I
In uerborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitudinem an similitudinem sequi deberet, multi quaesierunt. Cum ab his ratio quae ab similitudine oriretur uocaretur analogia, reliqua pars appellaretur anomalia: de qua re primo libro quae dicerentur cur dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae dicerentur, cur potius similitudinem conueniret praeponi: quarum rerum quod nec fundamenta, ut debuit, posita ab ullo neque ordo ac natura, ut res postulat, explicita, ipse eius rei formam exponam. Dicam de quattuor rebus, quae continent declinationes uerborum: quid sit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant logon, quid pro portione quod dicunt ana logon, quid consuetudo; quae explicatae declarabunt analogiam et anomaliam, unde sit, quid sit, cuius modi sit.
II
De similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem uerborum. Simile est quod res plerasque habere uidetur easdem quas illud cuiusque simile: dissimile est quod uidetur esse contrarium huius. Minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile, quin addatur quoius sit dissimile. Sic dicitur similis homo homini, equus equo, et dissimilis homo equo: nam similis est homo homini ideo, quod easdem figuras membrorum habent, quae eos diuidunt ab reliquorum animalium specie. In ipsis hominibus simili de causa uir uiro similior quam uir mulieri, quod plures habent easdem partis; et sic senior seni similior quam puero. Eo porro similiores sunt qui facie quoque paene eadem, habitu corporis, filo: itaque qui plura habent eadem, dicuntur similiores; qui proxume accedunt ad id, ut omnia habeant eadem, uocantur gemini, simillimi. Sunt qui tris naturas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod alias uocant non simile, alias non dissimile sed quamuis tria sint simile dissimile neutrum, tamen potest diuidi etiam in duas partes sic, quodcumque conferas aut simile esse aut non esse; simile esse et dissimile, si uideatur esse ut dixi, neutrum, si in neutram partem praeponderet, ut si duae res quae conferuntur uicenas habent partes et in his denas habeant easdem, denas alias ad similitudinem et dissimilitudinem aeque animaduertendas: hanc naturam plerique subiciunt sub dissimilitudinis nomen. Quare quoniam fit ut potius de uocabulo quam de re controuersia esse uideatur, illud est potius aduertendum, quom simile quid esse dicitur, cui parti simile dicatur esse (in hoc enim solet esse error), quod potest fieri ut homo homini similis non sit, ut multas partis habeat similis et ideo dici possit similis habere oculos, manus, pedes, sic alias res separatim et una plures. Itaque quod diligenter uidendum est in uerbis, quas partis et quot modis oporteat similis habere quae similitudinem habere dicuntur, ut infra apparebit, is locus maxime lubricus est. Quid enim similius potest uideri indiligenti quam duo uerba haec suis et suis? Quae non sunt, quod alterum significat suere, alterum suem. Itaque similia uocibus esse ac syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis uidemus, quod alterum habet tempora, alterum casus, quae duae res uel maxime discernunt analogias. Item propinquiora genere inter se uerba similem saepe pariunt errorem, ut in hoc, quod nemus, et lepus uidetur esse simile, quom utrumque habeat eundem casum rectum; sed non est simile, quod eis certae similitudines opus sunt, in quo est ut in genere nominum sint eodem, quod in his non estJ nam in uirili genere est lepus, ex neutro nemus; dicitur enim hic lepus et hoc nemus. Si eiusdem generis essent, utrique praeponeretur idem ac diceretur aut hic lepus et hic nemus aut hoc nemus, hoc lepus. Quare quae et cuius modi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui declinationes uerborum proportione sintne quaeret. Quem locum, quod est difficilis, qui de his rebus scripserunt aut uitauerunt aut inceperunt neque adsequi potuerunt. Itaque in eo dissensio neque ea unius modi apparet: nam alii de omnibus uniuersis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius Sidonius, qui scripsit ea esse septuaginta unum, alii partis eius quae habet casus, cuius eidem hic cum dicat esse discrimina quadraginta septem, Aristocles rettulit in litteras XIIII, Parmeniscus VIII, sic alii pauciora aut plura. Quarum similitudinum si esset origo recte capta et inde orsa ratio, minus erraretur in declinationibus uerborum. Quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, ad quae similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in uerborum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit. Nam debet esse unum, ut uerbum uerbo, unde declinetur, sit simile; alterum, ut e uerbo in uerbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdem modi sit: alias enim ab similibus uerbis similiter declinantur, ut ab erus ferus, ero fero, alias dissimiliter erus ferus, eri ferum. Cum utrumque et uerbum uerbo erit simile et declinatio declinationi, tum denique dicam esse simile ac duplicem et perfectam similitudinem habere, id quod postulat analogia. Sed ne astutius uidear posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum utriusque inferiores species sint plures, si de his reticuero, ut mihi relinquam latebras, repetam ab origine similitudinum quae in conferendis uerbis et inclinandis sequendae aut uitandae sint. Prima diuisio in oratione, quod alia uerba nusquam declinantur, ut haec uix mox, alia declinantur, ut ab lima limae, a fero ferebam, et cum nisi in his uerbis quae declinantur non possit esse analogia, qui dicit simile esse mox et nox errat, quod non est eiusdem generis utrumque uerbum, cum nox succedere debeat sub casuum rationem, mox neque debeat neque possit. Secunda diuisio est de his uerbis quae declinari possunt, quod alia sunt a uoluntate, alia a natura. Voluntatem appello, cum unus quiuis a nomine aliae rei imponit nomen, ut Romulus Romae; naturam dico, cum uniuersi acceptum nomen ab eo qui imposuit non requirimus quemadmodum is uelit declinari, sed ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. De his duabus partibus uoluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad rationem. Quare proinde ac simile conferre non oportet ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine uehementer natat, quod declinantes imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, turbulenta necesse est dicere. Itaque neque Aristarchei neque alii in analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc genere declinatio in communi consuetudine uerborum aegrotat, quod oritur e populo multiplici et imperito: itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia quam analogia. Tertia diuisio est: quae uerba declinata natura; ea diuiduntur in partis quattuor: in unam quae habet casus neque tempora, ut docilis et facilis; in alteram quae tempora neque casus, ut docet facit; in tertiam quae utraque, ut docens faciens; in quartam quae neutra, ut docte et facete. Ex hac diuisione singulis partibus tres reliquae dissimiles. Quare nisi in sua parte inter se collata erunt uerba, si conueniunt, non erit ita simile, ut debeat facere idem. Vnius cuiusque partis quoniam species plures, de singulis dicam. Prima pars casualis diuiditur in partis duas, in nominatus scilicet et articulos, quod aeque finitum et infinitum est ut hic et quis; de his generibus duobus utrum sumpseris, cum reliquo non conferendum, quod inter se dissimiles habent analogias. In articulis uix adumbrata est analogia et magis rerum quam uocum; in nominatibus magis expressa ac plus etiam in uocibus ac syllabarum similitudinibus quam in rebus suam optinet rationem. Etiam illud accedit ut in articulis habere analogias ostendere sit difficile, quod singula sint uerba, hic contra facile, quod magna sit copia similium nominatuum. Quare non tam hanc partem ab illa diuidendum quam illud uidendum, ut satis sit uerecundiae etiam illam in eandem arenam uocare pugnatum. Vt in articulis duae partes, finitae et infinitae, sic in nominatibus duae, uocabulum et nomen: non enim idem oppidum et Roma, cum oppidum sit uocabulum, Roma nomen, quorum discrimen in his reddendis rationibus alii discernunt, alii non; nos sicubi opus fuerit, quid sit et cur, ascribemus. Nominatui ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu eodem: specie, ut si nomen est quod conferas, cum quo conferas sit nomen; genere, ut non solum unum sed utrumque sit uirile; casu, ut si alterum sit dandi, item alterum sit dandi; exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alterum habeat. Ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, uni transuersi, alteri derecti, ut in tabula solet in qua latrunculis ludunt. Transuersi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus albi albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut albus alba album; utrique sunt partibus senis. Transuersorum ordinum partes appellantur casus, derectorum genera, utrisque inter se implicatis forma. Dicam prius de transuersis. Casuum uocabula alius alio modo appellauit; nos dicemus, qui nominandi causa dicitur, nominandi uel nominatiuum... ...dicuntur unae scopae, non dicitur una scopa: alia enim natura, quod priora simplicibus, posteriora in coniunctis rebus uocabula ponuntur, sic bigae, sic quadrigae a coniunctu dictae. Itaque non dicitur, ut haec una lata et alba, sic una biga, sed unae bigae, neque dicitur ut hae duae latae, albae, sic hae duae bigae et quadrigae, sed hae binae bigae et quadrigae. Item figura uerbi qualis sit refert, quod in figura uocis alias commutatio fit in primo uerbo suit modo suit, alias in medio, ut curso cursito, alias in extremo, ut doceo docui, alias communis, ut lego legi. Refert igitur ex quibus litteris quodque uerbum constet, maxime extrema, quod ea in plerisque commutatur. Quare in his quoque partibus similitudines ab aliis male, ab aliis bene quod solent sumi in casibus conferendis, recte an perperam uidendum; sed ubicumque commouentur litterae, non solum eae sunt animaduertendae, sed etiam quae proxumae sunt neque mouentur: haec enim uicinitas aliquantum potest in uerborum declinationibus. In quis figuris non ea similia dicemus quae similis res significant, sed quae ea forma sint, ut eius modi res similis ex instituto significare plerumque soleant, ut tunicam uirilem et muliebrem dicimus non eam quam habet uir aut mulier, sed quam habere ex instituto debet: potest enim muliebrem uir, uirilem mulier habere, ut in scaena ab actoribus haberi uidemus, sed eam dicimus muliebrem, quae de eo genere est quo indutui mulieres ut uterentur est institutum. Vt actor stolam muliebrem sic Perpenna et Caecina et Spurinna figura muliebria dicuntur habere nomina, non mulierum. Flexurae quoque similitudo uidenda ideo quod alia uerba quam uiam habeant ex ipsis uerbis, unde declinantur, apparet, ut quemadmodum oporteat uti praetor consul, praetori consuli; alia ex transitu intelleguntur, ut socer macer, quod alterum fit socerum, alterum macrum, quorum utrumque in reliquis a transitu suam uiam sequitur et in singularibus et in multitudinis declinationibus. Hoc fit ideo quod naturarum genera sunt duo quae inter se conferri possunt, unum quod per se uideri potest, ut homo et equus, alterum sine assumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, ut eques et equiso uterque enim dicitur ab equo. Quare hominem homini similem esse aut non esse, si contuleris, ex ipsis hominibus animaduersis scies; at duo inter se similiterne sint longiores quam sint eorum fratres, dicere non possis, si illos breuiores cum quibus conferuntur quam longi sint ignores; sic latiorum atque altiorum, item cetera eiusdem generis sine assumpto extrinsecus aliquo perspici similitudines non possunt. Sic igitur quidam casus quod ex hoc genere sunt, non facile est dicere similis esse, si eorum singulorum solum animaduertas uoces, nisi assumpseris alterum, quo flectitur in transeundo uox. Quod ad nominatuom similitudines animaduertendas arbitratus sum satis esse tangere, haec sunt. Relinquitur de articulis, in quibus quaedam eadem, quaedam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadem, quod sunt et uirilia et muliebria et neutra, et quod alia sunt ut significent unum, alia ut plura, et de casibus quod habent quinos: nam uocandi uoce notatus non est. Proprium illud habent, quod partim sunt finita, et hic haec, partim infinita, ut quis et quae, quorum quod adumbrata et tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est. Secundum genus quae uerba tempora habent neque casus, sed habent personas. Eorum declinatuum species sunt sex: una quae dicitur temporalis, ut legebam gemebam, lego, gemo; altera personarum, ut sero meto, seris metis; tertia rogandi, ut scribone legone, scribisne legisne. Quarta respondendi, ut fingo pingo, fingis pingis; quinta optandi, ut dicerem facerem, dicam faciam; sexta imperandi, ut cape rape, capito rapito. Item sunt declinatuum species quattuor quae tempora habent sine personis: in rogando, ut foditurne sereturne, et fodieturne sereturne. Ab respondendi specie eaedem figurae fiunt extremis syllabis demptis; optandi species, ut uiuatur ametur, uiueretur amaretur. Imperandi declinatus sintne habet dubitationem et eorum sitne haec ratio: paretur pugnetur, parator pugnator. Accedunt ad has species a copulis diuisionum quadrinis: ab infecti et perfecti, ut emo edo, emi edi; ab semel et saepius, ut scribo lego, scriptito lectito; a faciendi et patiendi, ut uro ungo, uror ungor; a singulari et multitudinis, ut laudo culpo, laudamus culpamus. Huius generis uerborum cuius species exposui quam late quidque pateat et cuius modi efficiat figuras, in libris qui de formulis uerborum erunt diligentius expedietur. Tertii generis, quae declinantur cum temporibus ac casibus ac uocantur a multis ideo participalia, sunt hoc genere ... ... quemadmodum declinemus, quaerimus casus eius, etiamsi siqui finxit poeta aliquod uocabulum et ab eo casum ipse aliquem perperam declinauit, potius eum reprehendimus quam sequimur. Igitur ratio quam dico utrubique, et in his uerbis quae imponuntur et in his quae declinantur, neque non etiam tertia illa, quae ex utroque miscetur genere. Quarum una quaeque ratio collata cum altera aut similis aut dissimilis, aut saepe uerba alia, ratio eadem, et nonnunquam ratio alia, uerba eadem. Quae ratio in amor amori, eadem in dolor dolori, neque eadem in dolor dolorem, et cum eadem ratio quae est in amor et amoris sit in amores et amorum, tamen ea, quod non in ea qua oportet confertur materia, per se solum efficere non potest analogias propter disparilitatem uocis figurarum, quod uerbum copulatum singulare cum multitudine: ita cum est pro portione, ut eandem habeat rationem, tum denique ea ratio conficit id quod postulat analogia; de qua deinceps dicam.
III
Sequitur tertius locus, quae sit ratio pro portione; ea Graece uocatur ana logon; ab analogo dicta analogia. Ex eodem genere quae res inter se aliqua parte dissimiles rationem habent aliquam, si ad eas duas alterae duae res allatae sunt, quae rationem habeant eandem, quod ea uerba bina habent eundem logon, dicitur utrumque separatim analogon, simul collata quattuor analogia. Nam ut in geminis, cum similem dicimus esse Menaechmum Menaechmo, de uno dicimus; cum similitudinem esse in his, de utroque: sic cum dicimus eandem rationem habere assem ad semissem quam habet in argento libella ad simbellam, quid sit analogon ostendimus; cum utrubique dicimus et in aere et in argento esse eandem rationem, tum dicimus de analogia. Vt sodalis et sodalitas, ciuis et ciuitas non est idem, sed utrumque ab eodem ac coniunctum, sic analogon et analogia idem non est, sed item est congeneratum. Quare si homines sustuleris, sodalis sustuleris; si sodalis, sodalitatem: sic item si sustuleris logon, sustuleris analogon; si id, analogian. Quae cum inter se tanta sint cognatione, debebis suptilius audire quam dici expectare, id est cum dixero quid de utroque et erit commune, ne expectes, dum ego in scribendo transferam in reliquum, sed ut potius tu persequare animo. Haec fiunt in dissimilibus rebus, ut in numeris si contuleris cum uno duo, sic cum decem uiginti: nam quam rationem duo ad unum habent, eandem habent uiginti ad decem; in nummis in similibus sic est ad unum uictoriatum denarius, sicut ad alterum uictoriatum alter denarius; sic item in aliis rebus omnibus pro portione dicuntur ea, in quo est sic quadruplex natura, ut in progenie quomodo est filius ad patrem, est filia ad matrem, et ut est in temporibus meridies ad diem, sic media nox ad noctem. Hoc poetae genere in similitudinibus utuntur multum, hoc acutissime geometrae, hoc in oratione diligentius quam alii ab Aristarcho grammatici, ut cum dicuntur pro portione similia esse amorem amori, dolorem dolori, cum ita dissimile esse uideant amorem et amori, quod est alio casu, item dolorem dolori, sed dicunt, quod ab similibus. Nonnunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera transuersa. Quod dico, apertius sic fiet. Esto sic expositos esse numeros, ut in primo uersu sit unum duo quattuor, in secundo decem uiginti quadraginta, in tertio centum ducenti quadringenti. In hac formula numerorum duo inerunt quos dixi logoe, qui diuersas faciant analogias: unus duplex qui est in obliquis uersibus, quod est ut unus ad duo, sic duo ad quattuor; alter decemplex in directis ordinibus, quod est ut unum ad decem, sic decem ad centum. Similiter in uerborum declinationibus est biuium, quod et ab recto casu declinantur in obliquos et ab recto casu in rectum, ita ut formulam similiter efficiant, quod sit primo uersu hic albus, huic albo, huius albi, secundo haec alba, huic albae, huius albae, tertio hoc album, huic albo, huius albi. Itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiae hoc genus Albius Atrius, Albio Atrio, quae scilicet erit particula ex illa binaria, per directas declinationes Albius Atrius, Albia Atria, quae scilicet denaria, formula analogiarum, de qua supra dixi. Analogia quae dicitur, eius genera sunt duo: unum deiunctum sic est: ut unum ad duo sic decem ad uiginti; alterum coniunctum sic: ut est unum ad duo, sic duo ad quattuor. In hoc quod duo bis dicuntur et tum cum conferimus ad unum et tunc cum ad quattuor, hoc quoque natura dicitur quadruplex,; sic e septem chordis citharae tamen duo dicuntur habere tetrachorda, quod quemadmodum crepat prima ad quartam chordam, sic quarta ad septumam respondet, media est alterius prima, alterius extrema. Medici in aegroto septumos dies qui obseruant, quarto die ideo diligentius signa morbi aduertunt, quod quam rationem habuit primus dies ad quartum eandem praesagit habiturum qui est futurus ab eo quartus, qui est septumus a primo. Quadruplices deiunctae in casibus sunt uocabulorum, ut rex regi, lex legi, coniunctae sunt triplices in uerborum tribus temporibus, ut legebam lego legam, quod quam rationem habet legebam ad lego hanc habet lego ad legam. In hoc fere omnes homines peccant, quod perperam in tribus temporibus haec uerba dicunt, cum proportione uolunt pronuntiare. Nam cum sint uerba alia infecta, ut lego et legis, alia perfecta, ut legi et legisti, et debeant sui cuiusque generis in coniungendo copulari, et cum recte sit ideo lego ad legebam, non recte est lego ad legi, quod legi significat quod perfectum: ut haec tutudi pupugi, tundo pungo, tundam pungam, item necatus sum uerberatus sum, necor uerberor, necabor uerberabor, iniuria reprehendant, quod et infecti inter se similia sunt et perfecti inter se, ut tundebam tundo tundam et tutuderam tutudi tutudero; sic amabar amor amabor, et amatus eram amatus sum amatus ero. Itaque inique reprehendunt qui contra analogias dicunt, cur dispariliter in tribus temporibus dicantur quaedam uerba, natura cum quadruplex sit analogia. Id nonnunquam, ut dixi, pauciores uidetur habere partes, sic etiam alias pluris, ut cum est: quemadmodum ad tria unum et duo, sic ad sex duo et quattuor, quae tamen quadripertito comprehenditur forma, quod bina ad singula conferuntur; quod in oratione quoque nonnunquam reperietur sic: ut Diomedes confertur Diomedi et Diomedis, sic dicitur ab Hercules Herculi et Herculis. Et ut haec ab uno capite ac recto casu in duo obliquos discedunt casus, sic contra multa ab duobus capitibus recti casuis confluunt in obliquom unum. Nam ut ab his rectis hi Baebiei, hae Baebiae fit his Baebieis, sic est ab his hi Caelii, hae Caeliae his Caeliis. A duobus similibus dissimiliter declinantur, ut fit in his nemus holus, nemora holera. Alia ab dissimilibus similiter declinantur, ut in articulis ab hic iste, hunc istunc. Analogia fundamenta habet aut a uoluntate hominum aut a natura uerborum aut a re utraque. Voluntatem dico impositionem uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina. Qui impositionem sequetur, dicet, si simile in recto casu dolus et malus, fore in obliquo dolo et malo; qui naturam sequetur, si sit simile in obliquis Marco Quinto, fore ut sit Marcus Quintus; qui utrumque sequetur, dicet si sit simile, transitus ut est in seruus serue, fore ut sit item ceruus cerue. Commune omnium est, ut quattuor figurae uocis habeant proportione declinatus. Primum genus est ortum ab similitudine in rectis casibus, secundum ab similitudine quae est in obliquis, tertium ab similitudine quae est in transitibus de casu in casum. Primo genere ab imposito ad naturam proficiscimur, in secundo contra, in tertio ab utroque. Quocirca etiam hoc tertium potest bifariam diuisum tertium et quartum dici, quod in eo uel prosus et rusus potest dici. Qui initia faciet analogiae impositiones, ab his obliquas figuras declinare debebit; qui naturam, contra; qui ab utraque, reliquas declinationes ab eiusmodi transitibus. Impositio est in nostro dominatu, nos in naturaeJ quemadmodum enim quisque uolt, imponit nomen, at declinat, quemadmodum uolt natura. Sed quoniam duobus modis imponitur uocabulum aut re singulari aut multitudine, singulari, ut cicer, multitudinis, ut scalae, nec dubium est, quin ordo declinatuum, in quo res singulares declinabuntur solae, ab singulari aliquo casu proficiscatur, ut cicer ciceri ciceris, item contra in eo ordine, qui multitudinis erit solum, quin a multitudinis aliquo casu ordiri conueniat, ut scalae scalis scalas: aliud uidendum est, cum duplex natura copulata ac declinatuum bini fiant ordines, ut est Mars Martes, unde tum ratio analogiae debeat ordiri, utrum ab singulari re in multitudinem an contra. Neque enim si natura ab uno ad duo peruenit, idcirco non potest apertius esse in docendo posterius, ut inde incipias, ut quid sit prius ostendas. Itaque et hi qui de omni natura disputant atque ideo uocantur physici, tamen ex his ab uniuersa natura profecti retro quae essent principia mundi ostendunt. Oratio cum ex litteris constet, tamen ex ea grammatici de litteris ostenderunt. Quare in demonstrando, quoniam potius proficisci oportet ab eo quod apertius est quam ab eo quod prius est et potius quam a corrupto principio ab incorrupto, ab natura rerum quam ab lubidine hominum, et Haec tria quae sequenda magis sunt minus sunt in singularibus quam in multitudinis, a multitudine commodius potest ordiri, quod in his principiis minus rationis uerbis fingendis. Verborum formas facilius ex multitudinis singularis uideri posse quam ex singularibus multitudinis haec ostendunt: trabes trabs, duces dux. Videmus enim ex his uerbis trabes duces de extrema syllaba E litteram exclusam et ideo in singulari factum esse trabs dux. Contra ex singularibus non tam uidemus quemadmodum facta sint ex B et S trabs et ex C et S dux. Si multitudinis rectus casus forte figura corrupta erit, id quod accidit raro, prius id corrigemus quam inde ordiemur; ab obliquis adsumere oportet figuras eas quae non erunt ambiguae, siue singulares siue multitudinis, ex quibus id, cuius modi debent esse, perspici possit. Nam nonnunquam alterum ex altero uidetur, ut Chrysippus scribit, quemadmodum pater ex filio et filius ex patre, neque minus in fornicibus propter sinistram dextra stat quam propter dextram sinistra. Quapropter et ex rectis casibus obliqui et ex obliquis recti et ex singularibus multitudinis et ex multitudinis singulares nonnunquam recuperari possunt. Principium id potissimum sequi debemus, ut in eo fundamentum sit, natura, quod in declinationibus ibi facilior ratio. Facile est enim animaduertere, peccatum magis cadere posse in impositiones eas quae fiunt plerumque in rectis casibus singularibus, quod homines imperiti et dispersi uocabula rebus imponunt, quocumque eos libido inuitauit: natura incorrupta plerumque est suapte sponte, nisi qui eam usu inscio deprauabit. Quare si quis principium analogiae potius posuerit in naturalibus casibus quam in impositiciis, non multa inconcinna in consuetudine occurrent et a natura libido humana corrigetur, non a libidine natura, quod qui impositionem sequi uoluerint facient contra. Sin ab singulari quis potius proficisci uolet, initium facere oportebit ab sexto casu, qui est proprius Latinus: nam eius casuis litterarum discriminibus facilius reliquorum uarietatem discernere poterit, quod ei habent exitus aut in A, ut hac terra, aut in E, ut hac lance, aut in I, ut hac claui, aut in O, ut hoc caelo, aut in V, ut hoc uersu. Igitur ad demonstrandas declinationes biceps uia haec. Sed quoniam ubi analogia, tria, unum quod in rebus, alterum quod in uocibus, tertium quod in utroque, duo priora simplicia, tertium duplex, animaduertendum haec quam inter se habeant rationem. Primum ea quae sunt discrimina in rebus, partim sunt quae ad orationem non attineant, partim quae pertineant. Non pertinent ut ea quae obseruant in aedificiis et signis faciendis ceterisque rebus artifices, e quis uocantur aliae harmonicae, sic item aliae nominibus aliis: sed nulla harum fit in loquendo pars. Ad orationem quae pertinent, res eae sunt quae uerbis dicuntur pro portione neque a similitudine quoque uocum declinatus habent, ut Iupiter Marspiter, Ioui Marti. Haec enim genere nominum et numero et casibus similia sunt inter se, quod utraque et nomina sunt et uirilia sunt et singularia et casu nominandi et dandi. Alterum genus uocale est, in quo uoces modo sunt pro portione similes, non res, ut biga bigae, nuptia nuptiae: neque enim in his res singularis subest una, cum dicitur biga quadriga, neque ab his uocibus quae declinata sunt, multitudinis significant quicquam, id quod omnia multitudinis quae declinantur ab uno, ut a merula merulae: sunt enim eius modi, ut singulari subiungatur, sic merulae duae, catulae tres, faculae quattuor. Quare cum idem non possit subiungi, quod non dicimus biga una, quadrigae duae, nuptiae tres, sed pro eo unae bigae, binae quadrigae, trinae nuptiae, apparet non esse a biga et quadriga bigae et quadrigae, sed ut est huius ordinis una duae tres principium una, sic in hoc ordine altero unae binae trinae principium est unae. Tertium genus est illud duplex quod dixi, in quo et res et uoces similiter pro portione dicuntur ut bonus malus, boni mali, de quorum analogia et Aristophanes et alii scripserunt. Etenim haec denique perfecta ut in oratione, illae duae simplices inchoatae analogiae, de quibus tamen separatim dicam, quod his quoque utimur in loquendo. Sed prius de perfecta, in qua et res et uoces quadam similitudine continentur, cuius genera sunt tria: unum uernaculum ac domi natum, alterum aduenticium, tertium nothum ex peregrino hic natum. Vernaculum est ut sutor et pistor, sutori pistori; aduenticium est ut Hectores Nestores, Hectoras Nestoras; tertium illum nothum ut Achilles et Peles. De his primo genere multi utuntur non modo poetae, sed etiam plerique omnes qui soluta oratione loquuntur. Haec primo dicebant ut quaestorem praetorem, sic Hectorem Nestorem: itaque Ennius ait: Hectoris natum de muro iactarier. Accius haec in tragoediis largius a prisca consuetudine mouere coepit et ad formas Graecas uerborum magis reuocare, a quo Valerius ait: Accius Hectorem nollet facere, Hectora mallet. Quod aduenticia pleraque habemus Graeca, secutum ut de nothis Graecanicos quoque nominatus plurimos haberemus. Itaque ut hic alia Graeca, alia Graecanica, sic analogiae. E quis quae hic nothae fiunt declinationes, de his aliae sunt priscae, ut Bacchides et Chrysides, aliae iuniores, ut Chrysides et Bacchides, aliae recentes, Chrysidas et Bacchidas; cum his omnibus tribus utantur nostri, maxime qui sequontur media in loquendo offendunt minimum, quod prima parum similia uidentur esse Graecis, unde sint tralata, tertia parum similia nostris.
IV
Omnis analogiae fundamentum similitudo quaedam, ea, ut dixi, quae solet esse in rebus et in uocibus et in utroque; in quam harum partem quodque sit inferendum e cuius modi, uidendum. Nam, ut dixi, neque rerum neque uocis similitudo ad has duplicis quas in loquendo quaerimus analogias uerborum exprimendas separatim satis est, quod utraque parte opus est simili. Quas ad loquendum ut perducas accedere debet usus: alia enim ratio qua facias uestimentum, alia quemadmodum utare uestimento. Vsuis species uidentur esse tres: una consuetudinis ueteris, altera consuetudinis huius, tertia neutrae. Vetera, ut cascus casci, surus suri; huius consuetudinis, ut albus caldus, albo caldo; neutrae, ut scala scalam, phalera phaleram. Ad quas accedere potest quarta mixta, ut amicitia inimicitia, amicitiam inimicitiam. Prima est qua usi antiqui et nos reliquimus, secunda qua nunc utimur, tertia qua utuntur poetae. Analogia non item ea definienda quae derigitur ad naturam uerborum atque illa quae ad usum loquendi. Nam prior definienda sic: analogia est uerborum similium declinatio similis, posterior sic: analogia est uerborum similium declinatio similis non repugnante consuetudine communi. At quom harum duarum ad extremum additum erit hoc "ex quadam parte," poetica analogia erit definita. Harum primam sequi debet populus, secundam omnes singuli e populo, tertiam poetae. Haec diligentius quam apertius dicta esse arbitror, sed non obscurius quam de re simili definitiones grammaticorum sunt, ut Aristeae, Aristodemi, Aristocli, item aliorum, quorum obscuritates eo minus reprehendendae, quod pleraeque definitiones re incognita propter summam breuitatem non facile perspiciuntur, nisi articulatim sunt explicatae. Quare magis apparebit, si erit aperte de singulis partibus, quid dicatur uerbum, quid similitudo uerbi, quid declinatio, quid similitudo declinationis non repugnante consuetudine communi, quid ex quadam parte. Verbum dico orationis uocalis partem, quae sit indiuisa et minima. Si declinationem naturalem habeat, simile uerbum uerbo tum quom, et re quam significat et uoce qua significat et in figura e transitu declinationis parile. Declinatio est, cum ex uerbo in uerbum aut ex uerbi discrimine, ut transeat mens, uocis commutatio fit aliqua. Similitudo declinationis, cum item ex aliqua figura in figuram transit, ut id transit, cum quo confertur. Adiectum est "non repugnante consuetudine communi", quod quaedam uerba contra usum ueterem inclinata patietur, ut passa Hortensium dicere pro hae ceruices ceruix, quaedam non, ut si dicas pro fauces faux. Vbi additur "ex quadam parte", significat non esse in consuetudine in his uerbis omnis partis, ut declinatum ab amo uiuo amor sed non uiuor.
V
Quid uideretur analogia in oratione et quas haberet species et quae de his sequendae uiderentur, ut breui potui informaui; nunc, in quibus non debeat esse ac proinde ac debeat soleat quaeri, dicam. Ea fere sunt quattuor genera: primum in id genus uerbis quae non declinantur analogia non debet quaeri, ut in his nequam mox uix. De his magis in alio quam in alio erratur uerbo. Dant enim non habere casus mox et uix, nequam habere, quod dicamus hic nequam et huius nequam et huic nequam. Cum enim dicimus hic nequam et huius nequam, tum hominis eius, quem uolumus ostendere esse nequam, dicimus casus, et ei proponimus tum hic nomen, cuius putamus nequitiam. Quod uocabulum factum ut ex non et uolo nolo sic ex ne et quicquam item media extrita syllaba coactum est nequam. Itaque ut eum quem putamus esse non hili dicimus nihili, sic in quo putamus esse ne quicquam dicimus nequam. Secundo, si unum solum habent casum in uoce, quod non declinentur, ut litterae omnes. Tertio, si singularis est uocabuli series neque habet cum qua comparari possit, ut esse putant caput capiti capitis capite. Quartum, si ea uocabula quattuor quae conferuntur inter se rationem non habent quam oportet, ut socer socrus, soceros socrus.
VI
Contra in quibus debeat quaeri analogia, fere totidem gradus debent esse coniuncti: primum ut sint res, secundum ut earum sit usus, tertium uti hae res uocabula habeant, quartum ut habeant declinatus naturalis. De primo gradu, quod natura subest et multitudinis et singularis, dicimus hi asses hosce asses, hic as hunc assem; contra quod in numeris finitis multitudinis natura singularis non est, dicitur hi duo et hi tres, his duobus et his tribus. Secundo gradu si est natura neque est usus, id genus ut sit discriminandum, ut fit in faba et id genus, quae item et ex parte et uniuersa nominamus non enim opus fuit ut in seruis...