C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XI

I. Restant inmensae subtilitatis animalia, quando aliqui ea neque spirare et sanguine etiam carere prodiderunt. Multa haec et multigenera, terrestrium uolucrumque uita. Alia pedata ut iulus, alia pinnata, ut apes, alia utroque modo, ut formicae, aliqua et pinnis et pedibus carentia; et iure omnia insecta appellata ab incisuris quae nunc ceruicium loco, nunc pectorum atque alui, praecincta separant membra tenui modo fistula cohaerentia, aliquis uero non tota incisurae ambiente ruga, sed in aluo aut superne tantum imbricatis flexili uertebris; nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio. In magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci materia fuit: in his tam paruis atque tam nullis quae ratio, quanta uis, quam inextricabilis perfectio! Vbi tot sensus collocauit in culice? Et sunt alia dictu minora. Sed ubi uisum in eo praetendit? Vbi gustatum adplicauit? Vbi odoratum inseruit? Vbi uero truculentam illam et portione maximam uocem ingenerauit? Qua subtilitate pinnas adnexuit, praelongauit pedum crura, disposuit ieiunam caueam uti aluum, auidam sanguinis et potissimum humani sitim accendit! Telum uero perfodiendo tergori quo spiculauit ingenio, atque, ut in capaci, cum cerni non possit exilitas, reciproca generauit arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum esset! Quos teredini ad perforanda robora cum sono teste dentes adfixit, potissimumque e ligno cibatum fecit! Sed turrigeros elephantorum miramur umeros, taurorumque colla et truces in sublime iactus, tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam magis quam in minimis tota sit. Quapropter, quaeso ne legentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione naturae nihil possit uideri superuacuum.

II. Insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam uiscera interiora nexus spirabilis non inessent; itaque uiuere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse spiret aliquid an uiuat. Eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore; sic nec spirare ea quibus pulmo desit. Vnde numerosa quaestionum series exoritur. Iidem enim et uocem esse iis negant in tanto murmure apium cicadarum sono, et alia quae suis aestimabuntur locis. Nam mihi contuenti semper suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea. Nec uideo cur magis possint non trahere animam talia et uiuere quam spirare sine uisceribus, quod etiam in marinis docuimus, quamuis arcente spiritum densitate et altitudine umoris. Volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu uiuentia, habere sensum uictus, generationis, operis, atque etiam de futuro curam, et quamuis non sint membra quae uelut carina sensus inuehant, esse tamen iis auditum, olfactum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit? Sanguinem non esse iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem. Verum ut sepiae in mari sanguinis uires atramentum optineat, purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis quisquis est uitalis umor, hic erit sanguis. Denique existimatio sua cuique sit nobis propositum est naturas rerum manifestas indicare, non causas indagare dubias.

III. Insecta, ut intellegi possit, non uidentur habere neruos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quaedam marina, nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae corpus, arenti simile, in aluo mollius, in reliquis partibus tutius uere quam durius. Et hoc solum iis est, nec praeterea aliud; nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum. Itaque diuolsis praecipua uiuacitas et partium singularum palpitatio, quia, quaecumque est ratio uitalis illa, non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non mouetur nisi cum pectore auolsum. In nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius uiuunt diuulsa, ut in scolopendris uidemus. Habent autem oculos praeterque e sensibus tactum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum.

IV. Sed inter omnia ea principatus apibus et iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis. Mella contrahunt sucumque dulcissimum atque subtilissimum ac saluberrimum, fauos confingunt et ceras mille ad usus uitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publicam habent, consilia priuatim quaeque, at duces gregatim et, quod maxime mirum sit, mores habent praeter cetera, cum sint neque mansueti generis neque feri. Tanta est natura rerum, ut prope ex umbra minima animalis incomparabile effecerit quiddam! Quos efficaciae industriaeque tantae comparemus neruos, quas uires? Quos ratione medius fidius iis uiros, hoc certe praestantioribus, quod nihil nouere nisi commune? Non sit de anima quaestio; constet et de sanguine: quantulum tamen esse in tantulis potest? Aestimemus postea ingenium.

V. Hieme conduntur - unde enim ad pruinas niuesque et aquilonum flatus †perferre† uires? - sane et insecta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. Circa apes aut temporum locorumue ratio mutata est, aut errauerunt priores. Conduntur a Vergiliarum occasu et latent ultra exortum; adeo non ad ueris initium, ut dixere, nec quisquam in Italia de aluis existimat ante fabas florentes. Exeunt ad opera et labores, nullusque, cum per caelum licuit, otio perit dies. Primum fauos construunt, ceram fingunt, hoc est domos cellasque faciunt, dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem e lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, harundinis suco, cummi, resina. His primum aluum ipsam intus in totum ut quodam tectorio inlinunt et aliis amarioribus sucis contra aliarum bestiolarum auiditates, id se facturas consciae quod concupisci possit; isdem fores quoque latiores circumstruunt.

VI. Prima fundamenta commosin uocant periti, secunda pissoceron, tertia propolin, inter coria cerasque, magni ad medicamina usus. Commosis crusta est prima, saporis amari. Pissoceros super eam uenit, picantium modo, ceu dilutior cera. E uitium populorumque mitiore cummi propolis, crassioris iam materiae additis floribus, nondum tamen cera, sed fauorum stabilimentum, qua omnes frigoris aut iniuriae aditus obstruuntur, odore et ipsa etiamnunc graui, ut qua plerique pro galbano utantur.

VII. Praeter haec conuehitur erithace, quam aliqui sandaracam, alii cerinthum uocant. Hic erit apium dum operantur cibus, qui saepe inuenitur in fauorum inanitatibus sepositus, et ipse amari saporis. Gignitur autem rore uerno et arborum suco cummium modo, capitur Africi minor, Austri flatu nigrior, aquilonibus melior et rubens, plurimus in Graecis nucibus. Menecrates florem esse dicit, sed nemo praeter eum.

VIII. Ceras ex omnium arborum satorumque floribus confingunt excepta rumice et echinopode [herbarum haec genera]. Falso excipitur et spartum, quippe cum in Hispania multa in spartariis mella herbam eam sapiant. Falso et oleas excipi arbitror, quippe oliuae prouentu plurima examina gigni certum est. Fructibus nullis nocetur; mortuis ne floribus quidem, non modo corporibus, insidunt. Operantur intra LX p., et subinde consumptis in proximo floribus speculatores ad pabula ulteriora mittunt. Noctu deprehensae in expeditione excubant supinae, ut alas a rore protegant.

IX. Ne quis miretur amore earum captos, Aristomachum Solensem duodesexaginta annis nihil aliud egisse, Philiscum uero Thasium in desertis apes colentem Agrium cognominatum, qui ambo scripsere de iis.

X. Ratio operis haec: interdiu statio ad portas more castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo ut bucino aliquo. Tunc uniuersae prouolant, si dies mitis futurus est. Praediuinant enim uentos imbresque, et tunc se continent tectis; itaque temperie caeli signum hoc inter praescita habent. Cum agmen ad opera processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore guttasque lanugine totius corporis. Quibus est earum adulescentia, ad opera exeunt et supra dicta conuehunt, seniores intus operantur. Quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant propter id natura scabra, pedes priores rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. Excipiunt eas ternae quaternae, quae exonerant. Sunt enim intus quoque officia diuisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim uescuntur, ne inaequalitas operis et cibi fiat et temporis. Struunt orsae a concamaratione alui, textumque uelut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. Faui, superiore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent et pendent; imam aluum non contingunt, tunc oblongi tunc rotundi, qualiter poposcit aluus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. Ruentes ceras fulciunt, pilarum intergeriuis a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. Primi fere tres uersus inanes struuntur, ne promptum sit quod inuitet furantem; nouissimi maxime inplentur melle; ideo auersa aluo faui eximuntur. Gerulae secundos flatus captant. Si cooriatur procella, adprehensi pondusculo lapilli se librant; quidam in umeros eum inponi tradunt. Iuxta uero terram uolant in aduerso flatu uepribus euitatis. Mira obseruatio operis: cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. Mira munditia amoliuntur omnia e modio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium intus, ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis diebus et operis otio egerunt. Cum aduesperascit, in aluo strepunt minus ac minus, donec una circumuolet eodem quo excitauit bombo ceu quietem capere imperitans, et hoc castrorum more. Tunc repente omnes conticescunt. Domos primum plebei exaedificant, deinde regibus. Si speratur largior prouentus, adiciuntur contubernia et fucis. Hae cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus.

XI. Sunt autem fuci sine aculeo, uelut inperfectae apes nouissimaeque a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi seruitia uerarum apium; quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine clementia puniunt. Neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuuant eas, multum ad calorem conferente turba. Certe quo maior eorum fuit multitudo, hoc maior fit et examinum prouentus. Cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque singulos adgressae trucidant. Nec id genus nisi uere conspicitur. Fucus ademptis alis in aluum reiectus ipse ceteris adimit.

XII. Regias imperatoribus futuris in ima parte alui exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes, quod si exprimatur, non gignuntur. Sexangulae omnes cellae a singulorum pedum opere. Nihil horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. Melle uno alteroue summum die cellas replent. Venit hoc ex aëre et maxime siderum exortu, praecipueque ipso Sirio exsplendescente, nec omnino prius Vergiliarum exortu, sublucanis temporibus. Itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inueniuntur; ac si qui matutino sub diu fuere, unctas liquore uestes capillumque concretum sentiunt, siue ille est caeli sudor, siue quaedam siderum saliua, siue purgantibus se aëris sucus; utinamque esset purus ac liquidus et suae naturae, qualis defluit primo! Nunc uero e tanta cadens altitudine multumque, dum uenit, sordescens et obuio terrae halitu infectus, praeterea e fronde ac pabulis potus, et in utriculos congestus apium - ore enim eum uomunt -, ad hoc suco florum corruptus et in aluis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae uoluptatem adfert.

XIII. Ibi optimus semper, ubi optimorum doliolis florum conditur, [Atticae regionis] hoc est [Siculae] Hymetto et Hybla [locis], mox Calydna insula. Est autem initio mel ut aqua dilutum, et primis diebus feruet ut musta seque purgat; uicesimo die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae feruoris ipsius spuma concrescit. Sorbetur optimum et minime fronde infectum e quercus, tiliae, harundinum foliis.

XIV. Summa quidem bonitatis natione constat, ut supra diximus, pluribus modis. Aliubi enim faui cera spectabiles gignuntur, ut in Sicilia, Paelignis, aliubi copia mellis, ut in Creta, Cypro, Africa, aliubi magnitudine, ut in septentrionalibus, uiso iam in Germania octo pedum longitudinis fauo in caua parte nigro. In quocumque tamen tractu terna sunt genera mellis. Vernum ex floribus constructo fauo, quod ideo uocatur anthinum. Hoc quidam attingi uetant, ut largo alimento ualida exeat suboles. Alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum siderum exortu, praeterea solstitio, cum thymum et uua florere incipiunt, praecipua cellarum materia. Est autem in eximendis fauis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia ignauiam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. Ergo diligentiores ex hac uindemia XV partem apibus relinquont. Dies status inchoandae, ut quadam lege naturae, si scire aut obseruare homines uellent, tricensimus ab educto examine; fereque Maio mense includitur haec uindemia. Alterum genus est mellis aestiui, quod ideo uocatur horaeon a tempestiuitate praecipua, ipso Sirio exsplendescente post solstitium diebus XXX fere. Inmensa circa hoc subtilitas naturae mortalibus patefacta est, nisi fraus hominum cuncta pernicie corrumperet. Namque ab exortu sideris cuiuscumque, sed nobilium maxime, aut caelestis arcus, si non sequantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medicamenta, non mella, gignuntur, oculis, ulceribus internisque uisceribus dona caelestia. Quod si seruetur hoc Sirio exoriente casuque congruat in eundem diem, ut saepe, Veneris aut Iouis Mercuriue exortus, non alia suauitas uisque mortalium malis a morte reuocandis quam diuini nectaris fiat.

XV. Mel plenilunio uberius capitur, sereno die pinguius. In omni melle quod per se fluxit ut mustum oleumque - appellatur acetum - maxime laudabile est. Aestiuum omne rutilum, ut siccioribus confectum diebus. Album mel non fit ubi thymum est, sed oculis et ulceribus aptissimum existimatur. E thymo coloris aurei, saporis gratissimi, †quo fit palam†; doliolis pingue, e marino rore spissum; quod concrescit autem, minime laudatur. Thymosum non coit, et tactu praetenuia fila mittit, quod primum bonitatis argumentum est; abrumpi statim et resilire guttas uilitatis indicium habetur. Sequens probatio, ut sit odoratum et ex dulci acre, glutinosum, perlucidum. Ex aestiua mellatione X partem Cassio Dionysio apibus relinqui placet, si plenae fuerint alui; si minus, pro rata portione; aut, si inanes, omnino non attingi. Huic uindemiae Attici signum dedere initium caprifici, alii diem Volcano sacrum. Tertium genus mellis minime probatum siluestre, quod ericaeum uocant. Conuehitur post primos autumni imbres, cum erice sola floret in siluis, ob id harenoso simile. Gignit id maxime Arcturi exortus ex a.d. pr.id. Septembres. Quidam aestiuam mellationem ad Arcturi exortum proferunt, quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies XIIII, et ab aequinoctio ad Vergiliarum occasum diebus XXXXVIII plurima sit erice. Athenienses eam tetralicen appellant, Euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissimam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. Haec ergo mellatio fine uindemiae et Vergiliarum occasu idibus Nouembribus fere includitur. Relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes fauorum, quae habeant erithacen. A bruma ad Arcturi exortum diebus LX somno aluntur sine ullo cibo. Ab Arcturi exortu ad aequinoctium uernum tepidiore tractu iam uigilant, sed etiamnum aluo se continent seruatosque in id tempus cibos repetunt. In Italia uero hoc idem a Vergiliarum exortu faciunt et in eum dormiunt. Aluos quidam in eximendo melle expendunt, ita diribentes quantum relinquant. Aequitas quidem etiam in iis obstringitur, feruntque societate fraudata aluos mori. In primis ergo praecipitur lauti ut purique eximant mella. Faetorem mulierumque menses odere. Cum eximantur mella, apes abigi fumo utilissimum ne irascantur aut ipsae auide uorent. Fumo crebriore et ignauia earum excitatur ad opera; nam nisi incubauere, fauos liuidos faciunt. Rursus fumo nimio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella, uel minimo contactu roris acescentia. Et ob id inter genera seruatur quod acapnum uocant.

XVI. Fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos et subtilis fuit quaestio: apium enim coitus uisus est numquam. Plures existimauere ore confingi floribus compositis apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non tamquam ducem. Quam probabilem alias sententiam fucorum prouentus coarguit. Quae enim ratio, ut idem coitus alios perfectos, inperfectos generet alios? Propior uero prior existimatio fieret, ni rursus alia difficultas occurreret: quippe nascuntur aliquando in extremis fauis apes grandiores, quae ceteras fugant. Oestrus uocatur hoc malum, quonam modo nascens, si ipsae fingunt? Quod certum est, gallinarum modo incubant. Id quod exclusum est primo uermiculus uidetur candidus, iacens transuersus adhaerensque ita ut pars cerae uideatur. Rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque uermiculus, sed statim pinniger. Cetera turba cum formam capere coepit, nymphae uocantur, ut fuci serenes aut cephenes. Si quis alterutris capita demat prius quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. Tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt, ouorum modo uniuersum agmen emergat. Spectatum hoc Romae consularis cuiusdam suburbano, aluis cornu lanternae tralucido factis. Fetus intra XLV diem peragitur. Fit in fauis quibusdam qui uocatur clauus, amarae duritia cerae, cum fetum inde non eduxere morbo aut ignauia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium. Protinus autem educti operantur quadam disciplina cum matribus, regemque iuuenem aequalis turba comitatur. Reges plures inchoantur, ne desint; postea ex his suboles cum adulta esse coepit, concorde suffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina. Duo autem genera eorum: melior rufus, deterior niger uariusque. Omnibus forma semper egregia et duplo quam ceteris maior, pinnae breuiores, crura recta, ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate candicans. Multum etiam nitore a uolgo differunt.

XVII. Quaerat nunc aliquis, unusne Hercules fuerit et quot Liberi patres, et reliqua uetustatis situ obruta! Ecce in re parua uillisque nostris adnexa, cuius adsidue copia est, non constat inter auctores, rex nullumne solus habeat aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit quidem eum natura, sed usum eius ibi tantum negauerit. Illud constat, imperatorem aculeo non uti. Mira plebei circa eum oboedientia. Cum procedit, una est totum examen circaque eum globatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Reliquo tempore, cum populus in labore est, ipse opera intus circumit, similis exhortanti, solus inmunis. Circa eum satellites quidam lictoresque, adsidui custodes auctoritatis. Procedit foris non nisi migraturo examine. Id multo intellegitur ante, aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice diem tempestiuum eligentium. Si quis alam ei detruncet, non fugiet examen. Cum processere, se quaeque proximam illi cupit esse, in officio conspici gaudet. Fessum umeris subleuant, ualidius fatigatum ex toto portant. Si qua lassata defecit aut forte aberrauit, odore persequitur. Vbicumque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt.

XVIII. Tunc ostenta faciunt priuata ac publica, uua dependente in domibus templisque, saepe expiata magnis euentibus. Sedere in ore infantis tum etiam Platonis, suauitatem illam praedulcis eloquii portendentes; sedere in castris Drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud Arbalonem est, haudquaquam perpetua haruspicum coniectura, qui dirum id ostentum existimant semper. Duce prenso totum tenetur agmen, amisso dilabitur migratque ad alios. Esse utique sine rege non possunt. Inuitae autem interimunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium domos diruunt, si prouentus desperatur. Tunc et fucos abigunt. Quamquam et de his uideo dubitari propriumque iis genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis inter illos, sed nigris lataque aluo, ita appellatis quia furtim deuorent mella. Certum est ab apibus fucos interfici; utique regem non habent. Et quo modo sine aculeo nascantur in quaestione est. Vmido uere melior fetus, sicco mel copiosius. Quod si defecit aliquas aluos cibus, impetum in proximas faciunt rapinae proposito. At illae contra derigunt aciem, et, si custos adsit, alterutra pars, quae sibi fauere sensit, non adpetit eum. Ex aliis quoque saepe dimicant causis, duasque acies contrarias, duo imperatores instruunt, maxime rixa in conuehendis floribus exserta et suos quibusque euocantibus: quae dimicatio iniectu pulueris aut fumo tota discutitur; reconciliatur uero lacte uel aqua mulsa.

XIX. Apes sunt et rusticae siluestresque, horridae aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. Vrbanarum duo genera: optimae breues uariaeque et in rotunditatem compactiles; deteriores longae et quibus similitudo uesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. In Ponto sunt quaedam albae, quae bis in mense mella faciunt; circa Thermodontem autem fluuium duo genera, aliarum quae in arboribus mellificant, aliarum quae sub terra, triplici cerarum ordine, uberrimi prouentus. Aculeum apibus dedit natura, uentri consertum ad unum ictum. Hoc infixo quidam eas statim emori putant, aliqui non nisi in tantum adacto ut intestini quippiam sequatur, sed fucos postea esse nec mella facere, uelut castratis uiribus pariterque et nocere et prodesse desinere. Est in exemplis equos ab iis occisus. Odere foedos odores proculque fugiunt, sed et fictos; itaque unguenta redolentis infestant. Ipsae plurimorum animalium iniuriis obnoxiae. Inpugnant eas naturae eiusdem degeneres uespae atque crabrones, etiam e culicum genere qui uocantur muliones. Populantur hirundines et quaedam aliae aues. Insidiantur aquantibus ranae, quae maxima earum est operatio tum cum subolem faciunt; nec hae tantum quae stagna riuosque obsident, uerum et rubetae ueniunt ultro adrepentesque foribus portas sufflant: ad hoc statio prouolat confestimque abripitur. Nec sentire ictus apium ranae traduntur. Inimicae et oues, difficile se e lanis earum explicantibus. Cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur.

XX. Quin et morbos suapte natura sentiunt. Index eorum tristitia torpens, et cum ante fores in teporem solis promotis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt funerantiumque more comitantur exsequias. Rege ea peste consumpto maeret plebes ignauo dolore, non cibos conuehens, non procedens; tristi tantum murmure glomeratur circa corpus eius. Subtrahitur itaque deductae multitudini; alias, spectantes exanimem, luctum non minuunt; tunc quoque ni subueniatur, fame moriuntur. Hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur. Sunt et operis morbi: cum fauos non explent, claron uocant; item blapsigonian, si fetum non peragant.

XXI. Inimica et echo est resultanti sono, qui pauidas alterno pulset ictu; inimica et nebula. Aranei quoque uel maxime hostiles: cum praeualuere ut intexant, enecant aluos. Papilio etiam hic ignauus et inhonoratus, luminibus accensis aduolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse ceras depascitur, et relinquit excrementa e quibus teredines gignuntur; fila etiam araneosa, quacumque incessit, alarum maxime tempore aluo cita. Oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exanimantur, praecipue si capite uncto in sole ponantur. Aliquando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere eximi mella, auide uorantes, cetero praeparcae et quae alioqui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignauas proturbent. Nocent et sua mella ipsis, inlitaeque ab auersa parte moriuntur. Tot hostibus, tot casibus - et quotam portionem eorum commemoror? - tam munificum animal expositum est! Remedia dicemus suis locis; nunc enim sermo de natura est.

XXII. Gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque conuocatur; quo manifestum est auditus quoque inesse sensum. Effecto opere, educto fetu, functae munere omni, exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in aperto et in altum elatae, gyris uolatu editis, tum demum ad cibum redeunt. Vita iis longissima, ut prospere inimica ac fortuita cedant, septenis annis; uniuersas aluos numquam ultra decem annos durasse proditur. Sunt qui mortuas, si intra tectum hieme seruentur, dein sole uerno torreantur ac ficulneo cinere tepido foueantur, putent reuiuescere; XXIII. in totum uero amissas reparari uentribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuuencorum corpore exanimato, sicut equorum uespas atque crabrones, sicut asinorum scarabaeos, mutante natura ex aliis quaedam in alia. Sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in fetu eadem prope natura quae apibus.

XXIV. Vespae in sublimi e luto nidos faciunt, in iis coras, crabrones cauernis aut sub terra. Et horum omnium sexangulae cellae, cerae autem e cortice, araneosae. Fetus ipse inaequalis, ut barbaris: alius euolat, alius in nympha est, alius in uermiculo, et autumno, non uere, omnia ea. Plenilunio maxime crescunt. Vespae quae ichneumones uocantur - sunt autem minores quam aliae - unum genus ex araneis peremunt, phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt, et ex iis incubando suum genus procreant. Praeterea omnes carne uescuntur contra quam apes, quae nullum corpus attingunt. Sed uespae muscas grandiores uenantur, amputatoque iis capite reliquum corpus auferunt. Crabronum siluestres in arborum cauernis degunt; hieme ut cetera insecta conduntur; uita bimatum non transit. Ictus eorum haut temere sine febri est. Auctores sunt ter nouenis punctis interfici hominem. Aliorum, qui mitiores uidentur, duo genera: opifices, minores corpore, qui moriuntur hieme, matres, quae biennio durant; hae et clementes. Nidos uere faciunt fere quadrifores, in quibus opifices generentur. His eductis alios deinde maiores nidos fingunt, in quibus matres futuras producant iam: tum opifices funguntur munere et pascunt eas. Latior matrum species, dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. Et iis sui fuci. Quidam opinantur omnibus his ad hiemem decidere aculeos. Nec, crabronum autem nec uesparum generi reges aut examina, sed subinde renouatur multitudo subole.

XXV. Quartum inter haec genus est bombycum, in Assyria proueniens, maius quam supra dicta. Nidos luto fingunt salis specie, adplicatos lapidi, tanta duritia ut spiculis perforari uix possint. In iis ceras largius quam apes faciunt, dein maiorem uermiculum.

XXVI. Et alia horum origo. Ex grandiore uermiculo gemina protendens sui generis cornuum urica fit, dein quod uocatur bombylis, ex ea necydalus, ex hoc in sex mensibus bombyx. Telas araneorum modo texunt ad uestem luxumque feminarum, quae bombycina appellatur. Prima eas redordiri rursusque texere inuenit in Coo mulier Pamphile, Plateae filia, non fraudanda gloria excogitatae rationis ut denudet feminas uestis.

XXVII. Bombycas et in Coo insula nasci tradunt cupressi, terebinthi, fraxini, quercus florem imbribus decussum terrae halitu animante. Fieri autem primo papiliones paruos nudosque, mox frigorum inpatientia uillis inhorrescere et aduersus hiemem tunicas sibi instaurare densas, pedum asperitate radentis foliorum lanuginem. In uellera hanc ab iis cogi subigique unguium carminatione, mox trahi in tramas, tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori inuolui nido uolubili; tum ab homine tolli fictilibusque uasis tepore et furfurum esca nutriri, atque ita subnasci sui generis plumas, quibus uestitos ad alia pensa dimitti. Quae uero capta sint lanifica, umore lentescere, mox in fila tenuari iunceo fuso. Nec puduit has uestes usurpare etiam uiros leuitatem propter aestiuam: in tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri sit etiam uestis. Assyria tamen bombyce adhuc feminis cedimus.

XXVIII. Araneorum his non absurde iungatur natura, digna uel praecipua admiratione. Plura autem sunt genera nec dictu necessaria in tanta notitia. Phalangia ex iis appellantur quorum noxii morsus, corpus exiguum, uarium, acuminatum, adsultim ingredientium. Altera eorum species nigri, prioribus cruribus longissimis. Omnibus internodia terna in cruribus. Luporum minimi non texunt, maiores in terra, et cauernis exigua uestibula praepandunt. Tertium eorundem genus erudita operatione conspicuum. Orditur telas, tantique operis materiae uterus ipsius sufficit, siue ita corrupta alui natura stato tempore, ut Democrito placet, siue est quaedam intus lanigera fertilitas: tam moderato ungue, tam tereti filo et tam aequali deducit stamina, ipso se pondere usus. Texere a medio incipit, circinato orbe subtemina adnectens, maculasque paribus semper interuallis, sed subinde crescentibus ex angusto dilatans, indissolubili nodo inplicat. Quanta arte celat pedicas a scutulato rete grassantes! Quam non ad hoc uidetur pertinere crebratae pexitas telae et quadam politurae arte ipsa per se tenax ratio tramae! Quam laxus ad flatus ac non respuenda quae ueniant sinus! Derelicta lasso praetendi summa parte arbitrere licia; at illa difficile cernuntur, atque ut in plagis, lineae offensae praecipitant in sinum. Specus ipse qua concamaratur architectura! Et contra frigora quanto uillosior! Quam remotus a medio aliudque agenti similis inclusus uero sic ut sit necne intus aliquis cerni non possit! Age firmitas, quando rumpentibus uentis, qua puluerum mole degrauante! Latitudo telae saepe inter duas arbores cum exercet artem et discit texere longitudo fili a cacumine ac rursus a terra per illud ipsum uelox reciprocatio, subitque pariter ac fila deducit. Cum uero captura incidit, quam uigilans et paratus accursus! Licet extrema haereat plaga, semper in medium currit, quia sic maxime totum concutiendo inplicat. Scissa protinus reficit ad polituram sarciens. Namque et lacertarum catulos uenantur, os primum tela inuoluentes et tunc demum labra utraque morsu adprehendentes, amphitheatrali spectaculo, cum contigit. Sunt ex eo et auguria; quippe incremento amnium futuro telas suas altius tollunt. Iidem sereno texunt, nubilo retexunt, ideoque multa aranea imbrium signa sunt. Feminam putant esse quae texat, marem qui uenetur; ita paria fieri merita coniugio.

XXIX. Aranei conueniunt clunibus, pariunt uermiculos ouis similes; nam nec horum differri potest genitura, quoniam insectorum uix ulla alia narratio est. Pariunt autem omnia in tela, sed sparsa, quia saliunt atque ita emittunt. Phalangia tantum in ipso specu incubant magnum numerum, qui, ut emersit, matrem consumit, saepe et patrem: adiuuat enim incubare. Pariunt autem et trecenos, ceterae pauciores, et incubant triduo. Consummantur aranei quater septenis diebus.

XXX. Similiter his et scorpiones terrestres uermiculos ouorum specie pariunt similiterque pereunt, pestis inportuna, ueneni serpentium, nisi quod grauiore supplicio lenta per triduum morte conficiunt, uirginibus letali semper ictu et feminis fere in totum, uiris autem matutino, exeuntes cauernis prius quam aliquo fortuito ictu ieiunum egerant uenenum. Semper cauda in ictu est nulloque momento meditari cessat, ne quando desit occasioni; ferit et obliquo ictu et inflexo. Venenum ab iis candidum fundi Apollodorus auctor est, in nouem genera discriptis per colores maxime superuacuos, quoniam non est scire quos minime exitiales praedixerit. Geminos quibusdam aculeos esse, maresque saeuissimos - nam coitum iis tribuit, - intellegi autem gracilitate et longitudine; uenenum omnibus modio die, cum incanduere solis ardoribus, itemque, cum sitiunt, inexplebiles potus. Constat et septena caudae internodia saeuiora esse; pluribus enim sena sunt. Hoc malum Africae uolucre etiam austri faciunt pandentibus brachia ut remigia subleuantes; Apollodorus idem plane quibusdam inesse pinnas tradit. Saepe Psylli, qui reliquarum uenena terrarum inuehentes quaestus sui causa peregrinis malis impleuere Italiam, hos quoque importare conati sunt, sed uiuere intra Siculi caeli regionem non potuere. Visuntur tamen aliquando in Italia, sed innocui, multisque aliis in locis, ut circa Pharum in Aegypto. In Scythia interimunt etiam sues, alioqui uiuaciores contra uenena talia, nigras quidem celerius, si in aquam se inmerserint. Homini icto putatur esse remedio ipsorum cinis potus in uino. Magnam aduersitatem oleo mersis et stellionibus putant esse, innocuis dumtaxat iis qui et ipsi carent sanguine, lacertarum figura; aeque scorpiones in totum nullis nocere quibus non sit sanguis. Quidam et ab ipsis fetum deuorari arbitrantur; unum modo relinqui sollertissimum, et qui se ipsius matris clunibus inponendo tutus et a cauda et a morsu loco fiat; hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores superne conficiat. Pariuntur autem undeni.

XXXI. Chamaeleonum stelliones hi quodam modo naturam habent, rore tantum uiuentes praeterque araneis.

XXXII. Similis cicadis uita, quarum duo genera: minores quae primae proueniunt et nouissimae pereunt; sunt autem mutae. Sequens est uolatura, quae canunt; uocantur achetae, et quae minores ex his sunt, tettigonia; sed illae magis canorae. Mares canunt in utroque genere, feminae silent. Gentes uescuntur iis ad orientem, etiam Parthi opibus abundantibus. Ante coitum mares praeferunt, a coitu feminas, ouis earum corrupti, quae sunt candida. Coitus supinis. Asperitas praeacuta in dorso, qua excauant feturae locum in terra. Fit primo uermiculus, deinde ex eo quae uocatur tettigometra, cuius cortice rupto circa solstitia euolant, noctu semper, primo nigrae atque durae. Vnum hoc ex iis, quae uiuunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculeatorum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. Pectus ipsum fistulosum; hoc canunt achetae, ut dicemus. De cetero in uentre nihil est. Excitatae cum subuolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. Isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. Oculis tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens adpropinquet iis, transeant uelut folio mouente. Quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; frumentariam, quam alii auenariam uocant: apparet enim simul cum frumentis arescentibus. Cicadae non nascuntur in raritate arborum - idcirco non sunt Cyrenis nisi circa oppidum - nec in campis nec in frigidis aut umbrosis nemoribus. Est quaedam et his locorum differentia: in Milesia regione paucis sunt locis, sed in Cephallania amnis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. At in Regino agro silent omnes, ultra flumen in Locrensi canunt. Pinnarum illis natura quae apibus; sed pro corpore amplior.

XXXIII. Insectorum autem quaedam binas gerunt pinnas, ut museae, quaedam quaternas, ut apes. Membranis et cicadae uolant. Quaternas habent quae aculeis in aluo armantur. Nullum, cui telum in ore, pluribus quam binis aduolat pinnis. Illis enim ultionis causa datum est, his auiditatis. Nullis eorum pinnae reuiuescunt auulsae; nullum, cui aculeus in aluo, bipinne est.

XXXIV. Quibusdam pinnarum tutelae crusta superuenit, ut scarabaeis, quorum tenuior fragiliorque pinna. His negatus aculeus, sed in quodam genere eorum grandi cornua praelonga, bisulca dentatis forficibus in cacumine, cum libuit, ad morsum coeuntibus, infantium etiam remediis ex ceruice suspenduntur; lucauos uocat hos Nigidius. Aliud rursus eorum genus, qui e fimo ingentis pilas auersi pedibus uolutant paruosque in iis contra rigorem hiemis uermiculos fetus sui nidulantur. Volitant alii magno cum murmure aut mugitu, alii focos et prata crebris foraminibus excauant, nocturno stridore uocales. Lucent ignium modo noctu laterum et clunium colore lampyrides, nunc pinnarum hiatu refulgentes, nunc uero conpressu obumbratae, non ante matura pabula aut post desecta conspicuae. E contrario tenebrarum alumna blattis uita, lucemque fugiunt in balinearum maxime umido uapore prognatae. Fodiunt ex eodem genere rutili atque praegrandes scarabaei tellurem aridam, fauosque paruae et fistulosae modo spongiae medicato melle fingunt. In Thraecia iuxta Olynthum locus est paruus in quo unum hoc animal exanimatur, ob hoc Cantharolethrus appellatus. Pinnae insectis omnibus sine scissura; nulli cauda nisi scorpioni. Hic eorum solus et bracchia habet et in cauda spiculum; reliquorum quibusdam aculeus in ore, ut asilo, siue tabanum dici placet, item culici et quibusdam muscis, omnibus autem his in ore et pro lingua. Sunt hi aculei quibusdam hebetes neque ad punctum, sed ad suctum, ut musearum generi, in quo lingua euidens fistula est. Nec sunt talibus dentes. Aliis cornicula ante oculos praetenduntur ignaua, ut papilionibus. Quaedam insecta carent pinnis, ut scolopendra. XXXV. Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum mouentur. Quorundam extremi longiores foris curuantur, ut locustis. Hae pariunt, in terram demisso spinae caule, oua condensa autumni tempore. Ea durant hieme; e terra subsequenti anno exitu ueris emittunt paruas, nigrantes et sine cruribus pinnisque reptantes. Itaque uernis aquis intereunt oua, sicco uere maior prouentus. Alii duplicem earum fetum geminumque exitium tradunt: Vergiliarum exortu parere, deinde ad Canis ortum obire et alias renasci; quidam Arcturi occasu renasci. Mori matres, cum pepererint, certum est, uermiculo statim circa fauces innascente qui eas strangulat. Eodem tempore mares obeunt. Et tam friuola ratione morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus eius adprehensis mordicus. Non nascuntur nisi rimosis locis. In India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum inaruerint. Est et alius earum obitus: gregatim sublatae uento in maria aut stagna decidunt. Forte hoc casuque euenit, non, ut prisci existimauere, madefactis nocturno umore alis. Iidem quippe nec uolare eas noctibus propter frigora tradiderunt, ignari etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum, quod maxime miremur, fame quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. Deorum irae pestis ea intellegitur: namque et grandiores cernuntur et tanto uolant pinnarum stridore, ut [aliae] alites credantur, solemque obumbrant, sollicitis suspectantibus populis ne suas operiant terras. Sufficiunt quippe uires et, tamquam parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant diraque messibus nube contegunt, multa contactu adurentes, omnia uero morsu erodentes et fores quoque tectorum. Italiam ex Africa maxime coortae infestant, saepe populo Romano ad Sibyllina coacto remedia confugere inopiae metu. In Cyrenaica regione lex etiam est ter anno debellandi eas, primo oua obterendo, dein fetum, postremo adultas, desertoris poena in eum qui cessauerit. Et in Lemno insula certa mensura praefinita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. Graculos quoque ob id colunt aduerso uolatu occurrentes earum exitio. Necare et in Syria militari imperio coguntur: tot orbis partibus uagatur id malum! Parthis et hae in cibo gratae. Vox earum proficisci ab occipitio uidetur: eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo maxime aequinoctia, sicut cicadae circa solstitium. Coitus locustarum qui et insectorum omnium quae coeunt, marem portante femina, in eum feminarum ultimo caudae reflexo tardoque digressu. Minores autem in omni hoc genere feminis mares.

XXXVI. Plurima insectorum uermiculum gignunt; nam et formicae similem ouis uere, et hae communicantes laborem ut apes; sed illae faciunt cibos, hae condunt. Ac si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis portione uires esse maiores. Gerunt ea morsu; maiora auersae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. Et his rei publicae ratio, memoria, cura. Semina adrosa condunt, ne rursus in frugem exeant e terra, maiora ad introitum diuidunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. Operantur et noctu plena luna, eaedem interlunio cessant. Iam in opere qui labor, quae sedulitas! Et quoniam ex diuerso conuehunt altera alterius ignara, certi dies ad recognitionem mutuam nundinis dantur. Quae tunc earum concursatio, quam diligens cum obuiis quaedam conlocutio atque percunctatio! Silices itinere earum adtritos uidemus et opere semitam factam, ne quis dubitet qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. Sepeliunt inter se uiuentium solae praeter hominem. Non sunt in Sicilia pinnatae. Indicae formicae cornua Erythris in aede Herculis fixa miraculo fuere. Aurum hae cauernis egerunt terra in regione septentrionalium Indorum qui Dardae uocantur. Ipsis color felium, magnitudo Aegypti luporum. Erutum hoc ab iis tempore hiberno Indi furantur aestiuo feruore, conditis propter uaporem in cuniculos formicis, quae tamen odore sollicitatae prouolant, crebroque lacerant quamuis praeuelocibus camelis fugientes. Tanta pernicitas feritasque est cum amore auri!

XXXVII. Multa autem insecta et aliter nascuntur, atque in primis e rore. Insidit hic raphani folio primo uere, et spissatus sole in magnitudinem mihi cogitur; inde porrigitur uermiculus paruus et triduo mox uruca, quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice; ad tactum tantum mouetur, araneo accreta, quam chrysallidem appellant. Rupto deinde cortice euolat papilio.

XXXVIII. Sic quaedam ex imbri generantur in terra, quaedam et in ligno. Nec enim cossi tantum in eo, sed etiam tabani ex eo nascuntur et alias, ubicumque umor est nimius, sicut intra hominem taeniae tricenum pedum, aliquando et plurium longitudine.

XXXIX. Iam in carne exanima et uiuentium quoque hominum et capillo, qua foeditate et Sulla dictator et Alcman ex clarissimis Graeciae poetis obiere. Hoc quidem et aues infestat, phasianas uero interimit nisi puluerantes sese. Pilos habentium asinum tantum inmunem hoc malo credunt et oues. Gignuntur autem et uestis genere, praecipue lanitio interemptarum a lupis ouium. Aquas quoque quasdam, quibus lauemur, fertiliores eius generis inuenio apud auctores, quippe cum etiam cerae id gignant quod animalium minimum existimatur. Alia rursus generantur sordibus aridi soli, posteriorum lasciuia crurum petauristae, alia puluere umido in cauernis uolucria.

XL. Est animal eiusdem temporis, infixo semper sanguini capite uiuens atque ita intumescens. Vnum animalium cui cibi non sit exitus, dehiscit in nimia satietate, alimento ipso moriens. Numquam hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ouibus et in capris hoc solum. Aeque mira sanguinis et hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto capite conduntur. Est uolucre canibus peculiare suum malum, aures maxime lancinans, quae defendi morsu non queunt.

XLI. Idem puluis in lanis et ueste tineas creat, praecipue si araneus una includatur. Sitit enim, et omnem umorem absorbens ariditatem ampliat. Hoc et in chartis nascitur. Est earum genus tunicas suas trahentium quo cocleae modo; sed harum pedes cernuntur. Spoliatae exspirant. Si adcreuere, faciunt chrysallidem. Ficarios culices caprificus generat, cantharidas uermiculi ficorum et piri et peuces et cynacanthae et rosae. Venenum hoc remedia secum habet: alae medentur, quibus demptis letale est. Rursus alia genera culicum acescens natura gignit, quippe cum et in niue inueniantur uetustiore uermiculi rutili - nam et ipsa nix uetustate rufescit - hirti pilis, in Media quidem candidi, grandiores torpentesque.

XLII. Gignit aliqua et contrarium naturae elementum. Siquidem in Cypri aerariis fornacibus et medio igni maioris muscae magnitudinis uolat pinnatum quadrupes; appellatur pyrallis, a quibusdam pyrotocon. Quamdiu est in igni, uiuit; cum euasit longiore paulo uolatu, emoritur.

XLIII. Hypanis fluuius in Ponto circa solstitium defert acinorum effigie tenues membranas, quibus erumpit uolucre quadrupes supra dicti modo, nec ultra unum diem uiuit, unde hemerobion uocatur. Reliquis talium ab initio ad finem septenarii sunt numeri, culici et uermiculis ter septeni, corpus parientibus quater septeni; mutationes et in alias figuras transitus trinis aut quadrinis diebus. Cetera ex his pinnata autumno fere moriuntur tabe alarum, tabani quidem etiam caecitate. Muscis umore exanimatis, si cinere condantur, redit uita.

XLIV. Nunc per singulas corporum partes praeter iam dicta membratim tractetur historia. Caput habent cuncta quae sanguinem. In capite paucis animalium nec nisi uolucribus apices, diuersi quidem generis: phoenici plumarum serie e medio eo exeunte alia, pauonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae corniculis, praeterea paruae aui, quae, ab illo galerita appellata quondam, postea Gallico uocabulo etiam legioni nomen dederat alaudae. Diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura. Per medium caput a rostro residentem et fulicarum generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae. Sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixerimus, uerum peculiare datum. Draconum enim cristas qui uiderit, non reperitur.

XLV. Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentium uariis data sunt modis, sed quae iure cornua intellegantur, quadripedum tantum generi: Actaeonem enim et Cipum etiam in Latia historia fabulosos reor. Nec alibi maior naturae lasciuia. Lusit animalium armis, sparsit haec in ramos, ut ceruorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas uocant. Dedit ramosa capreis, sed parua nec fecit decidua, conuoluta in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tauris (in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis tantum maribus), rupicapris in dorsum adunca, dammis in aduersum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et in leue fastigium exacuta, ut lyras decerent, strepsiceroti, quem addacem Africa appellat; mobilia eadem, ut aures, Phrygiae armentis, Trogodytarum in terram derecta, qua de causa obliqua ceruice pascuntur, aliis singula, et haec medio capite aut naribus, ut diximus. Iam quidem aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, aliis ad iactum pluribus modis, supina, conuexa, conuersa, omnia in mucronem nigrantia. In quodam genere pro manibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum iter, corporea haec, sicut cerastis; aliquando et singula, cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant. Vrorum cornibus barbari septentrionales potant umisque bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia cuspidant. Apud nos in lamnas secta tralucent atque etiam lumen inclusum latius fundunt, multasque alias ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota a picturae genere dicuntur. Omnibus autem caua et in mucrone demum concreta sunt, ceruis tantum tota solida et omnibus annis decidua. Boum adtritis ungulis cornua unguendo aruina medentur agricolae; adeoque sequax natura est ut in ipsis uiuentium corporibus feruenti cera flectantur atque incisa nascentium in diuersas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant. Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore multis, ouium nulla nec ceruorum; nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum ulli, excepto asino Indico, qui uno armatus est cornu. Bisulcis bina natura tribuit, nulli superne primores habenti dentes. Qui putant eos in cornua absumi, facile coarguuntur ceruarum natura, quae nec dentes habent (ut neque mares) nec tamen cornua. Ceterorum ossibus adhaerent, ceruorum tantum cutibus enascuntur.

XLVI. Capita piscibus portione corporum maxima, fortassis ut mergantur. Ostrearum generi nulla nec spongeis nec aliis fere, quibus solus ex sensibus tactus est. Quibusdam indiscretum caput, ut cancris.

XLVII. In capite animalium cunctorum homini plurimus pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. Atque etiam nomina ex eo Capillatis Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc terrarum differentia, quippe Myconii carentes eo gignuntur, sicut in Cauno lienosi. Et quaedam animalium naturaliter caluent, sicut struthocameli et corui aquatici, quibus apud Graecos nomen inde. Defluuium eorum in muliere rarum, in spadonibus non uisum, nec in ullo ante ueneris usum, nec infra cerebrum aut infra uerticem aut circa tempora atque aures. Caluitium uni tantum animalium homini praeterquam innatum. Canities homini tantum et equo, sed homini semper a priore parte capitis, tum deinde ab auersa. Vertices bini hominum tantum aliquis.

XLVIII. Capitis ossa plana, tenuia, sine medullis, serratis pectinatim structa conpagibus. Perfracta non queunt solidari, sed exempta modice non sunt letalia, in uicem eorum succedente corporea cicatrice. Infirmissima esse ursis, durissima psittacis suo diximus loco.

XLIX. Cerebrum omnia habent animalia quae sanguinem, etiam in mari quae mollia appellauimus, quamuis careant sanguine, ut polypus. Sed homo portione maximum, et umidissimum omniumque uiscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis uelatum, quarum alterutram rumpi mortiferum est. Cetero uiri quam feminae maius. Omnibus hoc sine sanguine, sine uenis, et †reliquis† sine pingui. Aliud esse quam medullam eruditi docent, quoniam coquendo durescat. Omnium cerebro medio insunt ossicula parua. Vni homini in infantia palpitat, nec corroboratur ante primum sermonis exordium. hoc est uiscerum excelsissimum tectumque caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. Hanc habent sensus arcem, huc uenarum omnis a corde uis tendit, hic desinit; hoc columen altissimum, hic mentis est regimen. Omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt. Ab eo proficiscitur somnus, hinc capitis nutatio. Quae cerebrum non habent, non dormiunt. Ceruis in capite inesse uermiculi sub linguae inanitate et circa articulum, qua caput iungitur, numero XX produntur.

L. Aures homini tantum immobiles. Ab his Flaccorum cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium margaritis dependentibus; in Oriente quidem et uiris aurum eo loci gestare decus existimatur. Animalium aliis maiores, aliis minores; ceruis tantum scissae ac uelut diuisae, sorici pilosae, sed aliquae omnibus animal dumtaxat generantibus, excepto uitulo marino atque delphino et quae cartilagina appellauimus et uiperis. Haec cauernas tantum habent aurium loco praeter cartilagina et delphinum, quem tamen audire manifestum est, nam et cantu mulcentur et capiantur attoniti sono: quanam audiant mirum. Iidem nec olfactus uestigia habent, cum olfaciant sagacissime. Pinnatorum animalium buboni tantum et oto plumae uelut aures? ceteris cauernae ad auditum; simili modo squamigeris atque serpentibus. In equis et omni iumentorum genere indicia animi praeferunt, marcidae fessis, micantes pauidis, subrectae furentibus, resolutae aegris.

LI. Facies homini tantum, ceteris os aut rostra. Frons et aliis, sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, seueritatis index. In assensu eius supercilia homini et pariter et alterna mobilia. Et in his pars animi: negamus iis, annuimus; haec maxime indicant fastum, superbiam. Aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet; in corde nascitur, huc subit, hic pendet. Nihil altius simul abruptiusque inuenit in corpore, ubi solitaria esset.

LII. Subiacent oculi, pars corporis pretiosissima et quae lucis usu uitam distinguat a morte. Non omnibus animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. Pectines enim, si quis digitos aduersum hiantes eos moueat, contrahuntur ut uidentes, et solenes fugiunt admota ferramenta. Quadripedum talpis uisus non est; oculorum effigies inest, si quis praetentam detrahat membranam. Et inter aues ardiolarum in genere quos leucos uocant, altero oculo carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum uolent septentrionemue: solui enim pericula et metus narrant. Nigidius nec locustis, cicadis esse dicit. Cocleis oculorum uicem cornicula bina praetemptatu inplent. Nec lumbricis ulli sunt uermiumue generi.

LIII. Oculi homini tantum diuerso colore; ceteris in suo cuique genere similes. Et equorum quibusdam glauci, sed in homine numerosissimae uarietatis atque differentiae: grandiores, modici, parui; prominentes quos hebetiores putant, conditi quos clarissime cernere, sicut in colore caprinos.

LIV. Praeterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope admota non cernunt. Multorum uisus fulgore solis constat, nubilo die non cernentium nec post occasus. Alii interdiu hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. De geminis pupillis aut quibus noxii uisus essent satis diximus. Caesii in tenebris clariores. Ferunt Ti. Caesari, nec alii genitorum mortalium, fuisse naturam ut expergefactus noctu paulisper haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Diuo Augusto equorum modo glauci fuere superque hominem albicantis magnitudinis, quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat; Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis uenis subinde suffusi, Gaio principi rigentes, Neroni caesii et, nisi cum coniueret ad prope admota, hebetes. XX milia gladiatorum in Gai principis ludo fuere; in iis duo omnino qui contra comminationem aliquam non coniuerent, et ob id inuicti: tantae hoc difficultatis est homini! Plerisque uero naturale ut nictari non cessent, quos pauidiores accepimus. Oculus unicolor nulli; cum candore omnibus, medius colos differens. Neque ulla ex parte maiora animi indicia cunctis animalibus, sed homini maxime, id est moderationis, clementiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. Contuitu quoque multiformes, truces, torui, flagrantes, graues, transuersi, limi, summissi, blandi: profecto in oculis animus habitat. Ardent, intenduntur, umectant, coniuent. Hinc illa misericordiae lacrima, hos cum exosculamur, animum ipsum uidemur attingere; hinc fletus et rigantes ora riui. Quis ille est umor in dolore tam fecundus et paratus, aut ubi reliquo tempore? Animo autem uidemus, animo cernimus: oculi ceu uasa quaedam uisibilem eius partem accipiunt atque tramittunt: sic magna cogitatio obcaecat abducto intus uisu; sic in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt. Quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum, quos korythantian Graeci dicunt. Tenuibus multisque membranis eos matura composuit, callosis contra frigora caloresque in extumo tunicis, quas subinde purificat lacrimationum saliuis, lubricos propter incursantia et mobiles.

LV. Media eorum cornua fenestrauit pupilla, cuius angustiae non sinunt uagari incertam aciem ac uelut canali dirigunt obiterque incidentia facile declinant, aliis nigri, aliis raui, aliis glauci coloris orbibus circumdatis, ut habili mixtura et accipiatur circumiecto candore lux et temperato repercussu non obstrepat. Adeoque his absoluta uis speculi, ut tam parua illa pupilla totam imaginem reddat hominis. Ea causa est, ut pleraeque alitum e manibus hominum oculos potissimum adpetant, quod effigiem suam in iis cernentes uelut ad cognata desideria sua tendunt. Veterina tantum quaedam ad crementa lunae morbos sentiunt; sed homo solus emisso umore caecitate liberatur. Post uicensimum annum multis restitutus est uisus, quibusdam statim nascentibus negatus nullo oculorum uitio, multis repente ablatus simili modo nulla praecedente iniuria. Venas ab iis pertinere ad cerebrum peritissimi auctores tradunt; ego et ad stomachum crediderim; certe nulli sine redundatione eius eruitur oculus. Morientibus illos operire rursusque in rogo patefacere Quiritium magno ritu sacrum est, ita more condito ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit et caelo non ostendi nefas. Vni animalium homini deprauantur, unde cognomina Strabonum et Paetorum. Ab isdem qui altero lumine orbi nascerentur Coclites uocabantur; qui paruis utrisque, Ocellae; Luscini iniuriae cognomen habuerunt. Nocturnorum animalium ueluti felium in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit; et caprae lupoque splendent lucemque iaculantur. Vituli marini et hyaenae in mille colores transeunt subinde. Quin et in tenebris multorum piscium refulgent, aridi sicut robusti caudices uetustate putresque. Non coniuere diximus quae non obliquis oculis, sed circumacto capite cernerent. Chamaeleonis oculos ipsos circumagi totos tradunt. Cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes. Locustis, squillis magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent. Quorum duri sunt minus cernunt quam quorum umidi. Serpentium catulis et hirundinum pullis, si quis eruat, renasci tradunt. Insectorum omnium et testacei operimenti oculi mouentur sicut quadripedum aures. Quibus fragilia operimenta, his oculi duri. Omnia talia et pisces et insecta non habent genas nec integunt oculos. Omnibus membrana uitri modo tralucida obtenditur.

LVI. Palpebrae in genis homini utrimque, mulieribus uero etiam infectae cotidiano: tanta est decoris affectatio, ut tinguantur oculi quoque! Alia de causa hoc natura dederat, ceu uallum quoddam uisus et prominens munimentum contra occursantia animalia aut alia fortuito incidentia. Defluere eas haut inmerito uenere abundantibus tradunt. Ex ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed quadripedibus in superiore tantum gena, uolucribus in inferiore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadripedum quae qua pariunt, ut lacertae. Struthocamelus alitum sola ut homo utrimque palpebras habet.

LVII. Nec genae quidem omnibus: ideo neque nictatio nisi iis quae animal generant. Grauiores alitum inferiore gena coniuent, eaedem nictantur ab angulis membrana obeunte. Columbae et similia utraque coniuent; at quadripedes quae omnia pariunt, ut testudines, crocodili, inferiore tantum sine ulla nictatione propter praeduros oculos. Extremum ambitum genae superioris antiqui cilium uocauere, unde et supercilia. Hoc uulnere aliquo diductum non coalescit, ut in paucis humani corporis membris.

LVIII. Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas uocabant, XII tabularum interdicto radi a feminis uetantes. Pudoris haec sedes; ibi maxime ostenditur rubor.

LIX. Infra eas hilaritatem risumque indicantes buccae, et altior homini tantum, quem noui mores subdolae inrisioni dicauere, nasus. Non alii animalium nares eminent: auibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus sine naribus, et hinc cognomina Simorum, Silonum. Septimo mense genitis saepenumero foramina aurium et narium defuere.

LX. Labra, a quibus Brocchi, Labeones dicti, et os probum duriusue animal generantibus. Pro his cornea et acuta uolucribus rostra, eadem rapto uiuentibus adunca, collecto recta, herbas, eruentibus limumque lata, ut suum generi; iumentis uice manus ad colligenda pabula. Ora apertiora laniatu uiuentibus. Mentum nulli praeter hominem, nec malae. Maxillas crocodilus tantum superiores mouet, terrestres quadrupedes eodem quo cetera more praeterque in oblicum.

LXI. Dentium tria genera: serrati aut continui aut exserti. Serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu atterantur, ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut homini, equo; exserti, ut apro, hippopotamio, elephanto. Continuorum qui digerunt cibum lati et acuti; qui conficiunt duplices; qui discriminant eos canini appellantur. Hi sunt serratis longissimi. Continui aut utraque parte oris sunt, ut equo, aut superiore primores non sunt, ut bubus, ouibus omnibusque quae ruminant. Caprae superiores non sunt praeter primores geminos. Nulli exserti quibus serrati, raro feminae, et tamen sine usu. Itaque cum apri percutiant, feminae sues mordent. Nulli, cui cornua, exserti sed omnibus concaui; ceteris dentes solidi. Piscium omnibus serrati praeter scarum; huic uni aquatilium plani. Cetero multis eorum in lingua et toto ore, ut turba uulnerum molliant quae attritu subigere non queunt, multis et in palato [atque etiam, in cauda], praeterea in os uergentes, ne excidant cibi nullum habentibus retinendi adminiculum.

LXII. Similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera parte dextra laeuaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpioni aculei, uenenum infundentes. Non aliud hoc esse quam fel serpentium et inde uenas sub spina ad os peruenire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem decussu, et sine eo esse quas tractari cernamus; scorpionis caudae inesse eum et plerisque ternos. Viperis dentes gingiuis conduntur. Haec, eodem praegnas ueneno, inpressu dentium repulsum uirus fundit in morsus. Volucrum nulli dentes praeter uespertilionem. Camelus una ex iis quae non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet. Cornua habentium nulli serrati. Et cocleae dentes habent: indicio est et a minimis earum derosa uicia. At in marinis crustata et cartilagina primores habere, item echinis quinos esse unde intellegi potuerit miror. Dentium uice aculeus insectis. Simiae dentes ut homini. Elephanto intus ad mandendum IIII, praeterque eos prominent masculis reflexi, feminis recti atque proni. Musculus marinus, qui ballaenam antecedit, nullos habet, sed pro iis saetis intus os hirtum et linguam etiam ac palatum. Terrestrium minutis quadripedibus primores bini utrimque longissimi.

LXIII. Ceteris cum ipsis nascuntur, homini postquam natus est septimo mense. Reliquis perpetui manent; mutantur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus, sed leoni et cani non nisi canini appellati. Lupi dexter caninus in magicis habetur operibus. Maxillares, qui sunt a caninis, nullum animal mutat. Homini nouissimi, qui genuini uocantur, circiter uicensimum annum gignuntur, multis et octogensimo, feminis quoque, sed quibus in iuuenta non fuere nati. Decidere in senecta et mox renasci certum est. Zoclen Samothracem, cui renati essent post CIIII annos, Mucianus uisum a se prodidit. Cetero maribus plures quam feminis in homine, pecude, capra, sue. Timarchus Nicoclis filius Paphi duos ordines habuit maxillarium; frater eius non mutauit primores ideoque praetriuit. Est exemplum dentis homini et in palato geniti. A caninis amissi casu aliquo numquam renascuntur. Ceteris senecta rufescunt, equo tantum candidiores fiunt.

LXIV. Aetas ueterinorum dentibus iudicatur. Equo sunt numero XL. Amittit tricensimo mense primores utrimque binos, sequente anno totidem proximos, cum subeunt dicti columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto anno renascuntur; septimo omnis habet et renatos et inmutabilis. Equo castrato prius non decidunt dentes. Asinorum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis mensibus. Quod si non prius peperere quam decidant postremi, sterilitas certa. Boues bimi mutant; subus non decidunt umquam. Absumpta hac obseruatione senectus in equis et ceteris ueterinis intellegitur dentium brocchitate, superciliorum canitia et circa ea lacunis, cum fere XVI annorum existimantur. Hominum dentibus quoddam inest uirus; namque et speculi nitorem ex aduerso nudati hebetant et columbarum fetus inplumes necant. Reliqua de iis in generatione hominum num dicta sunt. Erumpentibus morbi corpora infantium excipiunt. Reliqua animalia quae serratos habent saeuissime dentiunt.

LXV. Linguae non omnibus eodem modo. Tenuissima serpentibus et trisulca, uibrans, atri coloris et, si extrahas, praelonga; lacertis bifida et pilosa, uitulis quoque marinis duplex, sed supra dictis capillamenti tenuitate. Ceteris ad circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam tota adhaerens, crocodilis tota; sed in gustatu linguae uice carnosum aquatilibus palatum. Leonibus, pardis omnibusque generis eius, etiam felibus, imbricatae asperitatis ac limae similis attenuansque lambendo cutem hominis, quae causa etiam mansuefacta, ubi ad uicinum sanguinem peruenit saliua, inuitat ad rabiem. De purpurarum linguis diximus. Ranis prima cohaeret, intima absoluta a gutture, qua uocem mittunt mares, cum uocantur ololygones: stato id tempore euenit, cientibus ad coitum feminas. Tum siquidem inferiore labro demisso ad libramentum aquae modice receptae in fauces palpitante ibi lingua ululatus eliditur. Tunc et extenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore perpulsi. Quibus in posteriore parte aculei, his et dentes et lingua, apibus etiam praelonga, eminens et cicadis; quibus aculeus in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. Quibusdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum latet et elephanto praecipue. Reliquis in suo genere semper absoluta, homini tantum ita saepe constricta uenis, ut intercidi eas necesse sit. Metellum pontificem adeo inexplanatae fuisse accipimus, ut multis mensibus tortus credatur, dum meditatur in dedicanda aede Opi Opiferae dicere. Ceteris septimo ferme anno sermonem exprimit. Multis uero talis ars eius contingit, ut auium et animalium uocis indiscreta edatur imitatio. Intellectus saporum ceteris in prima lingua, homini et in palato.

LXVI. Tonsillae in homine, in sue glandulae. Quod inter eas uuae nomine ultumo dependet palato, homini tantum est. Sub ea minor lingua nulli oua generantium. Opera eius gemina duabus interpositae fistulis. Interior earum appellatur arteria, ad pulmonem atque cor pertinens; hanc operit in epulando, spiritu et uoce illa meante, ne, si potus cibusue in alienum deerrauerit tramitem, torqueat. Altera exterior appellatur sane gula, qua cibus atque potus deuolant. Tendit haec ad stomachum, is ad uentrem. Hanc per uices operit, cum spiritus tantum aut uox commeat, ne restagnatio intempestiua alui obstrepat. Ex cartilagine et carne arteria, gula e neruo et carne constat.

LXVII. Ceruix nulli nisi quibus utraque haec; ceteris collum, quibus tantum gula. Sed quibus ceruix, e multis uertebratisque orbiculatim ossibus flexilis ad circumspectum articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyaenae singulis rectisque ossibus rigens. Cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae foramina a cerebro medulla descendente. Eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim exspiretur. Quibus longa crura, his longa et cora, item aquaticis quamuis breuia crura habentibus, simili modo uncos ungues.

LXVIII. Guttur homini tantum et subus intumescit, aquarum quae potantur plerumque uitio. Summum gulae fauces uocantur, extremum stomachus. Hoc nomine est sub arteria iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longitudinem lagonae modo fusa. Quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora uentribus iunguntur. Testudini marinae lingua nuda nec dentes; rostri acie comminuit omnia. Postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad conficiendos cibos, decrescentibus crenis quicquid adpropinquent uentri; nouissima asperitas ut scobina fabrilis.

LXIX. Cor animalibus ceteris medio pectore est, homini tantum infra laeuam papillam turbinato mucrone in priora eminens. Piscibus solis ad os spectat. Hoc primum nascentibus formari in utero tradunt deinde cerebrum, sicut tardissime oculos, sed hos primum, emori, cor nouissime. Huic praecipuus calor. Palpitat certe et quasi alterum mouetur intra animal praemolli firmoque opertum membranae inuolucro, munitum costarum et pectoris muro, ut pariat praecipuam uitae causam et originem. Prima domicilia intra se animo et sanguini praebet sinuoso specu et in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. Ibi mens habitat. Ex hoc fonte duae grandes uenae in prorsa et terga discurrunt, sparsaque ramorum serie per alias minores omnibus membris uitalem sanguinem rigant. Solum hoc, uiscerum uitiis non maceratur nec supplicia uitae trahit, laesamque mortem ilico adfert. Ceteris corruptis uitalitas in corde durat.

LXX. Bruta existimantur animalium quibus durum riget, audacia quibus paruum est, pauida quibus praegrande. Maximum autem est portione muribus, lepori asino, ceruo, pantherae, mustelis, hyaenis et omnibus timidis aut propter metum maleficis. In Paphlagonia bina perdicibus corda. In equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. Augeri id per singulos annos in homine et binas drachmas ponderis ad quinquagensimum annum accedere, ab eo detrahi tantundem, et ideo non uiuere hominem ultra centensimum annum defectu cordis Aegyptii existimant, quibus mos est cadauera adseruare medicata. Hirto corde gigni quosdam homines proditur neque alios fortioris esse industriae, sicut Aristomenen Messenium qui trecentos occidit Lacedaemonios. Ipse conuolneratus captus semel per cauernam lautumiarum euasit angustias, uolpium aditus secutus. Iterum captus sopitis custodibus somno ad ignem aduolutus lora cum corpore exussit. Tertium capto Lacedaemonii pectus dissecuere uiuenti, hirsutumque cor repertum est.

LXXI. In corde summo pinguitudo quaedam est laetis extis. Non semper autem in parte extorum habitum est: L. Postumio L. f. Albino rege sacrorum post CXXVI Olympiadem, cum rex Pyrrhus ex Italia decessisset, cor in extis haruspices inspicere coeperunt. Caesari dictatori, quo die primum ueste purpurea processit atque in sella aurea sedit, sacrificanti in extis defuit. Vnde quaestio magna de diuinatione argumentantibus, potueritne sine illo uiscere hostia uiuere an ad tempus amiserit. Negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierint, negatur et ueneno interemptis. Certe exstat oratio Vitelli, qua Gnaeum Pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potuisse ob uenenum cor Germanici Caesaris cremari. Contra genere morbi defensus est Piso.

LXXII. Sub eo pulmo est spirandique officina attrahens ac reddens animam, idcirco spongeosus ac fistulis inanibus cauos. Pauca eum, ut dictum est, habent aquatilis, cetera oua parientia exiguum spumosumque nec sanguineum: ideo non sitiunt. Eadem est causa, quare sub aqua diu ranae et phocae urinentur. Testudo quoque, quamuis praegrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. Quanto minor hic corporibus, tanto uelocitas maior. Chamaeleonti portione maximus et nihil aliud intus.

LXXIII. Iecur in dextera parte est, in eo quod caput extorum uocant magnae uarietatis. M. Marcello circa mortem, cum periit ab Hannibale, defuit in extis; sequenti deinde die geminum repertum est; defuit et C. Mario, cum immolaret Vticae, item Gaio principi kal. Ian., cum iniret consulatum quo anno interfectus est, Claudio successori eius quo mense interemptus est ueneno. Diuo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt, responsumque duplicaturum intra annum imperium. Caput extorum tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in sollicitudine ac metu; tunc enim peremit curas. Bina iocinera leporibus circa Briletum et Tharnen et in Cherroneso ad Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum.

LXXIV. In eodem est fel, non omnibus datum animalibus. In Euboeae Chalcide nullum pecori, in Naxo praegrande geminumque, et prodigii loco utrumque aduenae. Equi, muli, asini, cerui, capreae, apri, cameli, delphini non habent; murium aliqui habent. Hominum paucis non est, quorum ualitudo firma et uita longior. Sunt qui equo non quidem in iecore esse, sed in aluo putent et ceruo in cauda aut intestinis; ideo tantam amaritudinem, ut a canibus non attingantur. Est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque, sanguinis, et ideo in materia eius. Certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. Accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in uenas.

LXXV. Sed in fere nigro insaniae causa homini morsque toto reddito. Hinc et in mores crimen bilis nomine; adeo magnum est in hac parte uirus, cum se fundit in animum. Quin et toto uagam corpore colorem oculis quoque aufert; illud quidem redditum etiam aënis; nigrescuntque contacta eo, ne quis miretur id uenenum esse serpentium. Carent eo quae apsinthio uescuntur in Ponto. Sed renibus et parte tantum altera intestino iungitur coruis, coturnicibus, phasianis, quibusdam intestino tantum, ut in columbis, accipitre, murenis; paucis auium in iecore. Serpentibus portione maxime copiosum. Et piscibus autem est toto plerisque in intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et in iecore est, ut cetis omnibus. Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. E taurorum felle aureus ducitur color. Haruspices id Neptuno et umoris potentiae dicauere, geminumque fuit Diuo Augusto quo die apud Actium uicit.

LXXVI. Murium iocusculis fibrae ad numerum lunae in mense congruere dicuntur, totidemque inueniri quotum lumen eius sit, praeterea bruma increscere. Cuniculorum exta in Baetica gemina saepe reperiuntur. Ranarum rubetarum altera fibra a formicis non attingitur propter uenenum, ut arbitrantur. Iecur maxime uetustatis patiens centenis durare annis opsidionum exempla prodidere.

LXXVII. Exta serpentibus et lacertis longa. Caecinae Volaterrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur, et profecto nihil incredibile sit aestimantibus Pyrrho regi quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse sanguinem suum lambentia. Exta homini ab inferiore uiscerum parte separantur membrana, quam praecordia appellant, quia a corde praetenditur quod Graeci appellauerunt phrenas. Omnia quidem principalia uiscera membranis propriis ac uelut uaginis inclusit prouidens natura; in hac fuit et peculiaris causa uicinitas alui, ne cibo supprimeretur animus. Huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est ei caro, sed neruosa exilitas. In eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque scabendi dulcedine ibi proxima. Ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia attulerunt.

LXXVIII. Subest uenter stomachum habentibus, ceteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. Intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflectitur, ut sepiae et polypo. In homine adnexus infimo stomacho similis canino. His solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola uomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit.

LXXIX. Ab hoc uentriculo lactes in oue et homine, per quas labitur cibus, in ceteris hillae, a quibus capaciora intestina ad aluum, hominique flexuosissimis orbibus: idcirco magis auidi ciborum quibus ab aluo longius spatium; item minus sollertes quibus obesissimus uenter. Aues quoque geminos sinus habent quaedam: unum quo mergunt recentia ut guttur, alteram in quem ex eo demittunt concoctione maturata, ut gallinae, palumbes, columbae, perdices. Ceterae fere carent eo, sed gula patentiore utuntur, ut graculi, corui, cornices. Quaedam neutro modo, sed uentrem proximum habent, quibus praelonga cora et angusta, ut porphyrioni. Venter solidipedum asper et durus; terrestrium aliis denticulatae asperitatis, aliis cancellatim mordacis, quibus neque dentes utrimque nec ruminatio. Hic conficiuntur cibi, hinc in aluum delabuntur. Media haec umbilico adnexa omnibus, in homine suillae infima parte similis, a Graecis appellatur colon, ubi dolorum magna causa. Angustissima canibus, qua de causa uehementi nisu nec sine cruciatu leuant eam. Insatiabilia animalium quibus a uentre protinus recto intestino transeunt cibi, ut lupis ceruariis et inter auis mergis. Ventres elephanto quattuor, cetera subus similia, pulmo quadruplo maior bubulo. Auibus uenter carnosus callosusque. In uentre hirundinum pullis lapilli candido aut rabenti colore, qui chelidonii uocantur, magicis narrati artibus, reperiuntur; et in iuuencarum secundo uentre pilae rotunditate nigricans tophus, nullo pondere, singulare, ut putant, remedium aegre parientibus, si tellurem non attigerit.

LXXX. Ventriculus atque intestina pingui ac tenui omento integuntur praeterquam oua gignentibus. Huic adnectitur lien in sinistra parte aduersus iecori, cum quo locum aliquando permutat, sed prodigiose. Quidam eum putant inesse oua parientibus, item serpentibus admodum exiguum; ita certe apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis; aegocephalo aui non inesse constat neque iis quae careant sanguine. Peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, quam ob rem minuitur cursorum laborantibus. Et per uulnus etiam exempto uiuere animalia tradunt. Sunt qui putent adimi simul risum homini, intemperantiamque eius constare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem inuecta remedia.

LXXXI. At in Brileto et Tharne quaterni renes ceruis; contra pinnatis squamosisque nulli. De cetero summis adhaerent lumbis. Dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque; utrique autem pinguitudo e medio exit praeterquam in uitulo marino. Animalia in renibus pinguissima, oues, quidem letaliter circum eos concreto pingui. Aliquando in iis inueniuntur lapilli. Renes habent omnia quadripedum quae animal generant, oua parientium testudo sola, quae et alia omnia uiscera, sed ut homo bubulis similis uelut e multis renibus compositos.

LXXXII. Pectus, hoc est ossa, praecordiis et uitalibus natura circumdedit, at uentri, quem necesse erat increscere, ademit: nulli animalium circa uentrem ossa. Pectus homini tantum latum, reliquis carinatum, uolucribus magis et inter eas aquaticis maxime. Costae homini octonae, subus denae, cornigeris XIII, serpentibus XXX.

LXXXIII. Infra aluom est a priore parte uesica, quae nulli oua gignentium praeter testudinem, nubi nisi sanguineum pulmonem habenti, nulli pedibus carentium. Inter eam et aluom arteriae ad pubem tendentes, quae ilia appellantur. In uesica lupi lapillus, qui syrites uocatur; sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi et saetarum capillamenta. Vesica membrana constat, quae uolnerata cicatrice non solidescit, nec qua cerebrum aut cor inuoluitur; plura enim membranarum genera.

LXXXIV. Feminis eadem omnia praeterque uesicae iunctus utriculus, unde dictus uterus. Quod alio nomine locos appellant, hoc in reliquis animalibus uoluam. Haec uiperae et intra se parientibus duplex, oua generantium adnexa praecordiis, et in muliere geminos sinus ab utraque parte laterum habet, funebris quotiens uersa spiritum inclusit. Boues grauidas negant praeterquam dextero uoluae sinu ferre, etiam cum geminos ferant. Volua eiecto partu melior quam edito: eiecticia uocatur illa, haec porcaria. Primiparae suis optima, contra effetis. A partu, praeterquam eodem die suis occisae, liuida ac macra. Nec nouellarum suum praeter primiparas probatur potiusque ueterum, dum ne effetarum, nec biduo ante partum aut post partum aut quo eiecerint die. Proxima ab eiecticia est occisae uno die post partum. Huius et sumen optimum, si modo fetus non hauserit; eiecticiae deterrimum. Antiqui abdomen uocabant prius quam calleret, incientes occidere non adsueti.

LXXXV. Cornigera una parte dentata et quae in pedibus talos habent sebo pinguescunt; bisulca scissisue in digitos pedibus et non cornigera, adipe. Concretus hic et, cum refrixit, fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter carnem cutemque suco liquidum. Quaedam non pinguescunt, ut lepus, perdix. Steriliora cuncta pinguia et in maribus et in feminis; senescunt quoque celerius praepinguia. Omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. Adips cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec uenas. Plerisque animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt adrosos, quin et L. Aproni consularis uiri filio detractos adipes leuatumque corpus inmobili onere.

LXXXVI. Medulla ex eodem uidetur esse. Iuuentae rubens, in senecta albescens, non nisi cauis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod defluente euenit medulla. Est autem pinguis iis quibus adips, sebosa cornigeris, neruosa, et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum; cetera sunt tanta duritia, ut ignis elidatur uelut e silice.

LXXXVII. Et iis dura quae non pinguescunt, asinorum ad tibias canora. Delphinis ossa, non spinae: animal enim pariunt; serpentibus spinae. Aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis uinctum, ut sepiae, atque lolligini. Et insectis negatur seque esse ulla. Cartilagina aquatilium habent medullam in spina, uituli marini cartilaginem, non ossa. Item omnium auriculae ac nares, quae modo eminent, flexili mollitia, naturae prouidentia ne frangerentur. Cartilago rupta non solidescit, nec praecisa ossa recrescunt praeterquam ueterinis ab ungula ad suffraginem ... Homo in longitudinem usque ad ter septenos annos tum deinde ad plenitudinem. Maxime autem pubescens nodum quendam soluere, et praecipue aegritudine, sentitur.

LXXXVIII. Nerui, orsi a corde bubuloque etiam circumuoluti, similem naturam et causam habent, in omnibus lubricis applicati ossibus nodosque corporum? qui uocantur articuli, aliubi interuentu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes, hic teretes, illic lati, ut quaeque poscit figuratio. Nec hi solidantur incisi, mirumque, uulneratis summus dolor, praesectis nullus. Sine neruis sunt quaedam animalia, ut pisces; arteriis enim constant; sed neque his molles piscium generis. Vbi sunt nerui, interiores conducunt membra, superiores reuocant.

LXXXIX. Inter hos latent arteriae, id est spiritus semitae; his innatant uenae, id est sanguinis riui. Arteriarum pulsus in cacumine maxime membrorum euidens, index fere morborum, in modulos certos legesque metricas per aetates, stabilis aut citatus aut tardus, discriptus ab Herophilo medicinae uate miranda arte nimiam propter suptilitatem desertus, obseruatione tamen crebri aut languidi ictus gubernacula uitae temperat. Arteriae carent sensu, nam et sanguine. Nec omnes uitalem continent spiritum, praecisique torpescit tantum pars ea corporis. Aues nec uenas nec arterias habent, item serpentes, testudines, lacertae, minimumque sanguinis. Venae in praetenues postremo fimbrias supter totam cutem dispersae adeo in angustam suptilitatem tenuantur, ut penetrare sanguis non possit aliudue quam excitus umor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. Venarum in umbilico nodus ac coitus.

XC. Sanguis quibus multus et pinguis, iracundi. Maribus quam feminis nigrior et iuuentae quam senio, et inferiore parte pinguior. Magna et in eo uitalitatis portio. Emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit. Animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora quibus tenuior, timidiora quibus minimus aut nullus. Taurorum celerrime coit atque durescit: ideo pestifer potu; proxume aprorum, at ceruorum caprearumque et bubalorum omnino non spissatur. Pinguissimus asinis, homini tenuissimus, iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. Obesis minus copiosus, quoniam absumitur pingui. Profluuium eius uni fit in maribus homini, aliis nare alterutra uel utraque, quibusdam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper Macrino Visco praetorio uiro, et omnibus annis Volusio Saturnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit annum. Solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum; siquidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere.

XCI. Quae animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine uidemus uim eius ad minima momenta mutari, non somno tantum minore materia suffusi, uerum ad singulos animi habitus, pudorem, iram, metum, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim irae et alius uerecundiae. Nam in metu refugere et nusquam esse certum est multisque non profluere transfossis, quod homini tantum euenit. Nam quae mutare diximus colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus in se mutat. Morbi omnes morsque sanguinem absumunt.

XCII. Sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostreas et testudines; boum terga, saetas suum opstare tenuitati immeantis spiritus, nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorue excludat cutis: ceu uero non crocodillis et duritia tergoris tribuatur et sollertia.

XCIII. Hippopotami corio crassitudo talis ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. Elephantorum quoque tergora inpenetrabiles caetras habent, cum tamen omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur illis. Ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capito. Vbicumque per se ac sine carne est, uolnerata non coit, ut in bucca cilioque.

XCIV. Quae animal pariunt, pilos habent; quae oua, pinnas aut squamas aut corticem, ut testudines, aut cutem puram, ut serpentes. Pinnarum caules omnium caui. Praecisae non crescunt, euulsae renascuntur. Membranis uolant fragilibus insecta, umentibus hirundines in mari, siccis inter tecta. Vespertilionum alae quoque articulos habent. Pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et sub pedibus; quae utraque Trogus et in lepore tradidit, hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. Villosissimum animalium lepus. Pubescit homo solus; quod nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. Pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. Hi castratis non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere. Inuentae tamen quaedam defluuio capitis inualidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus stetere. Quibusdam post geniti sponte non gignuntur. Quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est. Viris crescunt maxime in capillo, mox in barba. Recisi non, ut herbae ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice exeunt. Crescunt et in quibusdam morbis, maxime phthisi, et in senecta, defunctis quoque corporibus. Libidinosis congeniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. Quadripedibus senectute crassescunt lanaeque rarescunt. Quadripedum dorsa pilosa, uentres glabri. Boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque praecipuum.

XCV. Mammas homo solus e maribus habet; cetera animalia mammarum notas tantum. Sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. Oua gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. Volucrum uespertilio tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. Esse in maledictis iam antiquis strigem conuenit, sed quae sit auium, constare non arbitror. Asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. Quibus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. Eodem loci bisulca et cornigera, boues quaternas, oues et caprae binas. Quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, haec pluris habent et toto uentre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, uolgares binis minus; similiter canes. Alia uentre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut leaenae. Elephans tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra in alis occultas. Nulli in feminibus digitos habentium. Primis genitis in quoque partu sues primas praebent - eae sunt faucibus proximae -, et suam quisque nouit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. Detracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit tam uero ex omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, dependet. Vrsae mammas quaternas gerunt, delphini binas in ima aluo papillas tantum nec euidentes et paulum in oblicum porrectas. Neque aliud animal in cursu lambitur. Et ballenae autem uitulique marini mammis nutriunt fetus.

XCVI. Mulieri ante septimum mensem profusum lact inutile; ab eo mense, quo uitales partus, salubre. Plerisque autem totis mammis atque etiam alarum sinu fluit. Cameli lact habent, donec iterum grauescant. Suauissimum id existimatur ad unam mensuram tribus aquae additis. Bos ante partum non habet, et primo semper a partu colostrae fiunt, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunte duritia. Asinae praegnates continuo lactescunt. Pullos earum, ubi pingue pabulum, biduo a partu maternum lact gustasse letale est: genus mali uocatur colostratio. Caseus non fit ex utrimque dentatis, quoniam eorum lact non coit. Tenuissimum camelis, mox equis, crassissimum asinae, ut quo coaguli uice utantur. Conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx, quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. Omne autem igne spissatur, umore serescit. Bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura paene altero tanto. Quae plures quaternis mammas habent, caseo inutilia, et meliora quae binas. Coagulum hinnulei, leporis, haedi laudatum, praecipuum tamen dasypodis, quod et profluuio alui medetur, unius utrimque dentatorum. Mirum barbaras gentes, quae lacte uiuant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, densantes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum. Spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum uocatur. Non omittendum in eo olei uim esse et barbaros omnes infantesque nostros ita ungui.

XCVII. Laus caseo Romae, ubi omnium gentium bona comminus iudicantur, e prouinciis Nemausensi praecipua, Lesurae Gabalicoque pagis; sed breuis ac musteo tantum commendatio. Duobus Alpes generibus pabula sua adprobant: Delmaticae Docleatem mittunt, Ceutronicae Vatusicum. Numerosior Appennino: Cebanum hic e Liguria mittit ouium maxime lacte, Sassinatem ex Vmbria mixtoque Etruriae atque Liguriae confinio Lunensem magnitudine conspicuum, quippe et ad singula modia pondo premitur; proximum autem urbi Vestinum eumque e Caedicio campo laudatissimum. Et caprarum gregibus sua laus est, in recenti maxime acuente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis praeferendus; nam Galliarum sapor medicamenti uim optinet. Trans maria uero Bithynus fere in gloria est. Inesse pabulis salem, etiam ubi non detur, ita maxime intellegitur, omni in salem caseo senescente, quales redire in musteum saporem aceto et thymo maceratos certum est. Tradunt Zoroastren in desertis caseo uixisse annis XX ita temperato ut uetustatem non sentiret.

XCVIII. Terrestrium solus homo bipes. Vni iuguli, umeri, ceteris armi; uni ulnae. Quibus animalium manus sunt, intus tantum carnosae, extra neruis et cute constant.

XCIX. Digiti quibusdam in manibus seni. M. Corani ex patricia gente filias duis ob id Sedigitas accipimus appellatas et Volcacium Sedigitum, inlustrem in poetica. Hominis digiti ternos articulos habent, pollex binos; et digitis aduersus uniuersis flectitur, per se uero in oblicum porrigitur, crassior ceteris. Huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi, inter quos medius longissime protenditur. Quibus ex rapina uictus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus, id reliquis quaterni. Leones, lupi, canes, et pauca in posterioribus quoque quinos unguis habent uno iuxta cruris articulum dependente; reliqua, quae sunt minora, et digitos quinos. Bracchia non omnibus paria secum. Studioso Thraeci in C. Caesaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem. Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum, sedentque ad os illis admouentia cibos, ut sciuri. C. Nam simiarum genera perfectam hominis imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. Pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae, sed uestigium palmae simile faciunt. Pollex quoque iis et articuli ut homini, ac praeter genitale, et hoc in maribus tantum, uiscera etiam interiora omnia ad exemplar.

CI. Vngues clausulae neruorum summae existimantur. Omnibus hi quibus et digiti. Sed simiae imbricati, hominibus; lati (et defuncto crescunt), rapacibus unci, ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque dependet. Omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto; huic enim informes, numero quidem quinque, sed indiuisi ac leuiter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breues. Idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diuersum posterioribus pedibus quam prioribus. Nam quae animal generant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in auersum.

CII. Homini genua et cubita contraria, item ursis et simiarum generi, ob id minime pernicibus. Oua parientibus quadripedum, crocodilo, lacertis, priora genua post curuantur, posteriora in priorem partem. Sunt autem crura his obliqua, humani pollicis modo. Sic et multipedibus praeterquam nouissima salientibus. Aues, ut quadripedes, alas in priora curuant, suffraginem in posteriora.

CIII. Hominis genibus quaedam et religio inest obseruatione gentium. Haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis uitalitas. Namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra laeuaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. Inest et aliis partibus quaedam religio, sicut in dextera: osculis auersa adpetitur, in fide porrigitur. Antiquis Graeciae in supplicando mentum attingere mos erat. Est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antestamur; est post aurem aeque dexteram Nemeseos, quae dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem inuenit, quo referimus tactum ore proximum a minimo digitum, ueniam sermonis a diis ibi recondentes.

CIV. Varices in cruribus uiro tantum, mulieri raro. C. Marium, qui VII consul fuit, stanti sibi extrahi passum unum hominum Oppius auctor est.

CV. Omnia animalia a dextris partibus incedunt, sinistras incubant. Reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. Pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. Surae homini tantum et crura carnosa. Reperitur apud auctores quendam in Aegypto non habuisse suras. Vola homini tantum exceptis quibusdam. Namque et hinc cognomina inuenta Planci, Plauti, Pansae, Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiae, Vatini, quae uitia et in quadripedibus. Solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. nec talos habent eadem, at quae bisulca sunt, habent. Iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. Camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in uestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.

CVI. Vngulae ueterino tantum generi renascuntur. Sues in Illyrico quibusdam locis solidas habent ungulas. Cornigera fere bisulca; solida ungula et bicorne nullum; unicorne asinus tantum Indicus; unicorne et bisulcum oryx. Talos asinus Indicus unus solidipedum habet. Nam sues ex utroque genere existimantur, ideo foedi earum. Hominem qui existimarunt habere, facile conuicti. Lynx tantum digitos habentium simile quiddam talo habet; leo etiamnum tortuosius. Talus autem rectus est in articulo pedis, uentre eminens concauo, in uertebra ligatus.

CVII. Auium aliae digitatae, aliae palmipedes, aliae inter utrumque, diuisis digitis adiecta latitudine. Sed omnibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce. Hic deest quibusdam longa crura habentibus. Lynx sola utrimque binos habet; eadem linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit; collum circumagit in auersam se; ungues ei grandes ceu graculis. Auium quibusdam grauioribus in cruribus additi radii, nulli uncos habentium unguis. Longipedes porrectis ad caudam cruribus uolant; quibus breues, contractis ad medium. Qui negant uolucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, †et ocen† et drepanin, quae ex his rarissime apparet. Visae iam et serpentes anserinis pedibus.

CVIII. Insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. Quae ex iis nouissimos habent longos, saliunt, ut locustae. Omnibus autem his seni pedes. Araneis quibusdam praelongi accedunt bini. Internodia singulis terna. Octonos et marinis esse diximus, polypis, sepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium mouent, pedes in orbem aut in oblicum; iisdem solis animalium rotundi. Cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. Quae hunc numerum pedum excessere terrestria, ut plerique uermes, non infra duodenos habent, aliqua uero et centenos. Numerus pedum impar nulli est. Solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea exporrigentia se uerius quam crescentia. Itaque in infantia scabunt aures posterioribus pedibus, quod addita aetate non queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. Hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non possunt nec usque dum ceruix ad iusta incrementa perueniat. Pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter uolucres.

CIX. Genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. Ossea sunt lupis, uulpibus, mustelis, uiuerris, unde etiam calculo humano remedia praecipua. Vrso quoque, simul atque exspirauerit, cornescere aiunt. Camelino arcus intendere Orientis populis fidissimum. Nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus Matris deum Gallis. Contra mulierum paucis prodigiosa adsimulatio, sicut hermaphroditis utriusque sexus, quod etiam quadripedum generi accidisse Neronis principatu primum arbitror. Ostentabat certe hermaphroditas subiunctas carpento suo equas, in Treuerico Galliae agro repertas: ceu plane uisenda res esset principem terrarum insidere portentis.

CX. Testes pecori armentoque ad crura decidui, subus adnexi; delphino praelongi ultuma conduntur aluo; et elephanto occulti. Oua parientium lumbis intus adhaerent, qualia ocissima in uenere. Piscibus serpentibusque nulli, sed eorum uice binae ad genitalia a renibus uenae. Buteonibus terni. Homini tantum iniuria aut sponte naturae franguntur, idque tertium ab hermaphroditis et spadonibus semiuiri genus habent. Mares in omni genere fortiores sunt praeterquam pantheris et ursis.

CXI. Caudae praeter hominem ac simias omnibus fere et animal et oua gignentibus: pro desiderio corporum nudae hirtis ut apris, paruae uillosis, ut ursis, praelongae saetosis, ut equis. Amputatae lacertis et serpentibus renascuntur. Piscium meatus gubernaculi modo regunt, atque etiam in dexteram ac laeuam motae ut remigio quodam inpellunt. Lacertis inueniuntur et geminae. Boum caudis longissimus caulis atque in ima parte hirtus; idem asinis longior quam equis, sed saetosus ueterinis. Leoni in prima parte ut bubus et sorici, pantheris non item; uulpibus et lupis uillosus ut ouibus, quibus procerior. Sues intorquent, canum degeneres sub aluum reflectunt.

CXII. Vocem non habere nisi quae pulmonem et arterias habeant, hoc est nisi quae spirent, Aristoteles putat; idcirco et insectis sonum esse, non uocem, intus inmeante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia cum tractu stridorem, ut cicadas: receptum enim duobus sub pectore cauis spiritum, mobili occursante membrana intus, attritu eius sonare; muscas, apes, cetera similia cum uolatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pinnarum et feminum attritu sonare. Credatur sane item aquatilium pectines stridere, cum uolant, mollia et crusta intecta nec uocem nec sonum ullum habere; sed ceteri pisces, quamuis pulmone et arteria careant, non in totum sine ullo sunt sono - stridorem eum dentibus fieri cauillantur -, et is, qui caper uocatur in Acheloo amne, grunnitum habet et alii, de quibus diximus. Oua parientibus sibilus, serpentibus longus, testudini abruptus. Ranis sui generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio est, quia uox in ore concipitur, non in pectore. Multum tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia traduntur, muti et apri. Auium loquaciores quae minores, et circa coitus maxime: aliis in pugna uox, ut coturnicibus, aliis ante pugnam ut perdicibus, aliis cum uicere, ut gallinaceis. Isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lusciniarum generi. Quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus, ut in singulis dictum est. Elephans citra nares ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem tubarum raucitati. Bubus tantum feminis uox grauior, in alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam castratis. Infantis in nascendo nulla auditur ante quam totus emergat utero. Primus sermo anniculo; set semenstris locutus est Croesi filius et in crepundiis, prodigio quo totum id concidit regnum. Qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. Vox roboratur a XIIII annis; eadem in senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur. Mira praeterea sunt de uoce digna dictu: theatrorum in orchestris scobe aut harena superiacta deuoratur, et in rudi parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. Currit eadem recto uel conchato parietum spatio, quamuis leui sono dicta uerba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat. Vox in homine magnam uoltus habet partem. Adgnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. Hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diuersitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque. Sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque, quam a beluis, fecit.

CXIII. Membra animalibus adgnata inutilia sunt, sicut sextus homini semper digitus. Placuit in Aegypto nutrire portentum, binis et in auersa capitis parte oculis hominem, sed iis non cernentem.

CXIV. Miror equidem Aristotelem non modo, credidisse praescita uitae esse aliqua in corporibus ipsis, uerum etiam prodidisse. Quae quamquam uana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quaerat, attingam tamen, quia tantus uir in doctrinis non spreuit. Igitur uitae breuis signa ponit raros dentes, praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. Contra longae esse uitae incuruos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentis et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. Nec uniuersa haec, [ut arbitror], sed singula obseruat, friuola, ut reor, et uolgo tamen narrata. Addidit morum quoque spectus simili modo apud nos Trogus, et ipse auctor e seuerissimis, quos uerbis eius subiciam: Frons ubi est magna, segnem animum subesse significat; quibus parua, mobilem; quibus rotunda, iracundum, uelut hoc uestigio tumoris apparente. Supercilia quibus porriguntur in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores; quibus in totum demissa, maliuolos et inuidos. Oculi quibuscumque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. Oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est. Hactenus Trogus.

CXV. Animae leonis uirus graue, ursi pestilens. Contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt adflata. E reliquis homini tantum infici natura uoluit pluribus modis, et ciborum ac dentium uitiis, sed maxime senio. Dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue, exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique haec trahebatur e caelo: huius quoque tamen reperta poena est, ut neque id ipsum, quo uiuitur, in uita iuuaret. Parthorum populis haec praecipue et a iuuenta propter indiscretos cibos, namque et uino faetent ora nimio. Sed sibi proceres medentur grano Assyrii mali, cuius et suauitas praecipua, in esculenta addito. Elephantorum anima serpentes extrahit, ceruorum urit. Diximus hominum genera qui uenena serpentium suctu corporibus eximerent. Quin et subus serpentes in pabulo sunt, et aliis uenenum est. Quae insecta appellauimus, omnia olei aspersu necantur, uultures unguenti - qui fugat alios appetunt odorem - scarabaei rosa. Quasdam serpentis scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt uiperina sanie et humano sanguine. Inremediabile id scelus; mortem ilico adfert leui tactu.

CXVI. Quae animalium pascerentur ueneno diximus. Quaedam, innocua alioqui, uenenatis pasti noxia fiunt et ipsa: apros in Pamphylia et Ciliciae montuosis salamandra ab iis deuorata qui edere, moriuntur, neque enim est intellectus ullus in odore uel sapore; et aqua uinumque interimit salamandra ibi inmortua uel si omnino biberit unde potetur, item rana quam rubetam uocant. Tantum insidiarum est uitae! Vespae serpente auide uescuntur, quo alimento mortiferos ictus faciunt. Adeoque magna differentia est uictus, ut in tractu pisce uiuentium Theophrastus prodat boues quoque pisce uesci, sed non nisi uiuente.

CXVII. Homini cibus utilissimus simplex, aceruatio saporum pestifera et condimento perniciosior. Difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria, aspera, inconsueta, uaria, nimia et auide hausta, et aestate quam hieme difficilius et in senecta quam in iuuenta. Vomitiones homini ad haec in remedium excogitatae frigidiora corpora faciunt, inimicae oculis maxime ac dentibus.

CXVIII. Somno concoquere corpulentiae quam firmitati utilius; ideo athletas ambulatione malunt cibos perficere. Peruigilio quidem praecipue uincuntur cibi. Augescunt corpora dulcibus atque pinguibus et potu, minuuntur siccis et aridis frigidisque ac siti. Quaedam animalia et pecudes quoque in Africa quarto die bibunt. Homini non utique septumo letalis inedia; durasse et ultra undecimum plerosque certum est. Morbus esuriendi semper inexplebili auiditate uni animalium homini.

CXIX. Quaedam rursus exiguo gustu famem ac sitim sedant conseruantque uires, ut butyrum, hippace, glycyrrhiza. Perniciosissimum autem et in omni quidem uita quod nimium, praecipue tamen corpori, minuique quod grauet quolibet modo utilius. Verum ad reliqua naturae transeamus.