C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER III

I

Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque et siderum ac ratione uniuersitatis atque mensura. Nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo in genere uenia iustiore, si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana nouisse. Quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque uerissimum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat.

II

Ideo nec culpabo aut coarguam quemquam. Locorum nuda nomina et quanta dabitur breuitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes; nunc enim sermo de toto est. Quare sic accipi uelim, ut si uidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in his nomenclatura quidem, sed mundi rerumque naturae.

III

Terrarum orbis uniuersus in tres diuiditur partes, Europam, Asiam, Africam. Origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria interiora diffunditur. Hinc intranti dextera Africa est, laeua Europa, inter has Asia. Termini amnes Tanais et Nilus. XV milia p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent, V milia in latitudinem, a uico Mellaria Hispaniae ad promunturium Africae Album, auctore Turranio Gracile iuxta genito.

IV

T. Liuius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minus VII milia p., ubi uero plurumum, X milia: tam modico ore tam inmensa aequorum uastitas panditur. Nec profunda altitudo miraculum minuit. Frequentes quippe taeniae candicantis uadi carinas territant. Qua de causa limen interni maris multi eum locum appellauere. Proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei uocant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.

V

Primum ergo de Europa, altrice uictoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, uerum aequam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum uniuerso orbe diuiso. Oceanus a quo dictum est spatio Atlanticum mare infundens et auido meatu terras, quaecumque uenientem expauere, demergens resistentes quoque flexuoso litorum anfractu lambit, Europam uel maxime recessibus crebris excauans, sed in quattuor praecipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniae extimo, ut dictum est, monte Locros, Bruttium usque promunturium, inmenso ambitu flectitur.

VI

In eo prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Baetica, mox a fine Murgitano citerior eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. Vlterior in duas per longitudinem prouincias diuiditur, si quidem Baeticae latere septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana discreta. Ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniae et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem, adfixa Pyrenaeo totoque eius a latere decurrens et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transuersa se pandens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Asturum a Baetica atque Lusitania distinguitur.

VII

Baetica, a flumine mediam secante cognominata, cunctas prouinciarum diuiti cultu et quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. Iuridici conuentus ei IIII, Gaditanus, Cordubensis, Astigitanus, Hispalensis. Oppida omnia numero CLXXV, in iis coloniae VIIII, municipia c. R. X, Latio antiquitus donata XXVII, libertate VI, foedere III, stipendiaria CXX. Ex his digna memoratu aut Latio sermone dictu facilia, a flumine Ana litore oceani oppidum Onubia, Aestuaria cognominatum, inter confluentes Luxiam et Vrium, Hareni montes, Baetis fluuius, litus Curense inflexo sinu, cuius ex aduerso Gadis inter insulas dicenda, promunturium Iunonis, portus Baesippo, oppidum Baelo, Mellaria, fretum ex Atlantico mari, Carteia, Tartesos a Graecis dicta, mons Calpe.

VIII

Dein litore interno oppida Barbesula cum fluuio, item Salduba, oppidum Suel, Malaca cum fluuio foederatorum. Dein Maenuba cum fluuio, Sexi cognomine Firmum Iulium, Sel, Abdara, Murgi, Baeticae finis. Oram eam in uniuersum originis Poenorum existimauit M. Agrippa; ab Ana autem Atlantico oceano obuersa Bastulorum Turdulorumque est. In uniuersam Hispaniam M. Varro peruenisse Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit. Lusum enim Liberi patris aut lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana praefectum eius uniuersae. At quae de Hercule ac Pyrene uel Saturno traduntur fabulosa in primis arbitror.

IX

Baetis, in Tarraconensis prouinciae non, ut aliqui dixere, Mentesa oppido, sed Tugiensi exoriens saltu - iuxta quem Tader fluuius, qui Carthaginiensem agrum rigat -, Ilorci refugit Scipionis rogum uersusque in occasum oceanum Atlanticum, prouinciam adoptans, petit, modicus primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam aquasque aufert. Baeticae primum ab Ossigitania infusus, amoeno blandus alueo, crebris dextra laeuaque accolitur oppidis.

X

Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediterraneo Segida quae Augurina cognominatur, Vlia quae Fidentia, Vrgao quae Alba, Ebora quae Cerialis, Iliberri quod Florentini, Ilipula quae Laus, Artigi quod Iulienses, Vesci quod Fauentia, Singili, Ategua, Arialdunum, Agla Minor, Baedro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Noua, Ilurco, Osca, Oscua, Sucaelo, Vnditanum, Tucci Vetus, omnia Bastetaniae uergentis ad mare. Conuentus uero Cordubensis circa flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium, Iliturgi quod Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod Triumphales, Vcia et XIIII milia p. remotum in mediterraneo Obulco quod Pontificense appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili Martialium, Onuba et dextra Corduba colonia Patricia cognomine, inde primum nauigabili Baete oppida Carbula, Detumo, fluuius Singilis, eodem Baetis latere incidens.

XI

Oppida Hispalensis conuentus Celti, Axati, Arua, Canama, Naeua, Ilipa cognomine Ilpa, Italica et a laeua Hispal colonia cognomine Romulensis, ex aduerso oppidum Osset quod cognominatur Iulia Constantia, Lucurgentum quod Iuli Genius, Orippo, Caura, Siarum, fluuius Maenuba, Baeti et ipse a dextro latere infusus. At inter aestuaria Baetis oppida Nabrissa cognomine Veneria et Colobana, coloniae Hasta quae Regia dicitur et in mediterraneo Asido quae Caesarina.

XII

Singilis fluuius, in Baetim quo dictum est ordine inrumpens, Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam Firmam, ab ea nauigabilis. Huius conuentus sunt reliquae coloniae inmunes Tucci quae cognominatur Augusta Gemella, Ituci quae Virtus Iulia, Vcubi quae Claritas Iulia, Vrso quae Genetiua Vrbanorum, inter quae fuit Munda, cum Pompeio filio rapta; oppida libera Astigi uetus, Ostippo; stipendiaria Callet, Callicula, Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca, Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora, Ventipo. Maenubam amnem, et ipsum nauigabilem, haut procul accolunt Olontigi, Laelia, Lastigi.

XIII

Quae autem regio a Baete ad fluuium Anam tendit extra praedicta, Baeturia appellatur, in duas diuisa partes totidemque gentes: Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispalensis conuentus, Turdulos, qui Lusitaniam et Tarraconensem accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex Lusitania aduenisse manifestum est sacris, lingua, oppidorum uocabulis, quae cognominibus in Baetica distinguntur:

XIV

Seriae adicitur Fama Iulia, Nertobrigae Concordia Iulia, Segidae Restituta Iulia, Contributa Iulia Vgultuniae, cum qua et Curiga nunc est, Lacimurgae Constantia Iulia, Steresibus Fortunales et Callensibus Aeneanici. Praeter haec in Celtica Acinippo, Arunda, Arunci, Turobriga, Lastigi, Salpesa, Saepone, Serippo. Altera Baeturia, quam diximus Turdulorum et conuentus Cordubensis, habet oppida non ignobilia Arsam, Mellariam, Mirobrigam Reginam, Sosintigi, Sisaponem.

XV

Gaditani conuentus ciuium Romanorum Regina, Latinorum Laepia Regia, Carisa cognomine Aurelia, Vrgia cognominata Castrum Iulium, item Caesaris Salutariensis; stipendiaria Besaro, Belippo, Barbesula, Blacippo, Baesippo, Callet, Cappa cum Oleastro, Iptuci, Ibrona, Lascuta, Saguntia, Saudo, Vsaepo.

XVI

Longitudinem uniuersam eius prodidit M. Agrippa CCCCLXXV milia p., latitudinem CCLVIII milia, sed cum termini Carthaginem usque procederent; quae causa magnos errores conputatione mensurae saepius parit, alibi mutato prouinciarum modo, alibi itinerum, auctisque aut deminutis passibus. Incubuere maria tam longo aeuo, alibi processere litora, torsere se fluminum aut correxere flexus. Praeterea aliunde aliis exordium mensurae est et alia meatus. Ita fit ut nulli duo concinant.

XVII

Baeticae longitudo nunc a Castulonis oppidi fine Gadis CCL milia et a Murgi maritima ora XXV milia p. amplior, latitudo a Carteia Anam ora CCXXXIIII milia p. Agrippam quidem in tanta uiri diligentia praeterque in hoc opere cura, cum orbem terrarum orbi spectandum propositurus esset, errasse quis credat et cum eo Diuum Augustum? Is namque conplexam eum porticum ex destinatione et commentariis M. Agrippae a sorore eius inchoatam peregit.

XVIII

Citerioris Hispaniae sicut conplurium prouinciarum aliquantum Vetus forma mutata est, utpote cum Pompeius Magnus tropaeis suis, quae statuebat in Pyrenaeo, DCCCLXVI oppida ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in dicionem ab se redacta testatus sit. Nunc uniuersa prouincia diuiditur in conuentus VII, Carthaginiensem, Tarraconensem, Caesaraugustanum, Cluniensem, Asturum, Lucensem, Bracarum. Accedunt insulae, quarum mentione seposita ciuitates prouincia ipsa praeter contributas aliis CCXCIII continet, oppida CLXXVIIII, in iis colonias XII, oppida ciuium Romanorum XIII, Latinorum ueterum XVIII, foederatorum unum, stipendiaria CXXXV.

XIX

Primi in ora Bastuli, post eos quo dicetur ordine intus recedentes Mentesani, Oretani et ad Tagum Carpetani, iuxta eos Vaccaei, Vettones et Celtiberi Areuaci. Oppida orae proxima Vrci adscriptumque Baeticae Baria, regio Basthania, mox deinde Contestania, Carthago Noua colonia, cuius a promunturio, quod Saturni uocatur, Caesaream Mauretaniae urbem CLXXXXVII milia p. traiectus. Reliqua in ora flumen Tader, colonia inmunis Ilici, unde Ilicitanus sinus. In eam contribuuntur Icositani.

XX

Mox Latinorum Lucentum, Dianium stipendiarium, Sucro fluuius et quondam oppidum, Contestaniae finis. Regio Edetania, amoeno praetendente se stagno, ad Celtiberos recedens. Valentia colonia III milia p. a mari remota, flumen Turium, et tantundem a mari Saguntum ciuium Romanorum, oppidum fide nobile, flumen Vdiua.

XXI

Regio Ilergaonum, Hiberus amnis, nauigabili commercio diues, ortus in Cantabris haut procul oppido Iuliobriga, per CCCCL milia p. fluens, nauium per CCLX milia a Vareia oppido capax, quem propter uniuersam Hispaniam Graeci appellauere Hiberiam. Regio Cessetania, flumen Subi, colonia Tarracon, Scipionum opus, sicut Carthago Poenorum. Regio Ilergetum, oppidum Subur, flumen Rubricatum, a quo Lacetani et Indigetes.

XXII

Post eos quo dicetur ordine intus recedentes radice Pyrenaei Ausetani, Iacetani perque Pyrenaeum Cerretani, dein Vascones. In ora autem colonia Barcino cognomine Fauentia, oppida ciuium Romanorum Baetulo, Iluro, flumen Arnum, Blandae, flumen Alba, Emporiae, geminum hoc ueterum incolarum et Graecorum, qui Phocaeensium fuere suboles, flumen Ticer. Ab eo Pyrenaea Venus in latere promunturii altero XL milia.

XXIII

Nunc per singulos conuentus reddentur insignia praeter supra dicta. Tarracone disceptant populi XLII, quorum celeberrimi ciuium Romanorum Dertosani, Bisgargitani; Latinorum Ausetani, Cerretani qui Iuliani cognominantur et qui Augustani, Edetani, Gerundenses, Iessonienses, Teari qui Iulienses; stipendiariorum Aquicaldenses, Aesonenses, Baeculonenses.

XXIV

Caesaraugusta colonia immunis, amne Hibero adfusa, ubi oppidum antea uocabatur Salduba, regionis Edetaniae, recipit populos LV: ex his ciuium Romanorum Bilbilitanos, Celsenses ex colonia, Calagurritanos qui Nasici cognominantur, Ilerdenses Surdaonum gentis, iuxta quos Sicoris fluuius, Oscenses regionis Suessetaniae, Turiassonenses; Latinorum ueterum Cascantenses, Ergauicenses, Graccurritanos, Leonicenses, Osicerdenses; foederatos Tarracenses; stipendiarios Arcobrigenses, Andelonenses, Aracelitanos, Bursaonenses, Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur; Conplutenses Carenses, Cincienses, Cortonenses, Damanitanos, Ispallenses, Ilursenses, Iluberitanos, Iacetanos, Libienses, Pompelonenses, Segienses.

XXV

Carthaginem conueniunt populi LXV exceptis insularum incolis ex colonia Accitana Gemellense, ex Libisosana cognomine Foroaugustana, quibus duabus ius Italiae datum, ex colonia Salariense, oppidani Lati ueteris Castulonenses qui Caesarii Iuuenales appellantur, Saetabitani qui Augustani, Valerienses. Stipendiariorum autem celeberrimi Alabanenses, Bastitani, Consaburrenses, Dianenses, Egelestani, Ilorcitani, Laminitani, Mentesani qui et Oretani, Mentesani qui et Bastuli, Oretani qui et Germani cognominantur, caputque Celtiberiae Segobrigenses, Carpetaniae Toletani Tago flumini inpositi, dein Viatienses et Virgilienses.

XXVI

In Cluniensem conuentum Varduli ducunt populos XIIII, ex quibus Alabanenses tantum nominare libeat, Turmogidi IIII, in quibus Segisamonenses et Segisamaiulienses. In eundem conuentum Carietes et Vennenses V ciuitatibus uadunt, quarum sunt Velienses. Eodem Pelendones Celtiberum IIII populis, quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum XVII ciuitatibus Intercatienses, Palantini, Lacobrigenses, Caucenses.

XXVII

Nam in Cantabricis VIIII populis Iuliobriga sola memoretur, in Autrigonum X ciuitatibus Tritium et Virouesca. Areuacis nomen dedit fluuius Areua. Horum VI oppida, Secontia et Vxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur, praeterea Segouia et Noua Augusta, Termes ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. Ad oceanum reliqua uergunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.

XXVIII

Iunguntur iis Asturum XXII populi diuisi in Augustanos et Transmontanos, Asturica urbe magnifica. In iis sunt Gigurri, Paesici, Lancienses, Zoelae. Numerus omnis multitudinis ad CCXL milia liberorum capitum. Lucensis conuentus populorum est sedecim, praeter Celticos et Lemauos ignobilium ac barbarae appellationis, sed liberorum capitum ferme CLXVI milia. Simili modo Bracarum XXIIII ciuitates CCLXXXV milia capitum, ex quibus praeter ipsos Bracaros Biballi, Coelerni, Callaeci, Equaesi, Limici, Querquerni citra fastidium nominentur.

XXIX

Longitudo citerioris Hispaniae est ad finem Castulonis a Pyrenaeo DCVII milia p. et ora paulo amplius, latitudo a Tarracone ad litus Olarsonis CCCVII milia, e radicibus Pyrenaei, ubi cuneatur angustiis inter duo maria; paulatim deinde se pandens, qua contingit ulteriorem Hispaniam, tantundem et amplius latitudini adicit.

XXX

Metallis plumbi, ferri, aeris, argenti, auri tota ferme Hispania scatet, citerior et specularis lapidis, Baetica et minio. Sunt et marmorum lapicidinae. Vniuersae Hispaniae Vespasianus Imperator Augustus iactatum procellis rei publicae Latium tribuit. Pyrenaei montes Hispanias Galliasque disterminant promunturiis in duo diuersa maria proiectis.

XXXI

Narbonensis prouincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque uel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua uero Gallia latere septentrionali montibus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, uirorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli prouinciarum postferenda breuiterque Italia uerius quam prouincia.

XXXII

In ora regio Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Vernodubrum, oppida Illiberis, magnae quondam urbis tenue uestigium, Ruscino Latinorum, flumen Atax, e Pyrenaeo Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum colonia XII milia p. a mari distans, flumina Araris, Liria.

XXXIII

Oppida de cetero rara praeiacentibus stagnis: Agatha quondam Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum feruidissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Metapinum, tertium idemque amplissimum Massalioticum.

XXXIV

Sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse. Vltra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insignes, stagnum Mastromela, oppidum Maritima Auaticorum, superque Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio Anatiliorum et intus Dexiuatium Cauarumque; rursus a mari Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Segouellaunorum, mox Allobrogum. At in ora Massilia Graecorum Phocaeensium foederata, promunturium Zao, Citharista portus, regio Camactulicorum, dein Suelteri supraque Verucini.

XXXV

In ora Athenopolis Massiliensium, Forum Iuli Octauanorum colonia, quae Pacensis appellatur et Classica, amnis inde Argenteus, regio Oxubiorum Ligaunorumque, super quos Suebri, Quariates, Adunicates. At in ora oppidum Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex Alpium monte Caenia profusus.

XXXVI

In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeterrae Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cauarum Valentia, Vienna Allobrogum. Oppida Latina Aquae Sextiae Salluuiorum, Auennio Cauarum, Apta Iulia Vulgientium, Alebaece Reiorum Apollinarium, Alba Heluorum, Augusta Tricastinorum, Anatilia, Aerea, Bormani, Comani, Cabellio, Carcasum Volcarum Tectosagum, Cessero, Carbantorate Meminorum, Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognominantur,

XXXVII

Forum Voconi, Glanum Libii, Luteuani qui et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae, Ruteni Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitaniae contermini, Tasgoduni, Tarusconienses, Vmbranici, Vocontiorum ciuitatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida uero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa. Adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis Auanticos atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. Longitudinem prouinciae Narbonensis CCCLXX milia p. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII milia.

XXXVIII

Italia dehinc primique eius Ligures, mox Etruria, Vmbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terrarum caput, XVI milia p. interuallo a mari. Volscum postea litus et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis in maria excurrit Italia. Ab eo Graeciae ora, mox Sallentini, Poediculi, Apuli, Paeligni, Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini, Picentes, Galli, Vmbri, Tusci, Veneti, Carni, Iapudes, Histri, Liburni.

XXXIX

Nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breuiterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.

XL

Sed quid agam? Tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque claritas tenet. Vrbs Roma uel sola in ea, ... et digna iam tam festa ceruice facies, quo tandem narrari debet opere? Qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus esse naturae?

XLI

Iam uero tota ea uitalis ac perennis salubritas, talis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica siluarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum uitiumque et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi uellera, tam opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terrarum commercio patens undique et tamquam iuuandos ad mortales ipsa auide in maria procurrens!

XLII

Neque ingenia ritusque ac uiros et lingua manuque superatas commemoro gentes. Ipsi de ea iudicauere Grai, genus in gloriam sui effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam Magnam! Nimirum id, quod in caeli mentione fecimus, hac quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et pauca sidera attingamus. Legentes tantum quaeso meminerint ad singula toto orbe edissertanda festinari.

XLIII

Est ergo folio maxime querno adsimulata, multo proceritate amplior quam latitudine, in laeuam se flectens cacumine et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu Cocynthos uocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. Patet longitudine ab Inalpino fine Praetoriae Augustae per urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in umero eius situm, a quo ueluti ceruicis incipit flexus, decies centena et uiginti milia passuum, multoque amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus degredi uideretur.

XLIV

Latitudo eius uaria est, quadringentorum decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnesque Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare influentis ad Tiberina ostia CXXXVI milia, et paulo minus a Castro Nouo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo in loco CC milia latitudinem excedens. Vniuersae autem ambitus a Varo ad Arsiam XX centena milia · XLVIIII milia p. efficit.

XLV

Abest a circumdatis terris Histria ad Liburnia quibusdam locis centena milia, ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta, ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum uiginti milia, ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX milia, ab Issa L milia. Incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem.

XLVI

Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est auctorem nos Diuum Augustum secuturos discriptionemque ab eo factam Italiae totius in regiones XI, sed ordine eo, qui litorum tractu fiet; urbium quidem uicinitates oratione utique praepropera seruari non posse, itaque interiore parte digestionem in litteras eiusdem nos secuturos, coloniarum mentione signata, quas ille in eo prodidit numero. Nec situs originesque persequi facile est, Ingaunis Liguribus - ut ceteri omittantur - agro tricies dato.

XLVII

Igitur ab amne Varo Nicaea a Massiliensibus conditum, fluuius Palo, Alpes populique Inalpini multis nominibus, sed maxime Capillati, oppido Vediantiorum ciuitatis Cemenelo, portus Herculis Monoeci, Ligustina ora. Ligurum celeberrimi ultra Alpes Sallui, Deciates, Oxubi, citra Veneni, Turri, Soti, Bagienni, Statielli, Binbelli, Maielli, Caburriates, Casmonates, Velleiates et quorum oppida in ora proxime dicemus.

XLVIII.

Flumen Rutuba, oppidum Album Intimilium, flumen Merula, oppidum Album Ingaunum, portus Vadorum Sabatium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluuius Fertor, portus Delphini, Tigulia intus, Segesta Tiguliorum, flumen Macra, Liguriae finis. A tergo autem supra dictorum omnium Appenninus mons Italiae amplissimus, perpetuis iugis ab Alpibus tendens ad Siculum fretum.

IL

Ab altero eius latere ad Padum amnem Italiae ditissimum omnia nobilibus oppidis nitent, Libarna, Dertona colonia, Iria, Vardacate, Industria, Pollentia, Carrea quod Potentia cognominatur, Foro Fului quod Valentinum, Augusta Bagiennorum, Alba Pompeia, Hasta, Aquis Statiellorum. Haec regio ex discriptione Augusti nona est. Patet ora Liguriae inter amnes Varum et Macram CCXI milia p.

L

Adnectitur septima, in qua Etruria est ab amne Macra, ipsa mutatis saepe nominibus. Vmbros inde exegere antiquitus Pelasgi, hos Lydi, a quorum rege Tyrrheni, mox a sacrifico ritu lingua Graecorum Tusci sunt cognominati. Primum Etruriae oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca a mari recedens propiorque Pisae inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelopidis siue a Teutanis, Graeca gente. Vada Volaterrana, fluuius Caecina, Populonium, Etruscorum quondam hoc tantum in litore.

LI

Hinc amnes Prile, mox Vmbro, nauigiorum capax, et ab eo tractus Vmbriae portusque Telamo, Cosa Volcientium a populo Romano deducta, Grauiscae, Castrum Nouum, Pyrgi, Caeretanus amnis et ipsum Caere intus m. p. VII, Agylla a Pelasgis conditoribus dictum, Alsium, Fregenae, Tiberis amnis a Macra CCLXXXIIII milia p. intus coloniae Falisca, Argis orta, ut auctor est Cato, quae cognominatur Etruscorum, Lucus Feroniae, Rusellana, Seniensis, Sutrina.

LII

De cetero Arretini Veteres, Arretini Fidentiores, Arretini Iulienses, Amitinenses, Aquenses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses, Capenates, Clusini Noui, Clusini Veteres, Florentini praefluenti Arno adpositi, Faesulae, Ferentinum, Fescennia, Hortanum, Herbanum, Nepete, Nouem Pagi, Praefectura Claudia Foroclodi, Pistorium, Perusia, Suanenses, Saturnini qui ante Aurini uocabantur, Subertani, Statonienses, Tarquinienses, Tuscanienses, Vetulonienses, Veientani, Vesentini, Volaterrani, Volcentani cognomine Etrusci, Volsinienses. In eadem parte oppidorum ueterum nomina retinent agri Crustuminus, Caletranus.

LIII

Tiberis, antea Thybris appellatus et prius Albula, e media fere longitudine Appennini finibus Arretinorum profluit, tenuis primo nec nisi piscinis corriuatus emissusque nauigabilis, sicuti Tinia et Clanis influentes in eum, nouenorum ita conceptu dierum, si non adiuuent imbres. Sed Tiberis propter aspera et confragosa ne sic quidem, praeterquam trabibus uerius quam ratibus, longe meabilis fertur, per CL milia p. non procul Tiferno Perusiaque et Ocriculo Etruriam ab Vmbris ac Sabinis, mox citra XVI milia p.

LIV

urbis Veientem agrum a Crustumino, dein Fidenatem Latinumque a Vaticano dirimens. Sed infra Arretinum Clanim duobus et quadraginta fluuiis auctus, praecipuis autem Nare et Aniene, qui et ipse nauigabilis Latium includit a tergo, nec minus tamen aquis ac tot fontibus in urbem perductis, et ideo quamlibet magnarum nauium ex Italo mari capax, rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus, pluribus prope solus quam ceteri in omnibus terris amnes accolitur aspiciturque uillis.

LV

Nullique fluuiorum minus licet inclusis utrimque lateribus, nec tamen ipse depugnat, quamquam creber ac subitus incrementis est, nusquam magis aquis quam in ipsa urbe stagnantibus. Quin immo uates intellegitur potius ac monitor, auctu semper religiosus uerius quam saeuus.

LVI

Latium antiquum a Tiberi Cerceios seruatum est m. p. L longitudine: tam tenues primordio imperi fuere radices. Colonis saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Aborigines, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati processit ad Lirim amnem. In principio est Ostia colonia ab Romano rege deducta, oppidum Laurentum, lucus Iouis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danaë Persei matre condita.

LVII

Dein quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et insula, fluuius Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei, quondam insula inmenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero, et nunc planitie. Mirum est quod hac de re tradere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit - nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarchus, ab eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam -

LVIII

hic iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et mensuram posuit stadia LXXX in eo uolumine, quod scripsit Nicodoro Atheniensium magistratu, qui fuit urbis nostrae CCCCXL anno. Quicquid ergo terrarum est praeter X p. ambitus adnexum insulae, post cum annum accessit Italiae.

LIX

Aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina est, quem locum XXIIII urbium fuisse Mucianus ter consul prodidit. Dein flumen Aufentum, supra quod Tarracina oppidum, lingua Volscorum Anxur dictum, et ubi fuere Amyclae siue Amynclae, a serpentibus deletae, dein locus Speluncae, lacus Fundanus, Caieta portus, oppidum Formiae, Hormiae dictum, ut existimauere, antiqua Laestrygonum sedes. Vltra fuit oppidum Pirae, est colonia Minturnae, Liri amne diuisa, Clani olim appellato, Sinuessa, extremum in adiecto Latio, quam quidam Sinopen dixere uocitatam.

LX

Hinc felix illa Campania, ab hoc sinu incipiunt uitiferi colles et temulentia nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut ueteres dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen. Hinc Setini et Caecubi protenduntur agri; his iunguntur Falerni, Caleni, dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique montes. Ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae politur messis. Haec litora fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur.Nusquam generosior oleae liquor est, hoc quoque certamen humanae uoluptatis. Tenuere Osci, Graeci, Vmbri, Tusci, Campani.

LXI

In ora Sauo fluuius, Volturnum oppidum cum amne, Liternum, Cumae Chalcidensium, Misenum, portus Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Auernus, iuxta quem Cimmerium oppidum quondam, dein Puteoli colonia Dicaearchea dicti, postque Phlegraei campi Acherusia palus Cumis uicina;

LXII

litore autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa, Parthenope a tumulo Sirenis appellata, Herculaneum, Pompei haud procul spectato monte Vesuuio, adluente uero Sarno amne, ager Nucerinus et VIIII milia p. a mari ipsa Nuceria, Surrentum cum promunturio Mineruae, Sirenum quondam sede. Nauigatio a Cerceis II milia de LXXX milia patet.

LXIII

Regio ea a Tiberi prima Italiae seruatur ex discriptione Augusti. Intus coloniae Capua, ab XL milia campo dicta, Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine, Nola; oppida Abellinum, Aricia, Alba Longa, Acerrani, Allifani, Atinates, Aletrinates, Anagnini, Atellani, Aefulani, Arpinates, Auximates, Abellani, Alfaterni et qui ex agro Latino? item Hernico, item Labicano cognominantur, Bouillae, Caiatia, Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum, Cereatini qui Mariani cognominantur, Corani a Dardano Troiano orti, Cubulterini, Castrimoenienses, Cingulani,

LXIV

Fabienses in monte Albano, Foropopulienses ex Falerno, Frusinates, Ferentinates, Freginates, Fabraterni Veteres, Fabraterni Noui, Ficolenses Fregellani, Forum Appi, Forentani, Gabini, Interamnates Sucasini, qui et Lirenates uocantur, Ilionenses, Laniuini, Norbani, Nomentani, Praenestini urbe quondam Stephane dicta, Priuernates, Setini, Signini, Suessulani, Telesini, Trebulani cognomine Ballienses,

LXV

Trebani, Tusculani, Verulani, Veliterni, Vlubrenses, Vrbanates superque Roma ipsa, cuius nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur optimaque et salutari fide abolitum enuntiauit Valerius Soranus luitque mox poenas. Non alienum uidetur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium institutae. Namque diua Angerona, cui sacrificatur a. d. XII kal. Ian., ore obligato obsignatoque simulacrum habet.

LXVI

Vrbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut plurimas tradentibus credamus, IIII. Moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno conditae DCCCXXVI m. p. XIII·CC, conplexa montes septem. Ipsa diuiditur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV. Eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur praetereanturque ex ueteribus VII, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XX·M·DCCLXV.

LXVII

Ad extrema uero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per uicos omnium uiarum mensura colligit paulo amplius LX milia p. Quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. Clauditur ab oriente aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mirabili; namque eum muris aequauit qua maxime patebat aditu plano. Cetera munita erat praecelsis muris aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addidere urbes.

LXVIII

In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida Satricum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, Caenina, Ficana, Crustumeria, Ameriola, Medullum, Corniculum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, Amitinum, Norbe, Sulmo,

LXIX.

et cum iis carnem in monte Albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani, Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani, Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates, Macrales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses, Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitellenses.

LXX.

Ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine uestigiis. In Campano autem agro Stabiae oppidum fuere usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo die L. Sulla legatus bello sociali id deleuit, quod nunc in uillam abiit. Intercidit ibi et Taurania. Sunt morientes Casilini reliquiae. Praeterea auctor est Antias oppidum Latinorum Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda Capitolium is inchoauerit. A Surrentino ad Silerum amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo Iunonis Argiuae ab Iasone condito insignis. Intus oppidum Salerni, Picentia.

LXXI.

A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. Tenuerunt eum Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime populi, nouissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. Oppidum Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus, oppidum Elea quae nunc Velia, promunturium Palinurum, a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p.

LXXII.

Proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Graeciae Pyxus, Laus amnis. Fuit et oppidum eodem nomine. Ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum, portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus Clampetiae, oppidum Tempsa, a Graecis Temese dictum, et Crotoniensium Terina sinusque ingens Terinaeus.

LXXIII.

Oppidum Consentia intus. In paeninsula fluuius Acheron, a quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc Vibonem Valentiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum oppidum, portus Orestis et Medma. Oppidum Scyllaeum, Crataeis fluuius, mater, ut dixere, Scyllae. Dein Columna Regia, Siculum fretum ac duo aduersa promunturia, ex Italia Caenus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum interuallo, unde Regium XCIV.

LXXIV.

Inde Appennini silua Sila, promunturium Leucopetra XV milia p., ab ea LI milia Locri, cognominati a promunturio Zephyrio. Absunt a Silero CCCIII milia. Et includitur Europae sinus primus. In eo maria nuncupantur: unde inrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum; cum intrauit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab aliis Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem prouinciam; hinc Ligusticum;

LXXV.

ab eo ad Siciliam insulam Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e nostris plurimi Inferum uocant. Vltra Siciliam quod est ad Sallentinos, Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sardoum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam usque Siculum, ab ea Creticum.

LXXVI.

Insulae per haec maria primae omnium Pityussae Graecis dictae a frutice pineo; nunc Ebusus uocatur utraque, ciuitate foederata, angusto freto interfluente. Patent XLVI milia, absunt ab Dianio DCC stadia, totidem Dianium per continentem a Carthagine Noua, tantundem a Pityussis in altum Baliares duae et Sucronem uersus Colubraria.

LXXVII.

Baliares funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. Maior C milia p. est longitudine, circuitu uero CCCCLXXV milia. Oppida habet ciuium Romanorum Palmam et Pollentiam, Latina Guium et Tucim, et foederatum Bocchorum fuit. Ab ea XXX milia distat minor,longitudine XL milia, circuitu CL milia. Ciuitates habet Iamonem, Saniseram, Magonem.

LXXVIII.

A maiore XII milia in altum abest Capraria, insidiosa naufragiis, et e regione Palmae urbis Menariae ac Tiquadra et parua Hannibalis. Ebusi terra serpentes fugat, Colubrariae parit, ideo infesta omnibus nisi Ebusitanam terram inferentibus; Graeci Ophiussam dixere. Nec cuniculos Ebusus gignit, populantes Baliarium messes.

LXXIX.

Sunt aliae uiginti ferme paruae mari uadoso, Galliae autem ora in Rhodani ostio Metina, mox quae Blascorum uocatur, et tres Stoechades a uicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt. Nomina singulis Prote, Mese, quae et Pomponiana uocatur, tertia Hypaea, ab iis Sturium, Phoenice, Phila, Lero et Lerina aduersum Antipolim, in qua Berconi oppidi memoria.

LXXX.

In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci Cyrnon appellauere, sed Tuscae propior, a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum CL milia, lata maiore ex parte L milia, circuitu CCCXXV milia. Abest a Vadis Volaterranis LXII milia, ciuitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. Citra est Oglasa, intra uero, et LX milia p. a Corsica, Planasia a specie dicta, aequalis freto ideoque nauigiis fallax.

LXXXI.

Amplior Vrgo et Capraria, quam Graeci Aegilon dixere, item Igilium et Dianium, quam Artemisiam, ambae contra Cosanum litus, et Barpana, Menaria, Columbaria, Venaria, Ilua cum ferri metallis, circuitus C milia, a Populonio X milia, a Graecis Aethalia dicta. Ab ea Planasia XXVIII milia. Ab iis ultra Tiberina ostia in Antiano Astura, mox Palmaria, Sinonia, aduersum Formias Pontiae.

LXXXII.

In Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta, non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat, Aenaria a statione nauium Aeneae, Homero Inarime dicta, Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimauere, sed a figlinis doliorum. Inter Pausilypum et Neapolim Megaris, mox a Surrento VIII milia distantes Tiberi principis arce nobiles Capreae circuitu XI·m.,

LXXXIII.

Leucothea extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, minus VIII milia p. a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas artantibus insulis paruis, quae Cuniculariae appellantur, itemque Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum Taphros nominatur.

LXXXIV.

Sardinia ab oriente patens CLXXXVIII milia p., ab occidente CLXXV milia, a meridie LXXVII milia, a septentrione CXXV milia, circuitu DLXV milia, abest ab Africa Caralitano promunturio CC milia, a Gadibus XII centena milia L milia. Habet et a Gorditano promunturio duas insulas quae uocantur Herculis, a Sulcensi Enosim, a Caralitano Ficariam.

LXXXV.

Quidam haut procul ab ea et Leberidas ponunt et Callode et quam uocant Heras lutra. Celeberrimi in ea populorum Ilienses, Balari, Corsi oppidorum XVIII, Sulcitani, Valentini, Neapolitani, Bitienses, Caralitani ciuium R. et Norenses, colonia autem una, quae uocatur Ad Turrem Libisonis. Sardiniam ipsam Timaeus Sandaliotim appellauit ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam a similitudine uestigii. Contra Paestanum sinum Leucosia est, a Sirene ibi sepulta appellata, contra Veliam Pontia et Isacia, utraeque uno nomine Oenotrides, argumentum possessae ab Oenotris Italiae, contra Vibonem paruae quae uocantur Ithacesiae ab Vlixis specula.

LXXXVI.

Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus aut Trinacia a triangula specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII milia p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso mari auulsa, XV milia in longitudinem freto, in latitudinem autem M·D p. iuxta Columnam Regiam. Ab hoc dehiscendi argumento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine Italiae sito.

LXXXVII.

In eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis mare uerticosum, ambae clarae saeuitia. Ipsius triquetrae, ut diximus, promunturium Pelorum uocatur aduersus Scyllam uergens in Italiam, Pachynum in Graeciam, CCCCXL milia ab eo distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam CLXXX milia interuallo a Mercuri promunturio et a Caralitano Sardiniae CXC milia. Inter se autem promunturia ac latera distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachynum CLXXVI milia, inde Lilybaeum CC milia, unde Pelorum CCXLII milia.

LXXXVIII.

Coloniae ibi V, urbes aut ciuitates LXIII. A Peloro mare Ionium ora spectante oppidum Messana ciuium R., qui Mamertini uocantur, promunturium Drepanum, colonia Tauromenium, quae antea Naxos, flumen Asines, mons Aetna, nocturnis mirus incendiis. Crater eius patet ambitu stadia uiginti; fauilla Tauromenium et Catinam usque peruenit feruens, fragor uero ad Maroneum et Gemellos colles.

LXXXIX.

Scopuli tres Cyclopum, portus Vlixis, colonia Catina, flumina Symaethum, Terias. Intus Laestrygoni campi. Oppida Leontini, Megaris, amnis Pantagies, colonia Syracusae cum fonte Arethusa, quamquam et Temenitis et Archidemia et Magea et Cyane et Milichie fontes in Syracusano potantur agro, portus Naustathmus, flumen Elorum promunturium Pachynum, a quo ... fronte Siciliae flumen Hyrminum, oppidum Camarina, fluuius Gelas, oppidum Agragas, quod Agrigentum nostri dixere,

XC.

Thermae colonia, amnes Achates, Mazara, Hypsa, Selinuus, oppidum Lilybaeum, ab eo promunturium, Drepana, mons Eryx, oppida Panhormum, Soluus, Himera cum fluuio, Cephaloedis, Haluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae et, unde coepimus, Pelorias.

XCI.

Intus autem Latinae condicionis Centuripini, Netini, Segestani, stipendiarii Assorini, Aetnenses, Agyrini, Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini, Drepanitani, Ergetini, Echetlienses, Erycini, Entellini, Egguini, Gelani, Galacteni, Halaesini, Hennenses, Hyblenses, Herbitenses, Herbessenses, Herbulenses, Halicuenses, Hadranitani, Imacarenses, Ichanenses, Iaetenses, Mutustratini, Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menaini, Naxi, Noini, Petrini, Paropini, Phintienses, Semelitani Scherini, Selinunti, Symaethii, Talarenses, Tissienses, Triocalini, Tyracinenses. Zanclaei Messeniorum in Siculo freto sunt.

XCII.

Insulae in Africam uersae Gaulos, Melita a Camarina LXXXVII milia, a Lilybaeo CXIII milia, Cossyra, Hieronnesos, Caene, Galata, Lopadusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt, Bucinna et a Solunte LXXV milia Osteodes contraque Paropinos Vstica. Citra uero Siciliam ex aduerso Metauri amnis XXV milia ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem Liparaeorum, Hephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae, Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnauit.

XCIII.

Lipara cum ciuium Romanorum oppido, dicta a Liparo rege, qui successit Aeolo, antea Milogonis uel Meligunis uocitata, abest XXV milia ab Italia, ipsa circuitu paulo minor V milia. Inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata, nunc Hiera, quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas euomente flammas.

XCIV.

Tertia Strongyle, a Lipara VI milia p. ad exortum solis uergens, in qua regnauit Aeolus; quae a Lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo, quinam flaturi sint uenti in triduo, praedicere incolae traduntur; unde uentos Aeolo paruisse existimatum. Quarta Didyme, minor quam Lipara. Quinta Ericusa, sexta Phoenicusa, pabulo proximarum relictae. Nouissima eademque minima Euonymos. Hactenus de primo Europae sinu.

XCV.

A Locris Italiae frons incipit, Magna Graecia appellata, in tris sinus recedens Ausonii maris, quoniam Ausones tenuere primi. Patet LXXXVI milia, ut auctor est Varro; plerique LXXV milia fecere. In ea ora flumina innumera, sed memoratu digna a Locris Sagra et uestigia oppidi Caulonis, Mustiae, Consilinum castrum, Cocynthum, quod esse longissimum Italiae promunturium aliqui existimant. Dein sinus et oppidum Scolacium, Scylaceum et Scylletium Atheniensibus, cum conderent, dictum, quem locum occurrens Terinaeus sinus paeninsulam efficit, et in ea portus qui uocatur Castra Hannibalis, nusquam angustiore Italia: XL milia p. latitudo est; itaque Dionysius maior intercisam eo loco adicere Siciliae uoluit.

XCVI.

Amnes ibi nauigabiles Carcinus, Crotalus, Semirus, Arogas, Thagines, oppidum intus Petelia, mons Clibanus, promunturium Lacinium, cuius ante oram insula X milia a terra Dioscoron, altera Calypsus, quam Ogygiam appellasse Homerus existimatur, praeterea Tyris, Eranusa, Meloessa. Ipsum a Caulone abesse LXX milia prodit Agrippa.

XCVII.

A Lacinio promunturio secundus Europae sinus incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus promunturio, a quo abest LXXV milia. Oppidum Croto, amnis Neaethus, oppidum Thuri inter duos amnes Crathim et Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. Similiter est inter Sirim et Acirim Heraclea, aliquando Siris uocitata. Flumina Talandrum, Casuentum, oppidum Metapontum, quo tertia Italiae regio finitur.

XCVIII.

Mediterranei Bruttiorum Aprustani tantum; Lucanorum autem Atinates, Bantini, Eburini, Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Vrsentini, Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. Praeterea interisse Thebas Lucanas Cato auctor est, et Pandosiam Lucanorum urbem fuisse Theopompus, in qua Alexander Epirotes occubuerit.

IC.

Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL milia sinu qui Tarentinus appellatur ab oppido Laconum - in recessu hoc intimo situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat. Abest CXXXVI milia a Lacinio promunturio, aduersam ei Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiam a duce appellauere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre in Sallentino agro. Inter promunturia C milia intersunt. Latitudo paeninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere XXXXV milia patet multoque breuius a portu Sasine.

C.

Oppida per continentem a Tarento Vria, cui cognomen ob Apulam Messapiae, Aletium, in ora uero Senum, Callipolis, quae nunc est Anxa, LXXV milia a Tarento. Inde XXXIII milia promunturium quod Acran Iapygiam uocant, quo longissime in maria excurrit Italia. Ab eo Basta oppidum et Hydruntum decem ac nouem milia passuum, ad discrimen Ionii et Hadriatici maris, qua in Graeciam breuissimus transitus, ex aduerso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis freti L milia non amplius.

CI.

Hoc interuallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitauit, post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello praeesset; utrumque aliae inpediuere curae. Ab Hydrunte Soletum desertum, dein Fratuentium, portus Tarentinus, statio miltopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L milia p. ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac uelut certiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Durrachio CCXXV milia traiectu.

CII.

Brundisio conterminus Poediculorum ager. Nouem adulescentes totidemque uirgines ab Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae, Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Daedali filio rege, a quo et Iapygia Acra, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus Canusium praefluens.

CIII.

Hinc Apulia Dauniorum cognomine a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hannibalis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Vria, amnis Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium montis Gargani, a Sallentino siue Iapygio CCXXXIIII milia ambitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen portuosum Ferto. Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia, Tifernus amnis. Inde regio Frentana.

CIV.

Ita Apulorum genera tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi, aliquando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa dictum. Diomedes ibi deleuit gentes Monadorum Dardorumque et urbes duas, quae in prouerbii ludicrum uertere, Apinam et Tricam.

CV.

Cetera intus in secunda regione Hirpinorum colonia una Beneuentum auspicatius mutato nomine, quae quondam appellata Maleuentum, Aeculani, Aquiloni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini, Ligures qui cognominantur Corneliani et qui Baebiani, Vescellani. Ausculani, Aletrini, Abellinates cognominati Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani, Collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses, Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini, Natini, Rubustini, Siluini, Strapellini, Turnantini, Vibinates, Venusini, Vlurtini. - Calabrorum mediterranei Aezetini, Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini, Norbanenses, Palionenses, Stulnini, Tutini. - Sallentinorum Aletini, Basterbini, Neretini, Vzentini, Veretini.

CVI.

Sequitur regio quarta gentium uel fortissimarum Italiae. In ora Frentanorum a Tiferno flumen Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis. Intus Anxani cognomine Frentani, Carecini Supernates et Infernates, Iuanenses. - Marrucinorum Teatini. - Paelignorum Corfinienses, Superaequani, Sulmonenses. - Marsorum Anxatini, Antinates, Fucentes Lucenses, Marruuini. - Albensium Alba ad Fucinum lacum. -

CVII.

Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. - Vestinorum Angulani, Pennienses, Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates Cismontani. - Samnitium, quos Sabellos et Graeci Saunitas dixere, coloniae Bouianum Vetus et alterum cognomine Vndecumanorum, Aufidenates, Aesernini, Fagifulani, Ficolenses, Saepinates, Tereuentinates. - Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum Deci, Forum Nouum? Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini, Trebulani qui cognominantur Mutuesci et qui Suffenates, Tiburtes, Tarinates.

CVIII.

In hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni. Gellianus auctor est lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a Romanis Valerianus. Sabini, ut quidam existimauere, a religione et deum cultu Sebini appellati, Velinos accolunt lacus, roscidis collibus.

CIX.

Nar amnis exhaurit illos sulpureis aquis Tiberim ex his petens, replet e monte Fiscello Auens iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus. At ex alia parte Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tris amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. In agro Reatino Cutiliae lacum, in quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. Infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a tergo Vmbria, Appennini iugis Sabinos utrimque uallantibus.

CX. Quinta regio Piceni est, quondam uberrimae multitudinis. CCCLX milia Picentium in fidem p. R. uenere. Orti sunt a Sabinis uoto uere sacro. Tenuere ab Aterno amne, ubi nunc ager Hadrianus et Hadria colonia a mari VI milia. Flumen Vomanum, ager Praetutianus Palmensisque, item Castrum Nouum, flumen Batinum, Truentum cum amne, quod solum Liburnorum in Italia relicum est, flumina Albula, Tessuinum, Heluinum, quo finitur Praetutiana regio et Picentium incipit. CXI. Cupra oppidum, Castellum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni nobilissima intus, Nouana. In ora Cluana, Potentia, Numana a Siculis condita, ab iisdem colonia Ancona, adposita promunturio Cunero in ipso flectentis se orae cubito, a Gargano CLXXXIII milia. Intus Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Falerienses, Pausulani, Planinenses, Ricinenses, Septempedani, Tolentinates, Traienses, Vrbesaluia Pollentini.

CXII. Iungetur his sexta regio Vmbriam conplexa agrumque Gallicum citra Ariminum. Ab Ancona Gallica ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum. Vmbri eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Vmbrorum gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putent dictos, quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent.

CXIII.

Trecenta eorum oppida Tusci debellasse reperiuntur. Nunc in ora flumen Aesis, Senagallia, Metaurus fluuius, coloniae Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et intus Hispellum, Tuder. De cetero Amerini, Attidiates, Asisinates, Arnates, Aesinates, Camertes, Casuentillani, Carsulani, Dolates cognomine Sallentini, Fulginiates, Foroflaminienenses, Foroiulienses cognomine Concupienses, Forobrentani, Forosempronienses, Iguuini, Interamnates cognomine Nartes, Meuanates, Meuaniolenses, Matilicates, Narnienses, quod oppidum Nequinum antea uocitatum est,

CXIV.

Nucerini cognomine Fauonienses et Camellani, Ocriculani, Ostrani, Pitinates cognomine Pisuertes et alii Mergentini, Plestini, Sentinates, Sarsinates, Spoletini, Suasani, Sestinates, Suillates, Tadinates, Trebiates, Tuficani, Tifernates cognomine Tiberini et alii Metaurenses, Vesinicates, Vruinates cognomine Metaurenses et alii Hortenses, Vettonenses, Vindinates, Visuentani. In hoc situ interiere Feliginates et qui Clusiolum tenuere supra Interamnam et Sarranates cum oppidis Acerris quae Vafriae cognominabantur, Turocaelo quod Vettiolum, item Solinates, Curiates, Falinates, Sapinates. Interiere et Arinates cum Criniuolo et Vsidicani et Plangenses, Paesinates, Caelestini. Ameriam supra scriptam Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit.

CXV. Octaua regio determinatur Arimino, Pado, Appennino. In ora fluuius Crustumium, Ariminum colonia cum amnibus Arimino et Aprusa, fluuius Rubico, quondam finis Italiae. Ab eo Sapis et Vtis et Anemo, Rauenna Sabinorum oppidum cum amne Bedese, ab Ancona CV milia, nec procul a mari Vmbrorum Butrium. Intus coloniae Bononia, Felsina uocitata tum cum princeps Etruriae esset, Brixillum, Mutina, Parma, Placentia. Oppida Caesena, Claterna, Fora Clodi,

CXVI.

Liui, Popili, Druentinorum, Corneli, Licini, Fauentini, Fidentini, Otesini, Padinates, Regienses a Lepido, Solonates Saltusque Galliani qui cognominantur Aquinates, Tannetani, Veleiates cognomine Vetti Regiates, Vrbanates. In hoc tractu interierunt Boi, quorum tribus CXII fuisse auctor est Cato, item Senones, qui ceperunt Romam.

CXVII. Padus e gremio Vesuli montis celsissimum in cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum uisendo fonte profluens condensque se cuniculo et in Forouibiensium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior, Graecis dictus Eridanus ac poena Phaethontis inlustratus, augetur ad canis ortus liquatis niuibus, agris quam nauigiis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi uindicans atque, ubi linquit, ubertate largitor.

CXVIII.

CCC milia p. a fonte addens meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Alpinosque nauigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in mare Hadriaticum defert, celeberrima ex iis Appennini latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum, Inciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum, Alpium uero Sturam, Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum, Lambrum, Adduam, Ollium, Mincium.

CXIX.

Nec alius amnium tam breui spatio maioris incrementi est. Vrguetur quippe aquarum mole et in profundum agitur, grauis terrae, quamquam diductus in flumina et fossas inter Rauennam Altinumque per CXX milia, tamen, qua largius uomit, Septem Maria dictus facere. Augusta fossa Rauennam trahitur, ubi Padusa uocatur, quondam Messanicus appellatus. Proximum inde ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur, qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi illa domo uerius quam naue intrauit Hadriam.

CXX.

Hoc ante Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe Spina, quae fuit iuxta, praeualens, ut Delphicis creditum est thesauris, condita a Diomede. Auget ibi Padum Vatrenus amnis ex Forocorneliensi agro. Proximum inde ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod ante Olane uocabatur, omnia ea fossa Flauia, quam primi a Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transuersum in Atrianorum Paludes quae Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi Tuscorum Atriae, a quo Atriaticum mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum.

CXXI.

Inde ostia plena Carbonaria, Fossiones ac Philistina, quod alii Tartarum uocant, omnia ex Philistinae fossae abundatione nascentia, accedentibus Atesi ex Tridentinis alpibus et Togisono ex Patauinorum agris. Pars eorum et proximum portum facit Brundulum, sicut Aedronem Meduaci duo ac fossa Clodia. His se Padus miscet ac per haec effundit, plerisque, ut in Aegypto Nilus quod uocant Delta, triquetram figuram inter Alpes atque oram maris facere proditus, stadiorum II milia circuitu.

CXXII.

Pudet a Graecis Italiae rationem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit, quoniam circa fontem arbor multa sit picea, quales Gallice uocentur padi, hoc nomen accepisse, Ligurum quidem lingua amnem ipsum Bodincum uocari, quod significet fundo carentem. Cui argumento adest oppidum iuxta Industria uetusto nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo incipit.

CXXIII.

Transpadana appellatur ab eo regio undecima, tota in mediterraneo, cui marina cuncta fructuoso alueo inportat. Oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab Alpium radicibus Augusta Taurinorum - inde nauigabili Pado - antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum Augusta Praetoria iuxta geminas Alpium fores, Graias atque Poeninas - his Poenos, Grais Herculem transisse memorant -, oppidum Eporedia Sibyllinis a populo Romano conditum iussis. Eporedias Galli bonos equorum domitores uocant.

CXXIV.

Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae, Nouaria ex Vertamocoris, Vocontiorum hodieque pago, non, ut Cato existimat Ligurum, ex quibus Laeui et Marici condidere Ticinum non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis esse Comum atque Bergomum et Licini Forum aliquotque circa populos auctor est Cato, sed originem gentis ignorare se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam a Graecia interpretatione etiam nominis uitam in montibus degentium.

CXXV.

In hoc situ interiit oppidum Oromobiorum Parra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum prodente se altius quam fortunatius situm. Interiere et Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit, Nepos Cornelius tradidit.

CXXVI.

Sequitur decima regio Italiae, Hadriatico mari adposita, cuius Venetia, fluuius Silis ex montibus Taruisanis, oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia, flumina et portus Reatinum, Tiliauentum Maius Minusque, Anaxum, quo Varamus defluit, Alsa, Natiso cum Turro, praefluentes Aquileiam coloniam XV milia p. a mari sitam. CXXVII.

Carnorum haec regio iunctaque Iapudum, amnis Timauus, castellum nobile uino Pucinum, Tergestinus sinus, colonia Tergeste, XXXIII milia ab Aquileia. Vltra quam sex milia p. Formio amnis, ab Rauenna CLXXXVIII milia, anticus auctae Italiae terminus, nunc uero Histriae. Quam cognominatam a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuuio amne eodemque Histro exaduersum Padi fauces, contrario eorum percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola;

CXXVIII.

nullus enim ex Danuuio amnis in mare Hadriaticum effunditur. Deceptos credo, quoniam Argo nauis flumine in mare Hadriaticum descendit non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. Vmeris trauectam Alpis diligentiores tradunt, subisse autem Histro, dein Sauo, dein Nauporto, cui nomen ex ea causa est inter Emonam Alpisque exorienti.

CXXIX.

Histria ut paeninsula excurrit. Latitudinem eius XL milia, circuitum CXXV milia prodidere quidam, item adhaerentis Liburniae et Flanatici sinus, alii CCXXV milia, alii Liburniae CLXXX milia. Nonnulli in in Flanaticum sinum Iapudiam promouere a tergo Histriae CXXX milia, dein Liburniam CL milia fecere. Tuditanus, qui domuit Histros, in statua sua ibi inscripsit: AB AQVILEIA AD TITIVM FLVMEN STADIA MM. Oppida Histriae ciuium Romanorum Aegida, Parentium, colonia Pola, quae nunc Pietas Iulia, quondam a Colchis condita; abest a Tergeste CV milia. Mox oppidum Nesactium et - nunc finis Italiae - fluuius Arsia. Ad Polam ab Ancona traiectus CXX milia p. est.

CXXX.

In mediterraneo regionis decimae coloniae Cremona, Brixia Cenomanorum agro, Venetorum autem Ateste et oppida Acelum, Patauium, Opitergium, Belunum, Vicetia. Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua. Venetos Troiana stirpe ortos auctor est Cato, Cenomanos iuxta Massiliam habitasse in Volcis. Feltrini et Tridentini et Beruenses Raetica oppida, Raetorum et Euganeorum Verona, Iulienses Carnorum. Dein, quos scrupulosius dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates, Flamonienses Vanienses et alii cognomine Carici, Foroiulienses cognomine Transpadani, Foretani, Nedinates, Quarqueni, Taruisani, Togienses, Varuari.

CXXXI.

In hoc situ interiere per oram Irmene, Pellaon, Palsicium, ex Venetis Atina et Caelina, Carnis Segesta et Ocra, Tauriscis Noreia. Et ab Aquileia ad XII lapidem deletum oppidum etiam inuito senatu a M. Claudio Marcello L. Piso auctor est. In hac regione et undecuma lacus incluti sunt amnesque eorum partus aut alumni, si modo acceptos reddunt, ut Adduam Larius; Ticinum Verbannus, Mincium Benacus, Ollium Sebinnus, Lambrum Eupilis, omnes incolas Padi.

CXXXII.

Alpis in longitudinem X centena milia p. patere a Supero mari ad Inferum Caelius tradit, Timagenes XXV milia p. deductis, in latitudinem autem Cornelius Nepos C milia, T. Liuius III milia stadiorum, uterque diuersis in locis. Namque et centum milia excedunt aliquando, ubi Germaniam ab Italia summouent, nec LXX milia inplent reliqua sui parte graciles, ueluti naturae prouidentia. Latitudo Italiae subter radices earum a Varo per Vada Sabatia, Taurinos, Comum, Brixiam, Veronam, Vicetiam, Opitergium, Aquileiam, Tergeste, Polam, Arsiam DCCXLV milia p. colligit.

CXXXIII. Incolae Alpium multi populi, sed inlustres a Pola ad Tergestis regionem Fecusses, Subocrini, Catali, Menoncaleni iuxtaque Carnos quondam Taurisci appellati, nunc Norici. His contermini Raeti et Vindelici, omnes in multas ciuitates diuisi. Raetos Tuscorum prolem arbitrantur a Gallis pulsos duce Raeto. Verso deinde in Italiam pectore Alpium Latini iuris Euganeae gentes, quarum oppida XXXIIII enumerat Cato.

CXXXIV.

Ex iis Triumpilini, uenalis cum agris suis populus, dein Camunni conpluresque similes finitimis adtributi municipis. Lepontios et Salassos Tauriscae gentis idem Cato arbitratur; ceteri fere Lepontios relictos ex comitatu Herculis interpretatione Graeci nominis credunt, praeustis in transitu Alpium niue membris. Eiusdem exercitus et Graios fuisse Graiarum Alpium incolas praestantesque genere Euganeos, inde tracto nomine. Caput eorum Stoenos.

CXXXV.

Raetorum Vennonenses Sarunetesque ortus Rheni anmis accolunt, Lepontiorum qui Vberi uocantur fontem Rhodani eodem Alpium tractu. Sunt praeterea Latio donati incolae, ut Octodurenses et finitimi Ceutrones, Cottianae ciuitates et Turi Liguribus orti, Bagienni Ligures et qui Montani uocantur Capillatorumque plura genera ad confinium Ligustici maris.

CXXXVI.

Non alienum uidetur hoc loco subicere inscriptionem e tropaeo Alpium, quae talis est:

IMP · CAESARI DIVI FILIO AVG · PONT · MAX · IMP · XIIII · TR · POT · XVII · S · P · Q · R · QVOD EIVS DVCTV AVSPICIISQVE GENTES ALPINAE OMNES QVAE A MARI SVPERO AD INFERVM PERTINEBANT SVB IMPERIVM P · R · SVNT REDACTAE · GENTES ALPINAE DEVICTAE TRVMPILINI CAMVNNI · VENOSTES · CXXXVII. VENNONETES · ISARCI · BREVNI · GENAVNES · FOCVNATES · VINDELICORVM GENTES QVATTVOR · COSVANETES · RVCINATES · LICATES · CATENATES · AMBISONTES · RVGVSCI · SVANETES · CALVCONES · BRIXENETES · LEPONTI · VBERI · NANTVATES · SEDVNI · VARAGRI · SALASSI · ACITAVONES · MAEDVLLI · VCENNI · CATVRIGES · BRIGIANI · SOGIONTI · BRODIONTI · NEMALONI · EDENATES · VESVBIANI · VEAMINI · GALLITAE · TRIVLLATI · ECDINI · VERGVNNI · EGVI · TVRI · NEMATVRI · ORATELLI · NERVSI · VELAVNI · SVETRI.

CXXXVIII.

Non sunt adiectae Cottianae ciuitates XV, quae non fuerant hostiles, item adtributae municipiis lege Pompeia. Haec est Italia diis sacra, hae gentes eius, haec oppida populorum. Super haec Italia, quae L. Aemilio Paulo C. Atilio Regulo cos. nuntiato Gallico tumultu sola sine externis ullis auxiliis atque etiam tunc sine Transpadanis equitum LXXX milia, peditum DCC milia armauit, metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris; sed interdictum id uetere consulto patrum Italiae parci iubentium.

CXXXIX.

Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. Pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc totum uno nomine Illyricum uocatur generatim. Populorum pauca effatu digna aut facilia nomina. Conuentum Scardonitanum petunt Iapudes et Liburnorum ciuitates XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos, Burnistas, Olbonenses nominare non pigeat. Ius Italicum habent ex eo conuentu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi, Varuarini inmunesque Asseriates, et ex insulis Fertinates, Curictae.

CXL.

Cetero per oram oppida a Nesactio Aluona, Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia, Vegium, Argyruntum, Corinium, Aenona, ciuitas Pasini, flumen Telauium, quo finitur Iapudia. Insulae eius sinus cum oppidis praeter supra significatas Absortium, Arba, Crexa, Gissa, Portunata. Rursus in continente colonia Iader, quae a Pola CLX milia abest, inde XXX milia Colentum insula, XLIII milia ostium Titii fluminis.

CXLI.

Liburniae finis et initium Delmatiae Scardona in amne eo XII milia passuum a mari. Dein Tariotarum antiqua regio et castellum Tariona, promunturium Diomedis uel, ut alii, paeninsula Hyllis circuitu C milia, Tragurium ciuium Romanorum, marmore notum, Siculi, in quem locum Diuus Claudius ueteranos misit, Salona colonia ab Iader CXII milia.

CXLII.

Petunt in eam iura uiribus discriptis in decurias CCCXLII Delmatae, XXV Deuri, CCXXXVIIII Ditiones, CCLXVIIII Maezei, LII Sardeates. In hoc tractu sunt Burnum, Andetrium, Tribulium, nobilitata proeliis castella. Petunt et ex insulis Issaei, Solentini, Separi, Epetini. Ab his castella Petuntium, Nareste, Oneum. Narona colonia tertii conuentus a Salona LXXXV milia p., adposita cognominis sui fluuio a mari XX milia p. M. Varro LXXXVIIII ciuitates eo uentitasse auctor est;

CXLIII.

nunc soli prope noscuntur Cerauni decuriis XXIIII, Dauersi XVII, Desitiates CIII, Docleates XXXIII, Deretini XIIII, Deraemistae XXX, Dindari XXXIII, Glinditiones XLIIII, Melcumani XXIIII, Naresi CII, Scirtari LXXII, Siculotae XXIIII populatoresque quondam Italiae Vardaei non amplius quam XX decuriis. Praeter hos tenuere tractum eum Ozuaei, Partheni, Caui, Haemasi, Masthitae, Armistae. A Narone amne C milia p. abest Epidaurum colonia.

CXLIV.

Ab Epidauro sunt oppida ciuium Romanorum Rhizinium, Acruium, Butuanum, Olcinium, quod antea Colchinium dictum est, a Colchis conditum, amnis Drino superque eum oppidum ciuium Romanorum Scodra ab mari XVIII milia, praeterea multorum Graeciae oppidorum deficiens memoria nec non et ciuitatium ualidarum: eo namque tractu fuere Labeatae, Senedi, Rudini, Sasaei, Grabaei; proprieque dicti Illyri et Taulanti et Pyraei. Retinet nomen in ora Nymphaeum promunturium. Lissum oppidum ciuium Romanorum ab Epidauro C milia p.

CXLV.

A Lisso Macedonia prouincia. Gentes Partheni et a tergo eorum Dassaretae, montes Candauiae a Dyrrachio LXXVIII milia p., in ora uero Denda ciuium Romanorum, Epidamnum colonia, propter inauspicatum nomen a Romanis Dyrrachium appellata, flumen Aous, a quibusdam Aeas nominatum, Apollonia, quondam Corinthiorum colonia, IIIII milia p. a mari recedens, cuius in finibus celebre Nymphaeum accolunt barbari Amantes et Buliones. At in ora oppidum Oricum, a Colchis conditum. Inde initium Epiri, montes acroceraunia, quibus hunc Europae determinauimus sinum. Oricum a Sallentino Italiae promunturio distat LXXX milia.

CXLVI.

A tergo Carnorum et Iapudum, qua se fert magnus Hister, Raetis iunguntur Norici. Oppida eorum Virunum, Celeia, Teurnia, Aguntum, Iuuaum, omnia Claudia, Flauium Soluense. Noricis iunguntur lacus Pelso, deserta Boiorum; iam tamen colonia Diui Claudi Sauaria et oppido Scarabantia Iulia habitantur.

CXLVII.

Inde glandifera Pannoniae, qua mitescentia Alpium iuga per medium Illyricum a septentrione ad meridiem uersa molli in dextra ac laeua deuexitate considunt. Quae pars ad mare Hadriaticum spectat, appellatur Delmatia et Illyricum supra dictum; ad septentriones Pannonia uergit. Finitur inde Danuuio. In ea coloniae Emona, Siscia. Amnes clari et nauigabiles in Danuuium defluunt Draus e Noricis uiolentior, Saus ex Alpibus Carnicis placidior, CXX milia interuallo: Draus per Serretes, Serapillos, Iasos, Andizetes, Saus per Colapianos Breucosque.

CXLVIII.

Populorum haec capita; praeterea Aruiates, Azali, Amantini, Belgites, Catari, Cornacates, Erauisci, Hercuniates, Latouici, Oseriates, Varciani. Mons Claudius, cuius in fronte Scordisci, in tergo Taurisci. Insula in Sao Metubarbis, amnicarum maxima. Praeterea amnes memorandi: Colapis in Saum influens iuxta Sisciam gemino alueo insulam ibi efficit quae Segestica appellatur; alter amnis Bacuntius in Saum ... Sirmio oppido influit, ubi ciuitas Sirmiensium et Amantinorum. Inde XLV milia Taurunum, ubi Danuuio miscetur Saus. Supra influunt Valdasus, Vrpanus, et ipsi non ignobiles.

CIL.

Pannoniae iungitur prouincia quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuuio decurrens. Incipit a confluente supra dicto. In ea Dardani, Celegeri, Triballi, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scythae. Flumina clara e Dardanis Margus, Pingus, Timachus, ex Rhodope Oescus, ex Haemo Vtus, Asamus, Ieterus.

CL.

Illyrici latitudo qua maxima est CCCXXV milia p. colligit, longitudo a flumine Arsia ad flumen Drinium DXXX milia. A Drinio ad promunturium Acroceraunium CLXXV milia Agrippa prodidit, uniuersum autem sinum Italiae et Illyrici ambitu XVII centena milia. In eo duo maria quo distinximus fine, Ionium in prima parte, interius Hadriaticum, quod Superum uocant.

CLI.

Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata. Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura uadoso mari aestuariisque tenui alueo intercursantibus. Clarae ante ostia Timaui calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto.

CLII.

Iuxta eas Electridas uocauere in quibus proueniret sucinum, quod illi electrum appellant, uanitatis Graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam constiterit. Contra Iader est Lissa et quae appellata est, contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, Celadussae, contra Tragurium Boua et capris laudata Brattia, Issa ciuium Romanorum et cum oppido Pharia. Ab Issa Corcyra Melaena cognominata cum Cnidiorum oppido distat XXV milia, inter quam et Illyricum Melite, unde catulos Melitaeos appellari Callimachus auctor est. XV milia ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico MM p. Sasonis, piratica statione nota.