. Hoc ipso argumento cetera testimonia repudiare debetis.
5. Latebra mendaci.
6. Cn. Pompeius eximia uirtute et felicitate in Hispania bellum gessit.
7. Industria et studio.
8. Cn. Pompei, summi imperatoris et fortissimi uiri, gestum est subsidiis.
9. Quid pugnant, quid struunt, quid nituntur?
I
[1] ... oportuisse an ita dissoluit ut omnes alii dissoluerunt? Nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam ...te ... quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem soluisse; hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos.
[2] Quid accusas, quid reprendis? Nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum existimare utrum ipse erret an uos in errorem inducere uelit. Quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. Reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissoluisse publicae tabulae coarguunt. Laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. Nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad ‹diuersam u›e‹te›ris aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae. Nam cum publicanis qui Africam, qui Aquil‹e›iense por‹torium› ...
II
[3] ... cite ... Nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M. Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solueretur detraxisse dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis nominibus intertrimenti aut deminutionis uestigium reperietur. Atqui homines, si qui in hoc genere quaestionis accusati sunt, reprehensos uidemus primum testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi re‹li›gione; deinde si qua gratia testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. Fac omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc uim ut ex acceptis et datis quidquid fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. Acceptas populo Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut soluerunt aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil potest esse detractum. Sin aliquid domum tulerunt, ex eorum arca, e ra ...
III
[4] Deorum hominumque fidem! testis non inuenitur in ducentiens et triciens sestertio! Quam multorum hominum? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum negotium est? Illo, illo, inquam, loco quem uidetis. Extra ordinemne pecunia est data? Immo uero nummus nullus sine litteris multis commotus est. Quae est igitur ista accusatio, quae facilius possit Alpis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur? [5] Duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque uersatus est, triumuiratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad mu‹l›tos pertinuerunt confectae publicis priuatisque tabulis sunt, nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur. [6] Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum aduentu L. Sullae maximi exercitus in Italiam ciues ui dissiderent, ‹non› iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis ...
IV
[7] (Iulius Victor 397 H:) Si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est?
[8] (Aquila Rom. 35, 33) Frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.
[9] (Ammianus Marc. XV, 12, 4:) Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi uenenum esse arbitrabuntur.
[10] (Quint. VI. 3, 51:) Plaetori matrem dum uixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.
V
[11] ... hoc praetore oppressam esse aere alieno Galliam. A quibus uersuras tantarum pecuniarum factas esse dicunt? a Gallis? Nihil minus. A quibus igitur? A ciuibus Romanis qui negotiantur in Gallia. Cur eorum uerba ‹non› audimus? Cur eorum tabulae nullae proferuntur? Insector u‹l›tro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et flagito testis. Plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. Audaciter hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena ciuium Romanorum. Nemo Gallorum sine ciue Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine ciuium Romanorum tabulis commouetur. [12] Videte quo descendam, iudices, quam longe uidear ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Vna‹e› tabulae proferantur, in quibus uestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. Fonteio datam, unum ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant; uere accusatum esse concedam. Pro di immortales! quae haec est causa, quae defensio? Prouinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et ciuitatum qui, ut uetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt. [13] Est in eadem prouincia Narbo Martius, colonia nostrorum ciuium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis, nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis Populi Romani praemiis compensarunt; est praeterea maximus numerus ciuium Romanorum atque equitum, hominum honestissimorum.
VI
Huic prouinciae quae ex hac generum uarietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proxime fuerant eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris qui idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperauit. [14] Is qui gessit in iudicium uocatur, uos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus inuitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. Quid? coloni Narbonenses quid uolunt, quid existimant? Hunc per uos saluum uolunt, se per hunc incolumis existimant esse. Quid Massiliensium ciuitas? Hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; uos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud uestros animos momenti habuisse uideatur. [15] Quid? Ciuium Romanorum quae uoluntas est? Nemo est ex tanto numero quin hunc optime de prouincia, de imperio, de sociis et ciuibus meritum esse arbitretur.
VII
Quoniam igitur, iudices, qui oppugnatum M. Fonteium cognostis, qui defensum ueli‹n›t, statuite nunc quid uestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis uestris, negotiatoribus uestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis. [16] Quid? Si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam adferam quae huius uirtuti atque innocentiae testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum consensio ualebit quam summa auctoritas omnium? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores fuisse. Quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos exierunt! Exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemauit in Gallia M. Fonteio imperante. Satisne uobis multos, satis idoneos testis et conscios uidetur ipsa fortuna esse uoluisse earum rerum quae M. Fonteio praetore gererentur in Gallia? Quem ex tanto hominum numero testem in hac causa producere potestis? Quis est ex eo numero qui uobis auctor placeat? eo nos iam laudatore et teste utemur. [17] Dubitabitis etiam diutius, iudices, quin illud quod initio uobis proposui uerissimum sit, aliud per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum quibus multa rei publicae causa inuitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum uideatis eos oppugnare quibus ‹uictoribus› populi Romani imperium incolume esse non possit?
VIII
Obiectum est etiam quaestum M. Fonteium ex uiarum munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire, aut id quod munitum esset ne improbaret. Si et coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum est, et ob uacationem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sint. [18] Quid? Si hoc crimen optimis nominibus delegare possimus, et ita non ut culpam in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni praefuisse qui facile officium suum et praestare et probare possunt, tamenne uos omnia in M. Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus rei publicae negotiis M. Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret uiam Domitiam muniri, legatis suis, primariis uiris, C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium dedit; itaque praefuerunt; imperauerunt pro dignitate sua quod uisum est et probauerunt; quod uos, si nulla alia ex re, ex litteris quidem nostris quas exscripsistis et missis et adlatis certe scire potuistis. Quas si antea non legistis, nunc ex nobis quid de eis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit, quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M. AD C. ANNIVM LEG., AD C. FONTEIVM LEG., L. A. ‹AB› C. ANNIO LEG., AB C. FONTEIO LEG. [19] Satis opinor esse perspicuum, iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab eis esse tractatam quos nemo possit reprehendere.
IX
Cognoscite nunc de crimine uinario, quod illi inuidiosissimum et maximum esse uoluerunt. Crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. Fonteio non in Gallia primum uenisse in mentem ut portorium uini institueret, sed hac inita iam ac proposita ratione Roma profectum. Itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas uini amphoras portori nomine exegisse; Croduni Porcium et Munium ternos ‹et› uictoriatum, Vulchalone Seruaeum binos et uictoriatum; atque in his locis ab eis portorium esse exactum si qui Cobiomago - qui uicus inter Tolosam et Narbonem est deuerterentur neque Tolosam ire uellent; Elesiodulis C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem portarent exegisse. [20] Video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum - uectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor - et inuidia uel maximum; maxime enim inimici hanc rem sermonibus diuolgare uoluerunt. Sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. Volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus ueritati relinquatur.
DE CRIMINE VINARIO. DE BELLO ‹VO›CONTIORVM. DE DISPOSITIONE HIBERNORVM.
X
[21] "At hoc Galli negant." At ratio rerum et uis argumentorum coarguit. Potest igitur testibus iudex non credere? Cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. Etenim si, qu‹i›a Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore is non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. Hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, Salus ipsa uirorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere ad unam quamque rem aestimandam momentoque suo ponderandam sapientiam iudicis ‹tenere existimatis, uidete› ne multo uestrae maiores grauioresque partes sint ad cogitandum quam ad dicendum meae. [22] Mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel uerum etiam breuiter interrogandus e‹s›t, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse uideatur; uos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus, quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur. Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promisce et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum. [23] Quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? Nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus coniecturae et cogitationi traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur.
XI
An uero uos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae ciuitatis uiris dubitandum non putauerunt qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem nouum, non crediderunt, quorum uirtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogauit. [24] Ecquem hominem uidimus, ecquem uere commemorare possumus parem consilio, grauitate, constantia, ceteris uirtutibus, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? Tamen huius cuius iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei qui iudicabant hanc patere inimicitiis uiam, quem quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere. Quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? Tamen is cuius etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit. [25] Fuit, fuit illis iudicibus diuinum ac singulare, iudices, consilium, qui se non solum de reo sed etiam de accusatore, de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu deprauatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum uideretur. Quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
XII
[26] An uero illi equites Romani quos nos uidimus. qui nuper in re publica iudiciisque maxime floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro testi non crederent; uos Volcarum atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex ciuilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? Quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius inuitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex ueteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi. [27] Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere uidentur, eis credi non conuenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa prouincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. An, si homines ipsos spectare conuenit, id quod in teste profecto ualere plurimum debet, non modo cum summis ciuitatis nostrae uiris sed cum infimo ciue Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? Scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? mouetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
XIII
[28] Recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus uerbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum uerbum esse uideatur; uoltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit quaedam tacita de uobis pudoris ac religionis et, cum disceditis, ea diligenter conseruata ac retenta uideatur. [29] Credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitauisse, qui primum illud uerbum consideratissimum nostrae consuetudinis "arbitror", quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi uidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se "scire" dixit. Verebatur enim uidelicet ne quid apud uos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem uirum, tam cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testimonio nihil praeter uocem et os et audaciam neque ciuibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere. [30] An uero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoueri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac ueniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt.
XIV
Hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae uexandum ac spoliandum profectae sunt. Ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri uinctam testimoniorum fidem esse uoluerunt. [31] Postremo his quicquam sanctum ac religiosum uideri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere uiolarint? Quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? Quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse placari? Cum his uos testibus uestram religionem coniungetis, ab ‹his› quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? [32] Hoc uestrae mentes tam castae, tam integrae sibi suscipient ut cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam uenerunt, omnes equites Romani qui in illa prouincia fuerunt, omnes negotiatores eius prouinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati priuatim et publice laudent, uos tamen cum Gallis iugulare malitis? Quid ut secuti esse uideamini? uoluntatemne hominum? grauior igitur uobis erit hostium uoluntas quam ciuium? An dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et sociis et ciuibus anteferre?
XV
[33] An uero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? Sic existimatis eos hic sagatos bracatosque uersari, animo demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? Nihil uero minus. Hi contra uagantur laeti atque ‹e›recti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore uerborum; quod ego profecto non crederem nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus uobiscum simul, iudices; audissem, cum praeciperent ut caueretis ne hoc absoluto nouum aliquod bellum Gallicum concitaretur. [34] Si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, uita infami, magistratibus quos ante oculos uestros gessit ‹male gestis›, conuictus uirorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, inuisus suis omnibus in iudicium uocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium fidelissimorum sociorum Massiliensium, ciuium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset uobis magno opere prouidendum ne, quos ita adflictos a uestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse uideremini. [35] Nunc uero cum laedat nemo bonus, laudent omnes uestri ciues atque socii, oppugnent id‹em› qui saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei uobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent uobis, dubitabitis non modo uestris ciuibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, uerum etiam exteris nationibus ‹et› gentibus ostendere uos in sententiis ferendis ciui parcere quam hosti cedere maluisse?
XVI
[36] Magna me hercules causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne quae insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatores equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem iudicasse. Ita uero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis et Q. Marius qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus qui nationem Allobrogum et belli reliquias suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quid‹em› non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos nouos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum ‹est›. Volunt isti aut quiescere, id quod uicti ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli sed spem triumphi ostendere? [37] Quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam. isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum uobis ‹in› M. Fontei‹o› arbitramini? de quo homine, iudices - iam enim mihi uideor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere - de quo uos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum non modo crimen sed ne maledictum quidem audistis. Ecquis umquam reus, praesertim in hac uitae ratione uersatus, in honoribus petendis, in potestatibus, in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo quae a libidine aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non uera, at ficta cum aliqua ratione ac suspicione?
XVII
[38] M. Aemilium Scaurum, summum nostrae ciuitatis uirum, scimus accusatum a M. Bruto. Exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso; quis negat? uerum tamen ab inimico dicta et obiecta. Quam multa M'. Aquilius audiuit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! Qui, etsi damnatus est, mihi uidetur tamen inter uiros optimos atque innocentissimos esse numerandus. Ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus multa audiuit in sua causa quae ad suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent. [39] Exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. At in quem uirum! qui tanta uirtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis temporibus, cum hominem inuenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. Quem cum in contionem Gracchus uocari iuberet et uiator quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: "cogis me," inquit, "dicere inimicum meum Frugi." Is igitur uir quem ne inimicus quidem satis in appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo. quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem uocabatur; [40] M. Fonteius ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari uestigium libidinis, petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt.
XVIII
Quod si aut quantam uoluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut ‹ad› ementiendum animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra non audienda M. Fonteius quam illi de quibus antea commemoraui fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus uitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis uidetis positum in uestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus potestati. [41] Videte igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, uirum fortissimum, ciuem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum tot res sint quae uestris animis pro huius innocentis salute supplicent, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam uidemus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae maxime floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus est sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus uitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum uero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.
XIX
[42] Qua re si etiam monendi estis a me, iudices, quod non estis, uideor hoc leuiter pro me‹a› auctoritate uobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita uirtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter uobis retinendos existimetis. Fuit enim maior talium tum uirorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. Quid nunc uobis faciendum est studiis militaribus apud iuuentutem obsoletis, ‹fortissimis› autem hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim ciuitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improuisa nascantur? Nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reseruandum et ceteros studio laudis ac uirtutis inflammandos putatis? [43] Recordamini quos legatos nuper in bello Italico L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac uictoriis eruditos. Age uero, nunc inferte oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum uidetis nihil posse accidere ut tales uiri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum ac Romanum abundare? Quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, uirum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi uobis ac liberis uestris retinere quam inimicissimis populo Romano nationibus et crudelissimis tradere et condonare maletis.
XX
[44] At infestis prope signis inferuntur Galli ‹in› M. Fonteium et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. Video, iudices; sed multis et firmis praesidiis uobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. Primum obicitur contra istorum impetus Macedonia fidelis et amica populo Romano prouincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu ‹M.› Fontei conseruatam esse dicat, ut ipsa per hunc a Thraecum aduentu ac depopulatione defensa ‹est›, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit. [45] Constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quae profecto ‹non› modo religione sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare. Atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et grauissima auxilia sumuntur. Venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta ciuitas, quae non solum ob eam causam laborant ut huic, a quo ipsa seruata est, parem gratiam referre uideatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint. [46] Propugnat pariter pro salute M. Fontei Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc eiusdem miseriis ac periculis ac commouetur. Denique ut oportet bello Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est ciuis Romanus qui sibi ulla excusatione utendum putet; omnes illius prouinciae publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una uoce defendunt.
XXI
Quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum, num etiam de matris hunc complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, uobis inspectantibus auellet atque abstrahet? praesertim cum uirgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa teneat uestramque, iudices, ac populi Romani fidem imploret; quae pro uobis liberisque uestris tot annos in dis immortalibus placandis occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos uestros placare possit. [47] Cui miserae quod praesidium, quod solacium reliquum est hoc amisso? Nam ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt; huic uero uirgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum aut carum esse possit? Nolite pati, iudices, aras deorum immortalium Vestaeque matris cotidianis uirginis lamentationibus de uestro iudicio commoneri; prospicite ne ille ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus uigiliisque seruatus sacerdotis uestrae lacrimis exstinctus esse dicatur. [48] Tendit ad uos uirgo Vestalis manus supplices easdem quas pro uobis dis immortalibus tendere consueuit. Cauete ne periculosum superbumque sit eius uos obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur, haec salua esse non possent. Videtisne subito, iudices, uirum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? Qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbato animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam relinquat. [49] O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! Tum enim uitae socia uirtus, mortis comes gloria fuisset; nunc uero qui est dolor uictoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut uicti armis sunt aut inuitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, ciuem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse uideamini, plus saluti ciuium quam hostium libidini consuluisse, grauiorem duxisse eius obsecrationem quae uestris sacris praesit quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt. Postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plus apud uos preces uirginis Vestalis quam minae Gallorum ualuisse uideantur.