LXX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Post longum interuallum Pompeios tuos uidi. In conspectum adulescentiae meae reductus sum; quidquid illic iuuenis feceram uidebar mihi facere adhuc posse et paulo ante fecisse. II. Praenauigauimus, Lucili, uitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster,
terraeque urbesque recedunt,
sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuuenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos; nouissime incipit ostendi publicus finis generis humani. III. Scopulum esse illum putamus dementissimi: portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito nauigauit. Alium enim, ut scis, uenti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert. IV. Idem euenire nobis puta: alios uita uelocissime adduxit quo ueniendum erat etiam cunctantibus, alios macerauit et coxit. Quae, ut scis, non semper retinenda est; non enim uiuere bonum est, sed bene uiuere. Itaque sapiens uiuet quantum debet, non quantum potest.
V. Videbit ubi uicturus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper qualis uita, non quanta sit. Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se; nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit numquid illic desinendum sit. Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius: non tamquam de magno detrimento timet; nemo multum ex stilicidio potest perdere. VI. Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet; bene autem mori est effugere male uiuendi periculum. Itaque effeminatissimam uocem illius Rhodii existimo, qui cum in caueam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam ut abstineret cibo, "omnia" inquit "homini, dum uiuit, speranda sunt". VII. Vt sit hoc uerum, non omni pretio uita emenda est. Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non ueniam: ego cogitem in eo qui uiuit omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo qui scit mori nil posse fortunam? VIII. Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae suae manum: sibi commodaret. Stultitia est timore mortis mori: uenit qui occidat, exspecta. Quid occupas? Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? Vtrum inuides carnifici tuo an parcis? IX. Socrates potuit abstinentia finire uitam et inedia potius quam ueneno mori; triginta tamen dies in carcere et in exspectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret. Quid erat stultius quam mortem contemnere, uenenum timere? X. Scribonia, grauis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exsequis (omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum sed funus), habere coepit consilium utrum conscisceret mortem an exspectaret. Cui Scribonia "quid te" inquit "delectat alienum negotium agere"? Non persuasit illi: manus sibi attulit, nec sine causa. Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si uiuit, alienum negotium agit.
XI. Non possis itaque de re in uniuersum pronuntiare, cum mortem uis externa denuntiat, occupanda sit an exspectanda; multa enim sunt quae in utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum nauem eligam nauigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e uita. XII. Praeterea quemadmodum non utique melior est longior uita, sic peior est utique mors longior. In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat qua impetum cepit: siue ferrum appetit siue laqueum siue aliquam potionem uenas occupantem, pergat et uincula seruitutis abrumpat. Vitam et aliis adprobare quisque debet, mortem sibi: optima est quae placet. XIII. Stulte haec cogitantur: "aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius". Vis tu cogitare id in manibus esse consilium ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt qui de facto tuo male existiment. XIV. Inuenies etiam professos sapientiam qui uim adferendam uitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri: exspectandum esse exitum quem natura decreuit. Hoc qui dicit non uidet se libertatis uiam cludere: nihil melius aeterna lex fecit quam quod unum introitum nobis ad uitam dedit, exitus multos. XV. Ego exspectem uel morbi crudelitatem uel hominis, cum possim per media exire tormenta et aduersa discutere? Hoc est unum cur de uita non possimus queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi uitio suo miser est. Placet? Viue: non placet? Licet eo reuerti unde uenisti. XVI. Vt dolorem capitis leuares, sanguinem saepe misisti; ad extenuandum corpus uena percutitur. Non opus est uasto uulnere diuidere praecordia: scalpello aperitur ad illam magnam libertatem uia et puncto securitas constat. Quid ergo est quod nos facit pigros inertesque? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic ueteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet. XVII. Vis aduersus hoc corpus liber esse? Tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum: fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis ueniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus? XVIII. Nullius rei meditatio tam necessaria est; alia enim fortasse exercentur in superuacuum. Aduersus paupertatem praeparatus est animus: permansere diuitiae. Ad contemptum nos doloris armauimus: numquam a nobis exegit huius uirtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis. Vt fortiter amissorum desideria pateremur praecepimus nobis: omnis quos amabamus superstites fortuna seruauit. XIX. Huius unius rei usum qui exigat dies ueniet. Non est quod existimes magnis tantum uiris hoc robur fuisse quo seruitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit: uilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum euaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obuia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia ui sua tela fecerunt. XX. Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus - nullum aliud illi dabatur sine custode secretum; ibi lignum id quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus, parum munde et parum decenter: quid est stultius quam fastidiose mori? XXI. O uirum fortem, o dignum cui fati daretur electio! Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis inmisisset! Vndique destitutus inuenit quemadmodum et mortem sibi deberet et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam uelle. Existimetur de facto hominis acerrimi ut cuique uisum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem seruituti mundissimae. XXII. Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseuerabo; plus enim a se quisque exiget, si uiderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni. Catones Scipionesque et alios quos audire cum admiratione consueuimus supra imitationem positos putamus: iam ego istam uirtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli ciuilis ostendam. XXIII. Cum adueheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit donec ceruicem circumactu rotae frangeret; eodem uehiculo quo ad poenam ferebatur effugit. XXIV. Nihil obstat erumpere et exire cupienti: in aperto nos natura custodit. Cui permittit necessitas sua, circumspiciat exitum mollem; cui ad manum plura sunt per quae sese adserat, is dilectum agat et qua potissimum liberetur consideret: cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit noua. Non deerit ad mortem ingenium cui non defuerit animus.
XXV. Vides quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille uir magnus est qui mortem sibi non tantum imperauit sed inuenit. Ex eodem tibi munere plura exempla promisi. XXVI. Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam quam in aduersarios acceperat totam iugulo suo mersit. "Quare, quare" inquit "non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio? Quare ego mortem armatus exspecto"? Tanto hoc speciosius spectaculum fuit quanto honestius mori discunt homines quam occidere. XXVII. Quid ergo? Quod animi perditi quoque noxiosi habent non habebunt illi quos aduersus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio? Illa nos docet fati uarios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse unde incipiat quod uenit. XXVIII. Eadem illa ratio monet ut si licet moriaris quemadmodum placet, si minus quemadmodum potes, et quidquid obuenerit ad uim adferendam tibi inuadas. Iniuriosum est rapto uiuere, at contra pulcherrimum mori rapto. Vale.
LXXI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Subinde me de rebus singulis consulis, oblitus uasto nos mari diuidi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est euenire ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur; res nostrae feruntur, immo uoluuntur; ergo consilium nasci sub diem debet. Et hoc quoque nimis tardum est: sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inueniatur ostendam. II. Quotiens quid fugiendum sit aut quid petendum uoles scire, ad summum bonum, propositum totius uitae tuae, respice. Illi enim consentire debet quidquid agimus: non disponet singula, nisi cui iam uitae suae summa proposita est. Nemo, quamuis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat quid uelit pingere. Ideo peccamus quia de partibus uitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat.
III. Scire debet quid petat ille qui sagittam uult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum: errant consilia nostra, quia non habent quo derigantur; ignoranti quem portum petat nullus suus uentus est. Necesse est multum in uita nostra casus possit, quia uiuimus casu. IV. Quibusdam autem euenit ut quaedam scire se nesciant; quemadmodum quaerimus saepe eos cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum. Nec multis uerbis nec circumitu longo quod sit summum bonum colliges: digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere? cum possis dicere "summum bonum est quod honestum est" et, quod magis admireris, "unum bonum est quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt".
V. Hoc si persuaseris tibi et uirtutem adamaueris (amare enim parum est), quidquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis uidebitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique quae ceteris uidentur mala et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris. Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum: et omnia incommoda suo iure bona uocabuntur quae modo uirtus honestauerit.
VI. Multis uidemur maiora promittere quam recipit humana condicio, non inmerito; ad corpus enim respiciunt. Reuertantur ad animum: iam hominem deo metientur. Erige te, Lucili uirorum optime, et relinque istum ludum litterarium philosophorum qui rem magnificentissimam ad syllabas uocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt: fies similis illis qui inuenerunt ista, non qui docent et id agunt ut philosophia potius difficilis quam magna uideatur.
VII. Socrates, qui totam philosophiam reuocauit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere" inquit "illos, siquid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum uideri sine. Quisquis uolet tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit uirtus. Si uis" inquit "beatus esse, si fide bona uir bonus, sine contemnat te aliquis". Hoc nemo praestabit nisi qui omnia prior ipse contempserit, nisi qui omnia bona exaequauerit, quia nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est.
VIII. "Quid ergo? Nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam? Nihil interest utrum Pharsalica acie Cato uincatur an uincat? Hoc eius bonum, quo uictis partibus non potest uinci, par erat illi bono quo uictor rediret in patriam et componeret pacem"? Quidni par sit? Eadem enim uirtute et mala fortuna uincitur et ordinatur bona; uirtus autem non potest maior aut minor fieri: unius staturae est.
IX. "Sed Cn. Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem: aliqua pars eius in Aegypto, aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. Ne hoc quidem miserae rei publicae continget, semel ruere".
X. Omnia licet fiant: Iubam in regno suo non locorum notitia adiuuet, non popularium pro rege suo uirtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat: olim prouisum est ne quid Cato detrimenti caperet.
XI. "Victus est tamen". Et hoc numera inter repulsas Catonis: tam magno animo feret aliquid sibi ad uictoriam quam ad praeturam obstitisse. Quo die repulsus est lusit, qua nocte periturus fuit legit; eodem loco habuit praetura et uita excidere; omnia quae acciderent ferenda esse persuaserat sibi. XII. Quidni ille mutationem rei publicae forti et aequo pateretur animo? Quid enim mutationis periculo exceptum? Non terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, quamuis deo agente ducatur; non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet. XIII. Certis eunt cuncta temporibus: nasci debent, crescere, extingui. Quaecumque supra nos uides currere et haec quibus innixi atque inpositi sumus ueluti solidissimis carpentur ac desinent; nulli non senectus sua est. Inaequalibus ista spatiis eodem natura dimittit: quidquid est non erit, nec peribit sed resoluetur. XIV. Nobis solui perire est; proxima enim intuemur, ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit; alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic uitam mortemque per uices ire et composita dissolui, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei uerti.
XV. Itaque ut M. Cato, cum aeuum animo percucurrerit, dicet, "omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est; omnes quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint aliquando quaeretur et uario exitii genere tollentur: alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam uersa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus. Omnes hos fertiles campos repentini maris inundatio abscondet aut in subitam cauernam considentis soli lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, si exiguo momento publica fata praecedo"? XVI. Magnus animus deo pareat et quidquid lex uniuersi iubet sine cunctatione patiatur: aut in meliorem emittitur uitam lucidius tranquilliusque inter diuina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo, si naturae remiscebitur et reuertetur in totum. Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta uita quam mors honesta, quoniam non intenditur uirtus. Idem esse dicebat Socrates ueritatem et uirtutem. Quomodo illa non crescit, sic ne uirtus quidem: habet numeros suos, plena est. XVII. Non est itaque quod mireris paria esse bona, et quae ex proposito sumenda sunt et quae si ita res tulit. Nam si hanc inaequalitatem receperis ut fortiter torqueri in minoribus bonis numeres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem uulnera sua animosius quam fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus seruatae pendentem. Atqui nemo hoc dicere, ne ex mollissimis quidem, ausus est; negant enim illum esse beatum, sed tamen negant miserum.
XVIII. Academici ueteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum, quod nullo modo potest recipi: nisi beatus est, in summo bono non est. Quod summum bonum est supra se gradum non habet, si modo illi uirtus inest, si illam aduersa non minuunt, si manet etiam comminuto corpore incolumis: manet autem. Virtutem enim intellego animosam et excelsam, quam incitat quidquid infestat.
XIX. Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuuenes quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia [non] infundet et tradet; persuadebit unum bonum esse quod honestum, hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam qua rectum probari solet flectes. Quidquid ex illa mutaueris iniuria est recti.
XX. Idem ergo de uirtute dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit; †rigidari quidem amplius intendi potest†. Haec de omnibus rebus iudicat, de hac nulla. Si rectior ipsa non potest fieri, ne quae ab illa quidem fiunt alia aliis rectiora sunt; huic enim necesse est respondeant; ita paria sunt.
XXI. "Quid ergo"? inquis "Iacere in conuiuio et torqueri paria sunt"? Hoc mirum uidetur tibi? Illud licet magis admireris: iacere in conuiuio malum est, iacere in eculeo bonum est, si illud turpiter, hoc honeste fit. Bona ista aut mala non efficit materia sed uirtus; haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt.
XXII. In oculos nunc mihi manus intentat ille qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantis et honeste periclitantis, quod dicam paria bona esse eius qui triumphat et eius qui ante currum uehitur inuictus animo. Non putant enim fieri quidquid facere non possunt; ex infirmitate sua ferunt de uirtute sententiam.
XXIII. Quid miraris si uri, uulnerari, occidi, alligari iuuat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est: eodem modo haec ad quae omnes inbecilli sumus dura atque intoleranda credimus, obliti quam multis tormentum sit uino carere aut prima luce excitari. Non ista difficilia sunt natura, sed nos fluuidi et enerues.
XXIV. Magno animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui uidebitur illarum uitium esse quod nostrum est. Sic quaedam rectissima, cum in aquam demissa sunt, speciem curui praefractique uisentibus reddunt. Non tantum quid uideas, sed quemadmodum, refert: animus noster ad uera perspicienda caligat.
XXV. Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio uegetum: dicet fortunatiorem sibi uideri qui omnia rerum aduersarum onera rigida ceruice sustollat, qui supra fortunam extet. Non est mirum in tranquillitate non concuti: illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent. XXVI. Quid est in tormentis, quid est in aliis quae aduersa appellamus mali? Hoc, ut opinor, succidere mentem et incuruari et subcumbere. Quorum nihil sapienti uiro potest euenire: stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum quae ferenda sunt displicet. Nam quidquid cadere in hominem potest in se cecidisse non queritur. Vires suas nouit; scit se esse oneri ferendo.
XXVII. Non educo sapientem ex hominum numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente summoueo. Memini ex duabus illum partibus esse compositum: altera est inrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, intrepida est et indomita. In hac positum est summum illud hominis bonum. Antequam impleatur, incerta mentis uolutatio est; cum uero perfectum est, inmota illi stabilitas est.
XXVIII. Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque uirtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis; nondum enim incerta transgressus est, etiamnunc uersatur in lubrico. Beatus uero et uirtutis exactae tunc se maxime amat cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert sed amplexatur multoque audire mauult "tanto melior" quam "tanto felicior".
XXIX. Venio nunc illo quo me uocat exspectatio tua. Ne extra rerum naturam uagari uirtus nostra uideatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet; hi enim omnes corporis sensus sunt. Vbi ergo calamitas, ubi illud malum uerum est? Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem seruitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.
XXX. Sapiens quidem uincit uirtute fortunam, at multi professi sapientiam leuissimis nonnumquam minis exterriti sunt. Hoc loco nostrum uitium est, qui idem a sapiente exigimus et a proficiente. Suadeo adhuc mihi ista quae laudo, nondum persuadeo; etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam exercitata ut ad omnes casus procurrerent.
XXXI. Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit, sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant: haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non colorauit sed infecit, nihil ex iis quae promiserat praestat.
XXXII. Cito hoc potest tradi et paucissimis uerbis: unum bonum esse uirtutem, nullum certe sine uirtute, et ipsam uirtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam. Quid erit haec uirtus? Iudicium uerum et inmotum; ab hoc enim impetus uenient mentis, ab hoc omnis species quae impetum mouet redigetur ad liquidum.
XXXIII. Huic iudicio consentaneum erit omnia quae uirtute contacta sunt et bona iudicare et inter se paria. Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona; his pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter se interuallis distabunt: alia minora, alia maiora erunt.
XXXIV. Et in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est: alius iam in tantum profecit ut contra fortunam audeat attollere oculos, sed non pertinaciter (cadunt enim nimio splendore praestricti), alius in tantum ut possit cum illa conferre uultum, nisi iam peruenit ad summum et fiduciae plenus est.
XXXV. Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi ire et niti perseuerauerint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxauerint, retro eundum est. Nemo profectum ibi inuenit ubi reliquerat.
XXXVI. Instemus itaque et perseueremus; plus quam profligauimus restat, sed magna pars est profectus uelle proficere. Huius rei conscius mihi sum: uolo et mente tota uolo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu uideo. Properemus: ita demum uita beneficium erit; alioquin mora est, et quidem turpis inter foeda uersantibus. Id agamus ut nostrum omne tempus sit; non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus.
XXXVII. Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc uocem emittere "uici"? Quem uicerim quaeris? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed auaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui uictores gentium uicit. Vale.
LXXII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Quod quaeris a me liquebat mihi (sic rem edidiceram) per se; sed diu non retemptaui memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod euenit libris situ cohaerentibus, hoc euenisse mihi sentio: explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt subinde excuti debent, ut parata sint quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim operae, multum diligentiae poscit. Cum primum longiorem eodem loco sperauero moram, tunc istud in manus sumam.
II. Quaedam enim sunt quae possis et in cisio scribere, quaedam lectum et otium et secretum desiderant. Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis. Numquam enim non succedent occupationes nouae: serimus illas, itaque ex una exeunt plures. Deinde ipsi nobis dilationem damus: "cum hoc peregero, toto animo incumbam" et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo".
III. Non cum uacaueris philosophandum est, sed ut philosopheris uacandum est; omnia alia neglegenda ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est, etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aeui terminos uita producitur. Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est manet, sed eorum more quae intenta dissiliunt usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit. Resistendum est occupationibus, nec explicandae sed summouendae sunt. Tempus quidem nullum est parum idoneum studio salutari; atqui multi inter illa non student propter quae studendum est.
IV. "Incidet aliquid quod inpediat". Non quidem eum cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est: inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis uero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna; semper et ubique tranquillus est. Non enim ex alieno pendet nec fauorem fortunae aut hominis exspectat. Domestica illi felicitas est; exiret ex animo si intraret: ibi nascitur.
V. Aliquando extrinsecus quo admoneatur mortalitatis interuenit, sed id leue et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incommodo adflatur; maximum autem illud bonum fixum est. Ita dico, extrinsecus aliqua sunt incommoda, uelut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pustularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.
VI. Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae uirum et alium procedentis quod inter sanum et ex morbo graui ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est leuior accessio: hic nisi adtendit, subinde grauatur et in eadem reuoluitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius. Corpori enim ad tempus bona ualetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat - saepe ad eundem qui aduocauerat excitatur: animus semel in totum sanatur.
VII. Dicam quomodo intellegas sanum: si se ipse contentus est, si confidit sibi, si scit omnia uota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata uita habere momentum. Nam cui aliquid accedere potest, id inperfectum est; cui aliquid abscedere potest, id inperpetuum est: cuius perpetua futura laetitia est, is suo gaudeat. Omnia autem quibus uulgus inhiat ultro citroque fluunt: nihil dat fortuna mancipio. Sed haec quoque fortuita tunc delectant cum illa ratio temperauit ac miscuit: haec est quae etiam externa commendet, quorum auidis usus ingratus est.
VIII. Solebat Attalus hac imagine uti: "uidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem? Quidquid excepit protinus integrum deuorat et semper ad spem uenturi hiat. Idem euenit nobis: quidquid exspectantibus fortuna proiecit, id sine ulla uoluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et attoniti". Hoc sapienti non euenit: plenus est; etiam si quid obuenit, secure excipit ac reponit; laetitia fruitur maxima, continua, sua.
IX. Habet aliquis bonam uoluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo: hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adleuatur, modo defertur ad terram. Inperitis ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane sine termino.
X. Est adhuc genus tertium eorum qui sapientiae adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent: hi non concutiuntur, ne defluunt quidem; nondum in sicco, iam in portu sunt.
XI. Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere. Excludendae sunt: si semel intrauerint, in locum suum alias substituent. Principiis illarum obstemus: melius non incipient quam desinent. Vale.
LXXIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Errare mihi uidentur qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumue per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli aduersus illos gratiores sunt, nec inmerito; nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet.
II. Itaque ii quibus multum ad propositum bene uiuendi confert securitas publica necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest ut cupiditates illorum, quae crescunt dum implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo cogitat oblitus accepti est, nec ullum habet malum cupiditas maius quam quod ingrata est.
III. Adice nunc quod nemo eorum qui in re publica uersantur quot uincat, sed a quibus uincatur, aspicit; et illis non tam iucundum est multos post se uidere quam graue aliquem ante se. Habet hoc uitium omnis ambitio: non respicit. Nec ambitio tantum instabilis est, uerum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.
IV. At ille uir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae ut ad ampliora secederet, diligit eos per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet. Quemadmodum praeceptores suos ueneratur ac suspicit quorum beneficio illis inuiis exit, sic et hos sub quorum tutela positus exercet artes bonas.
V. "Verum alios quoque rex uiribus suis protegit". Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex iis qui eadem tranquillitate usi sunt qui plura et pretiosiora illo mari uexit, animosius a mercatore quam a uectore soluitur uotum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui uilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat, sic huius pacis beneficium ad omnis pertinentis altius ad eos peruenit qui illa bene utuntur.
VI. Multi enim sunt ex his togatis quibus pax operosior bello est: an idem existimas pro pace debere eos qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis uitiis quae uel bello rumpenda sunt? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem ut nihil uiritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur; anno temperantique annum deo priuatim obligatus sum, quamuis nihil in meum honorem ... discripta sint.
VII. Stulta auaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse quod publicum est; at ille sapiens nihil magis suum iudicat quam cuius illi cum humano genere consortium est. Nec enim essent ista communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.
VIII. Adice nunc quod magna et uera bona non sic diuiduntur ut exiguum in singulos cadat: ad unumquemque tota perueniunt. Ex congiario tantum ferunt homines quantum in capita promissum est; epulum et uisceratio et quidquid aliud manu capitur discedit in partes: at haec indiuidua bona, pax et libertas, ea tam omnium tota quam singulorum sunt.
IX. Cogitat itaque per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad seruandas uigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas uocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet philosophia praecipue, bene debere beneficia, bene soluere; interdum autem solutio est ipsa confessio.
X. Confitebitur ergo multum se debere ei cuius administratione ac prouidentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.
O Meliboee, deus nobis haec otia fecit;
namque erit ille mihi semper deus.
XI. Si illa quoque otia multum auctori suo debent quorum munus hoc maximum est,
ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum
ludere quae uellem calamo permisit agresti,
quanti aestimamus hoc otium quod inter deos agitur, quod deos facit?
XII. Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario uoco. Solebat Sextius dicere Iouem plus non posse quam bonum uirum. Plura Iuppiter habet quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior qui locupletior, non magis quam inter duos quibus par scientia regendi gubernaculum est meliorem dixeris cui maius speciosiusque nauigium est. XIII. Iuppiter quo antecedit uirum bonum? Diutius bonus est: sapiens nihilo se minoris aestimat quod uirtutes eius spatio breuiore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit non est beatior eo cuius intra pauciores annos terminata uirtus est, sic deus non uincit sapientem felicitate, etiam si uincit aetate; non est uirtus maior quae longior. XIV. Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda: ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est: sapiens tam aequo animo omnia apud alios uidet contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non uult.
XV. Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti "hac
itur ad astra,
hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem". Non sunt dii fastidiosi, non inuidi: admittunt et ascendentibus manum porrigunt.
XVI. Miraris hominem ad deos ire? Deus ad homines uenit, immo quod est propius, in homines uenit: nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis diuina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis ex quibus orta sunt surgunt: si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus. Vale.
LXXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Epistula tua delectauit me et marcentem excitauit; memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, euocauit. Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum uitae beatae hanc persuasionem: unum bonum esse quod honestum est? Nam qui alia bona iudicat in fortunae uenit potestatem, alieni arbitrii fit: qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se felix est.
II. Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliqua sparsis infamia tristis; illum uidebis alienae uxoris amore cruciari, illum suae; non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor uexet.
III. Illa uero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum quam exspectatio mortis exagitat undique inpendens; nihil enim est unde non subeat. Itaque, ut in hostili regione uersantibus, huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda ceruix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis uiuitur.
IV. Occurrent acti in exsilium et euoluti bonis; occurrent, quod genus egestatis grauissimum est, in diuitiis inopes; occurrent naufragi similiaue naufragis passi, quos aut popularis ira aut inuidia, perniciosum optimis telum, inopinantis securosque disiecit procellae more quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti ad cuius ictum etiam uicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam uim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
V. Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum aues etiam inanis fundae sonus territat, ita nos non ad ictum tantum exagitamur sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est nisi quod intrepidum; inter suspecta male uiuitur.
VI. Quisquis se multum fortuitis dedit ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit: una haec uia est ad tuta uadenti, externa despicere et honesto esse contentum. Nam qui aliquid uirtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec quae a fortuna sparguntur sinum expandit et sollicitus missilia eius exspectat.
VII. Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, diuitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate diuisa, alia magno detrimento eorum in quos deuenerant prensa. Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et dum auide rapiuntur expulsa sunt: nulli uero, etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti durauit in posterum. Itaque prudentissimus quisque, cum primum induci uidet munuscula, a theatro fugit et scit magno parua constare. Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit: circa praemium rixa est.
VIII. Idem in his euenit quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, modo in illam respicimus; nimis tarde nobis mitti uidentur quae cupiditates nostras inritant, ad paucos peruentura, exspectata omnibus;
IX. ire obuiam cadentibus cupimus; gaudemus si quid inuasimus inuadendique aliquos spes uana delusit; uilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut †de† fallimur. Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum; illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant.
X. Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet quod honestum est; nam si ullum aliud existimat, primum male de prouidentia iudicat, quia multa incommoda iustis uiris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breue est et exiguum si compares mundi totius aeuo.
XI. Ex hac deploratione nascitur ut ingrati diuinorum interpretes simus: querimur quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est quod nec uiuere nec mori uolumus: uitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec implere nos ulla felicitas potest. Causa autem est quod non peruenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi necesse est resistat uoluntas nostra quia ultra summum non est locus.
XII. Quaeris quare uirtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi magnum est quod satis. Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, non fides; multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis quae mala uocantur, multa inpendenda ex iis quibus indulgemus tamquam bonis.
XIII. Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere nisi omnia uelut minuta contempsit quae pro maximis uulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide nouimus, si non optima spectamus.
XIV. Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt quae uocantur aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae cara nobis sunt non habet in usu deus; nec enim libido illum nec epularum lautitia nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et uili uoluptate ducentibus pertinet. Ergo aut credibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.
XV. Adice quod multa quae bona uideri uolunt animalibus quam homini pleniora contingunt. Illa cibo auidius utuntur, uenere non aeque fatigantur; uirium illis maior est et aequabilior firmitas: sequitur ut multo feliciora sint homine. Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt; fruuntur uoluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili, sine ullo pudoris aut paenitentiae metu.
XVI. Considera tu itaque an id bonum uocandum sit quo deus ab homine, Homo ab animalibus uincitur. Summum bonum in animo contineamus: obsolescit si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda: bona illa sunt uera quae ratio dat, solida sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem ac minui.
XVII. Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum ueris, proprietas [quidem] in illis boni non est; itaque commoda uocentur et, ut nostra lingua loquar, producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes, et sint apud nos, sed ita ut meminerimus extra nos esse; etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se attollere debeat. Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere quod ipse non fecit?
XVIII. Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Vtamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit non diu tenuit; ipsa enim se felicitas, nisi temperatur, premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur, et, ut deseratur, adfligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit: ceteri cum iis inter quae eminuere labuntur, et illos degrauant ipsa quae extulerant.
XIX. Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis ac parsimoniam inponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget, nec umquam inmodica durarunt nisi moderatrix ratio conpescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet euentus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt, et quidquid uirtute partum erat intemperantia corruit. Aduersus hos casus muniendi sumus. Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est: intus instruamur; si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest. Quod sit hoc instrumentum scire desideras?
XX. Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa quibus laedi uidetur ad conseruationem uniuersi pertinere et ex iis esse quae cursum mundi officiumque consummant; placeat homini quidquid deo placuit; ob hoc ipsum se suaque miretur, quod non potest uinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua ualentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit.
XXI. Ama rationem! Huius te amor contra durissima armabit. Feras catulorum amor in uenabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuuenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra uirtutis in mortem uoluntariam trudit: quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto uehementius per metus ipsos et pericula exibit.
XXII. "Nihil agitis" inquit "quod negatis ullum esse aliud honesto bonum"; non faciet uos haec munitio tutos a fortuna et inmunes. Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos. Horum pericula non potestis spectare securi: perturbabit uos obsidio patriae, liberorum mors, parentum seruitus".
XXIII. Quid aduersus hos pro nobis responderi soleat ponam; deinde tunc adiciam quid praeterea respondendum putem. Alia condicio est in iis quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt: tamquam bona ualetudo uitiata in malam transfert; acies oculorum extincta caecitate nos adficit, non tantum uelocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. Hoc non est periculum in iis quae paulo ante rettulimus. Quare? Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
XXIV. Deinde non amicorum illic aut liberorum interitus sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis uirtus et opus omne uirtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque uoto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris? Quod illos quoque bonos fecerat, uirtus.
XXV. Haec nihil uacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit, sola satis est; omnium enim bonorum uis et origo in ipsa est. Quid refert an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons ex quo fluxerat saluus est? Non dices uitam iustiorem saluis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adiectio amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio; ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu uirtus salua fuerit, non senties quidquid abscesserit.
XXVI. "Quid ergo? Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus"? Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit. Siue illi senectus longa contigit siue citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamuis aetatis diuersa sit.
XXVII. Vtrum maiorem an minorem circulum scribas ad spatium eius pertinet, non ad formam: licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est puluerem solueris, in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest. Honestam uitam ex centum annorum numero in quantum uoles corripe et in unum diem coge: aeque honesta est.
XXVIII. Modo latius uirtus funditur, regna urbes prouincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine circumdatur paupertatis exilii orbitatis; non tamen minor est si ex altiore fastigio in humile subducitur, in priuatum ex regio, ex publico et spatioso iure in angustias domus uel anguli coit.
XXIX. Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa; nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est; beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, stabile, grande, tranquillum, quod sine scientia diuinorum humanorumque non potest effici.
XXX. Sequitur illud quod me responsurum esse dicebam. Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum; eodem enim animo fert illorum mortem quo suam exspectat; non magis hanc timet quam illam dolet. Virtus enim conuenientia constat: omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt. Haec concordia perit si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur. Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia; honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat.
XXXI. "Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et uultus agitabitur et artus refrigescent? Et quidquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulto quodam naturae impetu geritur"? Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum ad quod mens sana deficiat.
XXXII. Omnia quae facienda erunt audaciter faciet et prompte. Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignaue et contumaciter facere quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum, distrahique inter diuersissimos motus. Nam propter illa ipsa quibus extollit se miraturque contempta est, et ne illa quidem quibus gloriatur libenter facit. Si uero aliquod timetur malum, eo proinde, dum exspectat, quasi uenisset urguetur, et quidquid ne patiatur timet iam metu patitur.
XXXIII. Quemadmodum in corporibus infirmis languorem signa praecurrunt - quaedam enim segnitia eneruis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens - sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur; praesumit illa et ante tempus cadit. Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reseruare, sed arcessere sibi miserias et admouere? Quas optimum est differre, si discutere non possis. XXXIV. Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatur nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit: eodem modo fit ut animos libenter aegros et captantes causas doloris uetera atque obliterata contristent. Et quae praeterierunt et quae futura sunt absunt: neutra sentimus. Non est autem nisi ex eo quod sentias dolor. Vale.