VITRVVII POLLIONIS - DE ARCHITECTVRA - LIBER V

PRAEFATIO - I

Qui amplioribus uoluminibus, imperator, ingenii cogitationes praeceptaque explicauerunt, maximas et egregias adiecerunt suis scriptis auctoritates. Quod etiam uel in nostris quoque studiis res pateretur, ut amplificationibus auctoritas et in his praeceptis augeretur; sed id non est, quemadmodum putatur, expeditum. Non enim de architectura sic scribitur uti historia aut poemata. Historiae per se tenent lectores; habent enim nouarum rerum uarias expectationes. Poematorum uero carminum metra et pedes ac uerborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas, uersuum pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.

PRAEFATIO - II

Id autem in architecturae conscriptionibus non potest fieri, quod uocabula ex artis propria necessitate concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem. Cum ergo ea per se non sint aperta nec pateant eorum in consuetudine minima, tum etiam praeceptorum late uagantes scripturae, si non contrahentur et paucis et perlucidis sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis inpediente incertas legentium efficient cogitationes. Itaque occultas nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breuiter exponam; sic enim expeditius ea recipere poterunt mentes.

PRAEFATIO - III

Non minus cum animaduertissem distentam occupationibus ciuitatem publicis et priuatis negotiis, paucis iudicaui scribendum, uti angusto spatio uacuitatis ea legentes breuiter percipere possent. Etiamque Pythagorae quique eius haeresim fuerunt secuti, placuit cybicis rationibus praecepta in uoluminibus scribere, constitueruntque cybum CCXVI uersus eosque non plus tres in una conscriptione oportere esse putauerunt.

PRAEFATIO - IV

Cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratus. Is cum est iactus, quam in partem incubuit, dum est intactus, inmotam habet stabilitatem, uti sunt etiam tesserae, quas in alueo ludentes iaciunt. Hanc autem similitudinem ex eo sumpsisse uidentur, quod is numerus uersuum, uti cybus, in quemcumque sensum insederit, inmotam efficiat ibi memoriae stabilitatem. Graeci quoque poetae comici interponentes e choro canticum diuiserunt spatia fabularum. Ita partes cybica ratione facientes intercapedinibus leuant actorum pronuntiationes.

PRAEFATIO - V

Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus obseruata animoque aduertam inusitatas et obscuras multis res esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus legentium peruenire possint, breuibus uoluminibus iudicaui scribere; ita enim expedita erunt ad intellegendum. Eorumque ordinationes institui, uti non sint quaerentibus separatim colligenda, sed e corpore uno et in singulis uoluminibus genrum haberent explicationes. Itaque, Caesar, tertio et quarto uolumine aedium sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum locorum expediam dispositiones. Primumque forum uti oporteat constitui dicam, quod in eo et publicarum et priuatarum rerum rationes per magistratus gubernantur.

I - I

Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus forum constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt. Italiae uero urbibus non eadem est ratione faciendum, ideo quod a maioribus consuetudo tradita est gladiatoria munera in foro dari.

I - II

Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad uectigalia publica recte erunt disposita. Magnitudines autem ad copiam hominum oportet fieri, ne paruum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam populi uastum forum uideatur. Latitudo autem ita finiatur, uti, longitudo in tres partes cum diuisa fuerit, ex his duae partes ei dentur; ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.

I - III

Columnae superiores quarta parte minores quam inferiores sunt constituendae, propterea quod oneri ferendo quae sunt inferiora firmiora debent esse quam superiora. Non minus quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in arboribus teretibus, abiete, cupresso, pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, dein decrescendo progreditur in altitudinem naturali contractura peraequata nascens ad cacumen. Ergo si natura nascentium ita postulat, recte est constitutum et altitudinibus et crassitudinibus superiora inferiorum fieri contractiora.

I - IV

Basilicarum loca adiuncta foris quam calidissimis partibus oportet constitui, ut per hiemem sine molestia tempestatium se conferre in eas negotiatores possint. Earumque latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari. Sin autem locus erit amplior in longitudine, chalcidica in extremis constituantur, uti sunt in Iulia Aquiliana.

I - V

Columnae basilicarum tam altae, quam porticus latae fuerint, faciendae uidentur; porticus, quam meditum spatium futurum est, ex tertia finiatur. Columnae superiores minores quam inferiores, uti supra scriptum est, constituantur. Pluteum, quod fuerit inter superiores et inferiores columnas, item quarta parte minus, quam superiores columnae fuerint, oportere fieri uidetur, uti supra basilicae contignationem ambulantes ab negotiatoribus ne conspiciantur. Epistylia, zophora, coronae ex symmetriis columnarum, uti in tertio libro diximus, explicentur.

I - VI

Non minus summam dignitatem et uenustatem possunt habere conparationes basilicarum, quo genere Coloniae Iuliae Fanestri conlocaui curauique faciendam, cuius proportiones et symmetriae sic sunt constitutae. Mediana testudo inter columnas est longa pedes CXX, lata pedes LX. Porticus eius circa testudinem inter parietes et columnas lata pedes XX. Columnae altitudinibus perpetuis cum capitulis pedes L, crassitudinibus quinum, habentes post se parastaticas altas pedes XX, latas pedes II s, crassas I s, quae sustinet trabes in quibus inuehuntur porticuum contignationes. Supraque eas aliae parastaticae pedum XVIII, latae binum, crassae pedem, quae excipiunt item trabes sustinentes cantherium et porticum, quae sunt summissa infra testudinem, tecta.

I - VII

Reliqua spatia inter parastaticarum et columnarum trabes per intercolumnia luminibus sunt relicta. Columne sunt in latitudine testudinis cum angularibus dextra ac sinistra quaternae, in longitudine, quae est foro proxima, cum isdem angularibus octo, ex altera parte cum angularibus VI, ideo quod mediae duae in ea parte non sunt positae, ne inpediant aspectus pronai aedis Augusti, quae est in medio latere parietis basilicae conlocata spectans medium forum et aedem Iouis.

I - VIII

Item tribunal, quod est in ea aede, hemicycli schematis minoris curuatura formatum; eius autem hemicycli in fronte est interuallum pedes XLVI, introrsus curuatura pedes XV, uti, qui apud magistratus starent, negotiantes in basilica ne inpedirent. Supra columnas ex tribus tignis bipedalibus conpactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab tertiis columnis, quae sunt in interiore parte, reuertuntur ad antas, quae a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.

I - IX

Supra trabes contra capitula ex fulmentis dispositae pilae sunt conlocatae, altae pedes III, latae quoqueuersus quaternos. Supra eas ex duobus tignis bipedalibus trabes quercaneae circa sunt conlocatae. Quibus insuper transtra cum capreolis columnarum contra corpora et antas et parietes pronai conlocata sustinent unum culmen perpetuae basilicae, alterum a medio supra pronaum aedis.

I - X

Ita fastigiorum duplex tectinata dispositio extrinsecus tecti et interioris altae testudinis praestat speciem uenustam. Item sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum distributio operosam detrahit molestiam sumptusque inminuit ex magna parte summam. Ipsae uero columnae in altitudine perpetua sub trabes testudinis perductae et magnificentiam inpensae et auctoritatem operi adaugere uidentur.

II - I

Aerarium, carcer, curia foro sunt coniungenda, sed ita uti magnitudo, symmetriae eorum foro respondeant. Maxime quidem curia in primis est facienda ad dignitatem municipii siue ciuitatis. Et si quadrata erit, quantum habuerit latitudinis dimidia addita constituatur altitudo; sin autem oblonga fuerit, longitudo et latitudo componatur, et summae compositae eius dimidia pars sub lacunaris altitudini detur.

II - II

Praeterea praecingendi sunt parietes medii coronis ex intestino opere aut albario ad dimidiam partem altitudinis. Quae si non erunt, uox ibi disputantium elata in altitudinem intellectui non poterit esse audientibus. Cum autem coronis praecincti parietes erunt, uox ab imis morata, priusquam in aera elata dissipabitur, auribus erit intellecta.

III - I

Cum forum constitutum fuerit, tum deorum inmortalium diebus festis ludorum expectationibus eligendus est locus theatro quam saluberrimus, uti in primo libro de salubritatibus in moenium conlocationibus est scriptum. Per ludos enim cum coniugibus et liberis persedentes delectationibus detinentur et corpora propter uoluptatem inmota patentes habent uenas, in quas insidunt aurarum flatus, quae, si a regionibus palustribus aut aliis regionibus uitiosis aduenient, nocentes spiritus corporibus infundent. Itaque si curiosius eligetur locus theatro, uitabuntur uitia.

III - II

Etiamque prouidendum est, ne impetus habeat a meridie. Sol enim cum implet eius rotunditatem, aer conclusus curuatura neque habens potestatem uagandi uersando conferuescit et candens adurit excoquitque et inminuit e corporibus umores. Ideo maxime uitandae sunt his rebus uitiosae regiones et eligendae salubres.

III - V

Etiam diligenter est animaduertendum, ne sit locus surdus, sed ut in eo uox quam clarissime uagari possit. Hoc uero fieri ita poterit, si locus electus fuerit, ubi non inpediatur resonantia.

III - VI

Vox autem est spiritus fluens aeris, e tactu sensibilis auditu. Ea mouetur circulorum rotundationibus infinitis, uti si in stantem aquam lapide inmisso nascantur innumerabiles undarum circuli crescentes a centro, quam latissime possint, et uagantes, nisi angustia loci interpellauerit aut aliqua offensio, quae non patitur designationes earum undarum ad exitus peruenire. Itaque cum interpellentur offensionibus, primae redundantes insequentium disturbant designationes.

III - VII

Eadem ratione uox ita ad circinum efficit motiones; sed in aqua circuli planitiae in latitudine mouentur, uox et in latitudine progreditur et altitudinem gradatim scandit. Igitur ut in aqua undarum designationibus, item in uoce cum offensio nulla primam undam interpellauerit, non disturbat secundam nec insequentes, sed omnes sine resonantia perueniunt ad imorum et ad summorum aures.

III - VIII

Ergo ueteres architecti naturae uestigia persecuti indagationibus uocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque uox esset in scaena, clarior et suauior ad spectatorum perueniret aures. Vti enim organa aeneis lamminis aut corneis echeiois ad chordarum sonitum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad augendam uocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.

IV - I

Harmonice autem est musica litteratura obscura et difficilis, maxime quidem quibus Graecae litterae non sunt notae. Quam si uolumus explicare, necesse est etiam Graecis uerbis uti, quod nonnulla eorum Latinas non habent appellationes. Itaque ut potuero quam apertissime ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam finitionesque sonituum designabo, uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere possit.

IV - II

Vox enim mutationibus cum flectitur, alias fit acuta, alias grauis; duobusque modis mouetur, e quibus unus effectus habet continuatos, alter distantes. Continuata uox neque in finitionibus consistit neque in loco ullo, efficique terminationes non apparentes, interualla autem media apparentia, uti sermones cum dicamus: sol, lux, flos, uox. Nunc enim nec unde incipit nec ubi desinit, intellegitur, + sed quod ex acuta facta est grauis et ex graui acuta, apparet auribus. Per distantiam autem e contrario. Namque cum flectitur, inmutatione uox statuit se in alicuius sonitus finitionem, deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo inconstans apparet sensibus, uti in cantionibus cum flectentes uocem uarietatem facimus. Modulationis itaque interuallis ea cum uersatur, et unde initium fecit et ubi dessit, apparet in sonorum patentibus finitionibus, mediana autem patentia interuallis obscurantur.

IV - III

Genera uero sunt modulationum tria: primum quod Graeci nominant armonian, secundum chroma, tertium diatonon. Est autem harmoniae modulatio ab arte concepta, et ea re cantio eius maxime grauem et egregiam habet auctoritatem. Chroma subtili sollertia ac crebritate modulorum suauiorem habet delectationem. Diatoni uero, quod naturalis est, facilior est interuallorum distantia. In his tribus, generibus dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones, quod harmonia [tetrachordorum] et tonos et dihesis habet binas dihesis autem est toni pars quarta; ita in hemitonio duae diheses sunt conlocatae; chromati duo hemitonia in ordine sunt composita, tertium trium hemitoniorum est interuallum; dia‹tono› toni duo sunt continuati, tertium hemitonio sunt peraequata, sed ipsa cum separatim uniuscuiusque generis finibus considerantur dissimilem habent interuallorum designationem.

IV - IV

Igitur interuallo tonorum et hemitoniorum et tetrachordorum in uoce diuisit natura finiitque terminationes eorum mensuris interuallorum quantitate, modisque certis distantibus constituit qualitates, quibus etiam artifices, qui organa fabricant, ex natura constitutis utendo comparant ad concentus conuenientes eorum perfectiones.

IV - V

Sonitus, qui graece phthongoi dicuntur, in unoquoque genere sunt X et VIII, e quibus sunt in tribus generibus perpetui et stantes, reliqui X, cum communiter modulantur, sunt uagantes. Stantes autem sunt, qui inter mobiles sunt interpositi. Continent tetrachordi coniunctionem et e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes; appellantur autem sic proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synhemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperbolaeon. Mobiles autem sunt, qui in tetrachordo inter inmotos dispositi in generibus ex locis loca mutant; uocabula autem habent haec:parhypate hypon, lichanos hypaton, parhypate meson, lichanos mosen, trite synhemmenon, [paranete synhemmenon], trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolaeon, paranete hyperbolaeon.

IV - VI

Ei autem qua mouentur, recipiunt uirtutes alias; interualla enim et distantias habent crescentes. Itaque parhypate, quae in harmonia distat ab hypate [dimidium] hemitonium, in chroma tramutata habet hemitonium. Qui lichanos in harmonia dicitur, ab hypate distat hemitonium, in chroma translata progreditur duo hemitonia, in diatono distat ab hypate tria hemitonia. Ita X sonitus propter translationes in generibus efficiunt triplicem modulationum uarietatem.

IV - VII

Tetrachorda autem sunt quinque: primum grauissimum, quod Graece dicitur hypaton, secundum medianum, quod appellatur meson, tertium coniunctum, quod synemmenon dicitur, diezeugmenon nominatur quartum disiunctum, ++quod diezeugmenon nominantur, quintum, quod est acutissimum, Graece hyperbolaion dicitur. Concentus, quos natura hominis modulari potest, graece quae synphoniai dicuntur, sunt sex: diatessaron, diapente, diapason et disdiatessaron, et disdiapente, et disdiapason.

IV - VIII

Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum uox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutauerit et peruenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octauam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason.]

IV - IX

Non enim inter duo interualla, cum chordarum sonitus aut uocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason conrcnientiac ex natura uocis congruentis habent finitiones. Et ei concentus procreantur ex coniunctione sonituum, qui graece phthongoi dicuntur.

V - I

Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant uasa aere; pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron, diapente, ex ordine ad disdiapason. Postea inter sedes theatri constitutis cellis ratione musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant circaque habeant locum uacuum et ab summo capite spatium ponanturque inuersa et habeant in parte, quae spectat ad scaenam suppositos cuneos ne minus altos semipede; contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede.

V - II

Designationes autem eorum, quibus in loci constituantur, sic explicentur. Si non erit ampla magnitudine theatrum, media altitudinis transuersa regio designetur et in ea tredecim cellae duodecim aequalibus interuallis distantes confornicentur, uti ea echea, quae supra scripta sunt, ad neten hyperbolaeon sonantia in cellis, quae sunt in cornibus extremis, utraque parte prima conlocentur, secunda ab extremis diatessaron ad neten diezeugmenon, tertia diatessaron ad paramesen, quarta ad neten synhemmenon, quinta diatessaron ad mesen, sexta diatessaron ad hypaten meson, in medio unum diatessaron ad hypaten hypaton.

V - III

Ita hac ratiocinatione uox a scaena uti ab centro profusa se circumagens tactuque feriens singulorum uasorum caua excitauerit auctam claritatem et concentu conuenientem sibi consonantiam. Sin autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo diuidatur in partes IIII, uti tres efficiantur regiones cellarum transuerse designatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni. Et ab imo quae erit prima, ea ex harmonia conlocetur, ita uti in minore theatro supra scriptum est.

V - IV

In mediana autem prima in extremis cornibus ad chromaticen hyperbolaeon habentis sonitum ponantur, in secundis ab his diatessaron ad chromaticen diezeugmenon, in tertiis ad chromaticen synhemmenon, quartis diatessaron ad chromaticen meson, quintis diatessaron ad chromaticen hypaton, sextis ad paramesen, quod et ad chromaticen hyperbolaeon diapente et ad chromaticen synhenunenon diatessaron habet consonantiae communitatem.

V - V

In medio nihil est conlocandum, ideo quod sonitum nulla alia qualitas in chromatico genere symphoniae consonantiam potest habere. In summa uero diuisione et regione cellarum in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon fabricata uasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron ad diatonon ÇdiezeugmenonÇ, tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis diatessaron ad diatonon meson, quintis diatessaron ad diatonon hypaton, sextis diatessaron ad proslambanomenon, in medio ad mesen, quod ea et ad proslambanomenon diapason et ad diatonon hypaton diapente habet symphoniarum communitates.

V - VI

Haec autem si qui uoluerit ad perfectum facile perducere, animaduertat in extremo libro diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus magno uigore et industria generatim diuisis modulationibus constitutum reliquit, de quo, si qui ratiocinationibus his attenderit, ad naturas uocis et audientium delectationes facilius uoluerit theatrorum efficere perfectiones.

V - VII

Dicet aliquis forte multa theatra quotannis Romae facta esse neque ullam rationem harum rerum in his fuisse; sed errabit in eo, quod omnia publica lignea theatra tabulationes habent complures, quas necesse est sonare. Hoc uero licet animaduertere etiam ab citharoedis, qui, superiore tono cum uolunt canere, auertunt se ad scaenae ualuas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam uocis. Cum autem ex solidis rebus theatra constituuntur, id est ex structura caementorum, lapide, marmore, quae sonare non possunt, tunc echeis hae rationes sunt explicandae.

V - VIII

Sin autem quaeritur, in quo theatro ea sint facta, Romae non possumus ostendere, sed in Italiae regionibus et in pluribus Graecorum ciuitatibus. Etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportauit et de manubiis ad aedem Lunae dedicauit. Multi etiam sollertes architecti, qui in oppidis non magnis theatra constituerunt, propter inopiam fictilibus doleis - ita sonantibus electis hac ratiocinatione compositis perfecerunt utilissimos effectus. Cum haec omnia summa cura sollertiaque explicata sunt, tunc etiam diligentius est animaduertendum, uti sit electus locus, in quo leniter adplicet se uox neque repulsa resiliens incertas auribus referat significationes. Sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes uocis motus, uti dissonantes, qui graece dicuntur katechountes circumsonantes, qui apud eos nominantur periechountes, item resonantes, qui dicuntur antechountes consonantesque, quos appellant synechountas. Dissonantes sunt, in quibus uox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis uocis elationem; circumsonantes autem, in quibus circumuagando coacta exsoluens in medio sine extremis casibus sonans ibi extinguatur incerta uerborum significatione; resonantes uero, in quibus, cum in solido tactu percussa resiliat, imagines exprimendo nouissimos casus duplices faciat auditu; item consonantes sunt, in quibus ab imi auxiliata cum incremento scandens egrediatur ad aures diserta uerborum claritate. Ita si in locorum electione fuerit diligens animaduersio, emendatus erit prudentia ad utilitatem in theatris uoci effectus. Fundamentorum autem, si in montibus fuerit, facilior erit ratio; sed si necessitas coegenerit in plano aut palustri loco ea constitui, solidationes substructionesque ita erunt faciendae, quemadmodum de fundationibus aedium sacrarum in tertio libro est scriptum. Insuper fundamenta lapideis et marmoreis copiis gradationes ab substructione fieri debent. Praecinctiones ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendae uidentur, neque aptiores quam quanta praecinctionis itineris sit latitudo. Si enim excelsiores fuerint, repellent et eicient e superiore parte uocem nec patientur in sedibus suis, quae supra praecinctiones, uerborum casus certa significatione ad aures peruenire. Et ad summam ita est gubernandum, uti, linea cum ad imum graduum ed ad summum extenta fuerit,omnia cacumina graduum angulosque tangat: ita uox non inpedietur. Aditus complures et spatiosos oportet disponere, nec coniunctos superiores inferioribus, sed ex omnibus locis perpetuos et directos sine inuersuris faciendos, uti cum populus dimittatur de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis exitus separatos sine impeditione. Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, ‹quae paribus› interuallis extremam lineam circinationis tangant, [quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologi ex musica conuenientia astrorum ratiocinantur]. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae, ea regione, qua praecidit curuaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem. Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices in scaena dant operam, in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca designata. Et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti, qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita diuidantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circa curuaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem; supra autem alternis itineribus superiores cunei medii dirigantur. Ii autem, qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero VII; reliqui quinque scaenae designabunt compositionem: et unus medius contra se ualuas regias habere debet, et qui erunt dextra sinistra, hospitaliorum designabunt compositionem, extremi duo spectabunt itinera uersurarum. Gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur: gradus ne minus alti sint palmopede, ‹ne plus pedem› et digitos sex; latitudines eorum ne plus pedes duo semis, ne minus pedes duo constituantur. Tectum porticus, quod futurum est in summa gradatione, cum scaenae altitudine libratum perficiatur, ideo quod uox crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perueniet. Namque si non erit aequale, quo minus fuerit altum, uox praeripietur ad eam altitudinem, quam perueniet primo. Orchestra inter gradus imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum interiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim satis altitudinem habebunt eorum confornicationes. Scaenae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri debet. Podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri. Supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte. Pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte. Supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores; epistylium et ornamenta earum columnarum quinta parte. Item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte; columnae summae medianarum minus altae sint quarta parte; epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem. Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere, sed oportet architectum animaduertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari. Sunt enim res, quas et in pusillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine fieri propter usum, uti gradus, diazomata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria, ne inpediatur usus. Non minus si qua exiguitas copiarum, id est marmoris, materiae reliquarumque rerum, quae parantur in opere defuerint, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum. Hoc autem erit, si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit uiduatus. Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas ita, uti mediae ualuae ornatus habeant aulae regiae; dextra ac sinistra hospitalia; secundum autem spatia ad ornatus comparata - quae loca Graeci periaktous dicunt ab eo, quod machinae sunt in his locis uersatiles trigonoe habentes singula tres species ornationis, quae, cum aut fabularum mutationes sunt futurae seu deorum aduentus cum tonitribus repentinis, [ea] uersentur mutentque speciem ornationis in frontes - secundum ea loca uersurae sunt procumbentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam. Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum priuatorum et maenianorum habent speciem profectusque fenestris dispositos imitatione communium aedificiorum rationibus; satyricae uero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodi speciem deformati. In Graecorum theatris non omnia isdem rationibus sunt facienda, quod primum in ima circinatione, ut in latino trigonorum IIII, in eo quadratorum trium anguli circinationis lineam tangunt, et cuius quadrati latus est proximum scaenae praeciditque curuaturam circinationis, ea regione designatur finitio proscaenii. Et ab ea regione ad extremam circinationem curuaturae parallelos linea designatur, in qua constituitur frons scaenae, per centrumque orchestrae proscaenii regione parallelos linea describitur, et qua secat circinationis lineas dextra ac sinistra, in cornibus hemicycli centra signantur. Et circino conlocato in dextra ab interuallo sinistro circumagitur circinatio ad proscaenii sinistram partem; item centro conlocato in sinistro cornu ab interuallo dextro circumagitur at proscaenii dextram partem. Ita tribus centris hac descriptione ampliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod logeion appellant, ideo quod ‹apud› eos tragici et comici actores in scaena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram praestant actiones; itaque ex eo scaenici et thymelici graece separatim nominantur. Eius loci altitudo non minus debet esse pedum X, non plus duodecim. Gradationes scalarum inter cuneos et sedes contra quadratorum angulos dirigantur ad primam praecinctionem, a praecinctione inter eas iterum mediae dirigantur, et ad summam quotiens praecinguntur, altero tanto semper amplificantur. Formarum autem descriptiones inter se discriminibus his erunt notatae, uti, quae ex quadratis designantur, Graecorum habeant usus, latinae paribus lateribus trigonorum. Ita his praescriptionibus qui uoluerit uti, emendatas efficiet theatrorum perfectiones.

IX - I

Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum imbres repentini ludos interpellauerint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant ad comparandum. Vti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis nauium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (idem autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes (restituit); Smyrnae Stratoniceum; Trallibus porticus ex utraque parte est scaenae, supra stadium; ceterisque ciuitatibus, quae diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt porticus et ambulationes.

IX - II

Quae uidentur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas. Latitudines autem earum ita oportere fieri uidentur, uti, quanta altitudo columnae fuerit exterioris, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias et a medianis ad parietes, qui circumcludunt porticus ambulationes. Medianae autem columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed aut ionico aut corinthio genere deformentur.

IX - III

Columnarum autem proportiones et symmetriae non erunt isdem rationibus, quibus in aedibus sacris scripsi; aliam enim in deorum templis debent habere grauitatem, aliam in porticibus et ceteris operibus subtilitatem. Itaque si dorici generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in partes XV. Ex eis partibus una constituatur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis erit explicatio. Et in imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum; intercolumnium quinque et moduli dimidia parte; altitudo columnae praeter capitulum XIIII modulorum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum duorum et moduli sextae partis. Ceteri operis modulationes, uti in aedibus sacris in libro IIII scriptum est, ita perficiantur.

IX - IV

Sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem diuidatur, et ex his una crassitudini columnae detur; ‹spira› cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. Si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulum autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita habeant rationem. Stylobatisque adiectio quae fit per scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est in libro tertio, sumatur. Epistylia, coronae ceteraque omnia ad columnarum rationem ex scriptis uoluminum superiorum explicentur.

IX - V

Media uero spatia, quae erunt subdiu inter porticus, adornanda uiridibus uidentur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem. Et primum oculorum, quod ex uiridibus subtilis et extenuatus aer propter motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit; praeterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris aer exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest quam corpus potest sustinere.

IX - VI

Hoc autem ita esse ex eo licet animaduertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens uapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit. Ergo si ita uidetur, uti in hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas uidentur, non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque conlocari oporteat in ciuitatibus ambulationes.

IX - VII

Eae autem uti sint semper siccae et non lutosae, sic erit faciendum: fodiantur et exinaniantur quam altissime. Dextra atque sinistra structiles cloacae fiant, inque earum parietibus, qui ad ambulationem spectauerint, tubuli instruantur inclinati fastigio. Cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur. Ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.

IX - VIII

Praeterea in his operibus thensauri sunt ciuitatibus in necessariis rebus a moribus constituti. In conclusionibus enim reliqui omnes faciliores sunt apparatus quam lignorum. Sal enim facile ante inportatur, frumenta publice priuatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur. De lignatione, quae maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde conportatur et plus consumitur.

IX - IX

In eiusmodi temporibus tunc eae ambulationes aperiuntur et mensurae tributim singulis capitibus designantur. Ita duas res egregias hypaethroe ambulationes praestant, unam in pace salubritatis, alteram in bello salutis. Ergo his rationibus ambulationum explicationes non solum post scaenam theatri, sed etiam omnium deorum templis effectae magnas ciuitatibus praestare poterunt utilitates. Quoniam haec nobis satis uidentur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum demonstrationes.

X - I

Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est auersus ab septentrione et aquilone. Ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lauandi a meridiano ad uesperum est constitutum. Et item est animaduertendum, uti caldaria muliebria et uirilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata; sic enim efficietur, ut uasaria et hypocausis communis sit eorum utrisque. Aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alueolorum ex communi hypocausi calfaciantur.

X - II

Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se; ita flamma facilius peruagabitur sub suspensione. Supraque laterculis besalibus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae; altitudinem autem pilae habeant pedes duo. Eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales, quae sustineant pauimentum.

X - III

Concamerationes uero si ex structura factae fuerint, erunt utiliores; sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur. Sed hoc ita erit faciendum. Regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis; eaeque regulae siue arcus ita disponantur, uti tegulae sine marginibus sedere in duabus inuehique possint, et ita totae concamerationes in ferro nitentes sint perfectae. Earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum capillo subacta liniantur; inferior autem pars, quae ad pauimentum spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario siue tectorio poliatur. Eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerim, meliorem habebunt usum; non enim a uapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras uagabitur.

X - IV

Magnitudines autem balneorum uidentur fieri pro copia hominum; sint ita compositae. Quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit, praeter scholam labri et aluei. Labrum utique sub umine faciundum uidetur, ne stantes circum suis umbris obscurent lucem. Scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, uti, cum priores occupauerint loca circum, spectantes reliqui recte stare possint. Aluei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et puluinus duos pede.

X - V

Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario; eaeque quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant ad imam curuaturam hemisphaerii. Mediumque lumen in hemisphaerio relinquatur, ex eoque clipeum aeneum catenis pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur sudationis temperatura. Ipsumque ad circinum fieri oportere uidetur, ut aequaliter a medio flammae uaporisque uis per curuaturae rotundationes peruagetur.

XI - I

Nunc mihi uidetur, tametsi non sint Italicae consuetudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, explicare et, quemadmodum apud Graecos constituantur, monstrare. In palaestris peristylia quadrata siue oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circuitionem, quod Graeci uocant diaulon, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conuersa, duplex, uti, cum tempestates uentosae sint, non possit aspergo in interiorem partem peruenire.

XI - II

Constituantur autem in tribus porticibus exhedrae spatiosae, habentes sedes, in quibus philosophi, rhetores reliquique, qui studiis delectantur, sedentes disputare possint. In duplici autem porticu conlocentur haec membra: ephebeum in medio (hoc autem est exhedra amplissima cum sedibus) tertia parte longior sit quam lata; sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in uersura porticus frigida lauatio, quam Graeci loutron uocitant; ad sinistram ephebei elaeothesium, proxime autem elaeothesitun frigidarium, ab eoque iter in propnigeum in uersura porticus. Proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in uersuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex aduerso laconici caldam lauationem. In palaestra peristylia, quemadmodum supra scriptum est, ita debent esse perfecta, distributa.

XI - III

Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectauerit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in sartibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denim mediumque excauatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit non minus pedes XII; ita qui uestiti ambulauerint circum in marginibus, non inpedientur ab unctis se exercentibus.

XI - IV

Haec autem porticus xystos apud Graecos uocitatur, quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. Proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci paradromidas, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur. Faciunda autem xysta sic uidentur, ut sint inter duas porticus siluae aut platanones, et in his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino stationes. Post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare. Quae in moenibus necessaria uidebantur esse, ut apte disponantur, perscripsi.

XII - I

De opportunitate autem portuum non est praetermittendum, sed, quibus rationibus tueantur naues in his ab tempestatibus, explicandum. Hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria siue promunturia procumbentia, ex quibus introrsus curuaturae siue uersurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates uidentur habere. Circum enim porticus siue naualia sunt facienda siue ex porticibus aditus ‹ad› emporia tumesque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.

XII - II

Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naues habuerimus, ita uidetur esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte structuris siue aggeribus expediantur progressus, et ita conformandae portulam conclusiones. Eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, uidentur sic esse faciendae, uti portetur pluuis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Mineruae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.

XII - III

Deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et catenis inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter; deinde inter ea extrastilis inferior pars sub aqua exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, denique compleatur structura spatium, quod fuerit inter areas. Hoc autem munus naturale habent ea loca, quae supra scripta sunt.

XII - IV

In quibus autem locis pluuis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti areae duplices relatis - tabulis et catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in eronibus ex ulua palustri factis calcetur. Cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea septione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter septiones fundamenta fodiantur. Si terrena erunt, usque ad solidum, crassiora quam qui murus supra futurus erit, exinaniatur sicceturque et tunc structura ex caementis calce et harena compleatur.

XII - V

Sin autem mollis locus erit, palis ustilatis alneis aut oleagineis configantur et carbonibus compleantur, quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus est scriptum. Deinde tunc quadrato saxo murus ducatur iuncturis quam longissimis, uti maxime medii lapides coagmentis contineantur. Tunc, qui locus erit inter murum, ruderatione siue structura compleatur. Ita erit uti possit turris insuper aedificari. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae areas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra siue crepidine puluinus quam firmissime struatur, isque puluinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis, reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus habeat.

XII - VI

Deinde ad ipsam aquam et latera puluino circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia, quae est supra scripta; tunc proclinatio ea impleatur harena et exaequetur cum margine et planitia puluini. Deinde insuper eam exaequationem pila, quam magna constituta fuerit, ibi struatur; eaque cum erit exstructa, relinquatur ne minus duos menses, ut siccescat. Tunc autem succidatur margo, quae sustinet harenam; ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem. Hac ratione, quotienscumque opus fuerit, in aquam poterit esse progressus.

XII - VII

His perfectis naualiorum ea erit ratio, ut constituantur spectantia maxime ad septentrionem; nam meridianae regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conseruant. Eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia. De magnitudinibus autem finitio nulla debet esse, sed faciunda ad maximum nauium modum, uti, etsi maiores naues subductae fuerint, habeant cum laxamento ibi conlocationem. Quae necessaria ad utilitatem in ciuitatibus publicorum locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum constituantur et perficiantur, in hoc uolumine scripsi; priuatorum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias insequenti uolumine ratiocinabor.