LXIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, uix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res uellicabit, sed tantum uellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant; lacrimandum est, non plorandum.
II. Duram tibi legem uideor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde inmodici fletus? Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur sed ostendimus; nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam! Est aliqua et doloris ambitio.
III. "Quid ergo"? inquis "obliuiscar amici"? Breuem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est: iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non differo in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te obseruare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum; sed custodienti quoque elabitur, eoque citius quo est acrior desinit.
IV. Id agamus ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est, sicut illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum quos amauimus nomen occurrat; sed hic quoque morsus habet suam uoluptatem.
V. Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt suauiter aspera, quomodo in uino nimis ueteri ipsa nos amaritudo delectat; cum uero interuenit spatium, omne quod angebat extinguitur et pura ad nos uoluptas uenit".
VI. Si illi credimus, "amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est: eorum qui fuerunt retractatio non sine acerbitate quadam iuuat. Quis autem negauerit haec acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare"?
VII. Ego non idem sentio: mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est; habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit.
VIII. Ideo amicis auide fruamur quia quamdiu contingere hoc possit incertum est. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non uiderimus: intellegemus plus nos temporis in uiuis perdidisse.
IX. Feras autem hos qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam nisi perdiderunt? Ideoque tunc effusius maerent quia uerentur ne dubium sit an amauerint; sera indicia adfectus sui quaerunt.
X. Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum ualent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus: illa unum abstulit, nos quemcumque non fecimus.
XI. Deinde ne unum quidem nimis amauit qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere quomodo frigus effugiat et aliquid inueniat quo tegat scapulas, nonne tibi uideatur stultissimus? Quem amabas extulisti: quaere quem ames. Satius est amicum reparare quam flere.
XII. Scio pertritum iam hoc esse quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi: malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris.
XIII. Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: uiris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis uix retractis a rogo, uix a cadauere reuulsis, cui lacrimae in totum mensem durauerint? Nulla res citius in odium uenit quam dolor, qui recens consolatorem inuenit et aliquos ad se adducit, inueteratus uero deridetur, nec inmerito; aut enim simulatus aut stultus est.
XIV. Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum mihi tam inmodice fleui ut, quod minime uelim, inter exempla sim eorum quos dolor uicit. Hodie tamen factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaueram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem - tamquam ordinem fata seruarent!
XV. Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium quos diligimus mortalitate. Tunc ego debui dicere, "minor est Serenus meus: quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest". Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia; hodie fieri potest quidquid umquam potest.
XVI. Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo peruenturos quo illum peruenisse maeremus; et fortasse, si modo uera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse praemissus est. Vale.
LXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Fuisti here nobiscum. Potes queri, si here tantum; ideo adieci "nobiscum"; mecum enim semper es. Interuenerant quidam amici propter quos maior fumus fieret, non hic qui erumpere ex lautorum culinis et terrere uigiles solet, sed hic modicus qui hospites uenisse significet.
II. Varius nobis fuit sermo, ut in conuiuio, nullam rem usque ad exitum adducens sed aliunde alio transiliens. Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, uiri, et licet neget Stoici.
III. Quantus in illo, di boni, uigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis inuenies: quorundam scripta clarum habentium nomen exsanguia sunt. Instituunt, disputant, cauillantur, non faciunt animum quia non habent: cum legeris Sextium, dices, "uiuit, uiget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae".
IV. In qua positione mentis sim cum hunc lego fatebor tibi: libet omnis casus prouocare, libet exclamare, "quid cessas, fortuna? Congredere: paratum uides". Illius animum induo qui quaerit ubi se experiatur, ubi uirtutem suam ostendat,
spumantemque dari pecora inter inertia uotis
optat aprum aut fuluum descendere monte leonem.
V. Libet aliquid habere quod uincam, cuius patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae uitae magnitudinem et desperationem eius non faciet: scies esse illam in excelso, sed uolenti penetrabilem.
VI. Hoc idem uirtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris et tamen speres. Mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae; non aliter illam intueor obstupefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam spectator nouus uideo.
VII. Veneror itaque inuenta sapientiae inuentoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuuat. Mihi ista adquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus bonum patrem familiae, faciamus ampliora quae accepimus; maior ista hereditas a me ad posteros transeat. Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adiciendi.
VIII. Sed etiam si omnia a ueteribus inuenta sunt, hoc semper nouum erit, usus et inuentorum ab aliis scientia ac dispositio. Puta relicta nobis medicamenta quibus sanarentur oculi: non opus est mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum conleuatur; hoc palpebrarum crassitudo tenuatur; hoc uis subita et umor auertitur; hoc acuetur uisus: teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum. Animi remedia inuenta sunt ab antiquis; quomodo autem admoueantur aut quando nostri operis est quaerere.
IX. Multum egerunt qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi. Quidni ego magnorum uirorum et imagines habeam incitamenta animi et natales celebrem? Quidni ego illos honoris causa semper appellem? Quam uenerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt.
X. Si consulem uidero aut praetorem, omnia quibus honor haberi honori solet faciam: equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam. Quid ergo? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione summa recipiam? Ego uero illos ueneror et tantis nominibus semper adsurgo. Vale.
LXV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Hesternum diem diuisi cum mala ualetudine: antemeridianum illa sibi uindicauit, postmeridiano mihi cessit. Itaque lectione primum temptaui animum; deinde, cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere: aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et uinci nolo, donec interuenerunt amici qui mihi uim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
II. In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam quae in lite est. Te arbitrum addiximus. Plus negotii habes quam existimas: triplex causa est. Dicunt, ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura ex quibus omnia fiant, causam et materiam. Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura si nemo moueat; causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque uult uersat, ex illa uaria opera producit. Esse ergo debet unde fiat aliquid, deinde a quo fiat: hoc causa est, illud materia.
III. Omnis ars naturae imitatio est; itaque quod de uniuerso dicebam ad haec transfer quae ab homine facienda sunt. Statua et materiam habuit quae pateretur artificem, et artificem qui materiae daret faciem; ergo in statua materia aes fuit, causa opifex. Eadem condicio rerum omnium est: ex eo constant quod fit, et ex eo quod facit.
IV. Stoicis placet unam causam esse, id quod facit. Aristoteles putat causam tribus modis dici: "prima" inquit "causa est ipsa materia, sine qua nihil potest effici; secunda opifex; tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam statuae". Nam hanc Aristoteles "idos" uocat. "Quarta quoque" inquit "his accedit, propositum totius operis".
V. Quid sit hoc aperiam. Aes prima statuae causa est; numquam enim facta esset, nisi fuisset id ex quo funderetur ducereturue. Secunda causa artifex est; non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus. Tertia causa est forma; neque enim statua ista "doryphoros" aut "diadumenos" uocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies. Quarta causa est faciendi propositum; nam nisi hoc fuisset, facta non esset.
VI. Quid est propositum? Quod inuitauit artificem, quod ille secutus fecit: uel pecunia est haec, si uenditurus fabricauit, uel gloria, si laborauit in nomen, uel religio, si donum templo parauit. Ergo et haec causa est propter quam fit: an non putas inter causas facti operis esse numerandum quo remoto factum non esset? VII. His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse "idean" uocat; hoc est enim ad quod respiciens artifex id quod destinabat effecit. Nihil autem ad rem pertinet utrum foris habeat exemplar ad quod referat oculos an intus, quod ibi ipse concepit et posuit. Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet numerosque uniuersorum quae agenda sunt et modos mente conplexus est; plenus his figuris est quas Plato "ideas" appellat, inmortales, inmutabiles, infatigabiles. Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus, illa nihil patitur.
VIII. Quinque ergo causae sunt, ut Plato dicit: id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id propter quod; nouissime id quod ex his est. Tamquam in statua (quia de hac loqui coepimus) id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est quae aptatur illi, id ad quod exemplar est quod imitatur is qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est ipsa statua est.
IX. Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato, habet: facientem, hic deus est; ex quo fit, haec materia est; formam, haec est habitus et ordo mundi quem uidemus; exemplar, scilicet ad quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit; propositum, propter quod fecit. X. Quaeris quod sit propositum deo? Bonitas. Ita certe Plato ait: "quae deo faciendi mundum fuit causa? Bonus est; bono nulla cuiusquam boni inuidia est; fecit itaque quam optimum potuit". Fer ergo iudex sententiam et pronuntia quis tibi uideatur uerisimillimum dicere, non quis uerissimum dicat; id enim tam supra nos est quam ipsa ueritas. XI. Haec quae ab Aristotele et Platone ponitur turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca conprendit. Nam si quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt. Ponant inter causas tempus: nihil sine tempore potest fieri. Ponant locum: si non fuerit ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum: nihil sine hoc nec fit nec perit; nulla sine motu ars, nulla mutatio est.
XII. Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam. Haec simplex esse debet; nam et materia simplex est. Quaerimus quid sit causa? Ratio scilicet faciens, id est deus; ista enim quaecumque rettulistis non sunt multae et singulae causae, sed ex una pendent, ex ea quae facit.
XIII. Formam dicis causam esse? Hanc inponit artifex operi: pars causae est, non causa. Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae necessarium. Sic necessarium est exemplar artifici quomodo scalprum, quomodo lima: sine his procedere ars non potest, non tamen hae partes artis aut causae sunt.
XIV. "Propositum" inquit "artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, causa est". Vt sit causa, non est efficiens causa, sed superueniens. Hae autem innumerabiles sunt: nos de causa generali quaerimus. Illud uero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et consummatum opus causam esse; multum enim interest inter opus et causam operis.
XV. Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reuerti iube. "Quid te" inquis "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum adfectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt"? Ego quidem ut potiora illa ago ac tracto quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum.
XVI. Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo; ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et leuant animum, qui graui sarcina pressus explicari cupit et reuerti ad illa quorum fuit. Nam corpus hoc animi pondus ac poena est; premente illo urguetur, in uinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad diuina dimisit. Haec libertas eius est, haec euagatio; subducit interim se custodiae in qua tenetur et caelo reficitur.
XVII. Quemadmodum artifices [ex] alicuius rei subtilioris quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant, sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio clusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
XVIII. Sapiens adsectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit. Velut sacramento rogatus hoc quod uiuit stipendium putat; et ita formatus est ut illi nec amor uitae nec odium sit, patiturque mortalia quamuis sciat ampliora superesse.
XIX. Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem? Ego non quaeram quae sint initia uniuersorum? Quis rerum formator? Quis omnia in uno mersa et materia inerti conuoluta discreuerit? Non quaeram quis sit istius artifex mundi? Qua ratione tanta magnitudo in legem et ordinem uenerit? quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diuiserit? Vnde lux tanta fundatur? Ignis sit, an aliquid igne lucidius?
XX. Ego ista non quaeram? Ego nesciam unde descenderim? Semel haec mihi uidenda sint, an saepe nascendum? Quo hinc iturus sim? Quae sedes exspectet animam solutam legibus seruitutis humanae? Vetas me caelo interesse, id est iubes me uiuere capite demisso?
XXI. Maior sum et ad maiora genitus quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam uinclum aliquod libertati meae circumdatum; hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire uulnus sino. Quidquid in me potest iniuriam pati hoc est: in hoc obnoxio domicilio animus liber habitat.
XXII. Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem; numquam in honorem huius corpusculi mentiar. Cum uisum erit, distraham cum illo societatem; et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus socii: animus ad se omne ius ducet. Contemptus corporis sui certa libertas est.
XXIII. Vt ad propositum reuertar, huic libertati multum conferet et illa de qua modo loquebamur inspectio; nempe uniuersa ex materia et ex deo constant. Deus ista temperat quae circumfusa rectorem sequuntur et ducem. Potentius autem est ac pretiosius quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei.
XXIV. Quem in hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine animus; quod est illic materia, id in nobis corpus est. Seruiant ergo deteriora melioribus; fortes simus aduersus fortuita; non contremescamus iniurias, non uulnera, non uincula, non egestatem. Mors quid est? Aut finis aut transitus. Nec desinere timeo (idem est enim quod non coepisse), nec transire, quia nusquam tam anguste ero. Vale.
LXVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Claranum condiscipulum meum uidi post multos annos: non, puto, exspectas ut adiciam senem, sed mehercules uiridem animo ac uigentem et cum corpusculo suo conluctantem. Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocauit; aut fortasse uoluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vicit tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui uenit.
II. Errare mihi uisus est qui dixit
gratior et pulchro ueniens e corpore uirtus.
Non enim ullo honestamento eget: ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat. Aliter certe Claranum nostrum coepi intueri: formosus mihi uidetur et tam rectus corpore quam est animo. III. Potest ex casa uir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi uidetur in hoc tales natura generare, ut adprobet uirtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc quod amplius est facit: quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentis obstantia.
IV. Claranus mihi uidetur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari. Quamuis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam.
V. Hoc primo die quaesitum est, quomodo possint paria bona esse, si triplex eorum condicio est. Quaedam, ut nostris uidetur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae; quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo graui temperantia. Illa bona derecto optabimus nobis, haec, si necesse erit. Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et compositus ac probus uultus et conueniens prudenti uiro gestus.
VI. Quomodo ista inter se paria esse possunt, cum alia optanda sint, alia auersanda? Si uolumus ista distinguere, ad primum bonum reuertamur et consideremus id quale sit. Animus intuens uera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnis eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus ex aequo, magnus ac uehemens, asperis blandisque pariter inuictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum uiribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla uis frangat, quem nec attollant fortuita nec deprimant - talis animus uirtus est.
VII. Haec eius est facies, si sub unum ueniat aspectum et semel tota se ostendat. Ceterum multae eius species sunt, quae pro uitae uarietate et pro actionibus explicantur: nec minor fit aut maior ipsa. Decrescere enim summum bonum non potest nec uirtuti ire retro licet; sed in alias atque alias qualitates conuertitur, ad rerum quas actura est habitum figurata.
VIII. Quidquid attigit in similitudinem sui adducit et tinguit; actiones, amicitias, interdum domos totas quas intrauit disposuitque condecorat; quidquid tractauit, id amabile, conspicuum, mirabile facit. Itaque uis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est: nihil inuenies rectius recto, non magis quam uerius uero, quam temperato temperatius.
IX. Omnis in modo est uirtus; modo certa mensura est; constantia non habet quo procedat, non magis quam fiducia aut ueritas aut fides. Quid accedere perfecto potest? Nihil, aut perfectum non erat cui accessit; ergo ne uirtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit. Honestum quoque nullam accessionem recipit; honestum est enim propter ista quae rettuli. Quid porro? Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprehensum? Crescere posse inperfectae rei signum est.
X. Bonum omne in easdem cadit leges: iuncta est priuata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque. Ergo uirtutes inter se pares sunt et opera uirtutis et omnes homines quibus illae contigere.
XI. Satorum uero animaliumque uirtutes, cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae; exiliunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur. Vna inducitur humanis uirtutibus regula; una enim est ratio recta simplexque. Nihil est diuino diuinius, caelesti caelestius.
XII. Mortalia minuuntur cadunt, deteruntur crescunt, exhauriuntur implentur; itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est: diuinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars diuini spiritus mersa; si ratio diuina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne diuinum est. Nullum porro inter diuina discrimen est; ergo nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laxa, in altero pugnax et intenta.
XIII. Quid? Tu non putas parem esse uirtutem eius qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius qui obsidionem patientissime sustinet? [Et] Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque inuictas manus in exitium ipsas suum uerti, magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse clusum cui mors aperta est, et in complexu libertatis exspirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia; omnibus enim istis una uirtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
XIV. "Quid ergo? nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam"? Nihil, quantum ad ipsas uirtutes: plurimum inter illa in quibus uirtus utraque ostenditur; in altero enim naturalis est animi remissio ac laxitas, in altero contra naturam dolor. Itaque media sunt haec quae plurimum interualli recipiunt: uirtus in utroque par est. XV. Virtutem materia non mutat: nec peiorem facit dura ac difficilis nec meliorem hilaris et laeta; necessest ergo par sit. In utraque enim quod fit aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste; ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus; duo autem quibus nihil fieri melius potest paria sunt.
XVI. Nam si quae extra uirtutem posita sunt aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum perit. Quare? Dicam: quia nihil honestum est quod ab inuito, quod a coacto fit; omne honestum uoluntarium est. Admisce illi pigritiam, querelam, tergiuersationem, metum: quod habet in se optimum perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse quod non est liberum; nam quod timet seruit.
XVII. Honestum omne securum est, tranquillum est: si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia uolutatur; hinc enim species recti uocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid facturus est, quidquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, uelit, libens faciat. Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.
XVIII. Scio quid mihi responderi hoc loco possit: "hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?". Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum, "dulce est et ad me nihil pertinet". Quid miraris si ego paria bona dico alterius in conuiuio iacentis, alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
XIX. Sed hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum uitabo: illud secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio: cum ad uirtutem uentum est, utraque par est, et quae per laeta procedit et quae per tristia.
XX. Nullum habet momentum uexatio et dolor et quidquid aliud incommodi est: uirtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias uirtus magnitudine sua elidit atque opprimit; et quocumque adfulsit, ibi quidquid sine illa apparet extinguitur, nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in uirtutem inciderunt, quam in mari nimbus.
XXI. Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum uir bonus sine ulla cunctatione procurret: stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseuerabit nec quid passurus sed quid facturus sit aspiciet, et se honestae rei tamquam bono uiro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem uir bonus pauper aut exul aut exilis ac pallidus.
XXII. Agedum pone ex alia parte uirum bonum diuitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia: uterque aeque uir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in rebus iudicium est quod in hominibus: aeque laudabilis uirtus est in corpore ualido ac libero posita quam in morbido ac uincto.
XXIII. Ergo tuam quoque uirtutem non magis laudabis si corpus illi tuum integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum: alioqui hoc erit ex seruorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista in quae dominium casus exercet serua sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae: illa rursus libera et inuicta opera uirtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt si benignius a fortuna tractantur, nec minus si aliqua iniquitate rerum premuntur.
XXIV. Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio. Non, puto, magis amares uirum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
XXV. Aut si hoc est, magis diliges ex duobus aeque bonis uiris nitidum et unctum quam puluerulentum et horrentem; deinde hoc usque peruenies ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum; paulatim fastidium tuum illo usque procedet ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis. Vbi par in utroque uirtus est, non comparet aliarum rerum inaequalitas; omnia enim alia non partes sed accessiones sunt.
XXVI. Num quis tam iniquam censuram inter suos agit ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumue et excelsum quam breuem aut modicum? Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aues ex aequo partiuntur cibos. Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros; nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua.
XXVII. Quorsus haec pertinent? Vt scias uirtutem omnia opera uelut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus, et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea quorum miseretur inclinat. Virtus quoque opera sua quae uidet adfici et premi non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fouet.
XXVIII. Quare non est ullum bonum altero maius? Quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius. Non potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est.
XXIX. Quod si par omnium uirtutum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt. Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. Laetitia illa non uincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus deuorantem: illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est ui tanto maioris boni tegitur. XXX. Quisquis haec inparia iudicat ab ipsis uirtutibus auertit oculos et exteriora circumspicit. Bona uera idem pendent, idem patent: illa falsa multum habent uani; itaque speciosa et magna contra uisentibus, cum ad pondus reuocata sunt, fallunt.
XXXI. Ita est, mi Lucili: quidquid uera ratio commendat solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso: illa quae temere laudantur et uulgi sententia bona sunt inflant inanibus laetos; rursus ea quae timentur tamquam mala iniciunt formidinem mentibus et illas non aliter quam animalia specie periculi agitant.
XXXII. Vtraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet: nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est; non enim seruit sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et uirtus uirtuti; nihil enim aliud est uirtus quam recta ratio. Omnes uirtutes rationes sunt; rationes sunt, si rectae sunt; si rectae sunt, et pares sunt. XXXIII. Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt; nam cum similes rationi sint, similes et inter se sunt. Pares autem actiones inter se esse dico qua honestae rectaeque sunt; ceterum magna habebunt discrimina uariante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis id quod optimum est par est: honestae sunt.
XXXIV. Tamquam uiri boni omnes pares sunt qua boni sunt, sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius iunior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent fortunae: ille diues, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus. Sed per illud quo boni sunt pares sunt.
XXXV. De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat. Non potest ferre sententiam nisi in rem praesentem perductus est; nec futuri prouidus est nec praeteriti memor; quid sit consequens nescit. Ex hoc autem rerum ordo seriesque contexitur et unitas uitae per rectum iturae. Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et externa pro uilibus habet, et ea quae neque bona sunt neque mala accessiones minimas ac leuissimas iudicat; omne enim illi bonum in animo est.
XXXVI. Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito uenit, tamquam uictoriam, bonos liberos, salutem patriae; quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus aduersis, tamquam aequo animo pati morbum, ignem, exilium; quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, composite sedere. Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare.
XXXVII. Duo illa bona superiora diuersa sunt: prima enim secundum naturam sunt, gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate; secunda contra naturam sunt, fortiter obstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia.
XXXVIII. "Quid ergo? Aliquid contra naturam bonum est"? Minime; sed id aliquando contra naturam est in quo bonum illud existit. Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et aduersa ualetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista seruare animum infatigabilem secundum naturam est.
XXXIX. Et ut quod uolo exprimam breuiter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam. "Quid est ergo ratio"? Naturae imitatio. "Quod est summum hominis bonum"? Ex naturae uoluntate se gerere.
XL. "Non est" inquit "dubium quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium" inquit "quin felicior res sit inconcussa ualetudo quam ex grauibus morbis et extrema minitantibus in tutum ui quadam et patientia educta. Eodem modo non erit dubium quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus uulnerum aut ignium".
XLI. Minime; illa enim quae fortuita sunt plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc [contingere] in omnibus par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille. Ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de uirtutibus dico: omnes naturae adsentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.
XLII. Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis protinus infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere uitam: omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius uitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.
XLIII. Alius inter cenandum solutus est; alterius continuata mors somno est; aliquem concubitus extinxit. His oppone ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam neruorum contractionem extortos minutatim. Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus: mors quidem omnium par est. Per quae ueniunt diuersa sunt; in [id] quod desinunt unum est. Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse uitam.
XLIV. Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras uoluptates, hoc est inter tristia et acerba; illud fortunae indulgentiam rexit, hoc uiolentiam domuit: utrumque aeque bonum est, quamuis illud plana et molli uia ierit, hoc aspera. Idem enim finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, uirtutem rationemque comitantur; uirtus aequat inter se quidquid agnoscit.
XLV. Nec est quare hoc inter nostra placita mireris: apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque componitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione. Haec bona non crescunt si plena sunt: quo enim crescet quod plenum est? Dolore corpus caret: quid ad hanc accedere indolentiam potest? Animus constat sibi et placidus est: quid accedere ad hanc tranquillitatem potest?
XLVI. Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status, et summam uoti sui inuenit si nec aestus animo est nec dolor corpori. Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed, ut ita dicam, condiunt et oblectant; absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.
XLVII. Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae diuisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis; alia sunt quae, quamuis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam quam paulo ante dicebam malae ualetudinis et dolorum grauissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo. Ait enim se uesicae et exulcerati uentris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum autem diem agere nisi qui est in summo bono non potest.
XLVIII. Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed, quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici hoc non esse par maximis bonum quod beatae uitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema uoce gratias egit.
XLIX. Permitte mihi, Lucili uirorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego quae tristia uidentur mollibus illis et delicatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
L. Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest qui pro uallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit: "macte uirtute esto" sanguinulentis et ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis laudauerim bona exercitata et fortia et cum fortuna rixata.
LI. Ego dubitem quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi saluam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectauit, donec Porsina cuius poenae fauebat gloriae inuidit et ignem inuito eripi iussit.
LII. Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae quanto rarius est hostem amissa manu uicisse quam armata? "Quid ergo"? inquis "Hoc bonum tibi optabis"? Quidni? Hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere.
LIII. An potius optem ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam? Vt muliercula aut aliquis in mulierculam ex uiro uersus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractauit ignem quasi illam manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quidquid errauerat: confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos uicit. Vale.
LXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Vt a communibus initium faciam, uer aperire se coepit, sed, iam inclinatum in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est; saepe enim in hiemem reuoluitur. Vis scire quam dubium adhuc sit? Nondum me committo frigidae uerae, adhuc rigorem eius infringo. "Hoc est" inquis "nec calidum nec frigidum pati". Ita est, mi Lucili: iam aetas mea contenta est suo frigore; uix media regelatur aestate. Itaque maior pars in uestimentis degitur.
II. Ago gratias senectuti quod me lectulo adfixit: quidni gratias illi hoc nomine agam? Quidquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando interuenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi uideor et sic adficior animo tamquam tibi non rescribam, sed respondeam. Itaque et de hoc quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit una scrutabimur.
III. Quaeris an omne bonum optabile sit. "Si bonum est" inquis "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur ut ista optabilia sint; nihil autem uideo ex istis uoto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine uotum soluisse quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus".
IV. Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me uelim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram optabo. Quidni ego malim non incidere bellum? Sed si inciderit, ut uulnera, ut famem et omnia quae bellorum necessitas adfert generose feram optabo. Non sum tam demens ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed uirtus qua perferuntur incommoda.
V. Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia uoto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare? - primum quia fieri non potest ut aliqua res bona quidem sit sed optabilis non sit; deinde si uirtus optabilis est, nullum autem sine uirtute bonum, et omne bonum optabile est; deinde etiam si ... tormentorum fortis patientia optabilis est.
VI. Etiamnunc interrogo: nempe fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et prouocat; pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obuiam ire uulneribus, interdum tela ne uitare quidem sed pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. Sed separa ista, ut dixi: nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter: illud opto "fortiter", quod est uirtus.
VII. "Quis tamen umquam hoc sibi optauit"? Quaedam uota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt; quaedam latent, cum uno uoto multa conprensa sunt. Tamquam opto mihi uitam honestam; uita autem honesta actionibus uariis constat: in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua uulnus, Rutili exilium, calix uenenatus qui Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optaui mihi uitam honestam, et haec optaui sine quibus interdum honesta non potest esse.
VIII. O terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere!
Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis?
IX. Decius se pro re publica deuouit et in medios hostes concitato equo mortem petens inruit. Alter post hunc, paternae uirtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus uerbis in aciem confertissimam incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem. Dubitas ergo an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere uirtutis?
X. Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus uirtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime appareat, patientia; ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt; illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet quod effugere non possis quam fortissime ferre; illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla ui extorquente dimittit; illic est indiuiduus ille comitatus uirtutum. Quidquid honeste fit una uirtus facit, sed ex consilii sententia; quod autem ab omnibus uirtutibus conprobatur, etiam si ab una fieri uidetur, optabile est.
XI. Quid? Tu existimas ea tantum optabilia esse quae per uoluptatem et otium ueniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis uultus bona; sunt quaedam uota quae non gratulantium coetu, sed adorantium uenerantiumque celebrantur. XII. Ita tu non putas Regulum optasse ut ad Poenos perueniret? Indue magni uiri animum et ab opinionibus uulgi secede paulisper; cape, quantam debes, uirtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.
XIII. Aspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admouentem et uulnera parum alte demissa laxantem. Vtrum tandem illi dicturus es "uellem quae uelles" et "moleste fero" an "feliciter quod agis"? XIV. Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui uitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum uocat. Nihil habere ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas: malacia est.
XV. Attalus Stoicus dicere solebat, "malo me fortuna in castris suis quam in delicis habeat. Torqueor, sed fortiter: bene est. Occidor, sed fortiter: bene est". Audi Epicurum, dicet et "dulce est". Ego tam honestae rei ac seuerae numquam molle nomen inponam. XVI. Vror, sed inuictus: quidni hoc optabile sit? - Non quod urit me ignis, sed quod non uincit. Nihil est uirtute praestantius, nihil pulchrius; et bonum est et optabile quidquid ex huius geritur imperio. Vale.
LXVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Consilio tuo accedo: absconde te in otio, sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias: sed ex praecepto quoque facies: et tibi et cui uoles adprobabis.
II. Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine; praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem quam cum in conspectum eius diuina atque humana uenerunt.
III. Nunc ad illud reuertor quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam ac quietem: aliud proposito tuo nomen inpone, ualetudinem et inbecillitatem uocato et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est.
IV. Animalia quaedam, ne inueniri possint, uestigia sua circa ipsum cubile confundunt: idem tibi faciendum est, alioqui non deerunt qui persequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile uidetur quidquid patet; aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos inperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit.
V. Optimum itaque est non iactare otium suum; iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen: conuocat turbam quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.
VI. Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima: adsuesces et dicere uerum et audire. Id autem maxime tracta quod in te esse infirmissimum senties. VII. Nota habet sui quisque corporis uitia. Itaque alius uomitu leuat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat; ii quorum pedes dolor repetit aut uino aut balineo abstinent: in cetera neglegentes huic a quo saepe infestantur occurrunt. Sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes quibus adhibenda curatio est.
VIII. Quid in otio facio? Vlcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, liuidam manum, aut contracti cruris aridos neruos, permitteres mihi uno loco iacere et fouere morbum meum: est hoc, quod non possum tibi ostendere: in pectore ipso collectio et uomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas, "o magnum uirum! Contempsit omnia et damnatis humanae uitae furoribus fugit". Nihil damnaui nisi me.
IX. Non est quod proficiendi causa uenire ad me uelis. Erras, qui hinc aliquid auxili speras: non medicus sed aeger hic habitat. Malo illa, cum discesseris, dicas: "ego istum beatum hominem putabam et eruditum, erexeram aures: destitutus sum, nihil uidi, nihil audiui quod concupiscerem, ad quod reuerterer". Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est: malo ignoscas otio meo quam inuideas.
X. "Otium" inquis "Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas uoces delaberis"? Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti: pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse inuidiosa potentia ac breuis est et, si uerum aestimes, sordida.
XI. Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba. [cui in turba] Par esse non possum, plus habent gratiae: est tanti ab omnibus uinci, dum a me fortuna uincatur. Vtinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi!
XII. Vtinam de uita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moramur; multa enim quae superuacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.
XIII. Quod facere solent qui serius exierunt et uolunt tempus celeritate reparare, calcar addamus. Haec aetas optime facit ad haec studia: iam despumauit, iam uitia primo feruore adulescentiae indomita lassauit; non multum superest ut extinguat.
XIV. "Et quando" inquis "tibi proderit istud quod in exitu discis, aut in quam rem"? In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia domuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus uenit. Hoc est huius boni tempus: quisquis senex ad sapientiam peruenit, annis peruenit. Vale.
LXIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo, primum quia tam frequens migratio instabilis animi est: coalescere otio non potest nisi desiit circumspicere et errare. Vt animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.
II. Deinde plurimum remedia continuata proficiunt: interrumpenda non est quies et uitae prioris obliuio; sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus uerbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua quae renouent cupiditates tuas tibi occurrent.
III. Quemadmodum ei qui amorem exuere conatur euitanda est omnis admonitio dilecti corporis (nihil enim facilius quam amor recrudescit), ita qui deponere uult desideria rerum omnium quarum cupiditate flagrauit et oculos et aures ab iis quae reliquit auertat.
IV. Cito rebellat adfectus. Quocumque se uerterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est: auaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac uarias uoluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quidquid potest potentia.
V. Mercede te uitia sollicitant: hic tibi gratis uiuendum est. Vix effici toto saeculo potest ut uitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum si tam breue tempus interuallis discindimus; unam quamlibet rem uix ad perfectum perducit adsidua uigilia et intentio.
VI. Si me quidem uelis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas: interest nihil, ira ad nos ueniat an ad illam nos. Illud inperitissimi cuiusque uerbum falsum esse tibi ipse persuade: "bella res est mori sua morte". Nemo moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis alienum est. Vale.