I
Cum multis locis nostrorum hominum ingenia uirtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis quae sero admodum expetita in hanc ciuitatem e Graecia transtulerunt. Nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus, auspicia, caerimoniae, comitia, prouocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris diuinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re publica liberata. Nec uero hic locus est ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione ciuitatis loquamur: aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is, sex libris quos de re publica scripsimus. Hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde, neque solum expetita, sed etiam conseruata et exculta uideantur. Erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus L. Brutus patriam liberauit, praeclarus auctor nobilitatis tuae; Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanauisse mihi uidetur in hanc ciuitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam uestigiis indicatur. Quis enim est qui putet, cum floreret in Italia [Graeciae] potentissumis et maximis urbibus ea Graecia quae magna dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas uoces clausas aures fuisse? Quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum. Nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cognoscerent regisque eius aequitatem et sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates autem et tempora ignorarent propter uetustatem, eum qui sapientia excelleret Pythagorae auditorem crediderunt fuisse.
II
Et de coniectura quidem hactenus; uestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. Nam cum et carminibus soliti illi esse dicantur [et] praecepta quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, grauissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps qui accubarent canerent ad tibiam clarorum uirorum laudes atque uirtutes; ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse discriptos uocum sonis et carmina. Quamquam id quidem etiam duodecim tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt. Nec uero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum puluinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt; quod proprium eius fuit de qua loquor disciplinae. Mihi quidem etiam Appi Caeci carmen, quod ualde Panaetius laudat, epistola quadam quae est ad Q. Tuberonem, Pythagoreum uidetur. Multa etiam sunt in nostris institutis ducta ab illis; quae praetereo, ne ea quae repperisse ipsi putamur, aliunde didicisse uideamur. Sed ut ad propositum redeat oratio, quam breui tempore quot et quanti poetae, qui autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut uelle coepissent.
III
Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. Sapientiae studium uetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laeli aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. Quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem uideo ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos; qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenaeus alter Babylonius, numquam profecto e scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. Qui cum cetera litteris mandarent, alii ius ciuile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene uiuendi disciplinam, uita magis quam litteris persecuti sunt. Itaque illius uerae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controuersias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta siue propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, siue etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur; cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, siue quod erat cognitu perfacilis, siue quod inuitabantur inlecebris blandis uoluptatis, siue etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant. Post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis, multa cum scripsissent, Italiam totam occupauerunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
IV
Sed defendat quod quisque sentit (sunt enim iudicia libera); nos institutum tenebimus nullisque unius disciplinae legibus adstricti quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile semper requiremus. Quod cum saepe alias tum nuper in Tusculano studiose egimus. Itaque, expositis tridui disputationibus, quartus dies hoc libro concluditur. Vt enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic:
- Dicat, si quis uolt, qua de re disputari uelit.
- Non mihi uidetur omni animi perturbatione posse sapiens uacare.
- Aegritudine quidem hesterna disputatione uidebatur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare.
- Minime uero; nam mihi egregie probata est oratio tua.
- Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
- Prorsus non arbitror.
- Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. Quid enim? Metusne conturbet? At, earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata igitur aegritudine sublatus est et metus. Restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper mens erit tranquilla sapientis.
- Sic prorsus intellego.
- Vtrum igitur mauis, statimne nos uela facere an quasi e portu egredientis paululum remigare?
- Quidnam est istuc? Non enim intellego.
V
- Quia Chrysippus et Stoici, cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur; Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt. Quaerebam igitur utrum panderem uela orationis statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem.
- Isto modo uero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque perfectius.
- Est id quidem rectius; sed post requires, si quid fuerit obscurius.
- Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.
- Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci πάθη uocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his explicandis ueterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes diuidunt.: alteram rationis participem faciunt, alteram expertem; in participe rationis ponunt tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi. Sit igitur hic fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi uidentur in hac quaestione uersari acutissime.
VI
Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit, quod πάθος ille dicit, auersa a recta ratione contra naturam animi commotio; quidam breuius perturbationem esse adpetitum uehementiorem, sed uehementiorem eum uolunt esse qui longius discesserit a naturae constantia. Partes autem perturbationis uolunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor: ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus. Quae enim uenientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instantia; laetitia autem et libido in bonorum opinione uersantur, cum libido ad id quod uidetur bonum inlecta et inflammata rapiatur, laetitia autem adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. Natura enim omnes ea, quae bona uidentur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem simul obiecta species est cuiuspiam quod bonum uideatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. Id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appellemus uoluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente; quam sic definiunt: uoluntas est quae quid cum ratione desiderat. Quae autem ratione aduersante incitata est uehementius, ea libido est uel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis inuenitur. Itemque, cum ita mouemur ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam si cum ratione animus mouetur placide atque constanter, tum illud gaudium di citur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens uel nimia dici potest; quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio [si] cum ratione fiet cautio appelletur eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus; est igitur metus a ratione auersa cautio. Praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes; itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi aduersante ratione contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur.
VII
Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et opinione. Itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur non modo quam uitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate. Est ergo aegritudo opinio recens mali praesentis in quo demitti contrahique animo rectum esse uideatur, laetitia opinio recens boni praesentis in quo ecferri rectum esse uideatur, metus opinio inpendentis mali quod intolerabile esse uideatur, lubido opinio uenturi boni quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse. Sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, uerum illa etiam quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, lubido effrenatam adpetentiam. Opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, uolunt esse inbecillam adsensionem. Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini inuidentia (utendum est enim docendi causa uerbo minus usitato, quoniam inuidia non in eo qui inuidet solum dicitur, sed etiam in eo cui inuidetur), aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio et si quae sunt de genere eodem. Sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pauor, exanimatio, conturbatio, formido; uoluptati maleuolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia; libidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi. Haec autem definiunt hoc modo. Inuidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas quae nihil noceant inuidenti;
VIII
nam si quis doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur inuidere, ut [si] Hectori Agamemno, si quis autem, eui alterius commoda nihil noceant, tamen eum doleat is frui, is ei inuideat profecto. Aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in uitio nomen hoc sit; nam et imitatio uirtutis aemulatio dicitur (sed ea nihil hoc loco utimur, est enim laudis), et est aemulatio aegritudo, si eo quod concupierit, alius potiatur, ipse careat. Obtrectatio autem est, ea quam intellegi zelotypian uolo, aegritudo ex eo quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiuerit. Misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commouetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum uexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum exspectatione meliorum. Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris, pudorem metum ***, terrorem metum concutientem (ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur), timorem mali adpropinquantis, pauorem metum mentem loco mouentem (ex quo illud Enni: "tum pauor sapientiam omnem mi exanimato expectorat", exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pauoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
IX
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut maleuolentia sit uoluntas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio uoluptas suauitate auditus animum deleniens; et qualis est haec aurium, tales sunt et oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quae sunt omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae uoluptates; iactatio est uoluptas gestiens et se efferens insolentius. Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiunt, ut ira sit libido poeniendi eius qui uideatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae thymosis Graece dicitur, odium ira inueterata, inimicitia ira ulciscendi tempus obseruans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius qui nondum adsit uidendi. Distinguunt illud etiam, ut libido sit earum rerum quae dicuntur de quodam aut quibusdam, quae kategoremata dialectici appellant, ut habere diuitias, capere honores, diligentia rerum ipsarum sit, ut honorum, ut pecuniae. Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est statu mota mente a recta ratione defectio, sic auersa a praescriptione rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri queant. Quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit ut eae rectae rationi pareant, conseruatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat; itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
X
Quem ad modum autem, cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic prauarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat. Ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae uocant illi nosemata, eaque quae sunt eis morbis contraria, quae habent ad res certas uitiosam offensionem atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis arrhostemata, isque item oppositae contrariae offensiones. Hoc loco nimium operae consumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis corporum comparatur morborum animi similitudo; qua oratione praetermissa minime necessaria, ea quae rem continent pertractemus. Intellegatur igitur perturbationem, iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide, in motu esse semper; cum autem hic feruor concitatioque animi inueterauerit et tamquam in uenis medullisque insederit, tum exsistet et morbus et aegrotatio et offensiones eae quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae.
XI
Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur ex libidine et ex laetitia. Nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina quae sanaret eam cupiditatem, permanat in uenas et inhaeret in uisceribus illud malum, exsistitque morbus et aegrotatio, quae euelli inueterata non possunt, eique morbo nomen est auaritia; similiterque ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas (ut ita appellem eam quae Graece philogynia dicitur), ceteri quoque similiter morbi aegrotationesque nascuntur. Quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale in misogynoi Atili est, ut in hominum uniuersum genus, quod accepimus de Timone qui misanthropos appellatur, ut inhospitalitas est; quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt. Definiunt autem animi aegrotationem opinationem uehementem de re non expetenda tamquam ualde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. Quod autem nascitur ex offensione ita definiunt: opinationem uehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda. Haec autem opinatio est iudicatio se scire quod nesciat. Aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt: auaritia, ambitio, mulierositas, peruicacia, ligurritio, uinolentia, cuppedia et si qua similia. Est autem auaritia opinatio uehemens de pecunia, quasi ualde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum. Offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinatio uehemens ualde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita; similiterque definitur et mulierum odium, ut Hippolyti, et, ut Timonis, generis humani.
XII
Atque ut ad ualetudinis similitudinem ueniamus eaque conlatione utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici, ut sunt alii ad alios morbos procliuiores (itaque dicimus grauedinosos quosdam, quosdam torminosos, non quia iam sint, sed quia saepe sint), sic alii ad metum, alii ad aliam perturbationem. Ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur; quae ab ira differt estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem et ebriositatem interest aliudque est amatorem esse, aliud amantem. Atque haec aliorum ad alios morbos procliuitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes. In multis etiam uitiis apparet, sed nomen res non habet; ergo et inuidi et maliuoli et auidi et timidi et misericordes qui[a] procliues ad eas perturbationes sunt, non qui[a] semper feruntur. Haec igitur procliuitas ad suum quodque genus a similitudine corporis aegrotatio dicatur, dum ea intellegatur ad aegrotandum procliuitas. Sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis procliuitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen.
XIII
Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est uitium, sic in animo. Morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrotationem morbum cum inbecillitate, uitium cum partes corporis inter se dissident, ex quo prauitas membrorum, distortio, deformitas. Itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius ualetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, uitium autem integra ualetudine ipsum ex se cernitur. Sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, uitiositas autem est habitus *** aut adfectio in tota uita inconstans et a se ipsa dissentiens. Ita fit ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia aut repugnantia. Non enim omne uitium partis pariter habet dissentientis, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum eat insipiens, sed non distorta nec praua. Morbi autem et aegrotationes partes sunt uitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes quaestio est. Vitia enim adfectiones sunt manentes, perturbationes autem mouentes, ut non possint adfectionum manentium partes esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic in bonis. Sunt enim in corpore praecipua ualetudo, pulchritudo, uires, [ualetudo], firmitas, uelocitas, sunt item in animo. Vt enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se e quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est uirtus, quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii optemperantem temperantiae praeceptis et eam subsequentem nec habentem ullam speciem suam, sed, siue hoc siue illud sit, in solo esse sapiente. Est autem quaedam animi sanitas quae in insipientem etiam cadat, cum curatione [et perturbatione] medicorum conturbatio mentis aufertur. Et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suauitate eaque dicitur pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate uirtutem subsequens aut uirtutis uim ipsam continens pulchritudo uocatur. Itemque uiribus corporis et neruis et efficacitate similes simili quoque uerbo animi uires nominantur. Velocitas autem corporis celeritas appellatur, quae eadem ingeni etiam laus habetur propter animi multarum rerum breui tempore percursionem.
XIV
Illud animorum corporumque dissimile, quod animi ualentes morbo temptari non possunt, corpora possunt. Sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eueniunt. Itaque in hominibus solum exsistunt; nam bestiae simile quiddam faciunt, sed in perturbationes non incidunt. Inter acutos autem et inter hebetes interest quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item. Nec uero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit; notat enim multa ecferata et inmania; quaedam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut misericordia aegritudo metus. Aegrotationes autem morbique animorum difficilius euelli posse putantur quam summa illa uitia, quae uirtutibus sunt contraria; morbis enim manentibus uitia sublata esse [non] possunt, quia non tam celeriter hi sanantur quam illa tolluntur. Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant Stoici, quae logika appellant, quia disseruntur subtilius. Ex quibus quoniam tamquam ex scruposis cotibus enauigauit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate. - Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias, nunc uela, quae modo dicebas, exspectamus et cursum.
XV
- Quando et aliis locis de uirtute [et] diximus et saepe dicendum erit (pleraeque enim quaestiones, quae ad uitam moresque pertinent, a uirtutis fonte ducuntur), quando igitur uirtus est adfectio animi constans conueniensque, laudabiles efficiens eos in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae uoluntates sententiae actiones omnisque recta ratio; quamquam ipsa uirtus breuissume recta ratio dici potest. Huius igitur uirtutis contraria est uitiositas (sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci kakian appellant; nam malitia certi cuiusdam uiti nomen est, uitiositas omnium), ex qua concitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, auersi a ratione et inimicissimi mentis uitaeque tranquillae. Inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum lubidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a, temperantia et moderatione plurimum dissidentem; quae si quando adepta erit id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur alacritate, ut "nihil aestu constet quod agat", ut ille, qui "uoluptatem animi nimiam summum esse errorem" arbitratur. Eorum igitur malorum in una uirtute posita sanatio est.
XVI
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens? Cui miseriae proxumus est is qui adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi. Quam uim mali significantes poetae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt "ob scelera animique inpotentiam et superbiloquentiam", at ea communis poena stultitiae est; omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione, semper aliqui talis terror impendet. Atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas auide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia. Ex quo intellegitur qualis ille sit, quem tum temperantem tum moderatum, alias modestum [temperantem] alias constantem continentemque dicimus, non numquam etiam haec eadem uocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre uolumus; quod nisi eo nomine omnes uirtutes continerentur, numquam ita peruolgatum illud esset, ut iam prouerbi locum optineret, "hominem frugi omnia recte facere" [quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter nimisque magnifice dicere uidentur].
XVII
Ergo hic, quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec sitienter quid expetens ardeat desiderio nec alacritate futtili gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus. Cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad acferendum uideri potest. Quid enim uideatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo? Num quid aut in studiis humanis aut in tam exigua breuitate uitae magnum sapienti uideri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil inprouisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino nouum? Atque idem ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper uideat sedem sibi esse ac locum sine molestia atque angore uiuendi, ut, quemcumque casum fortuna inuexerit, hunc apte et quiete ferat. Quod qui faciet, non aegritudine solum uacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus; his autem uacuus animus perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, uerum etiam sanitatem. Quocirca mollis et eneruata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat. Modum tu adhibes uitio? An uitium nullum est non parere rationi? An ratio parum praecipit nec bonum illud esse quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare metuens, mente uix constes, eaque omnia aut nimis tristia aut nimis laeta errore fieri, qui [si] error stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant inueterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino? Etenim quis erit tandem modus iste? Quaeramus enim modum aegritudinis, in quo operae plurimum ponitur. Aegre tulisse P. Rupilium fratris repulsam consulatus scriptum apud Fannium est, sed tamen transisse uidetur modum, quippe qui ob eam causam a uita recesserit; moderatius igitur ferre debuit. Quid si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset? "Nata esset aegritudo noua, sed ea modica". Magna tamen facta esset accessio. Quid si deinde dolores graues corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium? Si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret quae non sustineretur.
XVIII
Qui modum igitur uitio quaerit, similiter facit ut si posse putet eum, qui se e Leucata praecipitauerit, sustinere se cum uelit. Vt enim is non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec quo loco uult insistere. Omninoque, quae crescentia perniciosa sunt, eadem sunt uitiosa nascentia; aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt: igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte uersantur. Etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi inbecillitas indulget in altumque prouehitur imprudens nec reperit locum consistendi. Quam ob rem nihil interest utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignauiam, moderatam intemperantiam; qui enim uitiis modum apponit, is partem suscipit uitiorum; quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel procliui labuntur sustinerique nullo modo possunt.
XIX
Quid quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos exstirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas? Quorum est talis oratio: primum multis uerbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in inprobum ciuem uehementioris iratorum impetus esse, leuis autem ratiunculas eorum qui ita cogitarent: "Proelium rectum est hoc fieri, conuenit dimicare pro legibus? pro libertate, pro patria". Haec nullam habent uim, nisi ira excanduit fortitudo. Nec uero de bellatoribus solum disputant: imperia seueriora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae; oratorem deinde non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiam si non adsit, tamen uerbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio. Virum denique uideri negant qui irasci nesciat, eamque quam lenitatem nos dicimus, uitioso lentitudinis nomine appellant. Nec uero solum hanc libidinem laudant (est enim ira, ut modo definiui, ulciscendi libido), sed ipsum illud genus uel libidinis uel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datum; nihil enim quemquam nisi quod lubeat praeclare facere posse. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset, quaerentibusque respondebat, Miltiadis tropaeis se e somno suscitari. Cui non sunt auditae Demosthenis uigiliae? qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana uictus esset industria. Philosophiae denique ipsius principes numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere potuissent. Vltimas terras lustrasse Pythagoran Democritum Platonem accepimus; ubi enim quicquid esset quod disci posset, eo ueniendum iudicauerunt: num putamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore potuisset
XX
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent. Inpunitas enim peccatorum data uidetur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. Ex quo est illud e uita ductum ab Afranio; nam cum dissolutus filius: "Heu me miserum!", tum seuerus pater: "Dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet". Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et [calamitates] hominum indignorum calamitates subleuandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem uideat consecutum quod alium, aut alium idem quod se. Metum uero si quis sustulisset, omnem uitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent. Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, euelli penitus dicant nec posse nec opus esse, et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment. Quae cum exponunt, nihilne tibi uidentur an aliquid dicere? - Mihi uero dicere aliquid, itaque exspecto quid tu ad ista.
XXI
- Reperiam fortasse, sed illud ante: uidesne quanta fuerit apud Academicos uerecundia? Plane enim dicunt quod ad rem pertineat. Peripateticis respondetur a Stoicis. Digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi ubi sit illud, quod ueri simillimum uideatur, anquirere. Quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, [ae]quo possit attingi aliquid ueri simile, a quo longius mens humana progredi non potest? Definitio perturbationis, qua recte Zenonem usum puto. Ita enim definit, ut perturbatio sit auersa a ratione contra naturam animi commotio, uel breuius, ut perturbatio sit adpetitus uehementior, uehementior autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia. Quid ad has definitiones possim dicere? Atque haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa: "ardores animorum cotesque uirtutum". An uero uir fortis, nisi stomachari coepit, non potest fortis esse? Gladiatorium id quidem, quamquam in eis ipsis uidemus saepe constantiam: "Conlocuntur, congrediuntur, quaerunt aliquid, postulant", ut magis placati quam irati esse uideantur. Sed in illo genere sit sane Pacideianus aliquis hoc animo, ut narrat Lucilius: "Occidam illum equidem et uincam, si id quaeritis. - inquit - Verum illud credo: furias prius accipiam ipse quam gladium in stomacho furi ac pulmonibus sisto. Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam noui quam dextrae gladium dum accommodet alter; usque adeo studio atque odio illius ecferor ira".
XXII
At sine hac gladiatoria iracundia uidemus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate, cum depugnaturus esset cum Hectore. Cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem prouocasse ad pugnam paeniteret. Atque hi, conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete, nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseue fecerunt. Ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cog[nouit]nomen inuenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus. De Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, uel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium Paelignum scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. De L. Bruto fortasse dubitarim an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius in Arruntem inuaserit; uideo enim utrumque comminus ictu cecidisse contrario. Quid igitur huc adhibetis iram? An fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? Quid? Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam uos iracundiam esse uultis, sustulit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeaeo? An etiam Theseus Marathoni tauri cornua comprehendit iratus? Vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota leuitatis. Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers.
XXIII
Contemnendae res humanae sunt, neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi: haec cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo; nisi forte, quae uehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. Mihi ne Scipio quidem ille pontifex maxumus, qui hoc Stoicorum uerum esse declarauit, numquam priuatum esse sapientem, iratus uidetur fuisse Ti. Graccho tum cum consulem languentem reliquit atque ipse priuatus, ut si consul esset, qui rem publicam saluam esse uellent, se sequi iussit. Nescio ecquid ipsi nos fortiter in re publica fecerimus; si quid fecimus, certe irati non fecimus. An est quicquam similius insaniae quam ira? Quam bene Ennius initium dixit insaniae. Color, uox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? Quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? Nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. Non igitur desiderat fortitudo aduocatam iracundiam: satis est instructa parata armata per sese. Nam isto modo quidem licet dicere utilem uinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt saepe uehementius. Semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam "facinus fecit maximum, cum Danais inclinantibus +summam rem perficit manus+".
XXIV
Proelium restituit insaniens: dicamus igitur utilem insaniam? Tracta definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. Fortitudo est igitur "adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus optemperans" uel "conseruatio stabilis iudici in eis rebus quae formidolosae uidentur subeundis et repellendis" uel "scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum conseruans earum rerum stabile iudicium" uel breuius, ut Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia), quo modo igitur Chrysippus? "Fortitudo est" inquit "scientia rerum perferendarum" uel "adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore". Quamuis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli philosophi sint. Quae enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque inuolutam? Qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse? Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos esse dicunt, nonne ista *** conligunt? Remoue perturbationes maxumeque iracundiam: iam uidebuntur monstra dicere. Nunc autem ita disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum. "At non semper". Commoue: senties. Sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam uidebis furentem. Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? An tum quoque est utilis? Est igitur aliquid quod perturbata mens melius possit iacere quam constans? An quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? Bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus uitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos morosos nominauerunt.
XXV
Oratorem uero irasci minime decet, simulare non dedecet. An tibi irasci tum uidemur, cum quid in causis acrius et uehementius dicimus? Quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus? "Ecquis hoc animaduortit? Vincite! ... " num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium? Aguntur ista praeclare (et ab oratore quidem melius, si modo est orator, quam ab ullo histrione), si aguntur leniter et mente tranquilla. Libidinem uero laudare cuius est libidinis? Themistoclem mihi et Demosthenen profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. Quid? uos studia libidinem uocatis? Quae uel optimarum rerum, ut ea sunt quae profertis, sedata tamen et tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum? At commode dixit Afranius: "Dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet". Dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto; nos autem de constanti uiro ac sapienti quaerimus. Et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer uel ceteri de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria (utile est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest); nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.
XXVI
At enim aemulari utile est, obtrectare, misereri. Cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? An sine misericordia liberales esse non possumus? Non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, leuare aegritudine. Obtrectare uero alteri aut illa uitiosa aemulatione, quae riualitati similis est, aemulari, quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? Qui id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere uelis? Nam solum habere uelle summa dementia est. Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit? Quis enim potest, in quo libido cupiditasue sit, non libidinosus aut cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? Libidinosum igitur et cupidum et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? De cuius excellentia multa quidem dici quamuis fuse lateque possunt, sed breuissime illo modo, sapientiam esse rerum diuinarum et humanarum scientiam cognitionemque quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur ut diuina imitetur, humana omnia inferiora uirtute ducat. In hanc tu igitur tamquam in mare, quod est uentis subiectum, perturbationem cadere tibi dixisti uideri? Quid est quod tantam grauitatem constantiamque perturbet? An inprouisum aliquid aut repentinum? Quid potest accidere tale ei, cui nihil, quod homini euenire possit, non praemeditatum sit? Nam quod aiunt nimia resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? Sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus; quare euellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
XXVII
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere (illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te uis), uideamus quanta sint quae a philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. Est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam inuenerit. De quibus hoc etiam est merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus, inclusa in is ipsis est. Sed quo maior est in eis praestantia et diuinior, eo maiore indigent diligentia. Itaque bene adhibita ratio cernit quid optumum sit, neglecta multis implicatur erroribus. Ad te igitur mihi iam conuertenda omnis oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quaeris autem fortasse de te. Earum igitur perturbationum quas exposui uariae sunt curationes. Nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut inuidenti adhibenda medicina) ***. Est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad uniuersam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut adpetitus uehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio; et utrum illudne non uideatur aegre ferundum ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. Nimirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine autem sublata propriis rationibus quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur.
XXVIII
Sed omnis eius modi perturbatio [animi placatione] abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum ex quo aut metus aut aegritudo; uerum tamen haec est certa et prompta sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse uitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri uidemus, cum obicimus maerentibus inbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum grauitatem constantiamque laudamus qui non turbulente humana patiantur. Quod quidem solet eis etiam accidere, qui illa mala esse censent, ferenda tamen aequo animo arbitrantur. *** Putat aliquis esse uoluptatem bonum, alius autem pecuniam: tamen et ille ab intemperantia et hic ab auaritia auocari potest animi placatione*. Illa autem altera ratio et oratio, quae simul et opinionem falsam tollit et aegritudinem detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad uolgus adhibenda. Quaedam autem sunt aegritudines, quas leuare illa medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse uirtutis, nihil animi, nihil offici, nihil honestatis, propter mala is quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admouenda curatio et talis quidem quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. Inter omnis enim conuenire oportet commotiones animorum a recta ratione auersas esse uitiosas, ut, etiam si et mala sint illa quae metum aegritudinemue et bona quae cupiditatem laetitiamue moueant, tamen sit uitiosa ipsa commotio. Constantem enim quendam uolumus, sedatum, grauem, humana omnia praeeminentem illum esse, quem magnanimum et fortem uirum dicimus. Talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest; eorum enim haec sunt qui euentus humanos superiores quam suos animos esse ducunt.
XXIX
Quare omnium philosophorum, ut ante dixi, una ratio est medendi, ut nihil quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit perturbatione dicendum. Itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum bonum illud necne sit quod lubidinem moueat, sed lubido ipsa tollenda est, ut siue, quod honestum est, id sit summum bonum, siue uoluptas, siue horum utrumque coniunctum, siue tria illa genera bonorum, tamen, etiam si uirtutis ipsius uehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. Continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque uitae. Itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret Euripides, primos tris uersus reuocasse dicitur Socrates: "Neque tam terribilis ulla fando oratio est, nec fors nec ira caelitum inuectum malum, quod non natura humana patiendo ecferat". Est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere, enumeratio eorum qui tulerunt. Etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio (non enim sapientes eramus) maerore et dolore conscripsimus; quodque uetat Chrysippus, ad recentis quasi tumores animi reme dium adhibere, id nos fecimus naturaeque uim attulimus, ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.
XXX
Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. Est enim metus, ut aegritudo praesentis, sic ille futuri mali; itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant; alii autem metum praemolestiam appellabant, quod esset quasi dux consequentis molestiae. Quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia; nam uidendum est in utrisque ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus. Sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate leuitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. Itaque, siue casu accidit siue consilio, percommode factum est quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum est. Quae si probata sunt, metu magna ex parte liberati sumus.
XXXI
Ac de malorum opinione hactenus; uideamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. Mihi quidem in tota ratione ea quae pertinet ad animi perturbationes, una res uidetur causam continere: omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis uoluntarias. Hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio atque, ut in malis opinatis leuiora ea quae uidentur grauia et intolerabilia, sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna et laetabilia ducuntur. Atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum quae perturbent animum aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione maleuolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus. Atque erat facile, sequentem eam rationem quae maxume probatur de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. Sint sane ista bona quae putantur, honores diuitiae uoluptates cetera; tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, uituperetur tamen cachinnatio. Eodem enim uitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque leuitate cupiditas eat in appetendo qua laetitia in fruendo; et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leues; et cum inuidere aegritudinis sit, malis autem alienis uoluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet. Atque ut confidere decet, timere non decet, sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus (illud iam supra diximus, contractionem animi recte fieri numquam posse, elationem posse); aliter enim Naeuianus ille gaudet Hector: "Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato uiro", aliter ille apud Trabeam: "Lena delenita argento nutum obseruabit meum, quid uelim, quid studeam. Adueniens digito impellam ianuam: fores patebunt. De inprouiso Chrysis ubi me aspexerit, alacris obuiam mihi ueniet complexum exoptans meum, mihi se dedet". Quam haec pulchra putet, ipse iam dicet: "Fortunam ipsam anteibo fortunis meis".
XXXII
Haec laetitia quam turpis sit, scitum est diligenter attendentem penitus uidere. Et ut turpes sunt qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur ueneriis uoluptatibus, sic flagitiosi qui eas inflammato animo concupiscunt. Totus uero iste qui uolgo appellatur amor, nec hercule inuenio quo nomine alio possit appellari, tantae leuitatis est, ut nihil uideam quod putem conferendum. Quem Caecilius "deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum" existumat, "cui in manu sit quem esse dementem uelit, quem sapere, quem in san‹um› ire, quem in morbum inici, ... quem contra amari, quem expeti, quem arcessier". O praeclaram emendatricem uitae poeticam, quae amorem flagiti et leuitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet! De comoedia loquor, quae, si haec flagitia nos non probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum? "Tu me amoris magis quam honoris seruauisti gratia". Quid ergo? Hic amor Medeae quanta miseriarum excitauit incendia! Atque ea tamen apud alium poetam patri dicere audet se "coniugem" habuisse "illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre".
XXXIII
Sed poetas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio uersari ipsum uidemus Iouem; ad magistros uirtutis philosophos ueniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente. Quis est enim iste amor amicitiae? Cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem? Mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo uidetur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores. Bene ergo Ennius: "Flagiti principium est nudare inter ciuis corpora". Qui ut sint, quod fieri posse uideo, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis quod se ipsi continent et coercent. Atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat quid poetae uelint, aut non intellegit quid apud Euripidem et loquatur et cupiat Laius? Quid denique homines doctissimi et summi poetae de se ipsis et carminibus edunt et cantibus? Fortis uir in sua re publica cognitus quae de iuuenum amore scribit Alcaeus! Nam Anacreontis quidem tota poesis est amatoria. Maxume uero omnium flagrasse amore Reginum Ibycum apparet ex scriptis.
XXXIV
Atque horum omnium lubidinosos esse amores uidemus; philosophi sumus exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus. Stoici uero et sapientem amaturum esse dicunt et amorem ipsum "conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie" definiunt. Qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; uacat enim omni libidine, haec autem de libidine oratio est. Sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania qualis in Leucadia est: "si quidem sit quisquam deus, cui ego sim curae". At id erat deis omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur uoluptate amatoria! "Heu me infelicem!". Nihil uerius. Probe et ille: "Sanusne es, qui temere lamentare?". Scilicet insanus uidetur etiam suis. At quas tragoedias efficit! "Te, Apollo sancte - fer opem! -, teque, omnipotens Neptune, inuoco, uosque adeo, Venti!". Mundum totum se ad amorem suum subleuandum conuersurum putat; Venerem unam excludit ut iniquam: "Nam quid ego te appellem, Venus?". Eam prae lubidine negat curare quicquam. Quasi uero ipse non propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat),
XXXV
sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut ei illud quod cupiat ostendatur quam leue, quam contemnendum, quam nihili sit omnino, quam facile uel aliunde uel alio modo perfici uel omnino neglegi possit; abducendus etiam est non numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non conualescentes saepe curandus est. Etiam nouo quidam amore ueterem amorem tamquam clauo clauum eiciendum putant. Maxume autem admonendus est quantus sit furor amoris; omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla uehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, sed ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est. Nam ut illa praeteream, quae sunt furoris, haec ipsa per sese quam habent leuitatem, quae uidentur esse mediocria, "iniuriae suspiciones inimicitiae indutiae bellum pax rursum. Incerta haec si tu postules ratione certa facere, nihilo plus agas quam si des operam ut cum ratione insanias". Haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa prauitate deterreat? Est etiam illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi uoluntariam. Etenim, si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.
XXXVI
Ira, uero, [quae] quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet. Cuius inpulsu existit etiam inter fratres tale iurgium: "Quis homo te exsuperabit usquam gentium inpudentia? Quis uir autem militia te?". Nosti quae secuntur; alternis enim uersibus intorquentur inter fratres grauissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem nouam: "Maior mihi moles, maius miscendum est malum, qui illius acerbum cor contundam et comprimam". Quo igitur haec erumpit moles? Audi Thyestem: "Ipsus hortatur me frater ut meos malis miser mandarem natos". Eorum uiscera apponit! Quid est enim quo non progrediatur eodem ira quo furor? Itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet. His aut subtrahendi sunt ei in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant (quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere?), aut rogandi orandique sunt ut, si quam habent ulciscendi uim, differant in tempus aliud, dum deferuescat ira; deferuescere autem certe significat ardorem animi inuita ratione excitatum, ex quo illud laudatur Archytae, qui, cum uilico factus esset iratior: "Quo te modo" inquit "accepissem, nisi iratus essem!".
XXXVII
Vbi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt (potest utilis esse insania?) aut naturalem? (an quicquam est secundum naturam, quod fit repugnante ratione?); quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret quod fecisset per iram? Vt Alexandrum regem uidemus, qui, cum interemisset Clitum familiarem suum, uix a se manus abstinuit: tanta uis fuit paenitendi. Quibus cognitis quis est qui dubitet quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac uoluntarius? Quis autem dubitarit quin aegrotationes animi, qualis est auaritia, gloriae cupiditas, ex eo quod magni aestumetur ea res, ex qua animus aegrotat, oriantur? Vnde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione. Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio grauis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia exspectati et inpendentis mali; et si spes est exspectatio boni, mali exspectationem esse necesse est metum. Vt igitur metus, sic reliquae perturbationes sunt in malo ***. Ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut inuidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala ualetudine animi, sanabiles tamen, ut Socrates dicitur. Cum multa in conuentu uitia conlegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate uitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate subleuatus, cum illa sibi insignita, sed ratione a se deiecta diceret. Ergo, ut optuma quisque ualetudine adfectus potest uideri ut natura ad aliquem morbum procliuior, sic animus alius ad alia uitia propensior. Qui autem non natura, sed culpa uitiosi esse dicuntur, eorum uitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque procliuior. Inueteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam *** perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
XXXVIII
Sed cognita iam causa perturbationum, quae omnes oriuntur ex iudiciis opinionum et uoluntatibus, sit iam huius disputationis modus. Scire autem nos oportet, cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus, nihil a philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt. Morte enim contempta et dolore ad patiendum leuato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est. Etsi enim omnis animi perturbatio grauis est nec multum differt ab amentia, tamen [ita] ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos. Itaque non fortuito factum uidetur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. Sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et uoluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum esse uideatur. Hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur. Demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari. His enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. Aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati uolumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque uiuendi.