C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XXIX

I. Naturae remediorum atque multitudo instantium ac praeteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt dicere, quamquam non ignaros nulli ante haec Latino sermone condita, ancepsque, lubricum esse rerum omnium nouarum initium et talium, utique tam sterilis gratiae tantaeque difficultatis in promendo. Sed quoniam occurrere uerisimile est omnium qui haec noscant cogitationi, quonam modo exoleuerint in medicinae usu quae iam parata atque pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit, nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc saepius mutari, cum sit fructuosior nulla: dis primum inuentores suos adsignauit et caelo dicauit, nec non et hodie multifariam ab oraculis medicina petitur. Auxit deinde famam etiam crimine, ictum fulmine Aesculapium fabulata, quoniam Tyndareum reuocauisset ad uitam - nec tamen cessauit narrare alios reuixisse opera sua -, clara Troianis temporibus, a quibus fama certior, uolnerum tamen dumtaxat remediis.

II. Sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. Tunc eam reuocauit in lucem Hippocrates, genitus in insula Coo, in primis clara ac ualida et Aesculapio dicata. Is, cum fuisset mos liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxiliatum esset ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo cremato is instituisse medicinam hanc quae clinice uocatur. Nec fuit postea quaestus modus, quoniam Prodicus, Selymbriae natus, e discipulis eius instituit quam uocant iatralipticen et unctoribus quoque medicorum ac mediastinis uectigal inuenit.

III. Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mutauit, plurimumque et ex Chrysippo discipulus eius Erasistratus, Aristotelis filia genitus. Hic Antiocho rege sanato centum talentis donatus est a rege Ptolemaeo filio eius, ut incipiamus et praemia artis ostendere.

IV. Alia factio, ab experimentis se cognominans empiricen, coepit in Sicilia, Acrone Acragantino Empedoclis physici auctoritate commendato.

V. Dissederuntque hae scholae, et omnes eas damnauit Herophilus, in musices pedes uenarum pulsu discripto per aetatum gradus. Deserta deinde et haec secta est, quoniam necesse erat in ea litteras scire; mutata et quam postea Asclepiades, ut rettulimus, inuenerat. Auditor eius Themison fuit seque inter initia adscripsit illi, mox procedente uita sua et placita mutauit, sed et illa Antonius Musa eiusdem auctoritate diui Augusti, quem contraria medicina graui periculo exemerat. Multos praetereo medicos celeberrimosque ex. iis Cassios, Carpetanos, Arruntios, Rubrios. Ducena quinquagena HS annua his mercedes fuere apud principes. Q. Stertinius inputauit principibus, quod sestertiis quingenis annuis contentus esset, sescena enim sibi quaestu urbis fuisse enumeratis domibus ostendebat. Par et fratri eius merces a Claudio Caesare infusa est, censusque, quamquam exhausti operibus Neapoli exornata, heredi HS CCC milia reliquere, quantum aetate eadem Arruntius solus. Exortus deinde est Vettius Valens, adulterio Messalinae Claudii Caesaris nobilitatus, pariterque eloquentiae adsectatores et potentiae nanctus, nouam instituit sectam. Eadem aetas Neronis principatu ad Thessalum transiliuit, delentem cuncta placita et rabie quadam in omnis aeui medicos perorantem, quali prudentia ingenioque aestimari uel uno argumento abunde potest, cum monumento suo, quod est Appia uia iatronicen se inscripserit. Nullius histrionum equorumque trigarii comitatior egressus in publico erat, cum Crinas Massiliensis arte geminata ut cautior religiosiorque, ad siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando horasque obseruando auctoritate eum praecessit, nuperque HS C milia reliquit muris patriae moenibusque aliis paene non minore summa exstructis. Hi regebant fata, cum repente ciuitatem Charmis ex eadem Massilia inuasit damnatis non solum prioribus medicis, uerum et balineis, frigidaque etiam hibernis algoribus lauari persuasit. Mersit aegros in lacus. Videbamus senes consulares usque in ostentationem rigentes, qua de re exstat etiam Annaei Senecae adstipulatio. Nec dubium est omnes istos famam nouitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari. Hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, nullo idem censente, ne uideatur accessio alterius. Hinc illa infelicis monumenti inscriptio: turba se medicorum perisse. Mutatur ars cottidie totiens interpolis, et ingeniorum Graeciae flatu inpellimur, palamque est, ut quisque inter istos loquendo polleat, imperatorem ilico uitae nostrae necisque fieri, ceu uero non milia gentium sine medicis degant nec tamen sine medicina, sicuti populus Romanus ultra sexcentesimum annum, neque ipse in accipiendis artibus lentus, medicinae uero etiam auidus, donec expertam damnauit.

VI. Etenim percensere insignia priscorum in his moribus conuenit. Cassius Hemina ex antiquissimis auctor est primum e medicis uenisse Romam Peloponneso Archagathum Lysaniae filium L. Aemilio M. Liuio cos. anno urbis DXXXV, eique ius Quiritium datum et tabernam in compito Acilio emptam ob id publice. Volnerarium eum fuisse e re dictum, mireque gratum aduentum eius initio, mox a saeuitia secandi urendique transisse nomen in carnificem, et in taedium artem omnesque medicos, quod clarissime intellegi potest ex M. Catone, cuius auctoritati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto plus in ipso est. Quam ob rem uerba eius ipsa ponemus:

VII. " Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit irorum litteras inspicere, non perdiscere. Vineam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta uatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed Hoc ipsum mercede faciunt, ut fides is sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros, et spurcius nos quam alios opicos appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis."

VIII, Atque hic Cato sescentesimo quinto anno urbis nostrae obiit, octogensimo quinto suo, ne quis illi defuisse publice tempora aut priuatim uitae spatia ad experiendum arbitretur. Quid ergo? Damnatam ab eo rem utilissimam credimus? Minime, Hercules: subicit enim qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam perduxerit, his ††it ipsis scilicet quae nunc non tractamus, profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, seruis, familiaribus, quem nos per genera usus sui digerimus. Non rem antiqui damnabant, sed artem; maxime uero quaestum esse manipretio uitae recusabant. Ideo templum Aesculapii, etiam cum reciperetur is deus, extra urbem fecisse iterumque in insula traduntur et, cum Graecos Italia pellerent, diu etiam post Catonem, excepisse medicos. Augebo prouidentiam illorum. Solam hanc artium Graecarum nondum exercet Romana grauitas; in tanto fructu paucissimi Quiritium attingere, et ipsi statim ad Graecos transfugae, immo uero auctoritas aliter quam Graece eam tractantibus etiam apud imperitos expertesque linguae non est, ac minus credunt quae ad salutem suam pertinent, si intellegant. Itaque, Hercules, in hac artium sola euenit ut cuicumque medicum se professo statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius. Non tamen illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. Nulla praeterea lex quae puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum uindictae. Discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa est. Quin immo transit conuicium et intemperantia culpatur, ultroque qui periere arguontur. Sed decuriae pro more censuris principum examinantur, inquisitio per parietes agitur, et qui de nummo iudicet a Gadibus columnisque Herculis arcessitur, de exilio uero non nisi XLV electis uiris datur tabella: at de iudice ipso quales in consilium eunt statim occisuri! Merito, dum nemini nostrum libet scire quid saluti suae opus sit. Alienis pedibus ambulamus, alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus, aliena et uiuimus opera, perieruntque rerum naturae pretia et uitae argumenta. Nihil aliud pro nostro habemus quam delicias. Non deseram Catonem tam ambitiosae artis inuidiae a me obiectum aut senatum illum qui ita censebat idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis exspectauerit. Quid enim uenenorum fertilius aut tuide plures testamentorum insidiae? Iam uero et adulteria etiam in principum domibus, ut Eudemi in Liuia Drusi Caesaris, item Valentis in qua dictum est regina. Non sint artis ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit Cato, ut equidem credo, quam reginas. Ne auaritiam quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana praecepti, squamam in oculis emouendam potius quam extrahendam. Per quae effectum est ut nihil magis pro re uideretur quam multitudo grassantium; neque enim pudor sed aemuli pretia summittunt. Notum est ab eodem Charmide unum aegrum e prouincialibus HS CC milia reconductum, Alconti uolnerum medica HS centiens centena milia damnato ademisse Claudium principem, eidemque in Gallia exulanti et deinde restituto adquisitum non minus intra paucos annos. Et haec personis inputentur. Ne faecem quidem aut inscitam eius turbam arguamus: ipsorum intemperantiam in morbis aquarum calidarum deuerticulis, imperiosa inedia et ab isdem deficientibus cibo saepius die ingesto, mille praeterea paenitentiae modis, culinarum etiam praeceptis et unguentorum mixturis, quando nullas omisere uitae inlecebras. Inuehi peregrinas merces conciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim equidem, non tamen hoc Catonem prouidisse, cum damnaret artem. Theriace uocatur excogitata compositio luxuriae. Fit ex rebus sexcentis, cum tot remedia dederit natura. quae singula sufficerent. Mithridatium antidotum ex rebus LIIII componitur, inter nullas pondere aequali, et quarundam rerum sexagesima denari unius imperatur, quo deorum, per Fidem, ista monstrante! Hominum enim subtilitas tenta esse non potuit; ostentatio artis et portentosa scientiae uenditatio manifesta est. Ac ne ipsi quidem illa nouere, conperique uolgo pro cinnabari Indica in medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse uenenum docebimus inter pigmenta. Verum haec ad singulorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit Cato atque prouidit, innocentiora multo et parua opinatu, quae proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere imperii mores, illa quae sani patimur, luctatus, ceromata ceu ualitudinis causa instituta, balineae ardentes quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus ualidus exiret, oboedientissimi uero efferrentur, potus deinde ieiunorum ac uomitiones et rursus perpotationes ac pilorum euiratio instituta resinis eorum, itemque pectines in feminis quidem publicati. Ita est profecto: lues morum, nec aliunde maior quam e medicina, uatem prorsus cottidie facit Catonem et oraculum: satis esse ingenia Graecorum inspicere non perdiscere. Haec fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. R. annis aduersus artem, in qua condicione insidiosissima auctoritatem pessimis boni faciunt, simul contra attonitas quorundam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non putant. Neque enim dubitauerim aliquis fastidio futura quae dicentur animalia, at nan Vergilio fuit nominare formicas nulla necessitate et curculiones ac lucifugis congesta cubilia blattis, non Homero inter proelium deorum inprobitatem muscae describere, non naturae gignere ista, cum gignat hominem. Proinde causas quisque et effectus, non res; aestimet.

IX. Ordiemur autem confessis, hoc est lanis ouisque [obiter] rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. Quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici necesse erit. Nec deerat materia pompae, si quicquam aliud intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima proditis etiam ex cinere phoenicis; nidoque medicinis, ceu uero id certum esset atque non fabulosum. Inridere est uitam remedia post millensimum annum reditura monstrare. Lanis auctoritatem ueteres Romani etiam religiosam habuere, postes a nubentibus attingi iubentes; praeterque cultum et tutelam contra frigora sucidae plurima praestant remedia ex oleo uinoque aut aceto, prout quaeque mulceri morderiue opus sit et adstringi laxariue, luxatis membris; dolentibusque neruis inpositae et crebro suffusae. Quidam et salem admiscent luxatis; alii cum lana rutam tritam adipemque inponunt, item contusis tumentibusque. Halitus quoque oris gratiores facere traditur confricatis dentibus atque gingiuis admixto melle. Prodest et phreneticis suffitu. Sanguinem in naribus sistit cum oleo rosaceo indita et alio modo auribus opturatis spissius. Quin et ulceribus uetustis inponitur cum melle. Volnera ex uino uel aceto uel aqua frigida et oleo expressa sanat. Arietis uellera luta frigida ex oleo madefacta in muliebribus malis inflammationes uoluae sedant et, si procidat, suffitu reprimunt. Sucida lana inposita subditaque mortuos partus euocat; sistit etiam profluuia [earum]. Et canis rabiosi morsibus inculcata post diem septimum soluitur. Reduuias sanat ex aqua frigida. Eadem nitro, sulpure, oleo, aceto, pice liquida feruentibus tineta quam calidissima imposita bis die, lumborum dolores sedat. Sistit et sanguinem ex ariete sucida articulos extremitatium praeligans. Laudatissima omnis e collo, natione uero Galatica, Tarentina, Attica, Milesia. Sucidam inponunt et desquamatis, percussis, liuidis, incussis, conlisis, contritis, deiectis, capitis et aliis doloribus, stomachi inflammationi ex aceto et rosaceo. Cinis eius inlinitur adtritis, uolneratis, ambustis. Et in oculorum medicamenta - additur, item in fistulas auresque suppuratas. Ad hoc detonsam eam, alii euolsam, decisis summis partibus siccant carpuntque et in fletili ciudo conponunt ac melle perfundunt uruntque. Alii astulis taedae subiectis et subinde interstratis oleo adspersam accendunt cineremque in labellis aqua addita confricant manu et considere patiuntur, idque saepius mutantes aquam, donec linguam adstringat leniter nec mordeat; tum cinerem reponunt. Vis eius smectica est efficacissimeque genas purgat.

X. Quin ipsae sordes pecudum sudorque feminum et alarum adhaerentes lanis - oesypum uocant - innumeros prope usus habent. In Atticis ouibus genito palma. Fit pluribus modis, sed probatissimum lana ab iis partibus recenti concerpta aut quibuscumque sordibus sucidis primum collectis lento igni in aeneo subferuefactis et refrigeratis pinguique, quod supernatet, collecto in fictile uas iterumque decocta priore materia; quae pinguitudo utraque frigida aqua lauatur et in linteo saccatur ac sole torretur, donec candida fiat ac tralucida; tum in stagnea pyxide conditur. Probatio, ut, sordium uirus oleat et manu fricante ex aqua non liquetur, sed albescat ibi cerussa. Oculis utilissimum contra inflammationes genarumque callum. Quidam in testa torrent, donec pinguitudinem amittat, utilius tale existimantes erosis et duris genis, angulis scabiosis et lacrimantibus. Vlcera non oculorum modo sanat, sed oris etiam et genitalium cum anserino adipe. Medetur et uoluae inflammationibus et sedis rhagadiis et condylomatis cum memoto ac butyro. Reliquos usus eius digeremus. Sordes quoque caudarum concretae in pilulas siccatae per se tusaeque in farinam et inlitae dentibus mire prosunt, etiam labantibus, gingiuisque, si carcinoma serpat. Iam uero pura uellera aut per se inposita caecis doloribus aut accepto sulpure, et cinis eorum genitalium uitiis, tantumque pollent ut medicamentis quoque superponantur. Medentur ante omnia et pecori ipsi, si fastidio non pascantur. Cauda enim quam artissime praeligata, euolsa inde lana, statim uescuntur, traduntque quod extra nodum sit o cauda praemori.

XI. Lanae habent et cum ouis societatem simul fronti inpositae contra epiphoras. Non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas neque aliud quam candidum ex ouo infundi ac pollinem turis. Oua per se infuso candido oculis epiphoras cohibent urentisque refrigerant - quidam cum croco praeferunt - et pro aqua miscentur collyriis; infantibus uero contra lippitudines uix aliud remedio est butyro admixto recenti. Eadem cum oleo trita ignes sacros leniunt betae foliis superinligatis. Candido ouorum in oculis et pili reclinantur Hammoniaco trito admixtoque, et uari in facie cum pineis nucleis ac melle modico. Ipsa facies inlita sole non uritur. Ambusta aquis si statim ouo occupentur, pusulas non sentiunt - quidam admiscent farinam hordeaciam et salis parum -, ulceribus uero ex ambusto cum candido ouorum tostum hordeum et suillo adipe mire prodest. Eadem curatione ad sedis uitia utuntur, infantibus quidem etiam si quid ibi procidat; ad pedum rimas ouorum candido decocto cum cerussae denariorum duum pondere, pari spumae argenti, murrae exiguo, dein uino; ad ignem sacrum candido ouorum trium cum amylo. Aiunt et uolnera candido glutinari calculosque pelli. Lutea ouorum coeta ut indurescant, admixto croco modice, item melle, ex lacte mulieris inlita dolores oculorum mitigant, uel cum rosaceo et mulso lana oculis inposita, uel cum trito apii semine ac polenta in mulso inlita. Prodest et tussientibus per se luteum deuoratum liquidum ita ut dentibus non attingatur, thoracis destillationibus, faucium scabritiae. Priuatim contra haemorrhoidas morsui inlinitur sorbeturque crudum. Prodest et renibus, uesicae rosionibus exulcerationibusque. Cruenta exscreantibus quinque ouorum lutea in uini hemina cruda sorbentur, dysintericis cum cinere putaminis sui et papaueris suco ac uino. Dantur coeliacis cum uuae passae pinguis pari pondere et malicorii per triduum aequis portionibus, et alio modo lutea ouorum trium, lardi ueteris et mellis quadrantibus, uini ueteris cyathis tribus, trita ad crassitudinem mellis et, cum opus sit, abellanae nucis magnitudine ex aqua pota, item ex oleo fricta terna, totis ouis pridie maceratis in aceto; sic et lientericis, sanguinem autem reicientibus cum tribus cyathis musti. Vtuntur isdem ad liuentia, si uetustiora sint, cum bulbis ac melle. Sistunt et menses mulierum cocta et e uino pota, inflationes quoque uoluae cruda cum oleo ac uino inlita. Vtilia sunt et ceruicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo, sedis etiam uitiis indurata igni, ut calore quoque prosint, et condylomatis cum rosaceo; item ambustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum lutea ex rosaceo inlinuntur. Fiunt et tota lutea, quae uocant sitista, cum triduo incubita tolluntur. Stomachum dissolutum confirmant pulli ouorum cum gallae dimidio, ita ne ante duas horas alius cibus sumatur. Dant et dysintericis pullos in ipso ouo decoctos admixta uini austeri hemina et pari modo olei polentaeque. Membrana putamini detracta siue crudo siue cocto labiorum fissuris medetur, putaminis cinis in uino potis sanguinis eruptionibus. Comburi sine membrana oportet. Sic fit et dentifricium. Idem cinis et mulierum menses cum murra inlitus sistit. Firmitas putaminum tanta est, ut recta nec ui nec pondere ullo frangantur, nec nisi paulum inflexa rotunditate. Tota oua adiuuant partum cum ruta et aneto et cumino pota e uino. Scabiem corporum ac pruritum oleo et cedro mixtis tollunt, ulcera quoque umida in capite cyclamino admixta. Ad puris et sanguinis exscreationes ouom crudum cum porri sectiui suco parique mensura mellis Graeci calefactum hauritur. Dantur et tussientibus cocta et trita cum melle et cruda cum passo oleique pari modo. Infunduntur et uirilitatis uitiis singula cum ternis cyathis passi amylique semuncia a balneis. Aduersus ictus serpentium cocta tritaque adiecto nasturtio inlinuntur. Cibo quot modis iuuent notum est, cum transmeent faucium tumorem calfactuque obiter foueant. Nullus est alius cibus qui in aegritudine alat neque oneret, simulque uim potus et cibi habeat. Maceratorum in aceto molliri diximus putamen; talibus cum farina in panem subactis coeliaci recreantur. Quidam ita resoluta in patinis torrere utilius putant, quo genere non aluos tantum, sed et menses feminarum sistunt, aut si maior sit impetus, cruda cum farina et aqua hauriuntur. Et perse lutea ex iis decocuntur in aceto donec indurescant, iterumque cum trito pipere torrentur ad cohibendas aluos. Fit et dysintericis remedium singulare ouo effuso in fictile nouom eiusdemque oui mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo confusis crebroque permixtis. Quo fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. Alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adiciunt rubentem uinumque; et alio modo temperant, olei tantum mensura pari pineique corticis duabus sexagensimis denarii, una eius quod rhum diximus, mellis obolis quinque simul decoctis, ita ut cibus alius post quattuor horas sumatur. Torminibus quoque multi medentur oua bina cum alii spicis quattuor una terendo uinique hemina calefaciendo atque ita potui dando. Et, ne quid desit ouorum gratiae, candidum ex his admixtum calci uiuae glutinat uitri fragmenta; uis uero tanta est ut lignum perfusum ouo non ardeat ac ne uestis quid em contacta aduratur. De gallinarum autem ouis tantum locuti sumus, cum et reliquarum alitum restent, magnae utilitatis, sicut suis locis dicemus.

XII. Praeterea est ouorum genus in magna fama Galliarum, omissum Graecis. Angues [ea numero est] conuoluti, saliuis; faucium corporumque spumis artifici conplexu glomerantur; urinum appellatur. Druidae sibilis id dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interuentu; experimentum eius esse, si contra aquas fluitet uel auro uinctum. Atque, ut est Magorum sollertia, occultandis fraudibus sagax, certa luna capiendum censent, tamquam congruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii. Vidi equidem id ouom mali orbiculati modici magnitudine, crusta cartilaginis uelut acetabulis bracchiorum polypi crebris insigne. Druidis ad uictorias litium ac regum aditus mire laudatur, tantae uanitatis ut habentem id in lite in sinu equitem Romanum ††o Vocontiis a diuo Claudio principe interemptum non ob aliud sciam. Hic tamen conplexus anguium et frugifera eorum concordia in causa uidetur esse quare exterae gentes caduceuma in pacis argumentis circumdata effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse in caduceo mos est.

XIII. De anserum ouis magnae utilitatis ipsoque ansere dicturi, hoc in uolumine debemus honorem et Commageno clarissimae rei. Fit ex adipe anserum - alioqui celeberrimi usus sed ad hoc in Commagene [Syriae parte] - cum cinnamo, casia, pipere albo, herba quae commagene uocatur, obrutis niue uasis; odore iucundo, utilissimum ad perfrictiones, conuolsiones, caecos aut subitos dolores omniaque, quae acopis curantur. Vnguentumque pariter et medicamentum est. Fit et in Syria alio modo, auium adipe curato ut dicemus, additis erysisceptro, xylobalsamo, phoenice, item tuso calamo - singulorum pondere quod sit adipis - in uino bis aut ter subferuefactum. Fit autem hieme, quoniam aestate non glaciat nisi accepta cera. Multa praeterea remedia sunt ex ansere, quod miror, aeque quam in capris, namque ansere coruosque ab aestate in autumnum morbo conflictari dicuntur.

XIV. De anserum honore quem meruere Gallorum in Capitolium ascensu deprehenso, diximus. Eadem de causa supplicia annua canes pendunt, inter aedem Iuuentatis et Summani, uiui in furca sabucea armo fixi. Sed plura de hoc animali dici cogunt priscorum mores. Catulos lactantes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum uice uterentur iis. Genitae Manae catulo res diuina fit, et in cenis deum etiam nunc ponitur catilina. Aditialibus quidem epulis celebres fuisse Plauti fabulae indicio sunt. Sanguine canino contra toxica nihil praestantius putant; uomitiones quoque hoc animal monstrasse homini uidetur, et alios usus ex eo mire laudatos referemus suis locis. Nunc ad institutum ordinem pergemus.

XV. Aduersus serpentium ictus efficacia habentur fimum pecudis recens in uino decoctum inlitumque, mures dissecti inpositi. Quorum natura non est spernenda, praecipue in adsensu siderum, ut diximus, cum lunae lumine fibrarum numero crescente atque decrescente. Tradunt Magi iocinere muris dato porcis in fico sequi dantem id animal, in homine quoque similiter ualere, sed resolui cyatho olei poto.

XVI. Mustelarum duo genera; alterum siluestre, distans magnitudine, Graeci uocant ictidas. Harum fel contra aspidas dicitur efficax, cetero uenenum. Haec autem, quae in domibus nostris oberrat et catulos suos, ut auctor est Cicero, cottidie transfert mutatque sedem, serpentes persequitur. Ex ea inueterata sale denari pondus in cyathis tribus datur percussis, aut uentriculus coriandro fartus inueteratusque et in uino potus. Et catulus mustelae etiam efficacius.

XVII. Quaedam pudenda dictu tanta auctorum adseueratione commendantur ut praeterire fas non sit siquidem illa concordia rerum aut repugnantia medicinae gignuntur: ueluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fastidiendi, natura contra serpentium morsus et praecipue aspidum ualere dicitur, item contra uenena omnia, argumento quod dicant gallinas quo die ederint non interfici ab aspide, carnesque earum percussis plurimum prodesse. Ex is quae tradunt, humanissimum est inlinere morsibus cum sanguine testudinis, item suffitu eorum abigere sanguisugas adhaerentes haustasque ab animalibus restinguere in potu datis. Quamquam et oculos quidam his inungunt tritis cum sale et lacte mulierum auresque cum melle et rosaceo admixtis. Eos, qui agrestes sint et in malua nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt auribus. Cetera, quae de his tradunt uomitionum et quartanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ouo aut cera aut faba inclusos censeant deuorandos, falsa nec referenda arbitror. Lethargi tantum medicinae cum argumento adbibent, quordama uincatur aspidum somnifica uis, septenos in cyatho aquae dantes, puerilibus annis quaternos. Et in stranguria fistulae inposuere. Adeo nihil parens ira rerum omnium sine ingentibus causis genuit. Quin et adalligatos laeuo bracchio binos lana subrepta pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis in russeo panno. Rursus bis aduersatur scolopendra suffituque enecat.

XVIII. Aspides percussos torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. Sed uenenum earum, si sanguinem attigit aut recens uolnus, statim interemit; si inueteratum ulcus, tardius. De cetero potum quantalibet copia non nocet. Non enim est tabifica uis; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. Cunctarer in proferendo ex is remedio, ni M. Varro LXXXIII uitae anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum urina.

XIX. Basilisci, quem etiam serpentes ipsae fugiunt alias olfactu necantem, qui hominem, uel si aspiciat tantum, dicitur interemere, sanguinem Magi miris laudibus celebrant: coeuntem picis modo et colore, dilutum cinnabari clariorem fieri. Attribuunt ei successus petitionum a potestatibus et a dis etiam precum, morborum remedia, ueneficiorum amuleta. Quidam et Saturni sanguinem appellant.

XX. Draco non habet uenena. Caput eius limini ianuarum subditum propitiatis adoratione dis fortunatam domum facere promittitur, oculis eius inueteratis et cum melle tritis inunctos non expauescere ad nocturnas imagines etiam pauidos, cordis pingue in pelle dorcadum neruis ceruinis adalligatum in lacerto conferre iudiciorum uictoriae plurimum, spondylum aditus potestatium intacere, dentes eius, inligatos pellibus caprearum ceruinis neruis, mites praestare dominos potestatesque exorabiles. Sed super omnia est compositio, qua inuictos faciunt Magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis e fronte et medulla eiusdem, equi uictoris spuma, canis ungue adalligatis ceruino corio neruisque cerui alternatis et dorcadis. Quae coarguisse non minus referet quam camda supends remedia demonstrasse, quoniam et haec morum ueneficia sunt. Draconum adipem uenenata fugiunt, item, si uratur ichneumonum; fugiunt et urticis tritis in aceto perunctos.

XXI. Viperae caput inpositum, uel alterius quam quae percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in uapore baculo sustineat - aiunt enim recanere -, item si quis exustae eiusdem cinerem inlinat. Reuerti autem ad percussum serpentem necessitate naturae Nigidius auctor est. Caput quidam dissecant scite inter aures ad eximendum lapillum, quem aiunt ab ea deuorari territa; alii ipso toto capite utuntur. Fiunt ex uipera pastilli, qui theriaci uocantur a Graecis, ternis digitis mensurae utrimque amputatis exemptisque interaneis et liuore spinae adhaerente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta utuntur. Significandum uidetur e uipera tantum hoc fieri. Quidam purgatae ut supra dictum est adipem cum olei sextario decocunt ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis stillis additis in oleum perunguntur, ut omnes bestiae fugiant eos.

XXII. Praeterea constat contra omnium ictus quamuis insanabiles ipsarum serpentium exta inposita auxiliari, eosque, qui aliquando uiperae iecur coctum hauserint, numquam postea feriri a serpente. Neque anguis uenenatu est nisi per mensem luna instigatus, et prodest uiuos conprehensus et in aqua contusus, si foueantur ita morsus. Quin et inesse ei remedia multa creduntur, ut digeremus, et ideo Aesculapio dicatur. Democritus quidem monstra quaedam ex his confingit, ut possint auium sermones intellegi. Anguis Aesculapius Epidauro Romam aduectus est, uolgoque pascitur et in domibus, ac nisi incendiis semina exurerentur, non esset fecunditati eorum resistere in orbe terrarum. Pulcherrimum anguium genus est quod at in aqua uiuit; hydri uocantur, nullo serpentium inferiores ueneno. Horum iecur seruatum aduersus percussos ab iis auxilium est. Scorpio tritus stelionum ueneno aduersatur. Fit enim e stelionibus malum medicamentum; nam cum inmortuus est uino, faciem eorum qui biberint lentigine obducit. Ob hoc in unguento necant eum insidiantes paelicum formae. Remedium est oui luteum et mel ac nitrum. Fel stelionum tritum in aqua mustelas congregare dicitur.

XXIII. Inter omnia uenenata salamandrae scelus maximum est. Cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt, ut omittam quod perire conscientia dicuntur homine percusso neque amplius admitti a terra. Salamandra populos pariter necare inprouidos potest; nam si arbori inrepsit, omnis poma inficit ueneno et eos, qui ederint, necat frigida ui, nihil aconito distans. Quin immo si contacto ab ea ligno [uel pidis] crusta panis incoquatur idem ueneficium est uel si in puteum cadat, quippe cum saliua eius quacumque parte corporis, uel in pede imo, respersa, omnis in toto corpore defluat pilus. Tamen talis ac tanti ueneni a quibusdam animalium, ut subus, manditur, dominanto eadem illa rerum dissidentia. Venenum eius restingui primum omnium ab iis quae uescantur illa uerisimile est, ex iis uero quae produntur, cantharidum potu aut lacerta in cibo sumpta. Cetera aduersantia diximus dicemusque suis locis. Ex ipsa quae Mazi tradunt contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat, si forent uera, iam esset experta Roma. Sextius uenerem accendi cibo earum, si detractis interaneis et pedibus et capite in melle seruentur, tradit; negatque restingui ignem ab iis.

XXIV. E uolucribus in auxilio contra serpentes primi uoltures. Adnotatum quoque minus uirium esse negris. Pinnarum ex is nidore, si urantur, fugari eas dicunt, item cor eius alitis habentes tutos esse ab impetu non solum serpentium, sed etiam ferarum latronumque et regum ira.

XXV. Carnibus gallinaceorum, ita ut tepebunt auolsae adpositis, uenena serpentium domantur, item cerebro in uino poto. Parthi gallinae malunt cerebrum plagis inponere. Ius quoque ex is potum praeclare medetur, et in multis aliis usibus mirabile. Pantherae, leones non attingunt perunctos eo, praecipue si et alium fuerit incoctum. Aluom soluit ualidius e uetere gallinaceo, prodest et contra longinquas febres et torpentibus membris tremulisque et articulariis morbis et capitis doloribus, epiphoris, inflationibus, fastidiis, incipienti tonesmo, iocineri, renibus, uesicae, contra cruditates, suspiria. Itaque etiam faciendi eius exstant praecepta: efficacius coqui cum olere marino aut cybio aut cappari aut apio aut herba Mercuriali, polypodio aut aneto, utilissime autem in congiis tribus aquae ad tres heminas cum supra dictis herbis et refrigeratum sub diu dari, tempestiuius antecedente uomitione. Non praeteribo miraculum, quamquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt id in se; ita hoc uenenum auri est. At gallinacei ipsi circulo e ramentis addito in collum non canunt.

XXVI. Auxiliatur contra serpentes et columbarum caro recens concerpta et hirundinum, bubonis pedes usti cum plumbagine herba. Nec omittam in hac quoque alite exemplum magicae uanitatis, quippe praeter reliqua portentosa mendacia, cor eius inpositum mammae mulieris dormientis sinistrae tradunt efficere ut omnia secreta pronuntiet; praeterea in pugnam ferentis id fortiores fieri. Eiusdem ouo ad capillum remedia demonstrant. Quis enim, quaeso, ouom bubonis umquam uisere potuit, cum ipsam auem uidisse prodigium sit? Quis utique experiri, et praecipue in capillo? Sanguine quidem pulli bubonis etiam crispari capillum promittunt. Cuius generis prope uideri possint quae tradunt et de uespertilione: si ter circumlatus domui uiuos super fenestram inuerso capite adfigatur, amuletum esse, priuatimque ouilibus circumlatum totiens et pedibus suspensum super limen. Sanguinem quoque eius; cum carduo contra serpentium ictus inter praecipua laudant.

XXVII. Phalangium est Italiae ignotum et plurium generum: unum simile formicae, sed multo maius, rufo capite, reliqua parte corporis nigra, albis guttis. Acerbior huius quam uespae ictus. Viuit maxime circa furnos et molas. In remedio est, si quis eiusdem generis alterum percusso ostendat, et ad hoc seruantur mortui. Inueniuntur et cortices eorum, qui triti et poti medentur; mustelae catuli ut supra. Aeque phalangion Graeci uocant inter genera araneorum, sed distingunt lupi nomine. Tertium genus est eodem phalangi nomine araneus lanuginosus, grandissimo capite, quo dissecto inueniri intus dicuntur uermiculi duo adalligatique mulieribus pelle ceruina ante solis ortum praestare ne concipiant, ut Caecilius in Commentariis reliquit. Vis ea annua est, Quam solam ex omni atocio dixisse fas sit, quoniam aliquarum fecunditas plena liberis tali uenia indiget. Vocatur et rhox acino nigro similis, ore minimo sub aluo, pedibus breuissimis tamquam inperfectis. Dolor a morsu eius qualis a scorpione, urina similis aranei textis. Idem erat asterion, nisi distingueretur uirgulis albis; huius morsus genua labefactat. Peior utroque est caeruleus, lanugine nigra, caliginem concitans et uomitus araneosos. Etiamnum deterior a crabrone pinna tantum differens; hic et ad maciem perducit. Myrmecion, formicae similis capite, aluo nigra, guttis albis distinguentibus, uesparum dolore torquet. Tetragnathii duo genera habent: peior medium caput distinguente linea alba et transuersum altera; hic oris tumoren facit. At cinereus posteriore parte candicans lentior; minime autem noxius eodem colore qui telas muscis in parietibus latissime pandit. Contra omnium morsus remedio est gallinaceum cerebrum cum piperis exiguo potum in posca, item formicae quinque potae, pecudum fimi cinis inlitus ex aceto, et ipsi aranei quicumque in oleo putrefacti. Muris aranei morsus sanatur coagulo agni no in uino poto, ungulae arietinae cinere cum melle, mustelae catulo, ut in serpentibus dictum est. Si iumenta momorderit, mus recens cum sale inponitur aut fel uespertilionis ex aceto. Et ipse mus araneus contra se remedio est diuolsus inpositus. Nam si praegnas momordit protinus dissilit. Optimum, si is inponatur qui momordit, sed et alios ad hunc usum seruant in oleo aut luto circumlitos. Est et contra morsum eius remedio terra ex orbita; ferunt enim non transiri ab eo orbitam torpore quodam naturae.

XXVIII. Scorpionibus contrarius maxime inuicem stelio traditur, ut uisu quoque pauorem iis adferat et torporem frigidi sudoris. Itaque in oleo putrefaciunt eum et ita uolnera perungunt. Quidam oleo illo spumam argenteam decocunt ad emplastri genus atque ita inlinunt. Hunc Graeci coloten uocant et ascalaboten et galeoten; in Italia non nascitur. Est enim hic plenus lentigine, stridoris acerbi et araneis uescitur, quae omnia nostris stelionibus aliena sunt.

XXIX. Prodest et gallinarum fimi cinis inlitus, draconis iocur, lacerta diuolsa, mus diuolsus, scorpio ipse suae plagae inpositus, aut assus in cibo sumptus, aut potus in meri cyathis duobus. Proprium est scorpionum quod manus palmam non feriunt, nec nisi pilosa attingere. Lapillus qualiscumque, ab ea parte, qua in terra erat adpositus plagae, leuat dolorem, item testa, sicut erat terra operta ex aliqua parte, inposita liberare dicitur - non debent respicere qui inponunt et cauere ne sol aspiciat -, uermes terreni triti impositi. Multa et alia ex his remedia sunt propter quae in melle seruantur. Noctua apibus contraria et uespis crabronibusque et sanguisugis; pici quoque Martii rostrum secum habentes non feriuntur ab iis. Aduersantur et locustarum minimae sine pinnis, quas attelebos uocant. Est et formicarum genus uenenatum, non fere in Italia. Solipugas Cicero appellat, salpugas Baetica; his cor uespertilionis contrarium omnibusque formicis. Salamandris cantharidas diximus resistere.

XXX. Sed in his magna quaestio, quoniam ipsae uenena sunt potae, uesicae cum cruciatu praecipuo. Cossinum equitem Romanum amicitia Neronis principis notum, cum is lichene correptus esset, uocatus ex Aegypto medicus ob hanc ualetudinem eius a Caesare, cum cantharidum potu praeparare uoluisset, interemit. Verum inlitas prodesse non dubium est cum suco taminiae uuae et sebo ouis uel caprae. Ipsarum cantharidum uenenum in qua parte sit, non constat inter auctores. Alii in pedibus et in capite existimant esse, alii negant. Conuenit tantum pinnas earum auxiliari in quacumque parte sit uenenum. Ipsae nascuntur ex uermiculo in spongea maxime cynorrhodi quae fit in caule, sed fecundissime in fraxino; ceterae in alba rosa minus efficaces. Potentissimae inter omnes uariae luteis lineis, quas in pinnis transuersas habent, pingues; multum inertiores minutae, latae, pilosae; inutilissimae uero unius coloris macrae. Conduntur in calice fictili non picato et linteo conligato, coniecta et rosa matura, et suspenduntur super acetum cum sale feruens donec per linteolum uaporentur, postea reponuntur. Vis earum adurere corpus, crustas obducere. Eadem pityocampis in picea nascentibus, eadem bupresti, similiterque praeparantur, efficacissimae omnes ad lepras, lichenas. Dicuntur et menses ciere et urinam; ideo Hippocrates et hydropicis dabat. Cantharides obiectae sunt Catoni Vticensi, ceu uenenum uendidisset in auctione regia, quoniam eas HS LX addixerat. Et sebum autem struthocamelinum tunc uenisse HS XXX obiter dictum sit, efficacioris ad omnia usus quam est anserinus adips.

XXXI. Diximus et mellis uenenati genera. Contra utuntur melle in quo apes sint mortuae. Idem, potum in uino, remedium est uitiorum quae e cibo piscium gignuntur.

XXXII. In canis rabiosi morsu tuetur a pauore aquae canini capitis cinis inlitus uolneri. Oportet autem comburi omnia eodem modo, ut semel dicamus, in uase fictili nouo argilla circumlito atque ita in furnum indito. Idem et in potione proficit; quidam ob id edendum dederunt; aliqui et uermem e cadauere canino adalligauere menstruaue canis in panno subdidere calici aut intus ipsius caudae pilos combustos inseruere uolneri. Cor caninum habentem fugiunt canes; non latrant uero lingua canina in calciamento subdita pollici aut cauda mustelae, quae abscisa ea dimissa sit, [habentes]. Est limus saliuae sub lingua rabiosi canis, qui datus in potu hydrophobos fieri non patitur. Multo tamen utilissime iocur eius qui in rabie momorderit datur, si fieri possit, crudum mandendum; sin minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis carnibus. Est uermiculus in lingua canum, qui uocatur a Graecis lytta, quo exempto infantibus catulis nec rabidi fiunt nec fastidium sentiunt. Idem ter igni circumlatus datur morsis a rabioso, ne rabidi fiant. Et cerebello gallinaceo occurritur, sed id deuoratum anno tantum eo prodest. Aiunt et cristam galli contritam efficaciter inponi et anseris adipem cum melle. Salliuntur et carnes eorum, qui rabidi fuerint, ad eadem remedia in cibo dandae. Quin et necantur catuli statim in aqua ad sexum eius qui momorderit, ut iocur crudum deuoretur ex iis. Prodest et fimum gallinaceum, dumtaxat rufum, ex aceto impositum, et muris aranei caudae cinis ita ut ipse, cui abscisa sit, uiuos dimittatur, glaebula ex hirundinum nido inlita ex aceto, uel pulli hirundinis combustis membrana siue senectus anguium uernatione exuta cum cancro masculo ex uino trita; nam etiam per se reposita in arcis armariisque tineas necat. Mali tanta uis est ut urina quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime ulcus habentibus; remedio est fimum caballinum adspersum aceto et calefactum in fico inpositum. Minus hoc miretur qui cogitet lapidem a cane morsum usque in prouerbium discordiae uenisse. Qui in urinam canis suam egesserit, torporem lumborum sentire dicunt. Lacerta, quam sepa, alii chalciden uocant, in uino pota morsus suos sanat.

XXXIII. Veneficiis ex mustela siluestri factis contrarium est ius gallinacei ueteris large haustum; peculiariter contra aconita addi parum salis oporteat. Gallinarum fimum, dumtaxat candidum, in hysopo decoctum aut mulso contra uenena fungorum boletorumque, item inflationes ac strangulationes: quod miremur cum, si aliud animal gustauerit id fimum, torminibus et inflationibus adficiatur. Sanguis anserinus contra lepores marinos ualet cum olei aequa portione, item contra mala medicamenta omnia aduersatur cum Lemnia rubrica et spinae albae suco; pastillorum drachmis quinis e cyathis ternis aquae bibatur. Item mustelae catulus, ut supra diximus praeparatus, coagulum quoque agninum aduersus omnia mala medicamenta pollet; item sanguis anatum Ponticarum; itaque et spissatus seruatur uinoque diluitur. Quidam feminae anatis efficaciorem putant. Simili modo contra uenena omnia ciconiarum uentriculus ualet, coagulum pecoris, ius ex carne arietum, priuatim aduersus cantharidas, item lac ouium calidum, praeterque iis qui buprestim aut aconitum biberint; columbarum siluestrium fimum priuatim contra argenti uiui potum, contra toxica mustela uolgaris inueterata drachmis binis pota.

XXXIV. Alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo cyprino et melle, item ungularum muli uel mulae ex oleo myrteo, praeterea, ut Varro noster tradit, murinum fimum, quod item muscerdas appellat, aut muscarum capita recentia prius folio ficulneo asperatas. Alii sanguine muscarum utuntur, alii decem diebus cinerem earum inlinunt cum cinere chartae uel nucum, ita ut sit tertia portio o muscis alii lacte mulierum cum brassica cinerem muscarum subigunt, quidam melle tantum. Nullum animal minus docile existimatur minorisue intellectus; eo mirabilius est Olympiae sacro certamine nubes earum immolato tauro deo quem Myioden uocant, extra territorium id abire. Alopecias cinis e murium capitibus caudisque et totius muris emendat, praecipue si ueneficio acciderit haec iniuria, item irenacei cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida. Caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos reddit; alopecias autem in ea curatione praeparari oportet nouacula; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. Quae de irenaceo dicentur, omnia tanto magis ualebunt in hystrice. Lacertae quoque, ut docuimus, combustae cum radice recentis harundinis quae, ut una cremari possit, minutim findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere, capillorum defluuia continent. Efficacius uirides lacertae omnia eadem praestant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino et cepa tusa. Quidam denas uirides in decem sextariis olei ueteris discocunt, contenti semel in mense unguere. Pellium uiperinarum cinis alopecias celerrime explet, item gallinarum fimum recens inlitum. Corui ouom in aereo uase permixtum inlitumque deraso capite, nigritiam capilli adfert, sed, donec inarescat, oleum in ore habendum. Alii sanguine et cerebro eius utuntur cum uino nigro; alii excocunt ipsum et nocte concubia in plumbeum uas condunt. Aliqui alopecias cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata cute - caustica uis earum, cauendumque ne exulcerent alte -, postea ad ulcera ita facta capita murium et fel murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent.

XXXV. Lendes tolluntur adipe canino, uel anguibus in cibo sumptis anguillarum modo, aut eorum uernatione quam exuont pota; porrigines felle ouillo cum creta Cimolia inlito capite, donec inarescat.

XXXVI. Capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae nudae inueniuntur nondum peractae, ablata capita et his duritia lapidea exempta - est autem calculi latitudine - quae adalligatur, uel minutae fronti inlinuntur tritae; item oesypum; ossa e capite uolturis adalligata, aut cerebrum cum oleo et cedria, peruncto capite et intus naribus inlitis, cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum uel noctuae, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia eius, cuius doleat, euolsis collo plumis circumligatisque uel cristis, mustelae cinis inlitus, surculus ex nido milui puluino subuectus, murina pellis cremata ex aceto inlito cinere, limacis inter duas orbitas inuentae ossiculum per aurum, argentum, ebur traiectum in pellicula canina adalligatum: quod remedium pluribus semperque prodest. Fracto capiti aranei tela ex oleo et aceto inposita non nisi uolnere sanato abscedit. Haec et uolneribus tonstrinarum sanguinem sistit, a cerebro uero profluentem anseris sanguis aut anatis infusus, adeps earundem alitum cum rosaceo. Cocleae matutina pascentis harundine caput praecisum, maxime luna plena, lineo panno adalligant capitis doloribus liceo, aut cera alba fronti inlinunt. Et pilos caninos panno adalligant.

XXXVII. Cerebrum comicis in cibo sumptum palpebras gignere dicitur, oesypum cum murra calido specillo inlitum. Idem praestare muscarum fimique murini cinerem aequis portionibus, ut efficiatur dimidium pondus denarii, promittitur, additis duabus sextis denarii e stibi, ut omnia oesypo inlinantur; item murini catuli triti in uino uetere ad crassitudinem acopi. Pilos in is incommodos euolsos renasci non patitur fel irenacei, ouorum stelionis liquor, salamandrae cinis, lacertae uiridis fel in uino albo sole coactum ad crassitudinem mellis in aereo uase, hirundinis pullorum cinis cum lacte tithymalli, spuma coclearum.

XXXVIII. Glaucomata dicunt Magi cerebro catuli septem dierum emendari specillo demisso in dexteram partem, si dexter oculus curetur, in sinistram, si sinister, aut felle recenti axionis; noctuarum est id genus, quibus pluma aurium modo micat. Suffusionem oculorum canino felle malebat quam hyaenae curari Apollonius Pitanaeus cum melle, item albugines. Murium capitum caudaeque cinere ex melle inunctis claritatem uisus restitui dicunt, multoque magis gliris aut muris siluestris cinere aut aquilae cerebro uel felle cum Attico melle. Cinis ex adipe soricis cum stibi tritus lacrimosis oculis plurimum confert - stibi quid sit dicemus in metallis -, mustelae cinis suffusionibus, item lacertae, hirundinis cerebrum. Cocleae tritae fronti inlitae epiphoras sedant, siue per se, siue cum polline, siue cum ture; sic et solatis, id est sole correptis, prosunt. Viuas quoque cremare et cinere earum cum melle Cretico inunguere caligines utilissimum est. Iumentorum oculis membrana aspidis quam exuit uere, cum adipe eiusdem claritatem inunctis facit. Viperam uiuam in fictili nouo comburere addito feniculi suco ad cyathum unum et turis manna una atque ita suffusiones oculorum et caligines inunguere utilissimum est: medicamentum id echeon uocatur. Fit et collyrium e uipera in olla putrefacta uermiculisque enatis cum croco tritis. Exuritur in olla cum sale, quem lingendo claritatem oculorum consecuntur et stomachi totiusque corporis tempestiuitates. Hic sal et pecori datur salubritatis causa et in antidotum contra serpentes additur. Quidam et †adtollitur† uiperis utuntur in cibis. Primum omnium occisae statim salem in os addi iubent donec liquescat, mox quattuor digitorum mensura utrimque praecisa exemptisque interaneis discoquont in aqua, oleo, sale, aneto, et aut statim uescuntur aut pane colligunt, ut saepius utantur. Ius praeter supra dicta pediculos e toto corpore expellit pruritusque etiam summae cutis. Effectum ostendit et per se capitis uiperini cinis - utilissime eo oculos inungunt - itemque adips uiperinus. De felle non audaciter suaserim quae praecipiunt, quoniam, ut suo loco docuimus, non aliud est serpentium uenenum. Anguium adeps aerugini mixtus ruptas oculorum partes sanat, et membrana siue senectus uernatione eorum exuta, si adfricetur, claritatem facit. Boae quoque fel praedicatur ad albugines, suffusiones, caligines; adeps similiter ad claritatem. Aquilae, quam diximus puros ad contuendum solem experiri, felle mixto cum melle Attico inunguntur nubeculae et caligationes suffusionesque oculorum. Eadem uis est et in uolturino felle cum porri suco et melle exiguo, item in gallinacei felle ad argema et albugines ex aqua diluto, item ad suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei. Fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum, lusciosis inlini monstrant. Laudant et gallinae fel et praecipue adipem contra pusulas in pupillis, nec scilicet eius rei gratia saginant. Adiuuat mirifice et ruptas oculorum tuniculas admixtis schisto et haematite lapidibus. Fimum quoque earum, dumtaxat candidum, in oleo uetere corneisque pyxidibus adseruant ad pupillarum albugines. Qua in mentione significandum est pauones fimum suum resorbere tradi inuidentes hominum utilitatibus. Accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium uitiorum putatur, item fimi eius cinis cum Attico melle. Laudatur et milui iocur, fimum columbarum ex aceto ad aegilopia, similiter ad albugines et cicatrices, fel anserinum, sanguis anatum contusis oculis, ita ut postea oesypo et melle inunguantur, fel perdicum cum mellis aequo pondere, per se uero ad claritatem. Ex Hippocratis putant auctoritate adici, quod in argentea pyxide id seruari iubent. Oua perdicum in uase aereo decocta cum molle ulceribus oculorum et glaucomatis medentur. Columbarum, palumbium, turturum, perdicum sanguis oculis cruore suffusis eximie prodest; in columbis masculae efficaciorem putant. Vena autem sub ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. Superinponi oportet splenium e melle decoctum lanamque sucidam ex oleo aut uino. Earundem auium sanguis nyctalopas sanat et iocur ouium, ut in capris diximus efficacius fuluae. Decocto quoque eius oculos abluere suadent et medulla dolores tumoresque inlinere. Bubonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur. Turturis fimum albugines extenuat, item coclearum cinis, fimum cenchridis; accipitrum generis hanc Graeci faciunt. Argema ex melle omnibus quae supra scripta sunt sanatur. Mel utilissimum oculis in quo apes sint inmortuae. Ciconiae pullum qui ederit, negatur annis multis continuis lippiturus, item qui draconis caput habeat. Huius adipe et melle cum oleo uetere incipientes caligines discuti tradunt. Hirundinum pullos plena luna excaecant, restitutaque eorum acie capita comburuntur; cinere cum melle utuntur ad claritatem et dolores ac lippitudines et ictus. Lacertas quoque pluribus modis ad oculorum remedia adsumunt. Alii uiridem includunt nouo fictili et lapillos, qui uocantur cinaedia, quae et inguinum tumoribus adalligari solent, nouem signis signant et singulos detrahunt per dies; nono emittunt lacertam, lapillos seruant ad oculorum dolores. Alii terram substernunt lacertae uiridi excaecatae et una in uitreo uase anulos includunt e ferro solido uel auro; cum recepisse uisum lacertam apparuit per uitrum, emissa ea anulis contra lippitudinem utuntur, alii capitis cinere pro stibi ad scabritias. Quidam uiridem collo longo in sabulosis nascentem comburunt, et incipientem epiphoram inungunt, item glaucomata. Mustelae etiam oculis punctu erutis aiunt uisum reuerti, eademque quae in lacertis et anulis faciunt; serpentis oculum dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si serpens uiua dimittatur. Lacrimantibus sine fine oculis cinis stelionum capitis cum stibi eximie medetur. Aranei muscarii tela et praecipue spelunca ipsa inposita per frontem ad duo tempora in splenio aliquo, ita ut a puero inpube et capiatur et inponatur nec is triduo se ostendat ei cui medebitur, neue alter nudis pedibus terram attingat his diebus, mirabiliter epiphoris mederi dicitur; albugines quoque tollere inunctione araneus candidus, longissimis ac tenuissimis pedibus, contritus in oleo uetere. Is etiam, cuius crassissimum tectum est in contignationibus fere, adalligatus panno epiphoras sanare traditur. Scarabaei uiridis natura contuentium uisum exacuit; itaque gemmarum scalptores contuitu eorum adquiescunt.

XXXIX. Aures purgat fel pecudis cum melle, canini lactis instillatio sedat dolorem, grauitatem adeps cum absinthio et oleo uetere, item adeps anserinus; quidam adiciunt sucum cepae, alii pari modo. Vtuntur et per se ouis formicarum, namque et huic animali est medicina, constatque ursos aegros hoc cibo sanari. Anserum omniumque auium adeps praeparatur .... exemptisque uenis omnibus patina noua fictili operta, in sole subdita aqua feruenti liquatus, saccatusque lineis saccis et in fictili nouo repositus loco frigido; minus putrescit addito melle. Murium cinis cum melle instillatus aut cum rosaceo decoctus aurium dolores sedat. Si aliquod animal intrauerit, praecipuom remedium est murium fel aceto dilutum; si aqua intrauerit, adeps anserinus cum cepae suco. Gliris detracta pelle intestinisque exemptis discoquitur cum melle in uase nouo. Medici malunt e nardo decoqui usque ad tertias atque ita adseruari, dein, cum opus sit, strigili tepefacta infundere. Constat deplorata aurium uitia eo remedio sanari aut si terreni uermes cum adipe anseris decocti infundantur; item ex arboribus rubri cum oleo triti exulceratis et ruptis auribus praeclare medentur. Lacertae inueteratae, in os pendentium addito sale, contusas et ab ictu miseras aures sanant, efficacissime autem ferrugineas maculas habentes, lineis etiam per caudam distinctae. Millipeda, ab aliis centipeda aut multipeda dicta, animal est e uermibus terrae, pilosum, multis pedibus arcuatim repens tactuque contrahens se; oniscon Graeci uocant, alii iulon. Efficacem narrant ad aurium dolores in cortice Punici mali decoctum et porri suco; addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt. Illam autem quae non arcuatur sepa Graeci uocant, alii scolopendram, minorem perniciosamque. Cocleae quae sunt in usu cibi cum murra aut turis polline adpositae, item minutae; latae fracturis aurium inlinuntur cum melle. Senectus serpentium feruente testa usta instillatur rosaceo admixta, contra omnia quidem uitia efficax, sed contra graueolentiam praecipue ac, si purulenta sint, ex aceto, melius cum felle caprino uel bubulo aut testudinis marinae - uetustior anno eadem membrana non prodest, nec imbre perfusa, ut aliqui putant -, aranei sanies cum rosaceo aut per se in lana uel cum croco, gryllus cum sua terra effossus et inlitus. Magnam auctoritatem huic animali perhibet Nigidius, maiorem Magi quoniam retro ambulet terramque terebret, stridat noctibus. Venantur eum formica circumligata capillo in cauernam eius coniecta, efflato prius puluere, ne sese condat; ita formicae complexu extrahitur. Ventris gallinaceorum membrana, quae abici solet, inueterata et in uino trita auribus purulentis calida infunditur, gallinarum adeps. Est et quaedam pinguitudo blattae, si caput auellatur; hanc tritam una cum rosaceo auribus mire prodesse dicunt, sed lanam, qua incluserint, post paulum extrahendam; celerrime enim id pingue transire in animal fierique uermiculum. Alii binas ternasue in oleo decoctas efficacissime auribus mederi scribunt, et tritas in linteolo inponi contusis. Hoc quoque animal inter pudenda est, sed propter admirationem naturae priscorumque curae, totum in hoc loco explicandum. Plura earum genera fecerunt molles, quas in oleo decoctas uerrucis efficaciter inlini experti sunt. Alterum genus myloecon appellauere circa molas fere nascens; his capite detracto adtritas lepras sanasse Musaeum pycten in exemplis reliquerunt. Tertium genus et odoris taedio inuisum, exacuta clune; cum pisselaeo sanare ulcera alias insanabilia, strumas, panos diebus XXI inpositas, percussa, contusa et cacoëthe, scabiem furunculosque detractis pedibus et pinnis. Nos haec etiam audita fastidimus; at, Hercules, Diodorus et in morbo regio et orthopnoicis se dedisse tradit cum resina et melle. Tantum potestatis habet ars ea pro medicamento dandi quidquid uelit. Humanissimi eorum cinerem crematarum seruandum ad hos usus in cornea pyxide censuere aut tritas clysteribus infundendas orthopnoicis aut rheumaticis; infixa utique corpori inlitas extrahere constat. Mel utilissimum auribus quoque est, in quo apes inmortuae sint. Parotidas comprimit columbinum stercus, uel per se, uel cum farina hordeacea aut auenacea, noctuae cerebrum uel iocur cum oleo infusum auriculae [a parotide], multipeda cum resinae parte tertia inlita, grylli siue inliti siue adalligati. Ad reliqua morborum genera medicinam ex isdem animalibus aut eiusdem generis sequenti dicemus uolumine.