VALERII MAXIMI - DICTORVM AC FACTORVM MEMORABILIVM LIBER II

Dives et praepotens naturae regnum scrutatus iniciam stilum qua nostrae urbis qua externarum gentium priscis ac memorabilibus institutis: opus est enim cognosci huiusce vitae, quam sub optimo principe felicem agimus, quaenam fuerint elementa, ut eorum quoque respectus aliquid praesentibus moribus prosit.

DE INSTITUTIS ANTIQUIS

[1, 1] Apud antiquos non solum publice, sed etiam privatim nihil gerebatur nisi auspicio sumpto. Quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interponuntur, qui, quamvis auspicia petere desierint, ipso tamen nomine veteris consuetudinis vestigia usurpantur. [2] Feminae cum viris cubantibus sedentes cenitabant. Quae consuetudo ex hominum convictu ad divina penetravit: nam Iovis epulo ipse in lectulum, Iuno et Minerva in sellas ad cenam invitabantur. Quod genus severitatis aetas nostra diligentius in Capitolio quam in suis domibus conservat, videlicet quia magis ad rem pertinet dearum quam mulierum disciplinam contineri. [3] Quae uno contentae matrimonio fuerant corona pudicitiae honorabantur; existimabant enim eum praecipue matronae sincera fide incorruptum esse animum, qui depositae virginitatis cubile egredi nesciret, multorum matrimoniorum experientiam quasi legitimae cuiusdam intemperantiae signum esse credentes. [4] Repudium inter uxorem et virum a condita urbe usque ad centesimum et quinquagesimum annum nullum intercessit. Primus autem Sp. Carvilius uxorem sterilitatis causa dimisit. Qui, quamquam tolerabili ratione motus videbatur, reprehensione tamen non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur. [5] Sed quo matronale decus verecundiae munimento tutius esset, in ius vocanti matronam corpus eius adtingere non permiserunt, ut inviolata manus alienae tactu stola relinqueretur. Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam Venerem esse consuevit. Ceterum ut non tristis earum et horrida pudicitia, sed honesto comitatis genere temperata esset, - indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt - quo formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et videre sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur. [6] Quotiens vero inter virum et uxorem aliquid iurgi intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod est in Palatio, veniebant et ibi invicem locuti quae voluerant contentione animorum deposita concordes revertebantur. Dea nomen hoc a placandis viris fertur adsecuta, veneranda quidem et nescio an praecipuis et exquisitis sacrificiis excolenda utpote cotidianae ac domesticae pacis custos, in pari iugo caritatis ipsa sui appellatione virorum maiestati debitum a feminis reddens honorem. [7] Huius modi inter coniuges verecundia; quid, inter ceteras necessitudines nonne apparet consentanea? Nam ut minimo indicio maximam vim eius significem, aliquamdiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero lavabantur. Manifestum est igitur tantum religionis sanguini et adfinitati quantum ipsis diis immortalibus tributum, quia inter ista tam sancta vincula non magis quam in aliquo sacrato loco nudare se fas esse credebatur. [8] Convivium etiam sollemne maiores nostri instituerunt idque caristia appellaverunt, cui praeter cognatos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua inter necessarias personas querella esset orta, apud sacra mensae et inter hilaritatem animorum et fautoribus concordiae adhibitis tolleretur. [9] Senectuti iuventa ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat, tamquam maiores natu adulescentium communes patres essent. Quocirca iuvenes senatus die utique aliquem ex patribus conscriptis aut propinquum aut paternum amicum ad curiam deducebant adfixique valvis exspectabant, donec reducendi etiam officio fungerentur. Qua quidem voluntaria statione et corpora et animos ad publica officia inpigre sustinenda roborabant brevique processurarum in lucem virtutum suarum verecunda laboris meditatione ipsi doctores erant. Invitati ad cenam diligenter quaerebant quinam ei convivio essent interfuturi, ne seniorum adventum discubitu praecurrerent, sublataque mensa priores consurgere et abire patiebantur. Ex quibus apparet cenae quoque tempore quam parco et modesto sermone his praesentibus soliti sint uti. [10] Maiores natu in conviviis ad tibias egregia superiorum opera carmine conprehensa † pangebant, quo ad ea imitanda iuventutem alacriorem redderent. Quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? Pubertas canis suum decus reddebat, defuncta cursu aetas ingredientes actuosam vitam fervoris nutrimentis prosequebatur. Quas Athenas, quam scholam, quae alienigena studia huic domesticae disciplinae praetulerim? Inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Marcelli, Fabii, ac ne singula imperii nostri lumina simul percurrendo sim longior, inde, inquam, caeli clarissima pars, divi fulserunt Caesares. [2,1] Adeo autem magna caritate patriae tenebantur, ut arcana consilia patrum conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiaverit. Q. Fabius Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, de tertio Punico bello indicendo quod secreto in curia erat actum P. Crasso rus petens domum revertenti in itinere narravit, memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarus nondum a censoribus in ordinem senatorium allectum, quo uno modo etiam iis, qui iam honores gesserant, aditus in curiam dabatur. Sed quamvis honestus error fabii esset, vehementer tamen a consulibus obiurgatus est; numquam enim taciturnitatem, optimum ac tutissimum administrandarum rerum vinculum, labefactari volebant. Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a Perse adversus populum Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri potuit quid aut ille locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est. Fidum erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate munitum et vallatum undique, cuius limen intrantes abiecta privata caritate publicam induebant. Itaque non dicam unum, sed neminem audisse crederes quod tam multorum auribus fuerat commissum. [2] Magistratus vero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae gravitatis indicia illud quoque magna cum perseverantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi Latine responsa darent. Quin etiam ipsos linguae volubilitate, qua plurimum valent, excussa per interpretem loqui cogebant non in urbe tantum nostra, sed etiam in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae vocis honos per omnes gentes venerabilior diffunderetur. Nec illis deerant studia doctrinae, sed nulla non in re pallium togae subici debere arbitrabantur, indignum esse existimantes inlecebris et suavitati litterarum imperii pondus et auctoritatem donari. [3] Quapropter non es damnandus rustici rigoris crimine, C. Mari, quia gemina lauru coronatam senectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem tropaeis, victor victae gentis facundia politiorem fieri noluisti, credo, ne alienigena ingenii exercitatione patrii ritus serus transfuga exsisteres. Quis ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exsurdantur, ianuam patefecit? Ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque ante omnes externarum gentium in senatu sine interprete auditum constat. Quem honorem non inmerito cepit, quoniam summam vim Romanae eloquentiae adiuverat. Conspicuae felicitatis Arpinas ‹m›unic‹ipi›um, sive litterarum gloriosissimum contemptorem sive abundantissimum fontem intueri velis. [4] Maxima autem diligentia maiores nostri hunc mores retinuerunt, ne quis se inter consulem et proximum lictorem, quamvis officii causa una progrederetur, interponeret. Filio dumtaxat et ei puero ante patrem consulem ambulandi ius erat. Qui mos adeo pertinaciter retentus est, ut Q. Fabius Maximus quinquies consul, vir et iam pridem summae auctoritatis et tunc ultimae senectutis, a filio consule invitatus ut inter se et lictorem procederet, ne hostium Samnitium turba, ad quorum conloquium descendebant, elideretur, facere id noluerit. Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam ‹Pometiam› missus, postquam animadvertit eum ad officium suum extra moenia oppidi processisse, indignatus quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere iussisset, plenus irae sedere perseveravit. ‹Quod cum filius sensisset, proximo lictori ut sibi appareret imperavit.› Cuius voci continuo Fabius obsecutus "Non ego" inquit, "fili, summum imperium tuum contempsi, sed experiri volui an scires consulem agere: nec ignoro quid patriae venerationi debeatur, verum publica instituta privata pietate potiora iudico". [5] Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae constantiae viri, qui legati a senatu Tarentum ad res ‹re›petendas missi, cum gravissimas ibi iniurias accepissent, unus etiam urina respersus esset, in theatrum, ut est consuetudo Graeciae, introducti legationem quibus acceperant verbis peregerunt. De his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra ac mandatum esset loquerentur, in‹si›tusque pectoris eorum antiqui moris respectus dolore, qui ex contumelia gravissimus sentitur, convelli non potuit. Finem profecto fruendarum opum, quibus ad invidiam diu abundaveras, Tarentina civitas, quaesisti: nam dum horridae virtutis in se ipsum conixum stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata fastidiose aestimas, in praevalidum imperii nostri mucronem caeca et amens inruisti. [6] Sed ut a luxu perditis moribus ad severissima maiorum instituta transgrediar, antea senatus adsiduam stationem eo loci peragebat, qui hodieque senaculum appellatur: nec exspectabat ut edicto contraheretur, sed inde citatus protinus in curiam veniebat, ambiguae laudis civem existimans, qui debitis rei publicae officiis non sua sponte, sed iussus fungeretur, quia quidquid imperio cogitur exigenti magis quam praestanti acceptum refertur. [7] Illud quoque memoria repetendum est, quod tribunis pl. intrare curiam non licebat, ante valvas autem positis subselliis decreta patrum attentissima cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, rata esse non sinerent. Itaque veteribus senatus consultis C littera subscribi solebat, eaque nota significabatur illa tribunos quoque censuisse. Qui, quamvis pro commodis plebis excubabant inque imperiis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea argenteis vasis et anulis aureis publice praebitis patiebantur, quo talium rerum usu auctoritas magistratuum esset ornatior. [8] Quorum quemadmodum maiestas amplificabatur, ita abstinentia artissime constringebatur: immolatarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores aerarii delata venibant, sacrificiisque populi Romani cum deorum immortalium cultus tum etiam hominum continentia inerat, imperatoribus nostris quam sanctas manus habere deberent apud ista altaria discentibus; continentiaeque tantum tribuebatur, ut multorum aes alienum, quia provincias sincere administraverant, a senatu persolutum sit: nam quorum opera publicam auctoritatem splendorem suum procul obtinuisse viderant, eorum dignitatem domi conlabi indignum sibique deforme esse arbitrabantur. [9] Equestris vero ordinis iuventus omnibus annis bis urbem spectaculo sui sub magnis auctoribus celebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo inchoatus est tunc, cum laetitia exsultantes, quod his avus Numitor rex Albanorum eo loco, ubi educati erant, urbem condere permiserat sub monte Palatino, hortatu Faustuli educatoris sui, quem Evander Arcas consecraverat, facto sacrificio caesisque capris epularum hilaritate ac vino largiore provecti, divisa pastorali turba, cincti obvios pellibus immolatarum hostiarum iocantes petiverunt. Cuius hilaritatis memoria annuo circuitu feriarum repetitur. Trabeatos vero equites idibus Iuliis Q. Fabius transvehi instituit. Idem censor cum P. Decio seditionis finiendae gratia, quam comitia in humillimi cuiusque potestatem redacta accenderant, omnem forensem turbam in quattuor tantummodo tribus discripsit easque urbanas appellavit. Quo tam salubri facto vir alioquin bellicis operibus excellens Maximus cognominatus est. [3,1] Laudanda etiam populi verecundia est, qui inpigre se laboribus et periculis militiae offerendo dabat operam ne imperatoribus capite censos sacramento rogare esset necesse, quorum nimia inopia suspecta erat, ideoque his publica arma non committebant. Sed hanc diutina usurpatione formatam consuetudinem C. Marius capite censum legendo militem abrupit, civis alioqui magnificus, sed novitatis suae conscientia vetustati non sane propitius memorque, si militaria signa humilitatem spernere perseverarent, se a maligno virtutum interprete velut capite censum imperatorem conpellari posse. Itaque fastidiosum dilectus genus in exercitibus Romanis oblitterandum duxit, ne talis notae contagio ad ipsius quoque gloriae subgillationem penetraret. [2] Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio consule Cn. Malli collega militibus est tradita: is enim nullius ante se imperatoris exemplum secutus ex ludo C. Aurelii Scauri doctoribus gladiatorum arcessitis vitandi atque inferendi ictus subtiliorem rationem legi‹on›ibus ingeneravit virtutemque arti et rursus artem virtuti miscuit, ut illa impetu huius fortior, haec illius scientia cautior fieret. [3] Velitum usus eo bello primum repertus est, quo Capua Fulvius Flaccus imperator obsedit; nam cum equitatui Campanorum crebris excursionibus equites nostri, quia numero pauciores erant, resistere non possent. Q. Navius centurio e peditibus lectos expediti corporis brevibus et incurvis septenis armatos hastis, parvo tegumine munitos, veloci saltu iungere se equitantibus et rursus celeri motu delabi instituit, quo facilius equestri proelio subiecti pedites viros pariter atque equos hostium telis incesserent, eaque novitas pugnae unicum Campanae perfidiae debilitavit auxilium, ideoque auctori eius Navio honos a duce est habitus. [4,1] Proximus ‹a› militaribus institutis ad urbana castra, id est theatra, gradus faciendus est, quoniam haec quoque saepe numero animosas acies instruxerunt excogitataque cultus deorum et hominum delectationis causa non sine aliquo pacis rubore voluptatem et religionem civili sanguine scaenicorum portentorum gratia macularunt. [2] Quae inchoata sunt a Messala et Cassio censoribus. Ceterum auctore P. Scipione Nasica omnem apparatum operis eorum subiectum hastae venire placuit, atque etiam senatus consulto cautum est ne quis in urbe propiusve passus mille subsellia posuisse sedensve ludos spectare vellet, ut scilicet remissioni animorum * standi virilitas propria Romanae gentis esset. [3] Per quingentos autem et quinquaginta et octo annos senatus populo mixtus spectaculo ludorum interfuit. Sed hunc morem Atilius Serranus et L. Scribonius aediles ludos Matri deum facientes, posterioris Africani sententiam secuti discretis senatus et populi locis solverunt, eaque res avertit vulgi animum et favorem Scipionis magnopere quassavit. [4] Nunc causam instituendorum ludorum ab origine sua repetam. C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus intoleranda vis ortae pestilentiae civitatem nostram a bellicis operibus revocatam domestici atque intestini mali cura adflixerat, iamque plus in exquisito et novo cultu religionis quam in ullo humano consilio positum opis videbatur. Itaque placandi caelestis numinis gratia conpositis carminibus vacuas aures praebuit ad id tempus circensi spectaculo contenta, quod primus Romulus raptis virginibus Sabinis Consualium nomine celebravit. Verum, ut est mos hominum parvula initia pertinaci studio prosequendi, venerabilibus erga deos verbis iuventus rudi atque incomposito motu corporum iocabunda gestus adiecit, eaque res ludium ex Etruria arcessendi causam dedit. Cuius decora pernicitas vetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Tusci originem traxerunt, novitate grata Romanorum oculos permulsit, et quia ludius apud eos hister appellabatur, scaenico nomen histrionis inditum est. Paulatim deinde ludicra ars ad saturarum modos perrexit, a quibus primus omnium poeta Livius ad fabularum argumenta spectantium animos transtulit, isque sui operis actor, cum saepius a populo revocatus vocem obtudisset, adhibito pueri ac tibicinis concentu gesticulationem tacitus peregit. Atellani autem ab Oscis acciti sunt. Quod genus delectationis Italica severitate temperatum ideoque vacuum nota est: nam neque tribu movetur ‹actor› nec a militaribus stipendiis repellitur. [5] Et quia ceteri ludi ipsis appellationibus unde trahantur apparet, non absurdum videtur saecularibus initium suum, cuius minus trita notitia est, reddere. Cum ingenti pestilentia urbs agrique vastarentur, Valesius vir locuples rusticae vitae duobus filiis et filia ad desperationem usque medicorum laborantibus aquam calidam iis a foco petens, genibus nixus lares familiares et puerorum periculum in ipsius caput transferrent oravit. Orta deinde vox est, habiturum eos salvos, si continuo flumine Tiberi devectos Tarentum portasset ibique ex Ditis patris et Proserpinae ara petita aqua recreasset. Eo praedicto magnopere confusus, quod et longa et periculosa navigatio imperabatur, spe tamen dubia praesentem metum vincente pueros ad ripam Tiberis protinus detulit - habitabat enim in villa sua propter vicum Sabinae regionis Eretum - ac luntre Ostiam petens nocte concubia ad Martium campum appulit, sitientibusque aegris succurrere cupiens, igne in navigio non suppetente ex gubernatore cognovit haud procul apparere fumum, et ab eo iussus egredi Tarentum - id nomen ei loco est - cupide adrepto calice aquam flumine haustam eo, unde fumus erat obortus, iam laetior pertulit, divinitus dati remedii quasi vestigia quaedam in propinquo nanctum se existimans, inque solo magis fumante quam ullas ignis habente reliquias, dum tenacius omen adprehendit, contractis levibus et quae fors obtulerat nutrimentis pertinaci spiritu flamma evocavit calefactamque aquam pueris bibendam dedit. Qua potata salutari quiete sopiti diutina vi morbi repente sunt liberati patrique indicaverunt vidisse se in somniis a nescio quo deorum spongea corpora sua pertegeri et praecipi ut a Ditis patris ‹et› Proserpinae aram, a qua potio ipsis fuerat adlata, furvae hostiae immolarentur lectisterniaque ‹ac› ludi fierent. Is, quod eo loci nullam aram viderat, desiderari credens ut a se construeretur, aram empturus in urbem perrexit relictis qui fundamentorum construendorum gratia terram ad solidum foderent. Hi, domini imperium exsequentes, cum ad XX pedum altitudinem humo egesta pervenissent, animadverterunt aram Diti patri Proserpinaeque inscriptam. Hoc postquam Valesius nuntiante servo accepit, omisso emendae arae proposito hostias nigras, quae antiquitus furvae dicebantur, Tarenti immolavit ludosque et lectisternia continuis tribus noctibus, quia totidem filii periculo liberati erant, fecit. Cuius exemplum Valerius Publicola, qui primus consul fuit, studio succurrendi civibus secutus apud eandem aram publice nuncupatis votis caesisque atris bubus, Diti maribus, feminis Proserpinae, lectisternioque ac ludis trinoctio factis aram terra, ut ante fuerat, obruit. [6] Religionem ludorum crescentibus opibus secuta lautitia est. Eius instinctu Q. Catulus Campanam imitatus luxuriam primus spectantium consessum velorum umbraculis texit. Cn. Pompeius ante omnes aquae per semitas decursu aestivum minuit fervorem. Claudius Pulcher scaenam varietate colorum adumbravit vacuis ante pictura tabulis extentam. Quam totam argento C. Antonius, auro Petreius, ebore Q. Catulus praetexuit. Versatilem fecerunt Luculli, argentatis choragiis P. Lentulus Spinther adornavit. Translatum antea poenicis indutum tunicis M. Scaurus exquisito genere vestis cultum induxit. [7] Nam gladiatorum munus primum Romae datum est in foro boario App. Claudio Q. Fulvio consulibus. Dederunt Marcus et Decimus filii Bruti ‹Perae› funebri memoria patris cineres honorando. Athletarum certamen a M. Scauri tractum est munificentia. [5,1] Statuam auratam nec in urbe nec in ulla parte Italiae quisquam prius aspexit quam a M. Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pietatis. Eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M. Baebio Tamphilo consulibus ipse dedicaverat compos voti factus rege Antiocho apud Thermopylas superato. [2] Ius civile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum immortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flavius libertino patre genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis, vulgavit ac fastos paene toto foro exposuit. Qui, cum ad visendum aegrum collegam suum veniret neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris pariter atque contemptus sui vindex consedit. [3] Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. Quae, cum viros suos clandestinis insidiis veneno perimerent, unius ancillae indicio protractae, pars capitali iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleverunt. [4] Tibicinum quoque collegium solet in foro vulgi oculos in se convertere, cum inter publicas privatasque serias actiones personis tecto capite variaque veste velatum concentus edit. Inde tracta licentia. Quondam vetiti in aede Iovis, quod prisco more factitaverant, vesci Tibur irati se contulerunt. Quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per legatos a Tiburtinis petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. Quos illi in proposito perseverantes interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem devehendos curaverunt. Quibus et honos pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. Personarum usus pudorem circumventae temulentiae causam habet. [5] Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index: nam maximis viris prandere et cenare in propatulo verecundiae non erat. Nec sane ullas epulas habebant, quas populi oculis subicere erubescerent. Erant adeo continentiae adtenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quae vocatur ex farre et sale constat. Exta farre sparguntur et pullis, quibus auspicia petuntur, puls obicitur. Primitiis enim et libamentis victus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant. [6] Et ceteros quidem ad benefaciendum venerabantur, Febrem autem ad minus nocendum templis colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in in area Marianorum monumentorum, tertium in summa parte vici longi exstat, in eaque remedia, quae corporibus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. Haec ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. Ceterum salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo munimento tuebantur, bonaeque valitudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et aliena nimiae vini abundantiae et ab inmoderato veneris usu aversa. [6,1] Idem sensit proxi‹ma› maiorum nostrorum gravitati Spartana civitas, quae severissimis Lycurgi legibus obtemperans aliquamdiu civium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius capti ad delicatius vitae genus prolaberentur; audierant enim inde lautitias et immodicos sumptus et omnia non necessariae voluptatis genera fluxisse, primosque Ionas unguenti coronarumque in convivio dandarum et secundae mensae ponendae consuetudinem haud parva luxuriae inritamenta repperisse. Ac maxime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriae nervos externarum deliciarum contagione solvi et hebetari noluerunt, cum aliquanto faciliorem virtutis ad luxuriam quam luxuriae ad virtutem transitum viderent. Quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit. [2] Eiusdem civitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant quam tibiae concentu et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent, vegeto et crebro ictus sono strenue hostem invadere admoniti. Idem ad dissimulandum et occultandum vulnerum suorum cruorem punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciae aliquid adferret. [3] Egregios virtutis bellicae spiritus Lacedaemoniorum prudentissimi pacis moribus Athenienses subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis languore marcescens in forum perinde ac delictum aliquod protrahitur fitque ut ‹non› facinorosae, ita erubescendae rea culpae. [4] Eiusdem urbis et sanctissimum consilium Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut quonam quaestu sustentaretur diligentissime inquirere solebat, ut homines honestatem, vitae rationem memores reddendam esse, sequerentur. [5] Eadem bonos cives corona decorandi prima consuetudinem introduxit, duobus oleae conexis ramulis clarum Periclis cingendo caput, probabile institutum, si rem sive personam intueri velis: nam et virtutis uberrimum alimentum est honos et Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas potissimum initium caperet. [6] Age, quid illud institutum Athenarum, quam memorabile, quod convictus a patrono libertus ingratus iure libertatis exuitur! "Supersedeo te" inquit, "habere civem tanti muneris impium aestimatorem nec adduci possum ut credam urbi utilem quem domui scelestum cerno. Abi igitur et esto servus, quoniam liber esse nescisti." [7] Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinae gravitate, prisci moris observantia, caritate populi Romani praecipue conspicui. Qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab eo deceptum dominum cognoverunt. Quarto errori subveniendum non putant, quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui se ei totiens obiecit. Eadem civitas severitatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. Omnibus autem, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, mendacem et fucosam superstitionem submovendam esse existimans. Ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxi iugulantur, rubigine quidem exesus et vix sufficiens ministerio, sed index in maximis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta servantium. Duae etiam ante portas eorum arcae iacent, altera qua liberorum, altera qua servorum corpora ad sepulturae locum plaustro devehuntur sine lamentatione, sine planctu. Luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum convivio finitur: etenim quid attinet aut humano dolori indulgeri aut divino numini invidiam fieri, quod immortalitatem suam nobiscum partiri noluerit? Venenum cicuta temperatum in ea civitate publice custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis - id enim senatus eius nomen est - exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione virili benivolentia temperata, quae neque egredi vita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati viam praebet, ut vel adversa vel prospera nimis usis fortuna - utraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseveret, haec, ne destituat, rationem praebuerit - conprobato exitu terminetur. [8] Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortam, sed ex Graecia translatam inde existimo, quod illam etiam in insula Cea servari animadverti, quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens Iulidem oppidum intravi: forte enim evenit ut tunc summae dignitatis ibi femina, sed ultimae iam senectutis, reddita ratione civibus cur excedere vita deberet, veneno consumere se destinarit mortemque suam Pompei praesentia clariorem fieri magni aestimaret. Nec preces eius vir ille, ut omnibus virtutibus, ita humanitatis quoque laude instructissimus, aspernari sustinuit. Venit itaque ad eam facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabat, ab incepto consilio diu nequiquam revocare conatus ad ultimum propositum exsequi passus est. Quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito "Tibi quidem" inquit, "Sex. Pompei, dii magis quos relinquo quam quos peto gratias referant, quod nec hortator vitae meae nec mortis spectator esse fastidisti. Ceterum ipsa hilarem fortunae vultum semper experta, ne aviditate lucis tristem intueri cogar, reliquias spiritus mei prospero fine, duas filias et † uno nepotum gregem superstitem relictura permuto". Cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori filiae traditis poculum, in quo venenum temperatum erat, constanti dextera arripuit. Tum defusis Mercurio delibamentis et invocato numine eius, ut se placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem ac sermone significans quasnam subinde partes corporis sui rigor occuparet, cum iam visceribus eum et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium advocavit. Nostros autem, tametsi novo spectaculo obstupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit. [9] Sed ut ‹ad› Massiliensium civitatem, unde in hoc deverticulum excessi, revertar, intrare oppidum eorum nulli cum telo licet, praestoque est qui id custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia sua, quemadmodum advenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tura sint. [10] Horum moenia egressis vetus ille mos Gallorum occurrit, quos memoria proditum est pecunias mutuas, quae apud inferos redderentur, dare, quia persuasum habuerint animas hominum immortales esse. Dicerem stultos, nisi idem bracati sensissent quod palliatus Pythagoras credidit. [11] Avara et feneratoria Gallorum philosophia, alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in acie gaudio exsultabant tamquam gloriose et feliciter vita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, pro cuius salute spiritum devoverant. Laudanda utrorumque animi praesentia, quod et patriae incolumitatem fortiter et fidem amicitiae constanter praestandam arbitrabantur. [12] Thraciae vero illa natio merito sibi sapientiae laudem vindicaverit, quae natales hominum flebiliter, exsequias cum hilaritate celebrans sine ullis doctorum praeceptis verum condicionis nostrae habitum pervidit. Removeatur itaque naturalis omnium animalium dulcedo vitae, quae multa et facere et pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur. [13] Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, muliebrem vestem induunt, ut deformitate cultus commoti maturius stultum proicere maerorem velint. [14] Verum quid ego fortissimos hoc in genere prudentiae viros laudem? Respiciantur Indorum feminae, quae, cum more patrio complures eidem nuptae esse soleant, mortuo marito in certamen iudiciumque veniunt, quam ex his maxime dilexerit. Victrix gaudio exsultans deductaque a necessariis laetum prae se ferentibus vultum coniugis se flammis superiacit et cum eo tamquam felicissima crematur; superatae cum tristitia et maerore in vita remanent. Protrahe in medium Cimbricam audaciam, adice Celtibericam fidem, iunge animosam Thraciae † potentiam sapientiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiecendis callide quaesitam rationem, Indico tamen rogo nihil eorum praeferes. quem uxor‹ia› pietas in modum genialis tori propinquae mortis secura conscendit. [15] Cui gloriae Punicarum feminarum, ut ex comparatione turpius appareat, dedecus subnectam: Siccae enim fanum est Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde procedentes ad quaestum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto vinculo coniugia iuncturae. [16] Nam Persarum admodum probabile institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant ‹quam› septimum annum implessent, quo parvulorum amissionem aequiore animo sustinerent. [17] Ne Numidiae quidem reges vituperandi, qui more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit venerabilius, vacuum esse convenit.

DE DISCIPLINA MILITARI

[7] Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabilimentum Romani imperii, salutari perseverantia ad hoc tempus sincerum et incolumem servatum, militari disciplinae tenacissimum vinculum, in cuius sinu ac tutela serenus tranquillusque beatae pacis status adquiescit. [1] P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago avitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intravit, edixit ut omnia ex his, quae voluptatis causa comparata erant, auferrentur ac summoverentur; nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. Hac turpi atque erubescenda sentina vacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformis se foederis ictu maculaverat, erecta et recreata virtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequavit. Itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, servatae merces speciosissimus Scipionis triumphus exstitit. [2] Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum in Africa Iugurthino bello nimia Spurii Albini indulgentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii nervis ad revocandam pristinam disciplinam militiae conisus est: nec singulas partes adprehendit, sed totam continuo is suum statum redegit: protinus namque lixas e castris submovit cibumque coctum venalem proponi vetuit: in agmine neminem militum ministerio servorum iumentorumque, ut arma sua et alimenta ipsi ferrent, uti passus est; castrorum subinde locum mutavit; eadem, tamquam Iugurtha semper adesset, vallo fossaque aptissime cinxit. Quid ergo restituta continentia, quid repetita industria profecit? Crebras scilicet victorias et multa tropaea peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso imperatore Romano militi videre non contigerat. [3] Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, qui necessitudinum perruptis vinculis ultionem vindicatamque laesae cum ignominia domuum suarum exigere non dubitaverunt: nam P. Rupilius consul ‹eo bello quod in Sicilia cum fugitivis gessit, Q. Fabium generum suum, quia neglegentia Tauromenitanam arcem amiserat, provincia iussit decedere. [4] C. Cotta consul P. Aurelium Pecuniolam sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae ad auspicia repetenda Messanam transiturus praefecerat, virgis caesum militiae munere inter pedites fungi coegit, quod eius culpa ager incensus, paene castra erant capta. [5] Q. etiam Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem consortem legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis domum dimittere senatu movit. † non digna exempla tam breviter, nisi maioribus urguerer, referrentur: quid enim tam difficile factu quam copulatae societatis generis et imaginum deformem in patriam reditum indicere aut communioni nominis ac familiae veteris propinquitatis serie cohaerenti virgarum contumeliosa verbera adhibere aut censorium supercilium adversus fraternam caritatem destringere? Dentur haec singula quamvis claris civitatibus, abunde tamen gloria disciplinae militaris instructae videbuntur: [6] at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem replevit, imperatorum proprio sanguine manantes secures, ne turbato militiae ordine vindicta deesset, ex castris publice speciosas, privatim lugubres duplici vultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur. Igitur ego quoque haesitante animo vos, bellicarum rerum severissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione complector, qui‹a› animadverto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis imbecillitatem ingenii mei detegam quam vestram virtutem, sicut par est, repraesentem. Tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foveras, quem puerum litteris, quem iuvenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte ‹e› praesidio progressus hostis fuderat, victorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae vocis ministerio sufficere valuisti; nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequivisse. Tu item, Torquate, Latino bello consul filium, quod provocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam victoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere. [7] Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo devictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? Indignum enim maximo imperio credidit quem non sua virtus, sed fossa vallumque tutum praestiterat, cuique verecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. Ergo imperiosissimi XII fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et universae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae vires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animadversioni substraverunt; ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis vindex punitus est. His, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione. [8] Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum adversus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque virtute eius neque successu neque nobilitate motus virgas expediri eumque nudari iussit. O spectaculum admirabile! Et Rullianus et magister equitum et victor scissa veste spoliatoque corpore lictorum se verberibus lacerandum praebuit, ut in acie exceptorum vulnerum nodosis ictibus cruore renovato victoriarum, quas modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. Precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus auxilium imploravit; nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseveravit. Itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum devocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. Neque hac re severitas Papirii refrenari potuit. Ceterum, cum ab universis civibus et ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed populo et tribuniciae concedere potestati. [9] L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in Sicilia bellum adversus fugitivos gereret et C. Titius equitum praefectus multitudine hostium circumventus arma is tradidisset, his praefectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad principia per omne tempus militiae adesset. Interdixit etiam ei convictum hominum usumque balnearum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis equis in funditorum alas transcripsit. Magnum profecto dedecus patriae pari sontium dedecore vindicatum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui cupiditate vitae adducti cruce dignissimis fugitivis tropaea de se statuere concesserant libertatique suae servili manu flagitiosum imponi iugum non erubuerant, amarum lucis usum experirentur mortemque, quam effeminate timuerant, viriliter optarent. [10] Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. Qui, cum apud ‹Con›trebiam res gereretur, conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea viribus hostium depulsas repetere eandem statione e vestigio iussit, non quod speraret ab his amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. Edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra petisset, pro hoste interficeretur. Qua severitate compressi milites et corporibus fatigatis et animis desperatione vitae inplicatis loci tamen iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. Humanae igitur imbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas. [11] In eadem provincia Q. Fabius Maximus ferocissimae gentis animos contundere et debilitare cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus deposita clementia uti severitate coegit; omnium enim, qui ex praesidiis Romanorum ad hostes ‹trans›fugerant captique erant, manus abscidit, ut trunca prae se brachia gestantes metum defectionis reliquis inicerent. Rebelles itaque manus a corporibus suis distractae inque cruentato solo sparsae ceteris ne idem committere auderent documento fuerunt. [12] Nihil mitius superiore Africano. Is tamen ad firmandam disciplinam militarem aliquid ab alienissima sibi crudelitate amaritudinis mutuandum existimavit: si quidem devicta Karthagine, cum omnes, qui ex nostris exercitibus ad Poenos transierant, in sua potestatem redegisset, gravius in Romanos quam in Latinos transfugas animadvertit: hos enim tamquam patriae fugitivos crucibus adfixit, illos tamquam perfidos socios securi percussit. Non prosequar hoc factum ulterius, et quia Scipionis est et quia Romano sanguini quamvis merito perpesso servile supplicium insultare non adtinet, cum praesertim transire ad ea liceat, quae sine domestico vulnere gesta narrari possunt. [13] Nam posterior Africanus everso Punico imperio externarum gentium transfugas in edendis populo spectaculis feris bestiis obiecit, [14] et L. Paulus Perse rege superato eiusdem generis et culpae homines elephantis proterendos substravit, utilissimo quidem exemplo, si tamen acta excellentissimorum virorum humiliter aestimare sine insolentiae reprehensione permittitur; aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina indiget, quia vires armis constant, quae ubi a recto tenore desciverint, oppressura sunt, nisi opprimantur. [15] Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri, quae iam non a singulis, verum ab universo senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum reliquias duorum exercituum Publi et Cnaei Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, dispersas mira virtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatus, senatui de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: "L. Marcius pro praetore". Cuius honoris usurpatione uti eum patribus conscriptis non placuit, quia duces a populo, non a militibus creari solerent. Quo tempore tam † iniusto, tam gravi propter inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus erat, quoniam quidem ad statum totius civitatis corrigendum unus suffecerat. Sed nulla clades, nullum meritum valentius militari disciplina fuit. Succurrebat enim illis quam animosa severitate Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo quassatis et adtritis rei publicae viribus, cum magnum captivorum civium suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissent, decreverunt ut ex iis, qui equo meruerant, peditum numero militarent, qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neve quis eorum intra castra tenderet, neve locum extra adsignatum vallo aut fossa cingeret, neve tentorium ex pellibus haberet. Recursum autem his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. Quibus suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes exstiterunt. Parem iram senatus adversus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant; nam cum eos gravitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his munere vacaret aut dono militiae donaretur, aut in Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. Sic enervis animos odisse virtus solet. Age, quam graviter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime adversus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! Legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari voluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. Idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petilii monumentum exstitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius adquiescunt. Consimili animo, cum ei Hannibal VI milium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem sprevit memor tantam multitudinem armatorum iuvenum, si honeste mori voluisset, turpiter capi non potuisse. Quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec pro se, ille ne adversus se dimicarent parvi ducendo. Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina severe excubuerit, nescio an tum praecipue, cum milites, qui Regium iniusto bello occupaverant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fulvio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in cives Romanos adversus morem maiorum animadverteret, nihilo minus propositum exsecutus est. Ceterum quo minore cum invidia id perageretur, quinquagenos per singulos dies virgis caesos seuri iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri vetuit.

[EXT. 1] Leniter hoc patres conscripti, si Karthaginiensium senatus in militiae negotiis procurandis violentiam intueri velimus, a quo duces bella pravo consilio gerentes, etiam si prospera fortuna subsecuta esset, cruci tamen suffigebantur, quod bene gesserant deorum immortalium adiutorio, quod male commiserant ipsorum culpae inputante. [2] Clearchus vero Lacedaemoni‹or›um dux egregio dicto disciplinam militiae continebat, identidem exercitus sui auribus inculcando a militibus imperatorem potius quam hostem metui debere. Quo aperte denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpenderent, quem pugnae dubitassent. Idque a duce praecipi non mirabantur maternarum blanditiarum memores, quibus exituri ad proeliandum monebantur ut aut vivi cum armis in conspectum earum venirent aut mortui in armis referrentur. Hoc intra domesticos parietes accepto signo Spartanae acies dimicabant. Sed aliena prospexisse tantum modo satis est, cum propriis multoque uberioribus et felicioribus exemplis gloriari liceat. [8] Disciplina militaris acriter retenta principatum Italiae Romano imperio peperit, multarum urbium, magnorum regum, validissimarum gentium regimen largita est, fauces Pontici sinus patefecit, Alpium Taurique montis convulsa claustra tradidit, ortumque e parvula Romuli casa totius terrarum orbis fecit columen. Ex cuius sinu quoniam omnes triumphi manarunt, sequitur ut de triumphandi iure dicere incipiam.

DE IURE TRIUMPHANDI

[1] Ob levia proelia quidam imperatores triumphos sibi decerni desiderabant. Quibus ut occurreretur, lege cautum est ne quis triumpharet, nisi qui V milia hostium una acie cecidisset; non enim numero, sed gloria triumphorum excelsius urbis nostrae futurum decus maiores existimabant. Ceterum ne tam praeclara lex cupiditate laureae oblitteraretur, legis alterius adiutorio fulta est, quam L. Marcius et M. Cato tribuni plebei tulerunt; poenam enim imperatoribus minatur, qui aut hostium occisorum in proelio aut amissorum civium falsum numerum litteris senatui ausi essent referre, iubetque eos, cum primum urbem intrassent, apud quaestores urbanos iurare de utroque numero vere ab iis senatui esse scriptum. [2] Post has leges iudicii illius tempestiva mentio introducetur, in quo de iure triumphandi inter clarissimas personas et actum et excussum est. C. Lutatius consul et Q. Valerius praetor circa Siciliam insignem Poenorum classem deleverant. Quo nomine Lutatio consuli triumphum senatus decrevit. Cum autem Valerius sibi quoque eum decerni desideraret, negavit id fieri oportere Lutatius, ne in honore triumphi minor potestas maiori aequaretur, pertinaciusque progressa contentione Valerius sponsione Lutatium provocavit, ni suo ductu Punica classis esset oppressa, nec dubitavit restipulari Lutatius. Itaque iudex inter eos convenit Atilius Calatinus, apud quem Valerius in hunc modum egit, consulem ea pugna in lectica claudum iacuisse, se autem omnibus imperatoriis partibus functum. Tunc Calatinus, prius quam Lutatius causam suam ordiretur "Quaero" inquit, "Valeri, a te, si dimicandum necne esset contrariis inter vos sententiis dissedissetis, utrum quod consul an quod praetor imperasset maius habiturum fuerit momentum." Respondit Valerius non facere se controversiam quin priores partes consulis essent futurae. "Age deinde" inquit Calatinus, "si diversa auspicia accepissetis, cuius magis auspicio staretur?" "Item" respondit Valerius "consulis". "Iam hercules" inquit, "cum de imperio et auspicio inter vos disceptationem susceperim, et ut utroque adversarium tuum superiorem fuisse fatearis, nihil est quod ulterius dubitem. Itaque, Lutati, quamvis adhuc tacueris, secundum te litem do". Mirifice iudex, quod in manifesto negotio tempus teri passus non est: probabilius Lutatius, quod ius amplissimi honoris constanter defendit: sed ne Valerius quidem improbe, quia fortis et prosperae pugnae ut non legitimum, ita meritum praemium petiit. [3] Quid facias Cn. Fulvio Flacco, qui tam expetendum aliis triumphi honorem decretum sibi a senatu ob res bene gestas sprevit ac repudiavit, nimirum † non plura praecerpens quam acciderunt? - Nam ut urbem intravit, continuo quaestione publica adflictus exsilio multatus est, - ut, si quid religionis insolentia commisisset, poena expiaret. [4] Sapientiores igitur Q. Fulvius, qui Capua capta, et L. Opimius, qui Fregellanis ad deditionem compulsis triumphandi potestatem a senatu petierunt, uterque editis operibus magnificis, sed neuter petitae rei compos non quidem invidia patrum conscriptorum, cui numquam aditum in curiam esse voluerunt, sed summa diligentia observandi iuris, quo cautum erat ut pro aucto imperio, non pro reciperatis quae populi Romani fuissent triumphus decerneretur: tantum enim interest adicias aliquid an detractum restituas, quantum distat beneficii initium ab iniuriae fine. [5] Quin etiam ius, de quo loquor, sic custoditum est, ut P. Scipioni ob reciperatas Hispanias, M. Marcello ob captas Syracusas triumphus non decerneretur, quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi magistratu. Probentur nunc cuiuslibet gloriae cupidi, qui ex desertis montibus myoparonumque piraticis rostris laudis inopes laureae ramulos festinabunda manu decerpserunt: Karthaginis imperio abrupta Hispania et Siciliae caput abscisum, Syracusae, triumphalis iungere currus nequiverunt: et quibus viris? Scipioni et Metello, quorum ipsa nomina instar aeterni sunt triumphi. Sed clarissimos solidae veraeque virtutis auctores humeris suis salutem patriae gestantes, etsi coronatos intueri senatus cupiebat, iustiori tamen reservandos laureae putavit. [6] His illud subnectam: moris est ab imperatore ducturo triumphum consules invitari ad cenam, deinde rogari ut venire supersedeant, ne quis eo die, quo ille triumpharit, maioris in eodem convivio sit imperii. [7] Verum quamvis quis praeclaras res maximeque utiles rei publicae civili bello gessisset, imperator tamen eo nomine appellatus non est, neque ullae supplicationes decretae sunt, neque aut ovans aut curru triumphavit, quia, ut necessariae istae, ita lugubres semper existimatae sunt victoriae utpote non externo, sed domestico partae cruore. Itaque et Nasica Ti. Gracchum et Gaium gemellum Opimi factiones maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega suo cum omnibus seditionis copiis † extinctoque tum moderatum prae se ferens gaudium in urbem revertit. Gaius etiam Antonius Catilinae victor abstersos gladios in castra retulit. L. Cinna et C. Marius hauserant quidem avidi civilem sanguinem, sed non protinus ad templa deorum et aras tetenderunt. Iam L. Sulla, qui plurima bella civilia confecit, cuius crudelissimi et insolentissimi successus fuerunt, cum consummata atque constructa potentia sua triumphum duceret, ut Graeciae et Asiae multas urbes, ita civium Romanorum nullum oppidum vexit. Piget taedetque per vulnera rei publicae ulterius procedere. Lauream nec senatus cuiquam dedit nec quisquam sibi dari desideravit civitatis parte lacrimante. Ceterum ad quercum pronae manus porriguntur, ubi ob cives servatos corona danda est, qua postes Augustae domus sempiterna gloria triumphant.

DE CENSORIA NOTA.

[9] Castrensis disciplinae tenacissimum vinculum et militaris rationis diligens observatio admonet me ut ad censuram pacis magistram custodemque transgrediar; nam ut opes populi Romani in tantum amplitudinis imperatorum virtutibus excesserunt, ita probitas et continentia, censorio supercilio examinata, est opus effectu par bellicis laudibus: quid enim prodest foris esse strenuum, si domi male vivitur? Expugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis manus iniciantur, nisi foro et curiae officium ac verecundia sua constiterit, partarum rerum caelo cumulus aequatus sedem stabilem non habebit. Ad rem igitur pertinet nosse atque adeo recordari acta censoriae potestatis. [1] Camillus et Postumius censores aera poenae nomine eos, qui ad senectutem caelibes pervenerant, in aerarium deferre iusserunt, iterum puniri dignos, si quo modo de tam iusta constitutione queri sunt ausi, cum in hunc modum increparentur: "Natura vobis quemadmodum nascendi, ita gignendi legem scribit, parentesque vos alendo nepotum nutriendorum debito, si quis est pudor, alligaverunt. Accedit his quod etiam fortuna longam praestandi huiusce muneris advocationem estis adsecuti, cum interim consumpti sunt anni vestri et mariti et patris nomine vacui. Ite igitur et non odiosam exsolvite stipem, utilem posteritati numerosae". [2] Horum severitatem M. Valerius Maximus et C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere animadversionis imitati sunt: L. enim Annium senatu moverunt, quod quam virginem in matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum consilio adhibito. At hoc crimen nescio an superiore maius: illo nam‹que› coniugalia sacra spreta tantum, hoc etiam iniuriose tractata sunt. Optimo ergo iudicio censores indignum eum aditu curiae existimaverunt, [3] sicut Porcius Cato L. Flamininum, quem e numero senatorum sustulit, quia in provincia quendam damnatum securi percusserat tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore tenebatur, electo. Et poterat inhibere respectu consulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris eius Titi Flaminini. Sed et censor ‹et› Cato, duplex severitatis exemplum, eo magis illum notandum statuit, quod amplissimi honoris maiestatem tum taetro facinore inquinaverat nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine delectatos et regis Philippi supplices manus. [4] Quid de Fabrici Luscini censura loquar? Narravit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod X pondo vasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. Ipsae medius fidius litterae saeculi nostri obstupescere videntur, cum ad tantam severitatem referendam ministerium adcommodare coguntur, ac vereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: vix enim credibile est intra idem pomerium X pondo argenti et invidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam. [5] M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam tribunus plebi abrogaverat. Mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: "Freni sunt iniecti vobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. Alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis: lex enim lata est, quae vos esse frugi iubet. Abrogemus igitur istud horridae vetustatis rubigine obsitum imperium; etenim quid opus libertate, si volentibus luxu perire non licet?" [6] Age, par proferamus aequali iugo virtutis honorumque societate iunctum, instinctu autem aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Livius Salinator, secundi Punici belli temporibus firmissima rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt censuram! Nam cum equitum centurias recognoscerent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum essent e numero, ut est ad Polliam ventum tribum, praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi esset haesitavit. Quod ut intellexit Nero, et citari collegam et equum vendere iussit, quia populi iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem animadversione Neronem persecutus est adiecta causa, quod non sincera fide secum in gratiam redisset. Quibus viris si quis caelestium significasset futurum ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri conflueret, depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere iunxissent, servatam ab ipsis patriam communi stirpi servandam relicturi. Salinator vero quattuor atque XXX tribus inter aerarios referre non dubitavit, ‹quod›, cum se damnassent, postea consulem et censorem fecissent, praetexuitque causam, quia necesse esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut periurii teneri. Unam tantum modo tribuum Maeciam vacuam nota reliquit, quae eum suffragiis suis ut non damnatione, ita ne honore quidem dignum iudicaverat. Quam putemus constantis et praevalidi illum ingenii fuisse, qui neque tristi iudiciorum exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci potuit quo se blandiorem in administratione rei publicae gereret? [7] Equestris quoque ordinis bona magnaque pars CCCC iuvenes censoriam notam patiente animo sustinuerunt, quos M'. Valerius et P. Sempronius, quia in Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi facere id neglexerant, equis publicis spoliatos in numerum aerariorum retulerunt. [8] Turpis etiam metus censores summa cum severitate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia iuraverant, dereptis equis publicis inter aerarios referendos curaverunt. Eos ‹quo›que gravi nota adfecerunt, qui cum in potestatem Hannibalis venissent, legati ab eo missi ad senatum de permutandis captivis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe manserunt, quia et Romano sanguini fidem praestare conveniens erat et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabat, cuius pater per summos cruciatus exspirare quam fallere Karthaginienses satius esse duxerat. Iam haec censura ex foro in castra transcendit, quae neque timeri neque decipi voluit hostem. [9] Sequuntur duo eiusdem generis exempla, eaque eaque adiecisse satis erit. ‹C.› Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset, postea censor factus est. Item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus censoriam postmodo potestatem impetravit. Quorum ignominia virtutem acuit: rubore enim eius excitati omnibus viribus incubuerunt, ut digni civibus viderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet.

DE MAIESTATE.

[10] Est et illa quasi privata censura, maiestas clarorum virorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto velata. Quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore. [1] Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? Qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos avertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, videtur dubitasse. Non in tabulis, sed in vita Q. Metelli argumenta sincere administratae provinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti viri exigua cera et paucis litteris per‹pen›di. [2] Sed quid mirum, si debitus honos a civibus Metello tributus est, quem superiori Africano etiam hostis praestare non dubitavit? Si quidem rex Antiochus bello quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis interceptum honoratissime intercepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. Sed et rex ‹et› lacessitus maiestatem excellentissimi viri venerari quam dolorem suum ulcisci maluit. Ad eundem Africanum in Liternina villa se continentem complures praedonum duces videndum eodem tempore forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocavit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. Quod ut praedones animadverterunt, dimissis militibus abiectisque armis adpropinquant et clara voce nuntiant Scipioni non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum et congressum tanti viri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se † nobis spectandum praedere ne gravetur. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. Qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum venerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante vestibulum donis, quae deorum immortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem vidisse contigisset, ad † lares reverterunt. Quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? Hostis iram admiratione sui placavit, spectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos vidit. Delapsa caelo sidera hominibus si se offerant, venerationis amplius non recipient. [3] Et haec quidem vivo Scipioni, illud autem Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exsequiae eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. Quod aliquanto maius videbitur, si qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae cladium indicia per ora vulgi ferre non exhorruerunt! Quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae inlustrem ostendit, incolumen spoliis suis, fato functum umeris. [4] Ne filii quidem tui Scipionis Aemiliani, quem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse voluisti, maiestati parum honoris tributum est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem velut consulem et imperatorem habuerunt. Ignara quidem fatorum suorum Karthago: orientis enim illud iuventae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius eversa Corneliae genti daret. [5] Quid damnatione, quid exsilio miserius? Atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non valuerunt. Cui Asiam petenti omnes provinciae illius civitates legatos secessum eius opperientes obviam miserunt. Exsulare aliquis † loco hoc aut triumphare iustius dixerit. [6] C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso vitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in privata domo Minturnis clausum servus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate viri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis perstrinxit, devictaeque gentis suae interitus animum comminuit, etiam diis immortalibus indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, quam totam deleverat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumen praestiterunt. Nec fuit eis timori asperrima Sullae victoria, cum praesertim ipse Marius eos a conservando Mario absterrere posset. [7] M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae vitae adeo venerabilem senatui fecit, ut, cum invito C. Caesare consule adversos publicanos dicendo in curia diem traheret ‹et› ob id iussu eius a lictore in carcere duceretur, universus senatus illum sequi non dubitaret. Quae res divini animi perseverantiam flexit. [8] Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. Quod cum ex Favonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. Quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam revocavit, confessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi universo vindicare. Quibus opibus, quibus imperiis, quibus triumphis hoc datum est? Exiguum viri patrimonium, adstricti continentia mores, modicae clientelae, domus ambitioni clausa, paterni generis una imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta virtus. Quae quidem effecit ut quisquis sanctum et egregium civem significare velit, sub nomine Catonis definiat.

[EXT. 1] Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplis, ut domesticis aspersa ipsa varietate delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes ea urbe devicta in regnum suum transtulit. Longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam sedem reportandas curavit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in hospitium publice invitassent, sacris etiam ‹in› pulvinaribus conlocaverunt. Nihil hac memoria felicius, quae tantum venerationis in tam parvulo aere possidet. [2] Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! Cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, ut more eius civitatis iuraret omnia se vere rettulisse, universi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.