I
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen; tristes enim de Bruto nostro litterae nuntiique adferebantur. Me quidem non maxime conturbabant; his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo modo poteram diffidere, neque adsentiebar maiori parti hominum; fidem enim consulum non condemnabam, quae suspecta uehementer erat; desiderabam non nullis in rebus prudentiam et celeritatem; qua si essent usi, iam pridem rem publicam reciperassemus. Non enim ignoras quanta momenta sint in re publica temporum, et quid intersit, idem illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur. Omnia quae seuere decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam nullum haberemus. II. Omnia, Brute, praestiti rei publicae quae praestare debuit is qui esset in eo quo ego sum gradu senatus populique iudicio conlocatus, nec illa modo quae nimirum sola ab homine sunt postulanda, fidem, uigilantiam, patriae caritatem; ea sunt enim quae nemo est qui non praestare debeat. Ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam esse praestandam, nec me, cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam si infideliter. III. Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter; ex me autem illud est quod te uelim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum ullum quaerere nisi me utilitas ciuitatis forte conuerterit; maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt. Quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem reciperandam.
II
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos, leuitatem et inconstantiam animumque semper inimicum rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum. II. Nos exspectatio sollicitat * * * quae est omnis iam in extremum adducta discrimen; est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo uehementer timebamus. III. Ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Seruilio; quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis ciuibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. Finem feci eius ferendi; coeperat enim esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. In Planci uero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore. Atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a. d. V Id. Apr. litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria; quas statim cum recitauissem, cecidit Seruilius, complures praeterea (sunt enim insignes aliquot qui improbissime sentiunt); sed acerbissime tulit Seruilius adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum in re publica est, sed †quo† mihi crede non erit. III Id. Apr.
III
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Litteras tuas ualde exspecto, quas scripsisti post nuntios nostrarum rerum et de morte Treboni; non enim dubito quin mihi consilium tuum explices. Indigno scelere et ciuem optimum amisimus et prouinciae possessione pulsi sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit * * * potest reciperari. II. Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et moueor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat; plane aestuo. Quod si scirem quid tibi placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse persuasum esset mihi; qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat. III. Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet, ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso accersitus. Ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognouissent tibique uisum esset. IV. Legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calenum. Nunc scilicet hoc exspectas, dum eas laudem. Nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut uel Philippici uocentur, quod tu quadam epistula iocans scripsisti. V. Duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento: quarum altera potest abs te expediri, ut aliqua pars militum istinc mittatur nobis uel secreto consilio aduersus Pansam uel actione in senatu; altera quo magis est necessaria neque meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo Asiam nos amisisse; quam sic uexari a Dolabella audio ut iam non uideatur crudelissimum eius facinus interfectio Treboni. Vetus Antistius me tamen pecunia subleuauit. VI. Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere uideatur cogitationem cuius sit filius. Qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum, qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos. Kal. Apr. Dyrrachio.
IV
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Datis mane a. d. III Id. Apr. Scaptio litteris, eodem die tuas accepi Kal. Apr. Dyrrachio datas uesperi. Itaque mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaraui ipsa in turba matutinae salutationis. II. De Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. Et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere. De te etiam dixi tum quae dicenda putaui. Haec ad te oratio perferetur, quoniam te uideo delectari Philippicis nostris. III. Quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. Ex his litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam uexare uidetur et in ea se gerere taeterrime. Compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum; qui si ad Rhodum accessit, uidetur mihi Asiam reliquisse. Id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sin eam semel cepit, Jat in Asiam censeo persequendum; nihil mihi uideris hoc tempore melius acturus. IV. Quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile consilium est. Non enim mihi occurrunt facultates quibus uti te posse uideam praeter illas quas senatus decreuit, ut pecunias a ciuitatibus mutuas sumeres. De supplemento autem non uideo quid fieri possit; tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire uoluntarios, quo modo equidem credo, quod his rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, quod ne te quidem nimis firmum esse uelit; quod ego non suspicor. V. Quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi uisum esset, uideo te ueritum esse, id quod uerendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc [partes] appellantur, uehementer commouerentur. Sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et peruulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. Qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non diuulgandam potius quam occultandam putaremus. VI. De Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo, a te eum diligi.
V
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Quae litterae tuo nomine recitatae sint Id. Apr. in senatu eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos; quorum ego nemini concedo. Sed nihil necesse erat eadem omnis, illud necesse me ad te scribere, quid sentirem tota de constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque sententia. Voluntas mea, Brute, de summa re publica semper eadem fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus (non enim omnibus) paulo fortasse uehementior. Scis mihi semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem publicam; tu lenius immortali omnino cum tua laude; sed quid melius fuerit magno dolore sensimus, magno periculo sentimus. Recenti illo tempore tu omnia ad pacem? quae oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem, qua sine pax nulla est; pacem ipsam bello atque armis effici posse arbitrabar; studia non deerant arma poscentium, quorum repressimus impetum ardoremque restinximus. II. Itaque res in eum locum uenerat ut, nisi Caesari Octauiano deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni ueniendum fuerit, quocum uides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen; id profecto nullum esset, nisi tum conseruatus esset Antonius. Sed haec omitto; res enim a te gesta memorabilis et paene caelestis repellit omnis reprehensiones, quippe quae ne laude quidem satis idonea adfici possit. Exstitisti nuper uultu seuero; exercitum, copias, legiones idoneas per te breui tempore comparasti. Di immortales! qui ille nuntius, quae illae litterae, quae laetitia senatus, quae alacritas ciuitatis erat! nihil umquam uidi tam omnium consensione laudatum. Erat exspectatio reliquiarum Antoni, quem equitatu legionibusque magna ex parte spoliaras; ea quoque habuit exitum optabilem; nam tuae litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum uirtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei, declarant. Quod si tuis placuisset de his litteris referri et nisi in tempus turbulentissimum post discessum Pansae consulis incidissent, honos quoque iustus et debitus dis immortalibus decretus esset. III. Ecce tibi Id. Apr. aduolat mane Celer Pilius, qui uir, di boni, quam grauis, quam constans, quam bonarum in re publica partium! hic epistulas adfert duas, unam tuo nomine, alteram Antoni; dat Seruilio tribuno plebis, ille Cornuto. Recitantur in senatu. "ANTONIVS PROCOS.": magna admiratio, ut si esset recitatum "DOLABELLA IMPERATOR"; a quo quidem uenerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere. Tuae recitantur, breues illae quidem sed in Antonium admodum lenes; uehementer admiratus senatus. Mihi autem non erat explicatum quid agerem: falsas dicerem? quid si tu eas adprobasses? confirmarem? non erat dignitatis tuae. Itaque ille dies silentio. IV. Postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos uehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me; de proconsule Antonio multa. Sestius causae non defuit post me, cum quanto suum filium, quanto meum in periculo futurum diceret, si contra proconsulem arma tulissent; nosti hominem; causae non defuit. Dixerunt etiam alii. Labeo uero noster nec signum tuum in epistula nec diem adpositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres; hoc cogere uolebat falsas litteras esse et, si quaeris, probabat. V. Nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere belli. Video te lenitate delectari et eum putare fructum esse maximum, praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus locus esse solet debetque clementiae. Nunc quid agitur, Brute? templis deorum immortalium imminet hominum egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud decernitur hoc bello nisi utrum simus necne. Cui parcimus aut quid agimus? his ergo consulimus quibus uictoribus uestigium nostrum nullum relinquetur? Nam quid interest inter Dolabellam et quemuis Antoniorum trium? quorum si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella. Haec ut ita sentiret senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat, tamen maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate perfectum est. Tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defendam, non relinquam meam. Neque dissolutum a te quicquam homines exspectant nec crudele; huius rei moderatio facilis est, ut in duces uehemens sis, in milites liberalis. VI. Ciceronem meum, mi Brute, uelim quam plurimum tecum habeas. Virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam contemplationem atque imitationem tui. XIII Kal. Mai.
VI
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. L. Clodius, tribunus plebis designatus, ualde me diligit uel, ut enphatikoteron dicam, ualde me amat. Quod cum mihi ita persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti) quin illum quoque iudices a me amari; nihil enim mihi minus hominis uidetur quam non respondere in amore iis a quibus prouocere. Is mihi uisus est suspicari, nec sine magno quidem dolore, aliquid a suis uel per suos potius iniquos ad te esse delatum quo tuus animus a se esset alienior. Non soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere adfirmare de altero (est enim periculosum propter occultas hominum uoluntates multiplicisque naturas): Clodi animum perspectum habeo, cognitum, iudicatum. Multa eius indicia, sed ad scribendum non necessaria; nolo enim testimonium hoc tibi uideri potius quam epistulam. Auctus Antoni beneficio est (eius ipsius benefici magna pars a te est); itaque eum saluis nobis uellet saluum. II. In eum autem locum rem adductam intellegit (est enim, ut scis, minime stultus) ut utrique salui esse non possint. Itaque nos mauult; de te uero amicissime et loquitur et sentit. Qua re si quis secus ad te de eo scripsit aut si coram locutus est, peto a te etiam atque etiam mihi ut potius credas, qui et facilius iudicare possum quam ille nescio quis et te plus diligo. Clodium tibi amicissimum existima ciuemque talem qualis et prudentissimus et fortuna optima esse debet.
VII
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae sunt a te plenae rerum nouarum, maximeque mirabile Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum. Adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur Europam appetere conetur? quinque autem cohortibus quidnam se facturum arbitratus est, cum tu [eo† quinque legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes? quas quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro ille tam fuit demens. II. Tuum consilium uehementer laudo quod non prius exercitum Apollonia Dyrrachioque mouisti quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani uictoria. Itaque quod scribis post ea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium populi Romani facis ex tua dignitate et ex re publica. III. Quod scribis de seditione quae facta est in legione quarta decima fraude C. Antoni, (sed in bonam partem accipies) magis mihi probatur militum seueritas quam tua * * *.
VIII
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. * * * Te beneuolentiam exercitus equitumque expertum uehementer gaudeo. De Dolabella, ut scribis, si quid habes noui, facies me certiorem; in quo delector me ante prouidisse ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi. Id ualde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, ut nunc iudico, ad dignitatem tuam. II. Quod scribis me maximo †otio egisse† ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita uideri tibi. Sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella ciuilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. Vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris seueritas uincit inanem speciem clementiae; quod si clementes esse uolumus, numquam deerunt bella ciuilia. Sed de hoc tu uideris: de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo: "Mihi quidem aetas acta ferme est: tua istuc refert maxime." III. Opprimemini, mihi crede, Brute, nisi prouidetis; neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senati ducem. Haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta; nihil potest esse uerius. XII kal. Mai.
IX
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Nostrae res meliore loco uidebantur; scripta enim ad te certo scio quae gesta sint. Qualis tibi saepe scripsi consules, tales exstiterunt. Caesaris uero pueri mirifica indoles uirtutis. Vtinam tam facile eum florentem et honoribus et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc tenuimus! Est omnino illud difficilius, sed tamen non diffidimus; persuasum est enim adulescenti, et maxime per me, eius opera nos esse saluos; et certe, nisi is Antonium ab urbe auertisset, perissent omnia. II. Triduo uero aut quadriduo ante hanc rem pulcherrimam timore quodam perculsa ciuitas tota ad te se cum coniugibus et liberis effundebat; eadem recreata a. d. XII Kal. Mai. te huc uenire quam se ad te ire malebat. Quo quidem die magnorum meorum laborum multarumque uigiliarum fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida ueraque gloria; nam tantae multitudinis quantam capit urbs nostra concursus est ad me factus; a qua usque in Capitolium deductus, maximo clamore atque plausu in rostris conlocatus sum. Nihil est in me inane (neque enim debet), sed tamen omnium ordinum consensus, gratiarum actio gratulatioque me commouet propterea quod popularem me esse in populi salute praeclarum est. III. Sed haec te malo ab aliis. Me uelim de tuis rebus consiliisque facias diligentissime certiorem illudque consideres, ne tua liberalitas dissolutior uideatur. Sic sentit senatus, sic populus Romanus, nullos umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos ciuis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt; quos quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor omnibus bonis adprobantibus. Tu quid de hac re sentias, tui iudici est; ego sic sentio, trium fratrum unam et eandem esse causam.
X
CICERO BRVTO SALVTEM.
Consules duos bonos quidem, sed dumtaxat bonos consules amisimus: Hirtius quidem in ipsa uictoria occidit, cum paucis diebus ante magno proelio uicisset, nam Pansa fugerat uulneribus acceptis, quae ferre non potuit. Reliquias hostium Brutus persequitur et Caesar. Hostes autem omnes iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt; itaque id senatus consultum plerique interpretantur etiam ad tuos siue captiuos siue dediticios pertinere; equidem nihil disserui durius cum nominatim de C. Antonio decernerem, quod ita statueram, a te cognoscere causam eius senatum oportere. V Kal. Mai.
XI
BRVTVS CICERONI SALVTEM.
I. Quanta sim laetitia adfectus cognitis rebus Bruti nostri et consulum facilius est tibi existimare quam mihi scribere; cum alia laudo et gaudeo accidisse, tum quod Bruti eruptio non solum ipsi salutaris fuit sed etiam maximo ad uictoriam adiumento. II. Quod scribis mihi trium Antoniorum unam atque eandem causam esse, quid ego sentiam mei iudici esse, statuo nihil nisi hoc, senatus aut populi Romani iudicium esse de iis ciuibus qui pugnantes non interierint. "At hoc ipsum" inquies "inique facis qui hostilis animi in rem publicam homines ciuis appelles." Immo iustissime; quod enim nondum senatus censuit nec populus Romanus iussit, id adroganter non praeiudico neque reuoco ad arbitrium meum. Illud quidem non muto, quod ei quem me occidere res non coegit neque crudeliter quicquam eripui neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate quoad bellum fuit. Multo equidem honestius iudico magisque quod concedere possit res publica miserorum fortunam non insectari quam infinite tribuere potentibus quae cupiditatem et adrogantiam incendere possint. III. Qua in re, Cicero, uir optime ac fortissime mihique merito et meo nomine et rei publicae carissime, nimis credere uideris spei tuae, statimque, ut quisque aliquid recte fecerit, omnia dare ac permittere, quasi non liceat traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum. Quae tua est humanitas, aequo animo te moneri patieris, praesertim de communi salute; facies tamen quod tibi uisum fuerit; etiam ego, cum me docueris * * *.
XII
BRVTVS CICERONI SALVTEM.
I. * * * Nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gauisi simus neu semper primi cuiusque mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius. II. Nihil iam neque opinantibus aut patientibus nobis aduersi euenire potest in quo non cum omnium culpa tum praecipue tua futura sit, cuius tantam auctoritatem senatus ac populus Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta maxima in libera ciuitate unius esse potest; quam tu non solum bene sentiendo sed etiam prudenter tueri debes. Prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur nisi modus in tribuendis honoribus. Alia omnia sic adsunt ut cum quolibet antiquorum comparari possint tuae uirtutes: unum hoc a grato animo liberalique profectum, cautiorem ac moderatiorem liberalitatem, desiderant; nihil enim senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplum aut praesidio sit. Itaque timeo de consulatu ne Caesar tuus altius se ascendisse putet decretis tuis quam inde, si consul factus sit, descensurum. III. Quod si Antonius ab alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet concupiscere posse? qua re tum et felicitatem et prouidentiam laudabo tuam cum exploratum habere coepero Caesarem honoribus quos acceperit extraordinariis fore contentum. "Alienae igitur" inquies "culpae me reum subicies?" Prorsus alienae, si prouideri potuit ne exsisteret! Quod utinam inspectare possis timorem de illo meum! IV. His litteris scriptis consulem te factum audiuimus; tum uero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam suis nitentem uiribus si istuc uidero. Filius ualet et in Macedoniam cum equitatu praemissus est. Id. Mai. ex castris.
XIII
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. A. d. V Kal. Mai. cum de iis qui hostes iudicati sunt bello persequendis sententiae dicerentur, dixit Seruilius et cetera de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam. Cui cum essem adsensus, decreui hoc amplius, ut tu, si arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello Dolabellam; si minus id commodo rei publicae facere posses siue non existimares ex re publica esse, ut in isdem locis exercitum contineres. Nihil honorificentius potuit facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid maxime conducere rei publicae tibi uideretur. Equidem sic sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam Dolabella, ad fidem et ad dignitatem tuam pertinere eum persequi. II. De Cassi nostri copiis nihil sciebamus; neque enim ab ipso ullae litterae neque nuntiabatur quicquam quod pro certo haberemus. Quanto opere autem intersit opprimi Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris poenas persoluat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga conferant. Atque hoc mihi iam ante placuisse potes ex superioribus meis litteris recordari; quamquam tum et fugae portus erat in tuis castris et subsidium salutis in tuo exercitu. Quo magis nunc liberati, ut spero, periculis in Dolabella opprimendo occupati esse debemus. Sed haec cogitabis diligentius, statues sapienter; facies nos quid constitueris et quid agas, si tibi uidebitur, certiores. III. Ciceronem nostrum in uestrum conlegium cooptari uolo. Existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis posse haberi; nam et factum est antea. Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. Est etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his uerbis: "QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR"; aperte indicat posse rationem haberi etiam non petentis. Hac de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de Catone nostro. Sed quamuis liceat absentis rationem haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora; quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas. IV. Omnino Pansa uiuo celeriora omnia putabamus; statim enim conlegam sibi subrogauisset, deinde ante praetoria sacerdotum comitia fuissent. Nunc per auspicia longam moram uideo; dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. Tu tota de re quid sentias uelim me facias certiorem. III Non. Mai.
XIV
BRVTVS CICERONI SALVTEM.
I. Noli exspectare dum tibi gratias agam; iam pridem hoc ex nostra necessitudine, quae ad summam beneuolentiam peruenit, sublatum esse debet. Filius tuus a me abest; in Macedonia congrediemur; est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam. Scripsi ad eum ut mihi Heracleam occurreret; cum eum uidero, quoniam nobis permittis, communiter constituemus de reditu eius ad petitionem aut commendationem honoris. II. Tibi Glycona, medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. Audimus eum uenisse in suspicionem Torquato de morte Pansae custodirique ut parricidam. Nihil minus credendum est; quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? praeterea est modestus homo et frugi, quem ne utilitas quidem uideatur impulsura fuisse ad facinus. Rogo te et quidem ualde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum est laborat) eripias eum ex custodia conseruesque; hoc ego ad meum officium priuatarum rerum aeque atque ullam aliam rem pertinere arbitror. III. Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato C. Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro Dolabellam caesum fugatumque esse. Graecam epistulam tibi misi Cicerei cuiusdam ad Satrium missam. IV. Flauius noster de controuersia quam habet cum Dyrrachinis hereditariam sumpsit te iudicem; rogo te, Cicero, et Flauius rogat rem conficias. Quin ei qui Flauium fecit heredem pecuniam debuerit ciuitas non est dubium; neque Dyrrachini infitiantur sed sibi donatum aes alienum a Caesare dicunt. Noli pati a necessariis tuis necessario meo iniuriam fieri. XIIII Kal. Iun. ex castris ad imam Candauiam.
XV
BRVTVS CICERONI SALVTEM.
I. L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius iudicare potest quam tu, cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt; itaque uel ipsius uirtus uel nostra necessitudo debet conciliare te illi. Quo minus multa mihi scribenda esse arbitror; uoluntas enim te mouere debet nostra, si modo iusta est aut pro officio necessario suscipitur. In Pansae locum petere constituit; eam nominationem a te petimus; neque coniunctiori dare beneficium quam nos tibi sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulus. II. De Domitio et Apuleio quid attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commendatissimi sint? Apuleium uero tu tua auctoritate sustinere debes; sed Apuleius in sua epistula celebrabitur. Bibulum noli dimittere e sinu tuo, tantum iam uirum ex quanto (crede mihi) potest euadere qui uestris paucorum respondeat laudibus.
XVI
CICERO BRVTO SALVTEM.
I. Multos tibi commendaui et commendem necesse est; optimus enim quisque uir et ciuis maxime sequitur tuum iudicium tibique omnes fortes uiri nauare operam et studium uolunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te et auctoritatem et gratiam ualere plurimum. II. Sed C. Nasennium, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octauum principem duxit, postea in re familiari occupatus fuit, hoc tempore cum rei publicae partibus tum tua excellenti dignitate commotus uoluit per te aliquid auctoritatis adsumere. Fortem uirum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem; pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi gratias agere possit.