I
Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia praecipua pertineat, trifariam diuisit censuitque esse summos deos. Summum, medium et infimum fac intellegas non modo loci disclusione uerum etiam naturae dignitate, quae et ipsa neque uno neque gemino modo sed pluribus cernitur. Ordiri tamen manifestius fuit a loci dispositione. Nam proinde ut maiestas postulabat, diis inmortalibus caelum dicauit, quos quidem deos caelites partim uisu usurpamus, alios intellectu uestigamus. Ac uisu quidem cernimus
...uos, o clarissima mundi lumina,
labentem caelo quae ducitis annum;
nec modo ista praecipua: diei opificem lunamque, solis aemulam, noctis decus, seu corniculata seu diuidua seu protumida seu plena sit, uaria ignium face, quando longius facessat a sole, tanto largius conlustrata, pari incremento itineris et luminis, mensem suis auctibus ac dehinc paribus dispendiis aestimans; siue illa proprio sed perpeti candore *pollens*, ut Chaldaei arbitrantur, parte luminis conpos, parte altera cassa fulgoris, pro circumuersione oris discoloris multiiuga speciem sui uariat, seu tota proprii candoris expers, alienae lucis indigua, denso corpore sed leui ceu quodam speculo radios solis obstipi uel aduersi usurpat et, ut uerbis utar Lucreti,
notham iactat de corpore lucem;
II
utracumque harum uera sententia est - nam hoc postea uidero -, tamen neque de luna neque de sole quisquam Graecus aut barbarus facile cunctauerit deos esse, nec modo istos, ut dixi, uerum etiam quinque stellas, quae uulgo uagae ab inperitis nuncupantur, quae tamen indeflexo et certo et stato cursu meatus longe ordinatissimos diuinis uicibus aeterno efficiunt. Varia quippe curriculi sui specie, sed una semper et aequabili pernicitate, tunc progressus, tunc uero regressus mirabili uicissitudine adsimulant pro situ et flexu et instituto circulorum, quos probe callet qui signorum ortus et obitus conperit. In eodem uisibilium deorum numero cetera quoque sidera, qui cum Platone sentis, locato:
Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones
aliosque itidem radiantis deos, quibus caeli chorum comptum et coronatum suda tempestate uisimus, pictis noctibus seuera gratia, toruo decore, suspicientes in hoc perfectissimo mundi, ut ait Ennius, clipeo miris fulguribus uariata caelamina. Est aliud deorum genus, quod natura uisibus nostris denegauit, nec non tamen intellectu eos rimabundi contemplamur, acie mentis acrius contemplantes. Quorum in numero sunt illi duodecim (numero) situ nominum in duo uersus ab Ennio coartati:
Iuno, Vesta, Minerua, Ceres, Diana, Venus, Mars,
Mercurius, Iouis, Neptunus, Vulcanus, Apollo
ceterique id genus, quorum nomina quidem sunt nostris auribus iam diu cognita, potentiae uero animis coniectatae per uarias utilitates in uita agenda animaduersas in iis rebus, quibus eorum singuli curant.
III
Ceterum profana philosophiae turba inperitorum, uana sanctitudinis, priua uerae rationis, inops religionis, inpos ueritatis, scrupulosissimo culto, insolentissimo spretu deos neglegit, pars in superstitione, pars in contemptu timida uel tumida. Hoc namque cunctos deos in sublimi aetheris uertice locatos, ab humana contagione procul discretos plurimi sed non rite uenerantur, omnes sed inscie metuunt, pauci sed impie diffitentur. Quos deos Plato existimat naturas incorporalis, animalis, neque fine ullo neque exordio, sed prorsus ac retro aeuiternas, a corporis contagione suapte netura remotas, ingenio ad summam beatitudinem perfecto, nullius extrarii boni participatione sed ex sese bonas et ad omnia conpetentia sibi promptu facili, simplici, libero, absoluto. Quorum parentem, qui omnium rerum dominator atque auctor est, solutum ab omnibus nexibus patiendi aliquid gerendiue, nulla uice ad alicuius rei munia obstrictum, cur ergo nunc dicere exordiar, cum Plato caelesti facundia praeditus, aequiperabilia diis inmortalibus disserens, frequentissime praedicet hunc solum maiestatis incredibili quadam nimietate et ineffabili non posse penuria sermonis humani quauis oratione uel modice conprehendi, uix sapientibus uiris, cum se uigore animi, quantum licuit, a corpore remouerunt, intellectum huius dei, id quoque interdum, uelut in artissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare? Missum igitur hunc locum faciam, in quo non mihi (quidem) tantum, sed ne Platoni quidem meo quiuerunt ulla uerba pro amplitudine rei suppetere, [f]ac iam rebus mediocritatem meam [in] longe superantibus receptui canam tandemque orationem de caelo in terram deuocabo. In qua praecipuum animal homines sumus, quamquam plerique se incuria uerae disciplinae ita omnibus erroribus ac piacularibus deprauauerint, sceleribus inbuerint et prope exesa mansuetudine generis sui inmane efferarint, ut possit uideri nullum animal in terris homine postremius. Sed nunc non de errorum disputatione, sed de naturae distributione disserimus.
IV
Igitur homines ratione gaudentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilis moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cunctim tamen uniuerso genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita, terras incolunt. Habetis interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentis loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata sint, haec ad miserias infimata. Quid igitur? Nullone conexu natura se uinxit, sed in diuinam et humanam partem partitam se et interruptam ac ueluti debilem passa est? Nam, ut idem Plato ait, nullus deus miscetur hominibus, sed hoc praecipuum eorum sublimitatis specimen est, quod nulla adtrectatione nostra contaminantur. Pars eorum tantummodo obtutu hebeti uisuntur, ut sidera, de quorum adhuc et magnitudine et coloribus homines ambigunt, ceteri autem solo intellectu neque prompto noscuntur. Quod quidem mirari super diis inmortalibus nequaquam congruerit, cum alioquin et inter homines, qui fortunae munere opulenti elatus et usque ad regni nutabilem suggestum et pendulum tribunal euectus est, raro aditu sit, longe remotis arbitris in quibusdam dignitatis suae penetralibus degens. Parit enim conuersatio contemptum, raritas conciliat admirationem.
V
Quid igitur, orator, obiecerit aliqui, post istam caelestem quidem sed paene inhumanam tuam sententiam faciam, si omnino homines a diis inmortalibus procul repelluntur atque ita in haec terrae tartara relegantur, ut omnis sit illis aduersus caelestes deos communio denegata nec quisquam eos e caelitum numero uelut pastor uel equiso uel busequa ceu balantium uel hinnientium uel mugientium greges interuisat, qui ferocibus moderetur, morbidis medeatur, egenis opituletur? Nullus, inquis, deus humanis rebus interuenit: cui igitur preces allegabo? Cui uotum nuncupabo? Cui uictimam caedam? Quem miseris auxiliatorem, quem fautorem bonis, quem aduersatorem malis in omni uita ciebo? Quem denique, quod frequentissimum est, iuri iurando arbitrum adhibebo? An ut Vergilianus Ascanius
per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat?
At enim, o Iule, pater tuus hoc iure iurando uti poterat inter Troianos stirpe cognatos et fortasse an inter Graecos proelio cognitos; at enim inter Rutulos recens cognitos si nemo huic capiti crediderit, quis pro te deus fidem dicet? An ut (se) ferocissimo Mezentio dextra et telum? Quippe haec sola aduenerat, quibus propugnabat:
dextra mihi deus et telum, quod missile libro.
Apage sis tam cruentos deos, dextram caedibus fessam telumque sanguine robiginosum: utrumque idoneum non est, propter quod adiures, neue per ista iuretur, cum sit summi deorum hic honor proprius. Nam et ius iurandum Iouis iurandum dicitur, ut ait Ennius. Quid igitur censes? Iurabo per Iouem lapidem Romano uetustissimo ritu? Atque si Platonis uera sententia est, numquam se deum se deum cum homine communicare, facilius me audierit lapis quam Iuppiter.
VI
Non usque adeo - responderit enim Plato pro sententia sua mea uoce - non usque adeo, inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico, ut ne uota quidem nostra ad illos arbitrer peruenire. Neque enim illos a cura rerum humanarum, sed contrectatione sola remoui. Ceterum sunt quaedam diuinae mediae potestates inter summum aethera et infimas terras in isto intersitae aeris spatio, per quas et desideria nostra et merita ad eos commeant. Hos Graeci nomine daemonas nuncupant, inter terricolas caelicolasque uectores hinc petitiones inde suppetias ceu quidam utri[u]sque interpretes et salutigeri. Per hos eosdem, ut Plato in Symposio autumat, cuncta denuntiata et magorum uaria miracula omnesque praesagiorum species reguntur. Eorum quippe de numero praediti curant singuli [eorum], proinde ut est cuique tributa prouincia, uel somniis conformandis uel extis fissiculandis uel praepetibus gubernandis uel ostinibus erudiendis uel uatibus inspirandis uel fulminibus iaculandis uel nubibus coruscandis ceterisque adeo, per quae futura dinoscimus. Quae cuncta caelestium uoluntate et numine et auctoritate, sed daemonum obsequio et opera et ministerio fieri arbitrandum est.
VII
Horum enim munus atque opera atque cura est, ut Hannibali somnia orbitatem oculi commin[ar]entur, flaminio extispicia periculum cladis praedicant, Attio Nauio auguria miraculum cotis addicant; item ut nonnullis regni futuri signa praecurrant, ut Tarquinius Priscus aquila obumbretur ad apice, Seruius Tullius flamma conluminetur a capite; postremo cuncta hariolorum praesagia, Tuscorum piacula, fulguratorum bidentalia, carmina Sibyllarum. Quae omnia, ut dixi, mediae quaepiam potestates inter homines ac deos obeunt. Neque enim pro maiestate deum caelestium fuerit, ut eorum quisquam uel Hannibali somnium fingat uel Flaminio hostiam conruget uel Attio Nauio ‹n›auem uelificet uel Sibyllae fatiloquia uersificet uel Tarquinio uelit apicem rapere sed reddere, Seruio uero inflammare uerticem nec exurere. Non est operae diis superis ad haec descendere: mediorum diuorum ista sortitio est, qui in aeris plagis terrae conterminis nec minus confinibus caelo perinde uersantur, ut in quaque parte naturae propria animalia, in aethere uoluentia, in terra gradientia.
VIII
Nam cum quattuor sint elementa notissima, ueluti quadrifariam natura magnis partibus disterminata, sintque propria animalia terrarum, aquarum, flammarum, - Siquidem Aristoteles auctor est in Fornacibus flagrantibus quaedam (propria) animalia, pennulis apta uolitare totumque aeuum suum in igne deuersari, cum eo exoriri cumque eo extingui, - praeterea cum totiuga sidera, ut iam prius dictum est, sursum in aethere, id est in ipso liquidissimo ignis ardore, conpareant, cum hoc solum quartum elementum aeris, quod tanto spatio intersitum est, cassum ab omnibus, desertum a cultoribus suis natura pateretur, quin in eo quoque aeria animalia gignerentur, ut in igni flammida, in unda fluxa, in terra glebulenta? Nam quidem qui aues aeri attribuet, falsum sententiae meritissimo dixeris, quippe (quae aues) nulla earum ultra Olympi uerticem sublimatur. Qui cum excellentissimus omnium perhibeatur, tamen altitudinem perpendiculo si metiare, ut geometrae autumant, decem stadia altitudo fastigii non aequiperat, cum sit aeris agmen inmensum usque ad citiman lunae helicem, quae porro aetheris sursum uersus exordium est. Quid igitur tanta uis aeris, quae ab humillimis lunae anfractibus usque ad summum Olympi uerticem interiacet? Quid tandem? Vacabitne animalibus suis atque erit ista naturae pars mortua ac debilis? Immo enim si sedulo aduertas, ipsae quoque aues (per) terrestre animal, non aerium rectius perhibeantur. Enim semper illis uictus ommis in terra, ibidem pabulum, ibidem cubile, tantum quod aera proximum terrae uolitando transuerberant. Ceterum cum illis fessa sunt remigia pinnarum, terra ceu portus est.
IX
Quod si manifestum flagitat ratio debere propria animalia etiam in aere intellegi, superest ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur terrena nequaquam - deuergant enim pondere - sed nec flammida, ne sursum uersus calore rapiantur. Temperanda est ergo nobis pro loci medietate media natura, ut ex regionis ingenio si etiam cultoribus eius ingenium. Cedo igitur mente formemus et gignamus animo id genus corporum texta, quae neque tam bruta quam terrea neque tam leuia quam aetheria, sed quodam modo utrimque seiugata uel enim utrimque commixta sint, siue amolita seu modificata utrisque rei participatione: sed facilius ex utroque quam ex neutro intellegentur. Habeant igitur haec daemonum corpora et modicum ponderis, ne ad superna inscendant, et aliquid leuitatis, ne ad inferna praecipitentur.
X
Quod ne uobis uidear poetico ritu incredibilia confingere, dabo primum exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab hac corporis subtilitate nubes concretas uidemus; quae si usque adeo leues forent ut ea quae omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero animaduertimus, grauatae caput editi montis ceu quibusdam curuis torquibus coronarent. Porro si suapte natura spissae tam graues forent ut nulla illas uegetioris leuitatis admixtio subleuerat, profecto non secus quam plumbi robus et lapis suopte nisu caducae terris inliderentur. Nunc enimuero pendulae et mobiles huc atque illuc uice nauium in aeris pelago uentis gubernantur, paululum inmutantes proximitate et longinquitate. Quippe si aliquo umore fecundae sunt, ueluti ad fetum edendum deorsus degrassantur. Atque ideo umectiores humilius meant aliquo[nis] agmine, tractu segniore(s), sudis uero sublimior cursus est, cum lanarum uelleribus similes aguntur, cano agmine, uolatu pernicione. Nonne audis, quid super tonitru Lucretius facundissime disserat?
principio tonitru quatiuntur caerula caeli
propterea quia concurrunt sublime uolantes
aetheriae nubes contra pugnantibu' uentis.
XI
Quod si nubes sublime uolitant, quibus omnis et exortus est terrenus et retro defluxus in terras, quid tandem censes daemonum corpora, quae sunt concretio multo tanta subtilior? Non enim ex hac faeculenta nubecula et umida caligine conglobata, sicuti nubium genus est, sed ex illo purissimo aeris liquido et sereno elemento coalita eoque nemini hominum temere uisibilia, nisi diuinitus speciem sui offerant, quod nulla in illis terrena soliditas locum luminis occuparit, quae nostris oculis possit obsistere, qua soliditate necessario offensa acies inmoretur, sed fila corporum possident rara et splendida et tenuia usque adeo ut radios omnis nostri tuoris et raritate transmittant et splendore reuerberent et subtilitate frustrentur. Hinc est illa Homerica Minerua, quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit. Versum Graecum, si paulisper opperiamini, Latine enuntiabo, - atque adeo hic sit inpraesentiarum: Minerua igitur, ut dixi, Achilli moderando iussu Iunonis aduenit:
soli perspicua est, aliorum nemo tuetur.
Hinc et illa Vergiliana Iuturna, quae mediis milibus auxiliabunda fratri conuersatur
miscetque uiris neque cernitur ulli,
prorsus quod Plautinus miles super clipeo suo gloriatur,
praestringens oculorum aciem hostibus.
XII
Ac ne ceteros longius persequar, ex hoc ferme daemonum numero poetae solent haudquaquam procul a ueritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere: hos prosperare et euehere, illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indignari et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare, quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate, exulant. Cuncti enim caelites semper eodem statu mentis aeterna aequabilitate potiuntur, qui numquam illis nec ad dolorem uersus nec ad uoluptatem finibus suis pellitur nec quoquam a sua perpetua secta ad quempiam subitum habitum demouetur nec alterius ui - nam nihil est deo potentius - neque suapte natura - nam nihil est deo perfectius. Porro autem qui potest uideri perfectus fuisse, qui a priore statu ad alium rectiorem statum migrat, cum praesertim nemo sponte capessat noua, nisi quem paenituit priorum? Non potest enim subsequi illa mutata ratio sine praecedentium infirmatione. Quapropter debet deus nullam perpeti uel odii uel amoris temporalem perfunctionem et idcirco nec indignatione nec misericordia contingi, nullo angore contrahi, nulla alacritate gestire, sed ab omnibus animi passionibus liber nec dolere umquam nec aliquando laetari nec aliquid repentinum uelle uel nolle.
XIII
Sed et haec cuncta et id genus cetera daemonum mediocritati rite congruunt. Sunt enim inter nos ac deos ut loco regionis ita ingenio mentis intersiti, habentes communem cum superis inmortalitatem, cum inferis passionem. Nam proinde ut nos pati possunt omnia animorum placamenta uel incitamenta, ut et ira incitentur et misericordia flectantur et donis inuitentur et precibus leniantur et contumeliis exasperentur et honoribus mulceantur aliisque omnibus ad similem nobis modum uarient. Quippe, ut fine conprehendam, daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Ex his quinque, quae commemoraui, tria a principio eadem quae nobis sunt, quartum proprium, postremum commune cum diis inmortalibus habent, sed differunt ab his passione. Quae propterea passiua non absurde, ut arbitror, nominaui, quod sunt iisdem, quibus nos, turbationibus mentis obnoxii.
XIV
Vnde etiam religionum diuersis obseruationibus et sacrorum uariis suppliciis fides inpertienda est, esse nonnullos ex hoc diuorum numero, qui nocturnis uel diurnis, promptis uel occultis, laetioribus uel tristioribus hostiis uel caerimoniis uel ritibus gaudeant, uti Aegyptia numina ferme plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et tympanistarum et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris differunt longe uarietate: pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigiae et exuuiae, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuisque more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et uaticinationibus et oraculis conperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia uel superbia neglegatur. Cuius generis mihi exempla adfatim suppetunt, sed adeo celebrata et frequentata sunt ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo inpraesentiarum in his rebus orationem occupare, quae si non apud omnis certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident. Id potius praestiterit Latine dissertare, uarias species daemonum philosophis perhiberi, quo liquidius et plenius de praesagio Socratis deque eius amico numine cognoscatis.
XV
Nam quodam significatu et animus humanus etiam nunc in corpore situs daemon nuncupatur:
...dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
Igitur et bona cupido animi bonus deus est. Vnde nonnulli arbitrantur, ut iam prius dictum est, eudaemonas dici beatos, quorum daemon bonus id est animus uirtute perfectus est. Eum nostra lingua, ut ego interpretor, haud sciam an bono, certe quidem meo periculo poteris Genium uocare, quod is deus, qui est animus sui cuique, quamquam sit inmortalis, tamen quodam modo cum homine gignitur, ut eae preces, quibus Genium et genua precantur, coniunctionem nostram nexumque uideantur mihi obtestari, corpus atque animum duobus nominibus conprehendentes, quorum communio et copulatio sumus. Est et secundo significatus species daemonum animus humanus emeritis stipendiis uitae corpore suo abiurans. Hunc uetere Latina lingua reperio Lemurem dictitatum. Ex hisce ergo Lemuribus qui posterorum suorum curam sortitus placato et quieto numine domum possidet, Lar dicitur familiaris; qui uero ob aduersa uitae merita nullis (bonis) sedibus incerta uagatione ceu quodam exilio punitur, inane terriculamentum bonis hominibus, ceterum malis noxium, id genus plerique Laruas perhibent. Cum uero incertum est, quae cuique eorum sortitio euenerit, utrum Lar sit an Larua, nomine Manem deum nuncupant: scilicet et honoris gratia dei uocabulum additum est; quippe tantum eos deos appellant, qui ex eodem numero iuste ac prudenter curriculo uitae gubernato pro numine postea ab hominibus praediti fanis et caerimoniis uulgo aduertuntur, ut in Boeotia Amphiaraus, in Africa Mopsus, in Aegypto Osiris, alius alibi gentium, Aesculapius ubique.
XVI
Verum haec omnis distributio eorum daemonum fuit, qui quondam in corpore humano fuere. Sunt autem non posteriore numero, praestantiore longe dignitate, superius aliud, augustius genus daemonum, qui semper a corporis conpedibus et nexibus liberi certis potestatibus curant. Quorum e numero Somnus atque Amor diuersam inter se uim possident, Amor uigilandi, Somnus soporandi. Ex hac igitur sublimiore daemonum copia Plato autumat (singulis) hominibus in uita agenda testes et custodes singulis additos, qui nemini conspicui semper adsint arbitri omnium non modo actorum uerum etiam cogitatorum. At ubi uita edita remeandum est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare ilico et trahere ueluti custodiam suam ad iudicium atque illic in causa dicunda adsistere, si qua commentiatur, redarguere, si qua uera dicat, adseuerare, prorsus illius testimonio ferri sententiam. Proinde uos omnes, qui hanc Platonis diuinam sententiam me interprete auscultatis, ita animos uestros ad quaecumque agenda uel meditanda formate, ut sciatis nihil homini prae istis custodibus nec intra animum nec foris esse secreti, quin omnia curiose ille participet; omnia uisitet, omnia intellegat, in ipsis penitissimis mentibus uice conscientiae deuersetur. Hic, quem dico, priuus custos, singularis praefectus, domesticus speculator, proprius curator, intimus cognitor, adsiduus obseruator, indiuiduus arbiter, inseparabilis testis, malorum inprobator, bonorum probator, si rite animaduertatur, sedulo cognoscatur, religiose colatur, ita ut a Socrate iustitia et innocentia cultus est, in rebus incertis prospector, dubiis praemonitor, periculosis tutator, egenis opitulator, qui tibi queat tum insomniis, tum signis, tum etiam fortasse coram, cum usus postulat, mala auerruncare, bona prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare, secunda regere, aduersa corrigere.
XVII
Igitur mirum, si Socrates, uir adprime perfectus et Apollinis quoque testimonio sapiens, hunc deum suum cognouit et coluit, ac propterea eius custos - prope dicam Lar contubernio familiaris - cuncta et arcenda arcuit et praecauenda praecauit et praemonenda praemonuit, sicubi tamen interfectis sapientiae officiis non consilio sed praesagio indigebat, ut ubi dubitatione clauderet, ibi diuinatione consisteret? Multa sunt enim, multa de quibus etiam sapientes uiri ad hariolos et oracula cursitent. An non apud Homerum, ut quodam ingenti speculo, clarius cernis haec duo distributa, seorsus diuinationis, seorsus sapientiae officia? Nam cum duo columina totius exercitus dissident, Agamemnon regno pollens et Achilles bello potens, desideraturque uir facundia laudatus et peritia memoratus, qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam conpescat atque eos auctoritate aduertat, exemplis moneat, oratione permulceat, quis igitur tali in tempore me ad dicendum exhor‹ta›tus est? Nempe Pylius orator, eloquio comis, experimentis catus, senecta uenerabilis, cui omnes sciebant corpus annis habere, animum prudentia uigere, uerba dulcedine adfluere.
XVIII
Itidem cum rebus crepis et adflictis speculatores deligendi sunt, qui nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne Vlixes cum Diomede deliguntur ueluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius? Enimuero cum ab Aulide desidibus et obsessis ac taedio abnuentibus difficultas belli et facultas itineris et tranquillitas maris et clementia uentorum per fibrarum notas et alitum uias et serpentium escas exploranda est, tacent nemque mutuo duo illa sapientiae Graiae summa cacumina, Ithacensis et Pylius. Calchas autem longe praestabilis hariolari simul alites et altaria et arborem contemplatus est, actutum sua diuinatione et tempestates flexit et classem deduxit et decennium praedixit; non secus et in Troiano exercitu cum diuinatione res indigent, tacet ille sapiens senatus nec audet aliquid pronuntiare uel Hicetaon uel Lampo uel Clytius, sed omnes silentio auscultant aut ingrata auguria Heleni aut incredita uaticinia Cassandrae. Ad eundem modum Socrates quoque, sicubi locorum aliena sapientiae officiis consultatio ingruerat, ibi ui daemonis praesagiri egebat. Verum eius monitis sedulo oboediebat eoque erat deo suo longe acceptior.
XIX
Quod autem incepta Socratis quaepiam daemon ille ferme prohibitum ibat, numquam adhortatum, quodam modo ratio praedicta est. Enim Socrates, utpote uir adprime perfectus, ex sese ad omnia congruentia sibi officia promptus, nullo adhortatore umquam indigebat, at uero prohibitore nonnumquam, si quibus forte conatibus eius periculum suberat, ut monitus praecaueret, omitteret coepta inpraesentiarum, quae tutius uel postea capesseret uel alia uia adoriretur. In huiuscemodi rebus (dixit) uocem quampiam diuinitus exortam dicebat audire - ita enim apud Platonem -, ne quisquam arbitretur omina eum uulgo loquentium captitasse. Quippe etiam semotis arbitris uno cum Phaedro extra pomerium sub quodam arboris opaco umbraculo signum illud adnuntium sensit, ne prius transcendet Ilissi amnis modicum fluentum, quam increpitu(m) indignatum Amorem recinendo placasset. Cum praeterea, si omina obseruitaret, aliquando eorum nonnulla etiam hortamenta haberet, ut uidemus plerisque usu euenire, qui nimia ominum superstitione non suopte corde sed alterius uerbo reguntur ac per angiporta reptantes consilia ex alienis uocibus conligunt et, ut ita dixerim, non animo sed auribus cogitant.
XX
Verum enimuero, ut ista sunt, certe quidem ominum harioli uocem audiunt saepenumero auribus suis usurpatam, de qua nihil cunctentur (de qua sciunt) ex ore humano profectam. At enim Socrates non uocem sibi sed "uocem quampiam" dixit oblatam, quo additamento profecto intellegas non usitatam uocem nec humanam significari. Quae si foret, frustra "quaepiam", quin potius aut "uox" aut certe "cuiuspiam uox" diceretur, ut ait illa Terentiana meretrix:
audire uocem uisa sum modo militis.
Quid uero uocem quampiam dicat audisse, aut nescit unde ea exorta sit, aut in ipsa aliquid addubitat, aut eam quiddam insolitum et arcanum demonstrat habuisse, ita ut Socrates eam, quam sibi (ac) diuinitus editam tempestiue accidere dicebat. Quod equidem arbitror non modo auribus eum uerum etiam oculis signa daemonis sui usurpasse. Nam frequentius non (prae)uocem sed signum diuinum sibi oblatum prae se ferebat. Id signum potest et ipsius daemonis species fuisse, quam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus Achilles Mineruam. Credo plerosque uestrum hoc, quod commodum dixi, cunctantius credere et inpendio mirari formam daemonis Socrati uisitatam. At enim (secundum) Pythagoricos contra mirari oppido solitos, si quis se negaret umquam uidisse daemonem, satis, ut reor, idoneus auctor est Aristoteles. Quod si cuiuis potest euenire facultas contemplandi diuinam effigiem, cur non adprime potuerit Socrati optingere, quem cuiuis amplissimo numini sapientiae dignitas coaequarat? Nihil est enim deo similius et gratius quam uir animo perfecte bonus, qui hominibus ceteris antecellit, quam ipse a diis immortalibus distat.
XXI
Quia potius non quoque Socratis exemplo et commemoratione erigimur ac nos secundo studio philosophiae [pari similitudini numinum cauentes permittimus? De quo quidem nescio qua ratione detrahimur. Et nihil aeque miror quam, cum omnes et cupiant optime uiuere et sciant non alia re quam animo uiui nec fieri posse quin, ut optime uiuas, animus colendus sit, tamen animum suum non colant. At si quis uelit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur; si uelis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur; itidem si pugillare ualde uelis, brachia uegetanda sunt, quibus pugillatur. Similiter in omnibus ceteris membris sua cuique cura pro studio est. Quod cum omnes facile perspiciant, nequeo satis mecum reputare et proinde, ut res est, admirari cur non etiam animum suum ratione excolant. Quae quidem ratio uiuendi omnibus aeque necessaria est, non ratio pingendi nec ratio psallendi, quas quiuis bonus uir sine ulla animi uituperatione, sine turpitudine, sine rubore contempserit. Nescio ut Ismenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse; nescio ut Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significem; itidem in ceteris artibus, ne omnis persequar, licet tibi nescire nec pudeat.
XXII
Enimuero dic, sodes: "nescio bene uiuere, ut Socrates, ut Plato, ut Pythagoras uixerunt, nec pudet me nescire bene uiuere"; numquam hoc dicere audebis. Sed cumprimis mirandum est, quod ea, quae minime uideri uolunt nescire, discere tamen neglegunt et eiusdem artis disciplinam simul et ignorantiam detrectant. Igitur cotidiana eorum aera dispungas: inuenias in rationibus multa prodige profusa et in semet nihil, in sui dico daemonis cultum, qui cultus non aliud quam philosophiae sacramentum est. Plane quidem uillas opipare exstruunt et domos ditissime exornant et familias numerosissime conparant. Sed in istis omnibus tanta adfluentia rerum nihil est praeterquam ipse dominus pudendum; nec iniuria: cumulata enim habent, quae sedulo percolunt, ipsi autem horridi, indocti incultique circumeunt. Igitur illa spectes, in quae patrimonia sua profuderunt: amoenissima et exstructissima et ornatissima deprehendas, uillas aemulas urbium conditas, domus uice templorum exornatas, familias numerosissimas et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia adfluentia, omnia opulentia, omnia ornata praeter ipsum dominum, qui solus Tantali uice in suis diuitiis inops, egens, pauper non quidem fluentum illud fugitiuum captat et fallacis undae sitit, sed uerae beatitudinis, id est secundae uitae et prudentiae fortunatissimae, esurit et sitit. Quippe non intellegit aeque diuites spectari debere ut equos mercamur.
XXIII
Neque enim in emendis equis phaleras consideramus et baltei polimina inspicimus et ornatissimae ceruicis diuitias contemplamur, si ex auro et argento et gemmis monilia uariegata dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si cingula aurata sunt. Sed istis omnibus exuuiis amolitis equum ipsum nudum et solum corpus eius et animum contemplamur, ut sit et ad speciem honestus et ad cursuram uegetus et ad uecturam ualidus: iam primum in corpore si sit
argutum‹que› caput, breuis aluus obesaque terga
luxuriatque toris animosum pectus honesti;
praeterea si duplex agitur per lumbos spina: uolo enim non modo perniciter uerum etiam molliter peruehat. Similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa aliena aestimare, sed ipsum hominem penitus considera, ipsum ut meum Socratem pauperem specta. Aliena autem uoco, quae parentes pepererunt et quae fortuna largita est. Quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo, nullam generositatem, nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas inuidiosas diuitias. Haec enim cuncta, ut dico, aliena sunt. Sat Parthaonio gloriae est, qui talis fuit, ut eius nepotem non puderet. Igitur omnia similiter aliena numeres licebit; "generosus est": parentes laudas. "Diues est": non credo fortunae. Nec magis ista adnumero: "ualidus est": aegritudine fatigabitur. "Pernix est": stabit in senectute. "Formosus est": exspecta paulisper et non erit. "At enim bonis artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni consultus": tandem aliquando ipsum uirum laudas. Hoc enim nec a patre hereditarium est nec a casu pendulum nec a suffragio anniculum nec a corpore caducum nec ab aetate mutabile. Haec omnia meus Socrates habuit et ideo cetera habere contempsit.
XXIV
Quin igitur et tu ad studium sapientiae accingeris uel properas saltem, ut nihil alienum in laudibus tuis audias, sed ut, qui te uolet nobilitare, aeque laudet, ut Accius Vlixen laudauit in Philocteta suo, in eius tragoediae principio:
inclite, parua prodite patria,
nomine celebri claroque potens
pectore, Achiuis classibus auctor,
grauis Dardaniis gentibus ultor,
Laertiade?
Nouissime patrem memorat. Ceterum omnes laudes eius uiri audisti: nihil inde nec Laertes sibi nec Anticlia nec Arcisius uindicat: [nec] tota, ut uides, laudis huius propria Vlixi possessio est. Nec aliud te in eodem Vlixe Homerus docet, qui semper ei comitem uoluit esse prudentiam, quam poetico ritu Mineruam nuncupauit. Igitur hac eadem comite omnia horrenda subiit, omnia aduersa superauit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est; Solis boues uidit, sed abstinuit; ad inferos demeauit et ascendit; eadem sapientia comite Scyllam praeternauigauit nec ereptus est; Charybdi consaeptus est nec retentus est; Circae poculum bibit nec mutatus est; ad Lotophagos accessit nec remansit; Sirenas audiit nec accessit.