C. PLINII CAECILII SECVNDI - EPISTVLARVM LIBER X

I

C. PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Tua quidem pietas, imperator sanctissime, optaverat ut quam tardissime succederet patri; sed dii immortales festinaverunt virtutes tuas ad gubernaculum rei publicae, quam susceperas, admovere. Precor ergo ut tibi, et per te generi humano, prospera omnia, id est digna saeculo tuo contingant. Fortem te et hilarem, imperator optime, et privatim et publice opto.

II

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Exprimere, domine, verbis non possum quantum mihi gaudium attuleris, quod me dignum putasti iure trium liberorum. Quamvis enim Iulii Serviani optimi viri tuique amantissimi, precibus indulseris, tamen etiam ex rescripto intelligo libentius hoc ei te praestitisse, quia pro me rogabat. Videor ergo summam voti mei consecutus, cum inter initia felicissimi principatus tui probaveris me ad peculiarem indulgentiam tuam pertinere: eoque magis liberos concupisco, quos habere etiam illo tristissimo saeculo volui, sicut potes duobus matrimoniis meis credere. Sed dii melius, qui omnia integra bonitati tuae reservarunt. Malui hoc potius tempore me patrem fieri, quo futurus essem et securus et felix.

III

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Indulgentia tua, imperator optime, quam plenissimam experior, hortatur me ut audeam tibi etiam pro amicis obligari; inter quos sibi vel praecipuum locum vindicat Voconius Romanus, ab ineunte aetate condiscipulus et contubernalis meus. Quibus ex causis et a divo patre tuo petieram ut illum in amplissimum ordinem promoveret; sed hoc votum meum bonitati tuae reservatum est, quia mater Romani liberalitatem sestertii quaterdecies, quod conferre se filio codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat; quod postea fecit admonita a nobis. Nam et fundos emancipavit, et cetera, quae in emancipatione implenda solent exigi, consummavit. Cum sit ergo finitum quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant, et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem, et statim patris hereditatem, et adoptionem a vitrico meruit. Auget haec et natalium et paternarum facultatum splendor; quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo. Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis compotem facias; et honestis (ut spero) affectibus meis praestes, ut non in me tantum, verum et in amico gloriari iudiciis tuis possim. Vale.

IV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Proximo anno, domine, gravissima valetudine usque ad periculum vitae vexatus, iatralipten assumpsi; cuius sollicitudini et studio, tuae tantum indulgentiae beneficio, referre gratiam parem possum. Quare rogo des ei civitatem Romanam. Est enim peregrinae conditionis, manumissus a peregrina. Vocatur ipse Harpocras; patronam habuit Thermuthin Theonis, quae iam pridem defuncta est. Item rogo des ius Quiritium libertatis Antoniae Maximillae, ornatissimae feminae, Heliae et Antoniae Harmeridi: quod a te, petente patrona, peto. Vale.

V

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Exprimere, domine, verbis non possum quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognovi te Harpocrati iatraliptae meo etiam Alexandrinam civitatem tribuisse, quamvis, secundum institutionem principum, non temere eam dare proposuisses. Esse autem Harpocraten nomu Memphitiku indico tibi. Rogo ergo, indulgentissime imperator, ut mihi ad Pompeium Plantam, praefectum Aegypti, amicum tuum, sicut promisisti, epistulam mittas. Obviam iturus, quo maturius, domine, exoptatissimi adventus tui gaudio frui possim, rogo permittas mihi quam longissime occurrere tibi. Vale.

VI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Proxima infirmitas mea, domine, obligavit me Postumio Marino medico; cui parem gratiam referre beneficio tuo possum, si precibus meis, ex consuetudine bonitatis tuae, indulseris. Rogo ergo ut propinquis eius des civitatem, Chrysippo Mithridatis uxorique Chrysippi Stratonicae Epigoni, item liberis eiusdem Chrysippi Epigono et Mithridati, ita ut sint in patris potestate, utque iis in libertos servetur ius patronorum. Item rogo indulgeas ius Quiritium L. Satrio Abascantio et P. Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi; quod a te, volentibus patronis, peto. Vale.

VII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Scio, domine, memoriae tuae, quae est benefaciendi tenacissima, preces nostras inhaerere; quia tamen in hoc quoque saepe indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Accium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet; ad quam spem alioqui quietissimum hortatur et natalium splendor et summa integritas in paupertate et ante omnia felicitas temporum, quae bonam conscientiam civium tuorum ad usum indulgentiae tuae provocat et attollit. Vale.

VIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum, vel septemviratum, quia vacant, adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata. Vale.

IX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae, et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor ut oknes cogitationes tuas tam laetus sequatur eventus, ut virtutibus tantis gloria imperii et novetur et augeatur. Vale.

X

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Servilius Pudens legatus, domine, VIII Kal. Dec. Nicomediam venit; meque longe exspectationis sollicitudine liberavit. Vale.

XI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Rosianum Geminum, domine, artissimo vinculo mecum tua in me beneficia iunxerunt. Habui enim illum quaestorem in consulatu, mei summe observantissimum expertus. Tantam mihi post consulatum reverentiam praestat, ut publicae necessitudinis pignora privatis cumulet officiis. Rogo ergo ut ipse apud te pro dignitate eius precibus meis faveas, cui et, si quid mihi credis, indulgentiam tuam dabis. Dabit ipse operam, ut in his quae ei mandaveris, maiora mereatur. Parciorem me in laudando facit, quod spero tibi et integritatem eius, et probitatem, et industriam non solum ex eius honoribus, quos in urbe sub oculis tuis gessit, verum etiam ex commilitio esse notissimam. Illud unum, quod propter caritatem eius nondum mihi videor satis plene fecisse, etiam atque etiam facio; teque, domine, rogo, gaudere me exornata quaestoris mei dignitate, id est, per illum mea, quam maturissime. Vale.

XII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Difficile est, domine, exprimere verbis quantam perceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, ut ad finem consulatus Coelium Clementem in hanc provinciam transferres. Ex illo enim mensuram beneficii tui penitus intelligo, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar; cui referre gratiam parem ne audeo quidem, quamvis maxime debeam. Itaque ad vota confugio, deosque precor ut iis, quae in me assidue confers, non indignus existimer. Vale.

XIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Scripsit mihi, domine, Lycormas libertus tuus, ut, si qua legatio a Bosphoro venisset Urbem petitura, usque in adventum suum retineretur. Et legatio quidem dumtaxat in eam civitatem, in qua ipse sum, nulla adhuc venit; sed venit tabellarius Sauromata, quem ego usus opportunitate quam mihi casus obtulerat, cum tabellario, qui Lycormam ex itinere praecessit, mittendum putavi, ut possis ex Lycormae et ex regis epistulae pariter cognoscere, quae fortasse pariter scire debes. Vale.

XIV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Rex Sauromates scripsit mihi esse quaedam quae deberes quam maturissime scire, qua ex causa festinationem tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuvi. Vale.

XV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Legato Sauromatae regis, cum sua sponte Niceae, ubi me invenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, domine, non putavi: primum quod incertum adhuc erat quando libertus tuus Lycormas venturus esset; deinde quod ipse proficiscebar in diversam provinciae partem, ita officii necessitate exigente. Haec in notitiam tuam perferenda existimavi, quia proxime scripseram, petiisse Lycormam, ut legationem, si qua venisset a Bosphoro, usque in adventum suum retinerem. Quod diutius faciendi nulla mihi probabilis ratio occurrit; praesertim cum epistulae Lycormae, quas detinere, ut ante praedixi, nolui, aliquot diebus hunc legatum antecessurae viderentur. Vale.

XVI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Apuleius, domine, miles, qui est in statione Nicomediensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam, perductumque ad magistratus indicasse servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decebalo muneri missum Pacoro, Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam provenisse. Quem ego perductum ad me, cum eadem narrasset, mittendum ad te putavi; quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus insignibus ornatus fuisset subtractam indicabat. Volui enim hanc quoque, si inveniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam se ex Parthico metallo attulisse dicebat. Signata est anulo meo, cuius est aposphragisma quadriga. Vale.

XVII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Maximum, libertum et procuratorem tuum, domine, per omne tempus quo fuimus una, probum et industrium et diligentem ac sicut rei tuae amantissimum, ita disciplinae tenacissimum expertus, libenter apud te testimonio prosequor ea fide quam tibi debeo. Vale.

XVIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Gabium Bassum, domine, praefectum orae Ponticae, integrum, probum, industrium atque inter ista reverentissimum mei expertus, voto pariter et suffragio prosequor, ea fide quam tibi debeo, quem abunde conspexi instructum commilitio tuo: cuius disciplinae debet quod indulgentia tua dignus est. Apud me et milites et pagani, a quibus iustitia eius et humanitas penitus inspecta est, certatim ei qua privatim, qua publice, testimonium pertribuerunt. Quod in notitiam tuam perfero ea fide quam tibi debeo. Vale.

XIX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Nymphidium Lupum, domine, primipilarem, commilitonem habui, cum ipse tribunus essem, ille praefectus: inde familiariter diligere coepi. Crevit postea caritas ipsa mutuae vetustate amicitiae. Itaque et quieti eius inieci manum, et exegi ut me in Bithynia consilio instrueret. Quod ille amicissime, et otii et senectutis ratione postposita, et iam fecit et facturus est. Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum, industrium, egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae; sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iulii Ferocis et Fusci Salinatoris, clarissimorum virorum. Meum gaudium, domine, mea gratulatio filii honore continetur. Vale.

XX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Ut primum me, domine, indulgentia vestra promovit ad praefecturam aerarii Saturni, omnibus advocationibus, quibus alioqui numquam eram promiscue functus, renuntiavi, ut toto animo delegato mihi officio vacarem. Qua ex causa cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et petii veniam huius muneris et impetravi. Sed cum postea consul designatus censuisset agendum nobiscum, quorum erat excusatio recepta, ut essemus in senatus potestate, pateremurque nomina nostra in urnam conici, convenientissimum esse tranquillitati saeculi tui putavi, praesertim tam moderatae voluntati amplissimi ordinis non repugnare. Cui obsequio meo opto ut existimes constare rationem, cum omnia facta dictaque mea probare sanctissimis moribus tuis cupiam. Vale.

XXI

TRAIANUS PLINIO S.

Et civis et senatoris boni partibus functus es, obsequium amplissimi ordinis, quod iustissime exigebat, praestando. Quas partes impleturum te secundum susceptam fidem confido. Vale.

XXII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Ago gratias, domine, quod et ius Quiritium libertis necessariae mihi feminae et civitatem Romanam Harpocrati iatraliptae meo sine mora indulsisti. Sed cum annos eius et censum, sicut praeceperas, ederem, admonitus sum a peritioribus debuisse me ante ei Alexandrinam civitatem impetrare, deinde Romanam, quoniam esset Aegyptius. Ego autem, quia inter Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, contentus fueram hoc solum scribere tibi, eum scilicet a peregrina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse. De qua ignorantia mea non queror, per quam stetit ut tibi pro eodem homine saepius obligarer. Rogo itaque, ut beneficio tuo legitime frui possim, tribuas ei et Alexandrinam civitatem et Romanam. Annos eius et censum (ne quid rursus indulgentiam tuam moraretur) libertis tuis, quibus iusseras, misi. Vale.

XXIII

TRAIANUS PLINIO S.

Civitatem Alexandrinam, secundum institutionem principum, non temere dare proposui; sed cum Harpocrati, iatraliptae tuo, iam civitatem Romanam impetraveris, huic quoque petitioni tuae negare non sustineo. Tu ex qua nomo sit notum mihi facere debebis ut epistulam tibi ad Pompeium Plantam, praefectum Aegypti, amicum meum, mittam. Vale.

XXIV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Cum divus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes cives ad munificentiam esset cohortatus, petii ab eo ut statuas principum, quas in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre, adiecta sua statua. Quodque ille mihi cum plenissimo testimonio indulserat, ego statim decurionibus scripseram, ut adsignarent solum, in quo templum pecunia mea exstruerem: illi in honorem operis ipsius electionem loci mihi obtulerant. Sed primum mea, deinde patris tui valetudine, postea curis delegati a vobis officii retentus, nunc videor commodissime posse in rem praesentem excurrere. Nam et menstruum meum Kalendis Septembribus finitur, et sequens mensis complures dies feriatos habet. Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus, quod incohaturus sum, exornare et tua statua; deinde ut hoc facere quam maturissime possim, indulgeas commeatum. Non est autem simplicitatis meae dissimulare apud bonitatem tuam, obiter te plurimum collaturum utilitatibus rei familiaris meae. Agrorum enim, quos in eadem regione possideo, locatio cum alioqui quadringenta excedat, adeo non potest differri, ut proximam putationem novus colonus facere debeat. Praeterea continuae sterilitates cogunt me de remissionibus cogitare; quarum rationem, nisi praesens, inire non possum. Debebo ergo, domine, indulgentiae tuae et pietatis meae celeritatem et status ordinationem, si mihi ob utraque haec dederis commeatum triginta dierum. Neque enim angustius tempus praefinire possum, cum et municipium et agri, de quibus loquor, sint ultra centesimum et quinquagesimum lapidem. Vale.

XXV

TRAIANUS PLINIO S.

Et privatas multas et omnes publicas causas petendi commeatus reddidisti: mihi autem vel sola voluntas tua suffecisset. Neque enim dubito te, ut primum potueris, ad tam districtum officium reversurum. Statuam poni mihi a te eo quo desideras loco, quamquam eiusmodi honorum parcissimus, tamen patior, ne impedisse cursum erga me pietatis tuae videar. Vale.

XXVI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Quia confido, domine, ad curam tuam pertinere, nuntio tibi me Ephesum cum omnibus meis hyper Malean navigasse, quamvis contrariis ventis retentus. Nunc destino partim onerariis navibus, partim vehiculis provinciam petere. Nam sicut itineri gravis aestus, ita continuae navigationi Etesiae reluctantur. Vale.

XXVII

TRAIANUS PLINIO S.

Recte renuntiasti, mi Secunde carissime. Pertinet enim ad animum meum quali itinere in provinciam pervenias. Prudenter autem constituis interim navibus, interim vehiculis uti, prout loca suaserint. Vale.

XXVIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Sicut saluberrimam navigationem, domine, utque Ephesum expertus, ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus, atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti. Rursus, cum transissem in orarias naviculas, contrariis ventis retentus, aliquanto tardius quam speraveram, id est XV Kal. Octobres Bithyniam intravi. Non possum tamen de mora queri, cum mihi contigerit, quod erat auspicatissimum, natalem tuum in provincia celebrare. Nunc rei publicae Prusensium impendia, reditus, debitores excutio; quod ex ipso tractatu magis ac magis necessarium intelligo. Multae enim pecuniae variis ex causis a privatis detinentur; praeterea quaedam minime legitimis sumptibus erogantur. Haec tibi, domine, in ipso ingressu meo scripsi. Quintodecimo Kal. Octobres, domine, provinciam intravi, quam in eo obsequio, in ea erga te fide, quam de genere humano mereris, inveni. Despice, domine, an necessarium putes mittere huc mensorem. Videntur enim non mediocres pecuniae posse revocari a curatoribus operum, si mensurae fideliter aguntur. Ita certe prospicio ex ratione Prusensium quam cum maxime tracto. Vale.

XXIX

TRAIANUS PLINIO S.

Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum pervenire in Bithyniam potuisses ac simile tibi iter ab Epheso ei navigationi fuisset, quam expertus usque illo eras. Quo autem die pervenisses in Bithyniam cognovi, Secunde carissime, litteris tuis. Provinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent. Nam et ut dabis operam ut manifestum sit illis electum te esse qui ad eosdem mei loco mittereris. Rationes autem in primis tibi rerum publicarum excutiendae sunt. Nam et esse eas vexatas satis constat. Mensores vix etiam iis operibus quae aut Romae aut in proximo fiunt sufficienter habeo; sed in omni provincia inveniuntur quibus credi possit, et ideo non deerunt tibi, modo velis diligenter excutere. Vale.

XXX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Rogo, domine, consilio me regas haesitantem utrum per publicos civitatum servos, quod usque adhuc factum, an per milites asservare custodias debeam. Vereor enim ne et per servos publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat. Interim publicis servis paucos milites addidi. Video tamen periculum esse ne id ipsum utrisque negligentiae causa sit, dum communem culpam hi in illos, illi in hos regerere posse confidunt. Vale.

XXXI

TRAIANUS PLINIO S.

Nihil opus est, mi Secunde carissime, ad continendas custodias plures commilitones converti. Perseveremus in ea consuetudine quae isti provinciae est, ut per publicos servos custodiantur. Etenim ut fideliter hoc faciant, in tua severitate et diligentia positum est. In primis enim, sicut scribis, verendum est ne, si permisceantur servis publicis milites, mutua inter se fiducia neglegentiores sint; sed et illud haereat nobis, quam paucissimos milites a signis avocandos esse. Vale.

XXXII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Gabius Bassus, praefectus orae Ponticae, et reverentissime et officiosissime, domine, venit ad me et compluribus diebus fuit mecum. Quantum perspicere potui, vir egregius et indulgentia tua dignus: cui ego notum feci praecepisse te ut ex cohortibus, quibus me praeesse voluisti, contentus esset beneficiariis decem, equitibus duobus, centurione uno. Respondit non sufficere sibi hunc numerum, idque se scripturum tibi. Hoc in causa fuit quominus statim revocandos putarem quos habet supra numerum. Vale.

XXXIII

TRAIANUS PLINIO S.

Et mihi scripsit Gabius Bassus non sufficere sibi eum militum numerum qui ut daretur illi mandatis meis complexus sum. Quot, quaeris, scripsisse me? Ut notum haberes, his litteris subici iussi. Multum interest res poscat an homines imperare latius velint. Nobis autem utilitas demum spectanda est et, quantum fieri potest, curandum ne milites a signis absint. Vale.

XXXIV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Prusenses, domine, balineum habent et sordidum et vetus. Id itaque indulgentia tua restituere desiderant: ego tamen aestimans novum fieri debere, videris mihi desiderio eorum indulgere posse. Erit enim pecunia ex qua fiat, primum ea quam revocare a privatis et exigere iam coepi, deinde quam ipsi erogare in oleum soliti, parati sunt in opus balinei conferre. Quod alioqui et dignitas civitatis et saeculi tui nitor postulat. Vale.

XXXV

TRAIANUS PLINIO S.

Si instructio novi balinei oneratura vires Prusensium non est, possumus desiderio eorum indulgere; modo ne quid ideo aut intribuant, aut minus illis in posterum fiat ad necessarias erogationes. Vale.

XXXVI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Maximus, libertus et procurator tuus, domine, praeter decem beneficiarios, quos assignari a me Gemellino, optimo viro, iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites. Ex his interim, sicut inveneram, in ministerio eius relinquendos existimavi, praesertim cum ad frumentum comparandum iret in Paphlagoniam. Quin etiam tutelae causa, quia desiderabat, addidi duos equites. In futurum quid servari velis, rogo rescribas. Vale.

XXXVII

TRAIANUS PLINIO S.

Nunc quidem proficiscentem ad comparationem frumentorum Maximum libertum meum recte militibus instruxisti. Fungebatur enim et ipse extraordinario munere. Cum ad pristinum actum reversus fuerit, sufficient illi duo a te dati milites, et totidem a Virdio Gemellino, procuratore meo, quem adiuvat. Vale.

XXXVIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Sempronius Coelianus,, egregius iuvenis, repertos inter tirones duos servos misit ad me; quorum ego supplicium distuli, ut te, conditorem disciplinae militaris firmatoremque, consulerem de modo poenae. Ipse enim dubito ob haec maxime, quod, ut iam dixerant sacramento militari, nondum distributi in numeros erant. Quid ergo debeam sequi, domine, scribas, praesertim cum pertineat ad exemplum. Vale.

XXXIX

TRAIANUS PLINIO S.

Secundum mandata mea fecit Sempronius Coelianus, mittendo ad te eos de quibus cognosci oportebat, an capitale supplicium meruisse videantur. Refert autem voluntarii se obtulerint an lecti sint vel etiam vicarii dati. Lecti si sunt, inquisitor peccavit; si vicarii, penes eos culpa est, qui dederunt; si ipsi, cum haberent conditionis suae conscientiam, venerunt, animadvertendum in illos erit. Neque enim multum interest quod nondum per numeros distributi sunt. Ille enim dies, quo primum probati sunt, veritatem ab his originis suae exigit. Vale.

XL

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Salva magnitudine tua, domine, descendas oportet ad meas curas, cum ius mihi dederis referendi ad te de quibus dubito. In plerisque civitatibus, maxime Nicomediae et Niceae, quidam vel in opus damnati vel in ludum similiaque his genera poenarum, publicorum servorum officio ministerioque funguntur, atque etiam, ut publici servi, annua accipiunt. Quod ego cum audissem, diu multumque haesitavi quid facere deberem. Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes, nimis severum arbitrabar; et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam; eosdem rursus a re publica pasci otiosos, inutile, non pasci etiam periculosum existimabam. Necessario ergo rem totam, dum te consulerem, in suspenso reliqui. Quaeres fortasse quemadmodum evenerit ut poenis, in quas dati erant, exsolverentur: et ego quaesivi, sed nihil comperi quod affirmare tibi possum. Ut decreta quibus damnati erant, proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur. Erant tamen qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumve dimissos. Addebat fidem, quod credibile erat, neminem hoc ausum sine auctore. Vale.

XLI

TRAIANUS PLINIO S.

Memineris idcirco te in istam provinciam missum, quoniam multa in ea emendanda apparuerint. Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in conditionem proborum ministrorum retrahantur. Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi: si qui vetustiores inveniuntur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria quae non longe a poena sint. Solent enim eiusmodi ad balineum, ad purgationes cloacarum, item munitiones viarum et vicorum dari. Vale.

XLII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Cum diversam partem provinciae circumirem, Nicomediae vastissimum incendium multas privatorum domos et duo publica opera, quamquam via interiacente, Gerusian et Isson, absumpsit. Est autem latius sparsum, primum violentia venti, deinde inertia hominum; quod satis constat otiosos et immobiles tanti mali spectatores perstitisse; et alioqui nullus usquam in publico sipho, nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia compescenda. Et haec quidem, ut iam praecepi, parabantur. Tu, domine, dispice an instituendum putes collegium fabrorum, dumtaxat hominum centum quinquaginta. Ego attendam ne quis, nisi faber recipiatur, neve iure concesso in aliud utatur. Nec erit difficile custodire tam paucos. Vale.

XLIII

TRAIANUS PLINIO S.

Tibi quidem secundum exempla complurium, in mentem venit posse collegium fabrorum apud Nicomedenses constitui; sed meminerimus provinciam istam, et praecipue eas civitates, eiusmodi factionibus esse vexatas. Quodcumque nomen ex quacumque causa dederimus iis qui in idem contracti fuerint, hetaeriae, quamvis breves, fient. Satius itaque est comparari ea quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum ut ipsi inhibeant ac, si res poposcerit, adcursu populi ad hoc uti. Vale.

XLIV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Solemnia vota pro incolumitate tua, qua publica salus continetur, et suscipimus, domine, pariter et solvimus, precati deos ut velint ea semper solvi semperque signari. Vale.

XLV

TRAIANUS PLINIO S.

Et solvisse vos cum provincialibus diis immortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse, libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis. Vale.

XLVI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

In aquaeductum, domine, Nicomedenses impenderunt sestertium tricies trecena viginti novem milia, qui imperfectus adhuc relictus ac etiam destructus est; rursus in alium ductum erogata sunt ducenta milia. Hoc quoque relicto, novo impendio est opus, ut aquam habeant, qui tantam pecuniam male perdiderunt. Ipse perveni ad fontem purissimum, ex quo videtur aqua debere perduci, sicut initio tentatum erat, arcuato opere, ne tantum ad plana civitatis et humilia perveniat. Manent adhuc paucissimi arcus: possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex superiore opere detractus est: aliqua pars, ut mihi videtur, testaceo opere agenda erit. Id enim facilius et vilius. Et in primis necessarium est mitti a te vel aquilegem vel architectum, ne rursus eveniat quod accidit. Ego illud unum affirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo esse dignissimam. Vale.

XLVII

TRAIANUS PLINIO S.

Curandum est ut aqua in Nicomedensem civitatem perducatur. Vere credo te ea qua debebis diligentia hoc opus aggressurum. Sed me dius fidius ad eandem diligentiam tuam pertinet inquirere quorum vitio ad hoc tempus tantam pecuniam Nicomedenses perdiderint, ne, cum inter se gratificantur, et inchoaverint aquae ductus et reliquerint. Quid itaque compereris, perfer in notitiam meam. Vale.

XLVIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Theatrum, domine, Niceae maxima iam parte constructum, imperfectum tamen, sestertium, ut audio (neque enim ratio plus excussa est) amplius centies hausit: vereor ne frustra. Ingentibus enim rimis descendit et hiat, sive in causa solum humidum et molle, sive lapis ipse gracilis et putris: dignum est certe deliberatione sitne faciendum an etiam destruendum. Nam fulturae ac substructiones, quibus subinde suscipitur, non tam firmae mihi quam sumptuosae videntur. Huic theatro ex privatorum pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut porticus supra caveam: quae nunc omnia differuntur, cessante eo quod ante peragendum est. Ibidem Nicaeenses gymnasium, incendio amissum, ante adventum meum restituere coeperunt longe numerosius laxiusque quam fuerat. Etiam aliquantum erogaverunt: periculum est ne parum utiliter. Incompositum enim et sparsum est. Praeterea architectus, sane aemulus eius a quo opus inchoatum est, affirmat parietes (quamquam viginti et duos pedes latos) imposita opera sustinere non posse, quia sine caemento medio farti, nec testaceo opere praecincti. Claudiopolitani quoque in depresso loco, imminente etiam monte, ingens balineum defodiunt magis quam aedificant, et quidem ex ea pecunia quam buleutae additi beneficio tuo, aut iam obtulerunt ob introitum, aut nobis exigentibus conferent. Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod est omni pecunia pretiosius, munus tuum male collocetur, cogor petere a te non solum ob theatrum, verum etiam ob haec balinea, mittas architectum dispecturum utrum sit utilius post sumptum qui factus est, quoquo modo consummare opera ut inchoata sunt, an quae videntur emendanda corrigere, quae transferenda, transferre; ne, dum servare volumus quod impensum est, male impendamus quod addendum est. Vale.

XLIX

TRAIANUS PLINIO S.

Quid oporteat fieri circa theatrum quod inchoatum apud Nicaeenses est, in re praesenti optime deliberabis et constitues: mihi sufficiet indicari cui sententiae accesseris. Tunc autem a privatis exigi opera tibi curae sit, cum Vale.

L

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Intuenti mihi et fortunae tuae et animi magnitudinem, convenientissimum videtur demonstrare opera non minus aeternitate tua quam gloria digna, quantumque pulchritudinis, tantum utilitatis habitura. Est in Nicomedensium finibus amplissimus lacus: per hunc marmora, fructus, ligna, materiae et sumptu modico et labore usque ad viam navibus, inde magno labore, maiore impendio, vehiculis ad mare devehuntur. Hoc opus multas manus poscit: at hae porro non desunt. Nam et in agris magna copia est hominum, et maxima in civitate: certaque spes omnes libentissime aggressuros opus omnibus fructuosum. Superest ut tu libratorem vel architectum, si tibi videtur, mittas, qui diligenter exploret sitne lacus altior mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse contendunt. Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam: sed incertum utrum ad colligendum humorem circumiacentium agrorum, an ad committendum flumini lacum; est enim imperfecta. Hoc quoque dubium, intercepto rege mortalitate ann desperato operis effectu. Sed hoc ipso (feres enim me ambitiosum) pro tua gloria incitor et accendor ut cupiam peragi a te quae tantum coeperant reges. Vale.

LI

TRAIANUS PLINIO S.

Potest nos sollicitare lacus iste ut committere illum mari velimus: sed plane explorandum est ne, si immissus in mare fuerit, totus effluat; certe quantum aquarum et unde accipiat. Poteris a Calpurnio Macro petere libratorem: et ego hinc aliquem tibi peritum eiusmodi operum mittam Vale.

LII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Requirenti mihi Byzantiorum rei publicae impendia, quae maxima fecit, iudicatum est, domine, legatum ad te salutandum annis omnibus cum psephismate mitti eique dari nummorum duodena milia. Memor ergo propositi tui, legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum putavi, ut simul et sumptus levaretur et impleretur publicum officium. Eidem civitati imputata sunt terna milia, quae viatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui Moesiae praeest publice salutandum. Haec ego in posterum circumcidenda existimavi. Te, domine, rogo ut quid sentias rescribendo, aut consilium meum confirmare, aut errorem emendare digneris. Vale.

LIII

TRAIANUS PLINIO S.

Optime fecisti, Secunde carissime, duodena ista Byzantiis, quae ad salutandum me in legatum impendebantur, remittendo. Fungetur his partibus etsi solum eorum psephisma per te missum fuerit. Ignoscet illis et Moesiae praeses, si minus illum sumptuose coluerint. Vale.

LIV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Diplomata, domine, quorum dies praeterita, an omnino observari et quamdiu velis, rogo scribas, meque haesitatione liberes. Vereor enim ne in alterutram partem ignorantia lapsus, aut illicita confirmem aut necessaria impediam. Vale.

LV

TRAIANUS PLINIO S.

Diplomata, quorum praeteritus est dies, in usu esse non debent: ideo inter prima iniungo mihi ut per omnes provincias ante mittam nova diplomata quam desiderari possint. Vale.

LVI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Cum vellem Apameae, domine, cognoscere publicos debitores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere quidem universos ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen esse lectas ab ullo proconsulum; habuisse privilegium et vetustissimum morem arbitrio suo rem publicam administrare. Exegi ut quae dicebant quaeque recitabant libello complecterentur; quem tibi, qualem acceperam, misi; quamvis intelligerem pleraque ex illo ad id, de quo quaeritur, non pertinere. Te rogo ut mihi praecipere digneris quid me putes observare debere. Vereor enim ne aut excessisse, aut non implesse officii mei partes videar. Vale.

LVII

TRAIANUS PLINIO S.

Libellus Apameorum, quem epistulae tuae iunxeras, remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent, propter quae videri volunt eos, qui pro consulibus hanc provinciam obtinuerant, abstinuisse inspectione rationum suarum, cum ipsum te, ut eas inspiceres, non recusaverint. Remuneranda est igitur probitas eorum, ut iam nunc sciant hoc, quod inspecturus es, ex mea voluntate, salvis quae habent privilegiis, esse facturum. Vale.

LVIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Ane adventum meum, domine, Nicomedenses priori foro novum adicere coeperunt, cuius in angulo est aedes vetustissima Matris Magnae aut reficienda aut transferenda, ob hoc praecipue, quod est multo depressior opere eo, quod cum maxime surgit. Ego cum cum quaererem num esset aliqua lex dicta templo, cognovi alium hic, alium apud nos esse morem dedicationis.. Dispice ergo, domine, an putes aedem, cui nulla lex dicta est salva religione posse transferri: alioqui commodissimum est, si religio non impedit. Vale.

LIX

TRAIANUS PLINIO S.

Potes, mi Secunde carissime, sine sollicitudine religionis, si loci positio videtur hoc desiderare, aedem Matris Deum transferre in eam, quae est accommodatior: nec te moveat quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae civitatis capax non sit dedicationis quae sit nostro iure. Vale.

LX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Diem, domine, quo servasti imperium, dum suscipis, quanta mereris laetitia celebravimus, precati deos ut te generi humano, cuius tutela et securitas saluti tuae innisa est, incolumem florentemque praestarent. Praeivimus et commilitonibus iusiurandum more sollemni praestantibus et provincialibus, qui eadem certarunt pietate, iurantibus. Vale.

LXI

TRAIANUS PLINIO S.

Quanta religione ac laetitia commilitones cum provincialibus, te praeeunte, diem imperii mei celebraverint, libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis. Vale.

LXII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Pecuniae publicae, domine, providentia tua et ministerio nostro etiam exactae sunt et exiguntur, quae vereor no otiosae iaceant. Nam et praediorum comparandorum aut nulla aut rarissima occasio est: nec inveniuntur qui velint debere, rei publicae praesertim, duodenis assibus, quanti a privatis mutuantur. Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes; et si ne sic quidem reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant; quod, quamquam invitis et recusantibus, minus acerbum erit, leviore usura constituta. Vale.

LXIII

TRAIANUS PLINIO S.

Et ipse non aliud remedium despicio, mi Secunde carissime, quam ut quantitas usurarum minuatur, quo facilius pecuniae publicae collocentur. Modum eius ex copia eorum qui mutuabuntur tu constitues. Invitos ad accipiendum compellere, quod fortassis ipsis otiosum futurum sit, non est ex iustitia nostrorum temporum . Vale.

LXIV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Summas, domine, gratias ago, qui inter maximas occupationes iis, de quibus te consului, me quoque regere dignatus es; quod nunc quoque facias rogo. Adiit enim me quidam indicavitque adversarios suos a Servilio Calvo, clarissimo viro, in triennium relegatos, in provincia morari; illi contra ab eodem se restitutos affirmaverunt, edictumque recitaverunt: qua causa necessarium credidi rem integram ad te referre. Nam sicut mandatis tuis cautum est ne restituam ab alio aut a me relegatos, ita de iis, quos alius relegaverit et restituerit, nihil comprehensum est. Ideo tu, domine, consulendus fuisti, quid observare me velles, tam hercule de his quam de illis qui in perpetuum relegati, nec restituti, in provincia deprehenduntur. Nam haec quoque species incidit in cognitionem meam. Est enim adductus ad me in perpetuum relegatus Iulio Basso proconsule. Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi dumtaxat per biennium, interrogavi hunc quem relegaverat an adisset docuissetque proconsulem: negavit. Per quod effectum est ut te consulerem an reddendum eum poenae suae an gravius aliquid, et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos, si qui forte in simili conditione invenirentur. Decretum Calvi et edictum, item decretum Bassi his litteris subieci. Vale.

LXV

TRAIANUS PLINIO S.

Quid in personam eorum statuendum sit, qui a Publio Servilio Calvo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto restituti in provincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas huius facti a Calvo requisiero. Qui a Iulio Basso in perpetuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem habuerit, si existimabit se iniuria relegatum, neque id fecerit, atque in provincia morari perseveraverit, vinctus mitti ad praefectos praetorii mei debet. Neque enim sufficit eum poenae suae restitui quem contumacia elusit. Vale.

LXVI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Cum citarem iudices, domine, conventum inchoaturus, Flavius Archippus vacationem petere coepit, ut philosophus. Fuerunt qui dicerent non liberandum eum iudicandi necessitate, sed omnino tollendum de iudicum numero reddendumque poenae quam fractis vinculis evasisset. Recitata est sententia Velii Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus crimine falsi damnatus in metallum: ille nihil proferebat quo restitutum se doceret. Allegabat tamen pro restitutione et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem suum pertinentes et decretum Prusensium. Addebat his et tuas litteras scriptas sibi: addebat patris tui edictum et epistulam quibus confirmasset beneficia a Domitiano data. Itaque quamvis eidem talia crimina applicarentur, nihil decernendum putavi, donec consulerem de eo, quod mihi constitutione tua dignum videbatur. Ea quae sunt utrimque recitata, his litteris subieci.

EPISTULA DOMITIANI AD TERENTIUM MAXIMUM.

Flavius Archippus philosophus impetravit a me ut agrum ei DC circa Prusiada, patriam suam, emi iuberem, cuius reditu suos alere posset. Quod ei praestari volo: summam expensam liberalitati meae feres.

EIUSDEM AD L. APPIUM MAXIMUM.

Archippum philosophum, bonum virum et professione sua etiam maioribus respondentem, commendatum habeas velim,, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis, quae verecunde a te desideraverit.

EDICTUM DIVI NERVAE.

Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum edicit, nec spectandus est in iis bonus princeps quibus illum intelligi satis est, cum hoc sibi quisque civium meorum spondere possit, me securitatem omnium quieti meae praetulisse, ut et libenter nova beneficia conferrem et ante me concessa servarem. Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem vel eorum qui impetraverunt diffidentia vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere. Nolo existimet quisquam, quae alio principe vel privatim vel publice consecutus, ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat, si illa rata et certa. Nec gratulatio ullius instauratis eget precibus; et qui non habent, me, quem fortuna imperii vultu meliore respexit, novis beneficiis vacare patiantur; et ea demum sciant roganda esse quae non habent.

EPISTULA EIUSDEM AD TULLIUM IUSTUM.

Cum rerum omnium ordinatio, quae prioribus temporibus inchoatae, consummatae sunt, observanda sit, tum epistulis etiam Domitiani standum est. Vale.

LXVII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Flavius Archippus per salutem tuam aeternitatemque petiit a me ut libellum quem mihi dedit, mitterem tibi. Quod ego sic roganti praestandum putavi; ita tamen ut, missurum me, notum accusatrici eius facerem, a qua et ipsa acceptum libellum his epistulis iunxi, quo facilius, velut audita utraque parte, dispiceres quid statuendum putares. Vale.

LXVIII

TRAIANUS PLINIO S.

Potuit quidem ignorasse Domitianus in quo statu esset Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia scriberet; sed meae naturae accomodatius est credere etiam statui eius subventum interventu principis: praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui ignorabant quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset. Quae tamen, mi Secunde carissime, non eo pertinent, ut, si quid illi novi criminis obicitur, minus de eo audiendum putes. Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, quos alteri tuae epistulae iunxeras, legi. Vale.

LXIX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Tu quidem, domine, providentissime vereris ne commissus flumini, atque ita mari, lacus effluat: sed ego in re praesenti invenisse videor quemadmodum huic periculo occurrerem. Potest enim lacus fossa usque ad flumen adduci, nec tamen in flumen emitti, sed relicto quasi margine contineri pariter et dirimi: sic consequemur ut nec vicino videatur flumini mixtus et sit perinde ac si misceatur. Erit enim facile per illam brevissimam terram, quae interiacebit, advecta fossa onera transponere in flumen. Quod ita fiet, si necessitas coget, et (spero) non coget. Est enim et lacus ipse satis altus, et nunc in contrariam partem flumen emittit; quod interclusum inde, et quo volumus aversum, sine ullo detrimento lacus, tantum aquae, quantum nunc portat, effundet. Praeterea per id spatium, per quod fossa facienda est, incidunt rivi, qui si diligenter colligantur,, augebunt illud quod lacus dederit. Enimvero si placeat fossam longius ducere, et artius pressam mari aequare, nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, repercussus mare servabit et reprimet quicquid e lacu veniet. Quorum si nihil nobis loci natura praestaret, expeditum tamen erat cataractis aquae cursum temperare. Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris. Est enim res digna et magnitudine tua et cura. Ego interim Calpurnio Macro, clarissimo viro, auctore te, scripsi ut libratorem quam maxime idoneum mitteret. Vale.

LXX

TRAIANUS PLINIO S.

Manifestum est, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa provisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in usus nobis futurus sit. Elige igitur id quod praecipue res ipsa suaserit. Calpurnium Macrum credo facturum ut te libratore instruat: neque enim provinciae istae his artificibus carent. Vale.

LXXI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Magna, domine, ad totam provinciam pertinens quaestio est de conditione et alimentis eorum quos vocant threptes. In qua ego, auditis constitutionibus principum, quia nihil inveniebam aut proprium aut universale quod ad Bithynos ferretur, consulendum te existimavi, quid observari velles. Neque enim putavi posse me in eo quod auctoritatem tuam posceret, exemplis esse contentum. Recitabatur autem apud me edictum quod dicebatur Divi Augusti, ad Anniam pertinens; recitatae et epistulae Divi Vespasiani ad Lacedaemonios et Divi Titi ad eosdem, dein ad Achaeos; et Domitiani ad Avidium Nigrinum et Armenium Brocchum proconsules, item ad Lacedaemonios: quae ideo tibi non misi, quia et parum emendata, et quaedam non certae fidei videbantur, et quia vera et emendata in scriniis tuis esse credebam. Vale.

LXXII

TRAIANUS PLINIO S.

Quaestio ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati, expositi, deinde sublati a quibusdam et in servitute educati sunt, saepe tractata est; nec quicquam invenitur in commentariis eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes provincias sit constitutum. Epistulae sane sunt Domitiani ad Avidium Nigrinum et Armenium Brocchum, quae fortasse debeant observari: sed inter eas provincias, de quibus rescripsit, non est Bithynia; et ideo nec assertionem denegandam iis, qui ex eiusmodi causa in libertatem vindicabuntur, puto: neque ipsam libertatem redimendam pretio alimentorum. Vale.

LXXIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Petentibus quibusdam ut sibi reliquias suorum, aut propter iniuriam vetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his similia quaecumque, secundum exemplum proconsulum, transferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eiusmodi causis collegium pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum putavi quid observare me velis. Vale.

LXXIV

TRAIANUS PLINIO S.

Durum est iniungere necessitatem provincialibus pontificum adeundorum, si reliquias suorum propter aliquas iustas causas transferre ex loco in alium locum velint. Sequenda ergo potius tibi exempla sunt eorum qui isti provinciae praefuerunt, et ex causa cuique ita aut permittendum aut negandum. Vale.

LXXV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Quaerenti mihi, domine, Prusae ubi posset balineum, quod indulsisti, fieri, placuit locus in quo fuit aliquando domus (ut audio) pulchra, nunc deformis ruinis. Per hoc enim consequemur ut foedissima facies civitatis ornetur atque etiam ut ipsa civitas amplietur nec ulla aedificia tollantur; sed quae sunt vetustate sublapsa, reparentur in melius. Est autem huius domus condicio talis. Legaverat eam Claudius Polyaenus Claudio Caesari, iussitque in peristylio templum ei fieri, reliqua ex domo locari, ex quo reditum aliquamdiu civitas percepit: deinde paulatim partim spoliata, partim neglecta, cum peristylio domus tota collapsa est: ac iam paene nihil ex ea, nisi solum superest: quod tu, domine, sive donaveris civitati, sive venire iusseris, propter opportunitatem loci, pro summo munere accipiet. Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum collocare; eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exhedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet. Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi; ex quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum reliquisse, quae, ut domus ipsa, perierunt; a me tamen, in quantum potuerint, requirentur. Vale.

LXXVI

TRAIANUS PLINIO S.

Possumus apud Prusenses area ista cum domu collapsa, quam vacare scribis, ad exstructionem balinei uti. Illud tamen parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset. Nam si facta aedes esset, licet collapsa sit, religio eius occupavit solum. Vale.

LXXVII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Postulantibus quibusdam ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam Minucio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem; respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de his tantum provinciis loquitur, quibus proconsules praesunt: ideoque rem integram distuli, dum tu, domine, praeceperis quid observare me velis. Vale.

LXXVIII

TRAIANUS PLINIO S.

Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus suis restituendis. Vale.

LXXIX

PLINIUS TRAIANO IMPER.

Iulius, domine, Largus ex Ponto, nondum mihi visus ac ne auditus quidem, sed iudicio tuo credens, dispensationem quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandavit. Rogavit enim testamento ut hereditatem suam adirem cerneremque: ac deinde, perceptis quinquaginta milibus nummum, reliquum omne Heracleotarum et Theanorum civitatibus redderem: ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur, putarem, an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani appellentur. Quod in notitiam tuam perferendum existimavi, ob hoc maxime, ut dispiceres quid eligere debeam. Vale.

LXXX

TRAIANUS PLINIO S.

Iulius Largus fidem tuam, quasi te bene nosset, elegit. Quid ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius faciat, secundum cuiusque loci condicionem ipse dispice, et quod optimum existimaveris, id sequere. Vale.

LXXXI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Providentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Calpurnio Macro, clarissimo viro, ut legionarium centurionem Byzantium mitteret. Dispice an etiam Iuliopolitanis simili ratione consulendum putes: quorum civitas, cum sit perexigua, onera maxima sustinet, tantoque graviores iniurias, quanto est infirmior, patitur. Quicquid autem Iuliopolitanis praestiteris, id etiam toti provinciae proderit. Sunt enim in capite Bithyniae, plurimisque per eam commeantibus transitum praebent. Vale.

LXXXII

TRAIANUS PLINIO S.

Ea condicio est civitatis Byzantiorum, confluente undique in eam commeantium turba, ut, secundum consuetudinem praecedentium temporum, honoribus eius praesidio centurionis legionarii consulendum habuerimus. Iuliopolitanis succurrendum eodem modo si putaverimus, onerabimus nos exemplo: plures enim tanto magis eadem requirerent, quanto infirmiores erunt. Tibi eam fiduciam diligentiae habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis. Si qui autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerceantur: aut, si plus admiserint, quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quae deprehenderis notum facies: aut, si urbem versus venturi erunt, mihi scribes. Vale.

LXXXIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Cautum est, domine, Pompeia lege, quae Bithynis data est, ne quis capiat magistratum neve sit in senatu minor annorum triginta. Eadem lege comprehensum est ut qui ceperint magistratum, sint in senatu. Secutum est dein edictum Divi Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duobus et viginti capere. Quaeritur ergo an qui minor triginta annorum gessit magistratus possit censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per eandem interpretationem ab aetate senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est: quod alioqui factitatum et adhuc esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos, quam e plebe in curiam admitti. Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus, eos quidem qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi: quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset, qui gessisset magistratum. De his autem qui non gessissent, quamvis essent aetatis eiusdem, cuius illi quibus gerere permissum est, haesitabam. Per quod effectum est ut te, domine, consulerem quid observari velles. Capita legis, tum edictum Augusti litteris subieci. Vale.

LXXXIV

TRAIANUS PLINIO S.

Interpretationi tuae, mi Secunde carissime, idem existimo hactenus edicto Divi Augusti novatam esse legem Pompeiam, ut magistratum quidem capere possent ii qui non minores duorum et viginti annorum essent; et quia cepissent, in senatum cuiusque civitatis pervenirent. Ceterum non capto magistratu, eos qui minores triginta annorum sint, quia magistratum capere possint, in curiam etiam loci cuiusque non existimo legi posse. Vale.

LXXXV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Cum Prusae ad Olympum, domine, publicis negotiis intra hospitium, eodem die exiturus, vacarem, Asclepiadas magistratus indicavit appellatum me a Claudio Eumolpo, cum Cocceianus Dion in bule assignare civitati opus, cuius curam egerat, vellet. Tum Eumolpus assistens Flavio Archippo dixit exigendam esse a Dione rationem operis, antequam rei publicae traderetur, quod aliter fecisset ac debuisset. Adiecit etiam in eodem opere positam tuam statuam et corpora sepultorum uxoris Dionis et filii: postulavitque ut cognoscerem pro tribunali. Quod cum ego me protinus facturum dilaturumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad instruendam causam darem atque in aliam civitatem cognoscerem petiit. Ego me auditurum Niceae respondi. Ubi cum sedissem cogniturus, idem Eumolpus, tamquam adhuc parum instructus, dilationem petere coepit: contra Dion, ut audiretur exigere. Dicta sunt utrimque multa, etiam de causa. Ego cum dandam dilationem et consulendum existimarem in re ad exemplum pertinenti, dixi utrique parti ut postulationum suarum libellos darent. Volebam enim te ipsorum potissimum verbis ea quae erant proposita cognoscere. Et Dion quidem se daturum dixit: et Eumolpus respondit complexurum se libello quae rei publicae peteret. Ceterum, quod ad sepultos pertinet, non accusatorem se, sed advocatum Flavii Archippi, cuius mandata pertulisset. Archippus, cui Eumolpus, sicut Prusae, assistebat, dixit se libellum daturum. Ita nec Eumolpus nec Archippus, quam plurimis diebus exspectati, adhuc mihi libellos dederunt; Dion dedit quem huic epistulae iunxi. Ipse in re praesenti fui et vidi tuam quoque statuam in bibliotheca positam: id autem, in quo dicuntur sepulti filius et uxor Dionis, in area collocatum, quae porticibus includitur. Te, domine, rogo ut me in hoc praecipue genere cognitionis regere digneris, cum alioquin magna sit exspectatio, ut necesse sit in ea re quae et in consessum venit, et exemplis defenditur. Vale.

LXXXVI

TRAIANUS PLINIO S.

Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id de quo me consulendum existimasti, cum propositum meum optime nosses, non ex metu nec terrore hominum, aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo acquiri. Omissa ergo ea quaestione, quam non admitterem etiamsi exemplis adiuvaretur, ratio totius operis effecti sub cura tua Cocceiano Dioni excutiatur, cum et utilitas civitatis exigat, nec aut recuset Dion aut debeat recusare. Vale.

LXXXVII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea quae mihi et sunt et debent esse sanctissima, id est per aeternitatem tuam salutemque, ut preces suas ad se perferrem, fas non putavi negare: accepturumque ab his libellum huic epistulae iunxi. Vale.

LXXXVIII

TRAIANUS PLINIO S.

Nicaeensibus, qui intestatorum civium suorum concessam vindicationem bonorum a Divo Augusto affirmant, debebis vacare, contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut, aestimatis etiam iis quae contra dicuntur, quod optimum credideritis statuatis. Vale.

LXXXIX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Opto, domine, et hunc natalem et plurimos alios quam felicissimos agas; aeternaque laude florentem virtutis tuae gloriam et incolumis et fortis aliis super alia operibus augeas. Vale.

XC

TRAIANUS PLINIO S.

Agnosco vota tua, mi Secunde carissime, quibus precaris ut plurimos et felicissimos natales, florente statu rei publicae nostrae, agam. Vale.

XCI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Sinopenses, domine, aqua deficiuntur; quae videtur et bona et copiosa ab sextodecimo miliario posse perduci. Est tamen statim ab capite paulo amplius mille passibus locus suspectus et mollis, quem ego interim explorari modico impendio iussi an recipere et sustinere opus possit. Pecunia curantibus nobis contracta non deerit, si tu, domine, hoc genus operis et salubritati et amoenitati valde sitientis coloniae indulseris. Vale.

XCII

TRAIANUS PLINIO S.

Ut coepisti, Secunde carissime, explora diligenter an locus ille, quem suspectum habes, sustinere opus aquae ductus possit. Neque enim dubitandum puto quin aqua perducenda sit in coloniam Sinopensem, si modo et viribus suis ipsa id assequi potest, cum plurimum ea res et salubritati et voluptati eius collatura sit. Vale.

XCIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Amisenorum civitas et libera et foederata beneficio indulgentiae tuae legibus suis utitur: in hac datum mihi publice libellum ad Eranos pertinentem his litteris subieci, ut tu, domine, dispiceres quid et quatenus aut permittendum aut prohibendum putares. Vale.

XCIV

TRAIANUS PLINIO S.

Amisenos, quorum libellum epistulae tuae subiunxeras, si legibus istorum, quibus de officio foederis utuntur, concessum est Eranum habere, possumus quominus habeant non impedire, eo facilius, si tali collatione non ad turbas et illicitos coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. In ceteris civitatibus quae nostro iure obstrictae sunt, res huiusmodi prohibenda est.

XCV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Suetonium Tranquillum, probissimum, honestissimum, eruditissimum virum, et mores eius secutus et studia, iam pridem, domine, in contubernium assumpsi: tantoque magis diligere coepi, quanto hunc propius inspexi. Huic ius trium liberorum necessarium faciunt duae causae. Nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est: impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit. Scio, domine, quantum beneficium petam. Sed peto a te, cuius in omnibus desideriis meis plenissimam indulgentiam experior. Potes autem colligere quanto opere cupiam, quod non rogarem absens, si mediocriter cuperem. Vale.

XCVI

TRAIANUS PLINIO S.

Quam parce haec beneficia tribuam, utique, mi Secunde carissime, haeret tibi, cum etiam in senatu affirmare soleam non excessisse me numerum quem apud amplissimum ordinem suffecturum mihi professus sum: tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo, ea condicione qua assuevi, referri in commentarios meos iussi. Vale.

XCVII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; deturne poenitentiae venia, an ei qui omnino Christianus fuit desisse non prosit; nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos an essent Christiani: confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos; mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens. Qui negabant se esse Christianos aut fuisse cum, praetereunte me, deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, thure ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo (quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani) dimittendos putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque. ‹Hi› quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo maledixerunt. Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi deo, dicere secum invicem; seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuumque tamen et innoxium: quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inveni quam superstitionem pravam, immodicam. Ideo, dilata cognitione, ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est: quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repeti: passimque venire ‹carnem› victimarum, cuius rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari quae turba hominum emendari possit, si fiat poenitentiae locus. Vale.

XCVIII

TRAIANUS PLINIO S.

Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt; ita tamen, ut qui negaverit se Christianum esse, idque re manifesta fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex poenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri saeculi est. Vale.

XCIX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata, habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam: cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vero cloaca foedissima: quae sicut turpis et immundissima aspectu, ita pestilens est odore taeterrimo. Quibus ex causis, non minus salubritatis quam decoris interest eam contegi: quod fiet, si permiseris, curantibus nobis ne desit quoque pecunia operi tam magno quam necessario. Vale.

C

TRAIANUS PLINIO S.

Rationis est, mi Secunde carissime, contegi aquam istam, quae per civitatem Amastrianorum fluit, si intecta salubritati obest. Pecunia ne huic operi desit, curaturum te secundum diligentiam tuam certum habeo. Vale.

CI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Vota, domine, priorum annorum nuncupata alacres laetique persolvimus; novaque rursus, curante commilitonum et provincialium pietate, suscepimus: precati deos, ut te remque publicam florentem et incolumen ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate consequi deorum honore meruisti. Vale.

CII

TRAIANUS PLINIO S.

Solvisse vota diis immortalibus, te praeeunte, pro mea incolumitate commilitones cum provincialibus laetissimo consensu et in futurum nuncupasse, libenter, mi Secunde carissime, cognovi litteris tuis. Vale.

CIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Diem, in quem tutela generis humani felicissima successione translata est, debita religione celebravimus, commendantes diis imperii tui auctoribus, et vota publica et gaudia. Vale.

CIV

TRAIANUS PLINIO S.

Diem imperii mei debita laetitia et religione commilitonibus et provincialibus, praetereunte te, celebratum, libenter, mi Secunde carissime, cognovi litteris tuis. Vale.

CV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Valerius, domine, Paulinus, excepto uno, ius Latinorum suorum mihi reliquit: ex quibus rogo tribus interim ius Quiritum des. Vereor enim ne sit immodicum pro omnibus pariter invocare indulgentiam tuam; qua debeo tanto modestius uti, quanto pleniorem experior. Sunt autem pro quibus peto C. Valerius Aestiaeus, C. Valerius Dionysius, C. Valerius Aper. Vale.

CVI

TRAIANUS PLINIO S.

Cum honestissime iis qui apud fidem tuam a Valerio Paulino depositi sunt, consultum velis, matura per me. Iis interim quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri in commentarios meos iussi, idem facturus in ceteris pro quibus petieris. Vale.

CVII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Rogatus, domine, a P. Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris ut mitterem tibi libellum per quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putavi negare, cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque praestare. Vale.

CVIII

TRAIANUS PLINIO S.

Libellum P. Accii Aquilae, centurionis cohortis sextae equestris, quem mihi misisti, legi: cuius precibus motus dedi filiae eius civitatem Romanam. Libellum rescripti, quem illi redderes, misi tibi. Vale.

CIX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Quid habere iuris velis et Bithynas et Ponticas civitates in exigendis pecuniis, quae illis vel ex locationibus, vel ex venditionibus aliisve causis debeantur, rogo, domine, rescribas. Ego inveni a plerisque proconsulibus concessam eis protopraxian, eamque pro lege valuisse. Existimo tamen tua providentia constituendum aliquid et sanciendum, per quod utilitatibus eorum in perpetuum consulatur. Nam quae sunt ab aliis instituta, sint licet sapienter instituta, brevia tamen et infirma sunt, nisi illis tua contingit auctoritas. Vale.

CX

TRAIANUS PLINIO S.

Quo iure uti debeant Bithynae vel Ponticae civitates in iis pecuniis, quae ex quaque causa rei publicae debebuntur, ex lege cuiusque animadvertendum est. Nam sive habent privilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est; sive non habent, in iniuriam privatorum id dari a me non oportebit. Vale.

CXI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Ecdicus, domine, Amisenorum civitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia, donata ei publice ante viginti annos et bule et ecclesia consentiente; utebaturque mandatis tuis, quibus eiusmodi donationes vetantur. Piso contra plurima se in rem publicam contulisse, ac prope totas facultates erogasse dicebat. Addebat etiam temporis spatium postulabatque ne id quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur. Quibus ex causis integram cognitionem disserendam existimavi, ut te, domine, consulerem, quid sequendum putares. Vale.

CXII

TRAIANUS PLINIO S.

Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum temporis retractari atque in irritum vindicari non oportet. Quicquid ergo ex hac causa actum ante viginti annos erit, omittamus. Non minus enim hominibus cuiusque loci, quam pecuniae publicae consultum volo. Vale.

CXIII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Lex Pompeia, domine, qua Bithyni et Pontici utuntur, eos qui in bulen a censoribus leguntur, dare pecuniam non iubet; sed ii quos indulgentia tua quibusdam civitatibus super legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina intulerunt. Anicius deinde Maximus proconsul eos etiam qui a censoribus legerentur, dumtaxat in paucissimis civitatibus aliud aliis iussit inferre. Superest ergo ut ipse dispicias an in omnibus civitatibus certum aliquid omnes, qui deinde buleutae leguntur, debeant pro introitu dare. Nam quod in perpetuum mansurum est, a te constitui decet, cuius factis dictisque debetur aeternitas. Vale.

CXIV

TRAIANUS PLINIO S.

Honorarium decurionatus omnes qui in quaque civitate Bithyniae decuriones fiunt inferre debeant necne, in universum a me non potest statui. Id ergo quod semper tutissimum est, sequendum cuiusque civitatis legem puto: scilicet adversus eos, qui inviti fiunt decuriones, id existimo acturos,, ut erogatio ceteris praeferatur. Vale.

CXV

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Lege, domine, Pompeia,, permissum Bithynicis civitatibus adscribere sibi quos vellent cives, dum civitatis non sint alienae, sed suarum quisque civitatium, quae sunt in Bithynia. Eadem lege sancitur quibus de causis senatu censoribus eiciantur; inter quas nihil de cive alieno cavetur. Inde me quidam ex censoribus consulendum putaverunt an eicere deberent eum qui esset alterius civitatis. Ego, quia lex sicut adscribi civem alienum vetabat, ita eici a senatu e senatu ob hanc causam non iubebat: praeterea quia ab aliquibus affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates concuterentur ea parte legis quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te quid servandum putares. Capita legis his litteris subieci. Vale.

CXVI

TRAIANUS PLINIO S.

Merito haesisti, Secunde carissime, quid a te responderi oporteret consulentibus an legerent in senatum aliarum civitatium, eiusdem tamen provinciae, cives. Nam et legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra legem in diversum movere te potuit. Mihi hoc temperamentum eius placuit, ut ex praeterito nihil novaremus, sed manerent, quamvis contra legem adsciti, quarumcumque civitatium cives; in futurum autem lex Pompeia observaretur; cuius vim si retro quoque velimus custodire, multa necesse est perturbari. Vale.

CXVII

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Qui virilem togam sumunt, vel nuptias faciunt, vel ineunt magistratum, vel opus publicum dedicant, solent totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare, binosque denarios vel singulos dare; quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas. Ipse enim sicut arbitror, praesertim ex sollemnibus causis, concedendum ipsis invitationes; ita vereor ne iis, qui mille homines, interdum etiam plures vocant, modum excedere et in speciem diamoeries incidere videantur. Vale.

CXVIII

TRAIANUS PLINIO S.

Merito vereris ne in speciem diamoeries incidat invitatio quae in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit. Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius provinciae moribus ipse moderareris, et ea constituas, quae ad perpetuam eius provinciae quietem essent profutura. Vale.

CXIX

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Athletae, domine, ea quae pro Iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant ex eo die quo sunt coronati. Nihil enim referre quando sint patriam invecti, sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego contra scribo Iselasticorum nomine. Itaque eorum vehementer addubitem, an sit potius id tempus quo eiselasan intuendum. Iidem obsonia petunt pro eo agone, quia a te Iselasticus factus est, quamvis vicerint, antequam fieret. Aiunt enim congruens esse, sicut non datur sibi pro his certaminibus quae esse Iselastica, postquam vicerunt, desierunt; ita pro iis dari quae esse coeperunt. Hic quoque non mediocriter haereo, ne cuiusquam retro habeatur ratio; dandumque quod tunc, cum vincerent, non debebatur. Rogo ergo ut dubitationem meam regere, id est, beneficia tua interpretari ipse digneris. Vale.

CXX

TRAIANUS PLINIO S.

Iselasticum tunc primum mihi videtur incipere deberi, cum quis in civitatem suam ipse eiselasen. Obsonia eorum certaminum quae Iselastica esse placuit mihi, si ante Iselastica non fuerunt, retro non debentur. Nec proficere pro desiderio athletarum potest, tam eorum quae postea Iselastica lege constitui, quam quae, cum vincerent, esse desierunt. Mutata enim condicione certaminum, nihilominus quae ante pepercerant, non revocantur. Vale.

CXXI

PLINIUS TRAIANO IMPER. S.

Usque in hoc tempus, domine, neque cuiquam diplomata commodavi, neque in rem ullam, nisi tuam, misi: quam perpetuam servationem meam quaedam necessitas rupit. Uxori enim meae, audita morte avi, volenti ad amitam suam excurrere, usum eorum negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas. Haec scripsi, quia mihi parum gratus tibi fore videbar, si dissimulassem inter alia beneficia hoc unum me debere indulgentiae tuae, quod fiducia eius, quasi consulto te, non dubitavi facere, quem si consuluissem, sero fecissem. Vale.

CXXII

TRAIANUS PLINIO S.

Merito habuisti, Secunde carissime, fiduciam animi mei. Nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me consuleres, an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi, adiuvandum esset, usum eorum intentioni non profuisse, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam celeritate gratiam adventus sui augere. Vale.