I
Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut uidetur, an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. De quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensauit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. Omnem autem spem habeo existimationis priuatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima beneuolentia. Quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro. II. Ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et uiciens. Huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem nimium me credere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem. Ob eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi quid timendum esset. Te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum suscipias, ut, si ii salui erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam beneuolentiae tuae acceptam referre.
II
Scr. in Epiro aliquanto post Non. Febr., ut uidetur, an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Litteras tuas accepi prid. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento creui hereditatem. Ex multis meis et miserrimis curis est una leuata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem te intellego etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse. II. De dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus, si quae sunt, tuis, quibus tibi molestum non erit, facultatibus. Cui quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. In quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? Iam illa HS LX milia quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. Sed haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. III. Ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi. Tutius uidebatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. Quod me hortaris ut firmo sim animo, uellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem. Sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior uno iam fuit? Oro, obsecro, ignosce. Non possum plura scribere. Quanto maerore urgear profecto uides. Quod si mihi commune cum ceteris esset qui uidentur in eadem causa esse, minor mea culpa uideretur et eo tolerabilior esset. Nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest, ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria. IV. Tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. A tuis et nummorum accepi HS XX milia et uestimentorum quod opus fuit. Quibus tibi uidebitur uelim des litteras meo nomine. Nosti meos familiaris. Si signum requirent aut manum, dices iis me propter custodias ea uitasse.
III
Scr. in castris Pompei Id. Iun. an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. Quem diutius tenui quia cotidie aliquid noui exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi uoluisti, quod ad kal. Quint. pertinet, quid uellem. Vtrumque graue est, et tam graui tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. Qua re ut alia sic hoc uel maxime tuae amicitiae beneuolentiaeque permitto et illius consilio et uoluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberauissem. II. Quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res nihil habet consolationis tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto uides et grauissima esse et me facillime uitare potuisse. Ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua leuabuntur. III. Pecunia apud Egnatium est. Sit a me, ut est. Neque enim hoc quod agitur uidetur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit: etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. Tu ut antea fecisti, uelim, si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes, ipse conficias. Tuis salutem dic. Cura ut ualeas. In primis id quod scribis omnibus rebus cura et prouide, ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse. Id. Iun. ex castris.
IV
Scr. in castris Pompei Id. Quint. an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. Ex proximis cognoui praedia non uenisse. Videbis ergo ut sustentetur per te. De Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. Meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum, quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. Vtinam coram tecum olim potius quam per epistulas! Hic tua, ut possum, tueor apud hos. Cetera Celer. Ipse fugi adhuc omne munus, eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.
IVa
Scr. Dyrrhachi inter XVII et XIII Kal. Quint. an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Quid sit gestum noui quaeris. Ex Isidoro scire poteris. Reliqua non uidentur esse difficiliora. Tu id uelim quod scis me maxime uelle cures, ut scribis et facis. Me conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis. Qua leuatus ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa uersatur acriter. Hactenus fuit quod caute a me scribi posset. Vale. De pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit.
V
Scr. Brundisi prid. Non. Nou. an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quae me causae mouerint, quam acerbae, quam graues, quam nouae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. Fuerunt quidem tantae ut id quod uides effecerint. Itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti uides. Equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte uidebam, te subita re quasi debilitatum nouas rationes tuendi mei quaerere. II. Quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane uideo quem ad modum id fieri possit. Neque enim ita apta habeo deuersoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido uideant an in uia. Sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse uideatur. III. Ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. Tu uelim et Basilo et quibus praeterea uidebitur, etiam Seruilio conscribas, ut tibi uidebitur, meo nomine. Quod tanto interuallo nihil omnino ad uos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi deesse de qua scribam, non uoluntatem. IV. Quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium deest, si reperire possent qua in re me iuuarent. Quintus auersissimo a me animo Patris fuit. Eodem Corcyra filius uenit. Inde profectos eos una cum ceteris arbitror.
VI
Scr. Brundisi IV Kal. Dec. an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. Qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. Omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione leuari maxime possim. Probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. Addis etiam (quod etsi mihi leuius est quam iudicium, tamen non est leue) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. Id si ita putarem, leuius dolerem. II. "Crede" inquis "mihi." Credo equidem, sed scio quam cupias minui dolorem meum. Me discessisse ab armis numquam paenituit. Tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio; ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium uestrum bona praedam esse illius uictoriae. "Vestrum" plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum sensi. Qua re uoluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. In oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer. Minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret: Brundisi iacere in omnis partis est molestum; propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. Quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. Reliquo tempore me domo tenui. III. Ad Oppium et Balbum scripsi, quoniam iis placeret me propius accedere, ut hac de re considerarent. Credo fore auctores. Sic enim recipiunt, Caesari non modo de conseruanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. Ea spondent, confirmant. Quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. Sed ingero praeterita. Vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse. IV. Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. Quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum. De Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. V. Tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque uenisset hoc putarem futurum. Non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et grauem cognoui. VI. De Fannio consoler te? Perniciosa loquebatur de mansione tua. L. uero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. Omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. Omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. Sed uelim haec aliquando solutiore animo. VII. Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. De filio nihil audiui; sed quaere ex Diochare, Caesaris liberto, quem ego non uidi, qui istas Alexandria litteras attulit. Is dicitur uidisse Quintum euntem an iam in Asia. Tuas litteras prout res postulat exspecto. Quas uelim cures quam primum ad me perferendas. IIII kal. Dec.
VII
Scr. Brundisi XIV Kal. Ian. an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad me pertinere arbitratus es. Ita faciam igitur ut scribis istis placere, isdem istis lictoribus me uti, quod concessum Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos. Audio enim cum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum facta sunt. Qua re poterit, si uolet sibi constare, nostros lictores comprobare. II. Quamquam quid ego de lictoribus, qui paene ex Italia decedere sim iussus? Nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L. Metellum in Italiam uenisse Romae ut essent palam. Id sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis Italia nisi quorum ipse causam cognouisset; deque eo uehementius erat scriptum. Itaque Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse quin iis litteris pareret. Tum ad eum misi L. Lamiam qui demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in Italiam quam primum uenirem; eius me litteris uenisse. Tum ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. Quod sane nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi. III. O multas et grauis offensiones! quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis; quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut minuas tam ualde laboras, idque uelim ne grauere quam saepissime facere. Maxime autem adsequere quod uis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non funditus perdidisse. Quamquam quid tu in eo potes? Nihil scilicet. Sed si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit; quod nunc quidem uideo non esse, sed si quid ex euentis, ut hoc nunc accidit: dicebar debuisse cum Pompeio proficisci; exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem. Sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam quod in Africam non ierim. Iudicio hoc sum usus, non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra exercitum saepe uictorem. Non probant fortasse; multos enim uiros bonos in Africam uenisse audio et scio fuisse antea. Valde hoc loco urgeor. Hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. Nam si perseuerant et obtinent, quid nobis futurum sit uides. Dices: "Quid illis, si uicti erunt?" Honestior est plaga. Haec me excruciant. IV. Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. Quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo uacuum est et dolore. Extremum est eorum qui in Achaia sunt. Ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum in Italiam uenerint, domum statim uenerint. Haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis. V. Quod te excusas, ego uero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse, uel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti. In primisque hoc uelim animaduertas. Multos esse arbitror qui ad Caesarem detulerint delaturiue sint me aut paenitere consili mei aut non probare quae fiant. Quorum etsi utrumque uerum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. Sed totum in eo est positum ut hoc Balbus sustineat et Oppius et eorum crebris litteris illius uoluntas erga me confirmetur; et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis. Alterum est cur te nolim discedere, quod scribis te flagitari. VI. O rem miseram! quid scribam aut quid uelim? Breue faciam; lacrimae enim se subito profuderunt. Tibi permitto, tu consule; tantum uide ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. Ignosce, obsecro te. Non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari. Tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis. VII. Quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode. Quintum filium uidi qui Sami uidisset, patrem Sicyone: quorum deprecatio est facilis. Vtinam illi qui prius illum uiderint me apud eum uelint adiutum tantum quantum ego illos uellem si quid possem! VIII. Quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me mordeant, ego uero in optimam, teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me omnia idque facias quam saepissime. Vale. XIIII Kal. Ian.
VIII
Scr. Brundisi XIII Kal. Ian. an. 48.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quantis curis conficiar etsi profecto uides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. Maximas poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi uideri uis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. Non nihil enim me leuant tuae litterae hoc tempore. Per eos qui nostra causa uolunt ualentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. Oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. Iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat. II. ‹Furnius› est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. Dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. Neque uero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. Nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. Qui ex ipso audissent, cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. Nosti genus, etiam expertus es fortasse. In me id est omne conuersum. Sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. Qua re ad illud redeo: cura ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. Ad quos uidebitur uelim cures litteras meo nomine. Vale. XIII Kal. Ian.
IX
Scr. Brundisi III Non. Ian. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Ego uero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. Quae si non essent sedulitate effectae et beniuolentia tua, liceret mihi abire in solitudines aliquas. Nunc ne id quidem licet. Quid autem me iuuat quod ante initum tribunatum ueni, si ipsum quod ueni nihil iuuat? Iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? Cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. Meo uitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. Ego enim cum genus belli uiderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum. II. Cessi meis uel potius parui: ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quas ad te et ad alios misit. Quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. Delatus est ad me fasciculus. Solui, si quid ad me esset litterarum. Nihil erat; epistula Vatinio et Ligurio altera. Iussi ad eos deferri. Illi ad me statim ardentes dolore uenerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. Hic Ligurius furere: se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari; illum tamen non modo fauisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. Hoc ego dolore accepto uolui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putaui perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebruisset. Cognoui eiusdem generis. Ad te misi: quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. Nil me laedet. Nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia. Hac ille acerbitate initio nauigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur. III. Ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere uix possum uel plane nullo modo possum. Quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patre, patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. Qua re te, ut polliceris, uidere plane uelim. Alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. Sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in eam quantum poteris mitigato. Haec ad te die natali meo scripsi. Quo utinam susceptus non essem, aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! Plura scribere fletu prohibeor.
X
Scr. Brundisi XII Kal. Febr. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Ad meas incredibilis aegritudines aliquid noui accedit ex iis quae de Quintis ad me adferuntur. P. Terentius, meus necessarius, operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. Is Quintum filium Ephesi uidit VI Id. Dec. eumque studiose propter amicitiam nostram inuitauit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, uolumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. Multa a se dicta contra eius amentiam. Multa postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. Haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto. II. De Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. Nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. Accedit Hispania et alienata Italia, legionum nec uis eadem nec uoluntas, urbanae res perditae. Quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? Quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse. Sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. Plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris. Vale. XII Kal. Febr.
XI
Scr. Brundisi VIII Id. Mart. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus quod res nulla est quae scribenda sit, cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. Ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliquid adferunt quod uelim. Qua re tu quidem scribito, cum erit cui des. Ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam. Longo enim interuallo uideo mutata esse omnia: illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae grauissimas poenas pendere. II. P. Sallustio curanda sunt HS. XXX milia, quae accepi a Cn. Sallustio. Velim uideas ut sine mora curentur. De ea re scripsi ad Terentiam. Atque hoc ipsum iam prope consumptum est. Qua re id quoque uelim cum illa uideas, ut sit qui utamur. Hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed prius quam id scirem nihil sum ausus sumere. Qui sit omnium rerum status noster uides. Nihil est mali quod non et sustineam et exspectem. Quarum rerum eo grauior est dolor quo culpa maior. Ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. Nihil uidelicet tuae litterae profecerunt. Vale. VIII Id. Mart.
XII
Scr. Brundisi VIII Id. Mart. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. uespere. Eo autem die mane tabellarios miseram, quibus ad te dederam litteras. Tuis tamen lectis litteris putaui aliquid rescribendum esse, ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. Nihil opus est mihi noua ratione. Saepe enim ad cum scripsi multisque mandaui me non potuisse, cum cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. Nihil enim erat quod minus eum uellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. Posteaque, cum mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent, illum existimare Quintum fratrem "lituum" meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nilo minus his uerbis ad Caesarem scripsi: II."De Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. Illud dumtaxat tamen audebo petere abs te, quod te oro, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusue te diligerem, potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem. Qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque uestra postulat. Ego ei ne quid apud te obsim, id te uehementer etiam atque etiam rogo." III. Qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declarauerit, ego tamen is ero qui semper fui. Sed, ut uideo, multo magis est nobis laborandum de Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis spem quam uictoriae. Quod utinam ita esset! Sed longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam Hispania. IV. Quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si quid uidebitur tibi opus esse, uelim facias id quod saepe fecisti. Nihil enim mihi uenit in mentem quod scribendum putem. Quod me audis fractiorem esse animo, quid putas cum uideas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? Tu tamen uelim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. Semper enim adferunt aliquid mihi tuae litterae. Galeonis hereditatem creui. Puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est. VIII Id. Mart.
XIII
Scr. Brundisi VII Id. Mart. uel paulo post, an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. A Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P. Siser reddiderat eas quibus rescribo. De Serui patris litteris quod scribis, item Quintum in Syriam uenisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem uerum est. Quod certiorem te uis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc uenerunt, neminem alieno intellexi. Sed quantum id mea intersit existimare te posse certo scio. Mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem, tum maxime quod in eam causam uenisse me uideo ut sola utilia mihi esse uideantur quae semper nolui. P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandriae filium, Rhodoque Alexandriam C. Cassium profectum esse constat. II. Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus uerbis quam cum grauissime accusabat. Ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum offenderit; sed se iure fecisse. Deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit. Sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum uideret. Atque utinam uel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! Nunc nec ubi nec quando te sim uisurus possum suspicari. III. De coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem. IV. De fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti uoluntatem meam. Etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri uidebantur, tamen in eadem sum uoluntate. Id quem ad modum fiat tu uidebis. Et uelim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus necessarii. Si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id uidebamur sapienter facere detulimus. Itaque tum et a tuo uilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus. Sed uelim uideas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des consili; et causam nosti. V. Plura ne scribam dolore impedior. Si quid erit quod ad quos scribendum meo nomine putes, uelim, ut soles, facias, quotiensque habebis cui des ad me litteras nolim praetermittas. Vale.
XIV
Scr. Brundisi ex. mense Apr. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Non me offendit ueritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. Nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. Omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur nauigaturi. Ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus. II. De me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. Quibuscum tu de hoc ipso conloquare uelim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. Etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud uelim non reperio. III. Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. Ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS XXX milia potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. †aduideo et† tamen exspecto; quem uidere, si ullo modo potest †enim res†, peruelim. Iam extremum concluditur; quod ibi facile est quale sit, hic grauius existimare. Vale.
XV
Scr. Brundisi prid. Id. Mai. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quoniam iustas causas adfers cur te hoc tempore uidere non possim, quaeso quid sit mihi faciendum. Ille enim ita uidetur Alexandria teneri ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi uidentur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. Quid mihi igitur putas agendum? Video difficile esse consilium. Sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. Sed tamen scire uelim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem uidere. II. Minucium XII milia sola curasse scripsi ad te antea. Quod superest uelim uideas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius uero mirifico odio. Nihil fingi potest mali quo non urgear. Omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor, qui et maximus est et aeternus. Cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putaui, tamen esset ea consolatio tenuis. Sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. Alii capti, alii interclusi non ueniunt in dubium de uoluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. Ii autem ipsi qui sua uoluntate ad Fufium uenerunt nihil possunt nisi timidi existimari. Multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere uolent, recipientur. Quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. Solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. Sed quid me id leuat? Nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandriam eundi mutauisse. III. Haec ad te scribo, non ut queas tu demere sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. Quin etiam Aesopi filius me excruciat. Prorsus nihil abest quin sim miserrimus. Sed ad primum reuertor, quid putes faciendum, occultene aliquo propius ueniendum an mare transeundum. Nam hic maneri diutius non potest. IV. De Fufidianis qua re nihil potuit confici? Genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controuersia, cum ea pars quae uidetur esse minor licitatione expleri posset. Hoc ego non sine causa quaero. Suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. Vale. Prid. Id. Mai.
XVI
Scr. Brundisi III Non. Iun. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Non meo uitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. Nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animaduertisse te existimo. De obuiam itione ita faciam ut suades. Neque enim ulla de aduentu eius opinio est neque si qui ex Asia ueniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. Nihil uideo quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandria, in urbe, in Italia. Ego uero, etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur, tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto. II. Quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam. Qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam euertit. III. Quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. Si recipior ab his, quod uides non fieri, tamen, quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin iactor, eo minus. Itaque tuas litteras exspecto, easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo. IV. Quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent. Etsi quidam scripsit ad me his uerbis: "Ego, ut in his malis, Patris sum non inuitus; essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire uellem." Quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi; ad eas Cephalioni dedi, qui multos mensis tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi. V. Extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam moneatis de testamento. Tempora monent ut uideat ut satis faciat quibus debeat. Auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere. Credibile uix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, prouidendum est. De omnibus rebus uelim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo is etiam si nihil excogitas. Id enim mihi erit pro desperato. III Non. Iun.
XVII
Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. Eo breuior est, et quod eram missurus nostros. Tullia mea uenit ad me prid. Id. Iun. deque tua erga se obseruantia beneuolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. Ego autem ex ipsius uirtute, humanitate, pietate non modo eam uoluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna uersari idque accidere nullo ipsius delicto, summa culpa mea. Itaque a te neque consolationem iam, qua cupere te uti uideo, nec consilium, quod capi nullum potest, exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.
XVIIa
Scr. Brundisi XVII Kal. Quint. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non uidebam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. Itaque †ematiam†, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. †Pro ea quem ad modum consolandis scripsisti†, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse. II. Quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. Sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. Ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego. III. Te iusta causa impediri quo minus ad nos uenias uideo, idque mihi ualde molestum est. Illum ab Alexandria discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Id. Mart. nec post Id. Dec. ab illo datas unas litteras. Ex quo intellegis illud de litteris a. d. V Id. Febr. datis, quod inane esset etiam si uerum esset, non uerum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque uenisse. Quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire uelim. Dicitur enim per Nasidium emissus esse. Id quale sit uelim, si inueneris, ad me scribas. De HS X milia, ut scribis, faciam. Vale. XVII Kal. Quint.
XVIII
Scr. Brundisi XII Kal. Quint. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De illius Alexandria discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio ualde esse impeditum. Itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. Quoduis enim supplicium leuius est hac permansione. Hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. Siue enim bellum in Italia futurum est siue classibus utentur, hic esse me minime conuenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe. II. Intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. Nihil omnino iam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. Qua re et cum Antonio loquare uelim et cum istis et rem, ut poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. Vale. XII Kal. Quint.
XIX
Scr. Brundisi XI Kal. Sext. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quid scriberem non habebam. Tu ad nos et rarius scribis quam solebas et breuius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. Verum tamen uelim quicquid erit, qualecumque erit, scribas. Est autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit: quod nulla equidem habeo in spe, sed quia tu leuiter interdum significas, cogis me sperare quod optandum uix est. II. Philotimus dicitur Id. Sext. Nihil habeo de illo amplius. Tu uelim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. Mihi tantum temporis satis est dum, ut in pessimis rebus, aliquid caueam, qui nihil umquam caui. Vale. XI Kal. Sext.
XX
Scr. Brundisi XVI Kal. Sept. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. XVII Kal. Sept. uenerat die XXVIII Seleucia Pieria C. Treboni libertus qui se Antiochiae diceret apud Caesarem uidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae uoluissent impetrasse nullo quidem negotio. Quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. Sed et alia timenda sunt ab aliisque, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. II. Etiam Sallustio ignouit. Omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Ganius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. Is uenit ut legiones in Siciliam traduceret. Eo protinus iturum Caesarem Patris. Quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. Tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petiui uehementer exspecto. Vale. XVI Kal. Sept.
XXI
Scr. Brundisi VI kal. Sept. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Accepi VI Kal. Sept. litteras a te datas XII Kal. doloremque quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula grauissimum cepi. Tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam. Ad ea autem quae scribis de testamento, uidebis quid et quo modo. De nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo scribis. II. Ille ad Kal. Sept. Athenis non uidetur fore. Multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. Legio XII, ad quam primam Sulla uenit, lapidibus egisse hominem dicitur. Nullam putant se commoturam. Illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. Sed si hoc ita est, huc ueniat necesse est. Ac mallem illud; aliquo enim modo hinc euasissem. Nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci grauitas huic miserrimae perferenda. III. Quod me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. Sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. Haec autem eius modi sunt ut obliuiscar mei multoque malim quod omnibus melius †quorum utilitatem† meam iunxi. Tu ad me tamen uelim quam saepissime scribas, eoque magis quod praeterea nemo scribit; ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. Quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. Vale.
XXII
Scr. Brundisi fort. Kal. Sept. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. Accepi enim a te litteras quibus uideris uereri ut epistulas illas acceperim. Quas quidem uellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem nec, si in aliquem incidissent, quicquam noui attulissent. Quid enim tam peruulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos uidetur misisse quasi quo illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. Nam quod te uereri scribis ne illi obsint eique rei me uis mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. Quod quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil ualere. II. Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. Currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint. Ergo ille huc ueniet, quod non putabant, tarde quidem. Itinera enim ita facit ut multos dies in oppidum ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. Quid mihi igitur censes? Iam enim corpore uix sustineo grauitatem huius caeli quae mihi laborem adfert in dolore. An his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius? Quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuua. Scio rem difficilem esse, sed ut in malis etiam illud mea magni interest te ut uideam. Profecto aliquid profecero, si id acciderit. De testamento, ut scribis, animaduertes.
XXIII
Scr. Brundisi VII Id. Quint. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit te secum locutum. Tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non uideo posse. Sed cum ab illo accepissem litteras, desideraui tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo ualeres; scripseras enim te quodam ualetudinis genere temptari. II. Agusius quidam Rhodo uenerat VIII Id. Quint. Is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum IIII Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem uenisse, habere ad me litteras. Ipsum Agusium audies. Sed tardius iter faciebat. Eo feci ut celeriter eunti darem. Quid sit in iis litteris nescio, sed mihi ualde Quintus frater gratulatur. Equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse. III. Te oro ut de hac misera cogites, et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. Illud quoque uellem antea, sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. Aliquid fecissemus ut uiri uel tabularum nouarum nomine uel nocturnarum expugnationum uel Metellae uel omnium malorum; nec res perisset et uideremur aliquid doloris uirilis habuisse. Memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quiduis praestitit. Nunc quidem ipse uidetur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. Generumne nostrum potissimum uel hoc uel tabulas nouas? Placet mihi igitur (et idem tibi) nuntium remitti. Petet fortasse tertiam pensionem. Considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. Ego, si ullo modo potuero, uel nocturnis itineribus experiar ut te uideam. Tu et haec et si quid erit quod intersit me scire scribas uelim. Vale.
XXIV
Scr. Brundisi VIII Id. Sext. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quae ad me et, quae etiam ad me uis, ad Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse uera. Eo sum miserior, etsi nihil uidebatur addi posse, quod mihi non modo irasci grauissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. Qua re istuc feramus. Quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caueamus mones. Ea enim est a nobis contracta culpa ut omni statu omnique populo eundem exitum habitura uideatur. II. Sed ad meam manum redeo; erunt enim haec occultius agenda. Vide, quaeso, etiam nunc de testamento; quod tum factum uellem cum illa quaerere coeperat. Non, credo, te commouit; neque enim rogauit, ne me quidem. Sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam uenisti, poteris eam monere ut alicui committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. Equidem tibi potissimum uelim, si idem illa uellet. Quam quidem celo miseram me hoc timere. De illo altero, scio equidem uenire nunc nil posse, sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet. III. Nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? De Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia), quid ad hoc addi potest? Scripseras ut HS XII milia permutaret; tantum esse reliquum de argento. Misit illa MM mihi et adscripsit tantum esse reliquum. Cum hoc tam paruum de paruo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit. IV. Philotimus non modo nullus uenit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui ueniunt ibi se eum de suis controuersiis in ius adeuntem uidisse nuntiant; quae quidem (ita enim ueri simile est) in aduentum Caesaris fortasse reiciuntur. Ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me magis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. Ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum uideor debere. Nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. Id quam ob rem te intellegere certo scio. V. Quod me mones de uultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. Quod scribis te binis litteris putare Africanum negotium confici posse, uenem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem uenit qua re id putem fieri posse. Tu tamen uelim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. Ego ad te, si quid audiero citius, scribam. Vale. VIII Id. Sext.
XXV
Scr. Brundisi III Non. Quint. an. 47.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus uerbis nullum esse consilium quo a te possim iuuari. Consolatio certe nulla est quae leuare possit dolorem meum. Nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus his erroribus et miseriis et animi et corporis, quibus proximi utinam mederi maluissent! Quam ob rem, quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum uelim ne intermittas, scribas ad me quicquid ueniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit. II. Illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. Quod uerum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio. III. Quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud [epistolas uelim ut possim aduersas†. Ego huius miserrimae facilitate confectus conflictor. Nihil umquam simile natum puto. Cui si qua re consulere aliquid possum, cupio a te admoneri. Video eandem esse difficultatem †quam in consilio date† ante. Tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. In pensione secunda caeci fuimus. Aliud mallem; sed praeteriit. Te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento, ueste (quae satis multa est), supellectile, des operam. Iam enim mihi uidetur adesse extremum nec una fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine aduersario peritura. Haec etiam, si uidebitur, cum Terentia loquere tu opportune. Non queo omnia scribere. Vale. III Non. Quint.