I
Cum multa diuinitus, pontifices, a maioribus nostris inuenta atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse uoluerunt, ut amplissimi et clarissimi ciues rem publicam bene gerendo religiones, religiones sapienter interpretando rem publicam conseruarent. Quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate uersata est haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium ciuium salus, uita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia uestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse uideantur. Vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum ciuium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. Nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, diuina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem uestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis uiris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus. Sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi uituperasset, aliquem se aditum ad auris uestras esse habiturum putauit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed conuicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate muniuit.
II
Ac primum illud a te, homine uesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque uexet ut hos talis uiros, - qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae sustinent, - quod ego in sententia dicenda salutem ciuium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere? "Fuisti", inquit, "tum apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est". Itane uero? quod in imperita multitudine est uitiosissimum, uarietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu ad hos transferas, quos ab inconstantia grauitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, uetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? "Tune es ille", inquit, "quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desiderauit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adueniens prodidisti"? Nondum de mea sententia dico: impudentiae primum respondebo tuae.
III
Hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu ciuem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, seruorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti, quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, reuocatum conseruandae rei publicae causa confiteris? "At enim in senatum uenire in Capitolium turbulento illo die non debuisti". Ego uero neque ueni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum seruos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum uenisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. Postea quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae conuenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, ueni non solum sine ullis copiis ac manu, uerum etiam cum paucis amicis. An ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo ciuium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim uocaret, non uenirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitiuorum manu discessisse constaret? Hic tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, "hostem Capitolinum" appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo uenerim? Vtrum est tempus aliquod quo in senatum uenisse turpe sit, an ea res erat illa de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos qui agebant condemnare deberem? DE DOMO SVA AD PONTIFICES ORATIO - IV
IV
Primum dico senatoris esse boni semper in senatum uenire, nec cum his sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non uenire, non intellegentes hanc suam nimiam perseuerantiam uehementer iis quorum animum offendere uoluerint et gratam et iucundam fuisse. At enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. Non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. Cur ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. Cur, cum uiri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? Cur, cum ego me existimassem tuto omnino in ciuitate esse non posse, illi remanserunt? An aliis licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum uicem pertimescere? An quia non condemnaui sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? Quorum etiam delicta propter eorum egregiam in me conseruando uoluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem restitutus meo consilio repudiarem? At quam sententiam dixi? Primum eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia uitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint. At enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. Si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto; ab uniuerso senatu reclamatum est. Sed quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur.
V
Vtrum causa noui consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobis? Quae causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renouaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae causam putasti? Frumentum prouinciae frumentariae partim non habebant, partim in alias terras, credo, propter auaritiam uenditorum miserant, partim, quo gratius esset tum cum in ipsa fame subuenissent, custodiis suis clausum continebant, ut subito nouum mitterent. Res erat non in opinione dubia, sed in praesenti atque ante oculos proposito periculo, neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti uidebamus. Nam cum ingrauesceret annona, ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc uocante Metello consule. Qui si uerus fuit ex dolore hominum et fame, certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere potuit; sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus fuit ut materiem subtraheremus furori tuo? Quid? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud natiuum et hoc inlatum malum sanare posset? Erat igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis: facta lapidatio est. Si ex dolore plebei nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosi scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, uideturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? Atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi uideritis. Qui sunt homines a Q. Metello, fratre tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium et M. Lollium nominauit. Quis est iste Lollius? qui sine ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. Quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. His atque cius modi ducibus cum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio nulla posset, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum, nonne prouidendum senatui fuit ne in hanc tantam materiem seditionis ista funesta fax adhaeresceret?
VI
Fuit igitur causa capiendi noui consili: uidete nunc fuerintne partes meae paene praecipuae. Quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne me? Quid? operarum illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi uero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate ualuissem. Sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum de mea dignitate in templo Iouis Optimi Maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decreuisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata uilitas consecuta est. Erant qui deos immortalis - id quod ego sentio - numine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem ad illam rationem coniecturamque reuocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita uidebatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius aduentu fore uilitatem boni uiri dictitabant, annona flagitabatur.
VII
Ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano uniuerso, qui tum in Capitolium conuenerat, cum illo die minus ualerem, in senatum nominatim uocabar. Veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. Petebatur a me frumenti copia, annonae uilitas: possem aliquid in ea re necne ratio non habebatur. Flagitabar bonorum expostulatione: improborum conuicia sustinere non poteram. Delegaui amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem - succubuissem enim potius ipse - sed quia uidebam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio uirtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum. Itaque siue hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, uastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta uideantur, siue egomet aliquid aduentu meo, consilio, auctoritate, diligentia pro tanto beneficio Romani praestare debui: praesto, promitto, spondeo, - nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico, - rem publicam annonae nomine in id discrimen quo uocabatur non esse uenturam.
VIII
Num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? Rem maximam fuisse summique periculi, non solum a fame, sed etiam a caede incendiis uastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. Negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni. Non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa; quarum rerum si quem paeniteat, eum uictoriae populi Romani paenitere. Non ita tecum ago; cum his haec a me haberi oratio potest qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam uocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestauit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit. Sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua uero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium huius imperi inmisisses, cuius cum patre auo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti. Dices: Quem uirum! sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicae, uirtute, consilio, ratione uitae mirabili ad laudem et prope singulari! Sed quid ad te, qui negas esse uerum quemquam ulli rei publicae extra ordinem praefici?
IX
Atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam: quem tu in ea re non pro illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres, quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque caedis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem ciuium, quem indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti. Et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses: litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres "CAESAR PVLCHRO", cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, quod cognominibus tantum uteretur neque adscriberet "PRO CONSVLE" aut "TRIBVNO PLEBI"; dein gratulari tibi quod M. Catonem a tribunatu tuo remouisses, et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. Quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. At, siue ille misit siue tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est. Sed omitto Catonem, cuius eximia uirtus, dignitas, et in eo negotio quod gessit fides et continentia tegere uideretur improbitatem et legis et actionis tuae: quid? homini post homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam fertilemque Syriam, quis bellum cum pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agros constitutam, ereptam ex uisceribus aerari, quis imperium infinitum dedit? Cui quidem cum Ciliciam dedisses, mutasti pactionem et Ciliciam ad praetorem item extra ordinem transtulisti: Gabinio pretio amplificato Syriam nominatim dedisti. Quid? homini taeterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium scelerum libidinumque maculis notatissimo, L. Pisoni, nonne nominatim populos liberos, multis senatus consultis, etiam recenti lege generi ipsius liberatos, uinctos et constrictos tradidisti? Nonne, cum ab eo merces tui benefici pretiumque prouinciae meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium cum eo partitus es? Itane uero? tu prouincias consularis, quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quotannis constitui per senatum lege sanxit, eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus: nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae summum uirum saepe ad extrema rei publicae discrimina delectum praefecimus, a te reprehendemur?
X
Quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e naui exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis uelis nauigares - si quae tum promulgasti constituisti promisisti uendidisti perferre potuisses, ecqui locus orbi terrarum uacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset? Sed excitatus aliquando Cn. Pompei - dicam ipso audiente quod sensi et sentio, quoquo animo auditurus est - excitatus, inquam, aliquando Cn. Pompei nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor subuenit subito rei publicae, ciuitatemque fractam malis, imminutam ac debilitatam, abiectam metu ad aliquam spem libertatis et pristinae dignitatis erexit. Hic uir extra ordinem rei frumentariae praeficiendus non fuit? Scilicet tu helluoni spurcatissimo, praegustatori libidinum tuarum, homini egentissimo et facinerosissimo, Sex. Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua etiam sororem tuam a te abalienauit, omne frumentum priuatum et publicum, omnis prouincias frumentarias, omnis mancipes, omnis horreorum clauis lege tua tradidisti; qua ex lege primum caritas nata est, deinde inopia. Impendebat fames, incendia, caedes, direptio: imminebat tuus furor omnium fortunis et bonis. Queritur etiam importuna pestis ex ore impurissimo Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam, summisque in periculis eius uiri auxilium implorasse rem publicam a quo saepe se et seruatam et amplificatam esse meminisset! Extra ordinem ferri nihil placet Clodio. Quid? de me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem tulisti? An de peste ciuis, quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conseruatoris rei publicae, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem sed nefarium priuilegium, lugente senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano implorante, senatu poscente, temporibus rei publicae flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam dicere? Qua quidem in sententia si Cn. Pompei dignitas aucta est coniuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus uiderer qui meae saluti opem et auxilium tulisset.
XI
Desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari quibus antea stantem perculerunt. Quod enim par amicitiae consularis fuit umquam in hac ciuitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustrius? quis in senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea laude, quae remuneratio beniuolentiae praetermissa est? Hanc nostram coniunctionem, hanc conspirationem in re publica bene gerenda, hanc iucundissimam uitae atque officiorum omnium societatem certi homines fictis sermonibus et falsis criminibus diremerunt; cum idem illum ut me metueret, me caueret, monerent, idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent, ut neque ego ab illo quae mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus, quae meum tempus postularet satis prolixe mihi polliceretur. Data merces est erroris mei magna, pontifices, ut me non solum pigeat stultitiae meae sed etiam pudeat, qui, cum me non repentinum aliquod templis meum, sed ueteres multo ante suscepti et prouisi labores cum uiro fortissimo et clarissimo coniunxissent, sim passus a tali amicitia distrahi me, neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis obsisterem aut ut insidiosis amicis non crederem. Proinde desinant aliquando me isdem inflare uerbis: "Quid sibi iste uult? nescit quantum auctoritate ualeat, quas res gesserit, qua dignitate sit restitutus? Cur ornat eum a quo desertus est?" Ego uero neque me tum desertum puto sed paene deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundum mihi esse arbitror. Si utile rei publicae fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare et tacere. Illud uero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate aeque atque unum quemque uestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique praecipue pro salute mea laborasse.
XII
Hic tuis, P. Lentule, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit; hic tibi grauissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Italiae totius auxilium cupientis implorauit, hic in senatu princeps sententiae fuit; idemque cum sententiam dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecrauit. Qua re istam orationem qua es usus omittas licet, post illam sententiam quam dixeram de annona pontificum animos esse mutatos; proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter atque ego existimo sentiant, aut quid mihi pro exspectatione populi Romani, pro Cn. Pompei meritis erga me, pro ratione mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam, si cuius forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse, mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de religione pontifex aut de re publica ciuis quam eum aut caerimoniarum ius aut ciuitatis salus coegerit. Intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio tulerit aut uoluntas mea; sed cum me purgatum uobis esse cuperem, tum etiam uestra in me attente audiendo benignitas prouexit orationem meam. Sed hoc compensabo breuitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causam cognitionemque uestram; quae cum sit in ius religionis et in ius rei publicae distributa, religionis partem, quae multo est uerbosior, praetermittam, de iure rei publicae dicam. Quid est enim aut tam adrogans quam de religione, de rebus diuinis, caerimoniis, sacris pontificum conlegium docere conari, aut tam stultum quam, si quis quid in uestris libris inuenerit, id narrare uobis, aut tam curiosum quam ea scire uelle de quibus maiores nostri uos solos et consuli et scire uoluerunt?
XIII
Nego potuisse iure publico, legibus iis quibus haec ciuitas utitur, quemquam ciuem ulla eius modi calamitate adfici sine iudicio: hoc iuris in hac ciuitate etiam tum cum reges essent dico fuisse, hoc nobis esse a maioribus traditum, hoc esse denique proprium liberae ciuitatis, ut nihil de capite ciuis aut de bonis sine iudicio senatus aut populi aut eorum qui de quaque re constituti iudices sint detrahi possit. Videsne me non radicitus euellere omnis actiones tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodie esse patricium? Dico apud pontifices, augures adsunt: uersor in medio iure publico. Quod est, pontifices, ius adoptionis? Nempe ut is adoptet qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. Quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum conlegio solet. Quid est horum in ista adoptione quaesitum? Adoptat annos uiginti natus, etiam minor, senatorem. Liberorumne causa? At procreare potest; habet uxorem, suscipiet ex ea liberos; exheredabit igitur pater filium. Quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est? quae omnis notio pontificum, cum adoptarere, esse debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbare rem publicam seditionibus uelles et ob eam causam adoptari, non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus euerteres ciuitatem. Respondisti, credo, te ita uelle. Pontificibus bona causa uisa est: adprobauerunt. Non aetas eius qui adoptabat est quaesita, ut in Cn. Aufidio, M. Pupio, quorum uterque nostra memoria summa senectute alter Oresten, alter Pisonem adoptauit, quas adoptiones sicut alias innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae sunt. Tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiua uenisti. Ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatium relicto, factus es eius filius contra fas cuius per aetatem pater esse potuisti.
XIV
Dico apud pontifices: nego istam adoptionem pontificio iure esse factam: primum quod eae uestrae sunt aetates ut is qui te adoptauit uel fili tibi loco per aetatem esse potuerit, uel eo quo fuit: deinde quod causa quaeri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod natura iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quaerat, et ita adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut de sacrorum religione minuatur: illud in primis, ne qua calumnia, ne qua fraus, ne qui dolus adhibeatur: ut haec simulata adoptio fili quam maxime ueritatem illam suscipiens dorum liberorum imitata esse uideatur. Quae maior calumnia est quam uenire imberbum adulescentulum, bene ualentem ac maritum, dicere filium senatorem populi Romani sibi uelle adoptare; id autem scire et uidere omnis, non ut ille filius instituatur, sed ut e patriciis exeat et tribunus plebis fieri possit, idcirco adoptari? neque id obscure; nam adoptatum emancipari statim, ne sit eius filius qui adoptarit. Cur ergo adoptabat? Probate genus adoptionis: iam omnium sacra interierint, quorum custodes uos esse debetis, iam patricius nemo relinquetur. Cur enim quisquam uellet tribunum plebis se fieri non licere, angustiorem sibi esse petitionem consulatus, in sacerdotium cum possit uenire, quia patricio non sit is locus, non uenire? Vt cuique aliquid acciderit qua re commodius sit esse plebeium, simili ratione adoptabitur. Ita populus Romanus breui tempore neque regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit, nec ex parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum et curiatorum comitiorum, auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est, cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et a patriciis prodi necesse est. Dixi apud pontifices istam adoptionem nullo decreto huius conlegi probatam, contra omne pontificum ius factam, pro nihilo esse habendam; qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse.
XV
Venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus responsa sunt, noui. Negant fas esse agi cum populo cum de caelo seruatum sit. Quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de caelo esse seruatum? Adest praesens uir singulari uirtute, constantia, grauitate praeditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo seruasse de caelo. "Infirmas igitur tu acta C. Caesaris, uiri fortissimi"? Minime; neque enim mea iam quicquam interest, exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus inmissa sunt. Sed haec de auspiciis, quae ego nunc perbreuiter attingo, acta sunt a te. Tu tuo praecipitante iam et debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti; tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti; tibi interroganti augures responderunt, cum de caelo seruatum sit, cum populo agi non posse; tibi M. Bibulus quaerenti se de caelo seruasse respondit, idemque in contione dixit, ab Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum non fuisse. Tua denique omnis actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C. Caesar egisset, quod contra auspicia essent acta, per senatum rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te tuis umeris me custodem urbis in urbem relaturum. Videte hominis amentiam * * * per suum tribunatum Caesaris actis inligatus teneretur. Si et sacrorum iure pontifices et auspiciorum religione augures totum tribunatum tuum, quid quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum?
XVI
Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi uisa sunt ad illius miseri causam pertinere. Haec homines improbi ad quosdam uiros fortis longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. Si quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo; sin eadem obseruanda sunt, iudicauit senatus M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri. Iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. At ego hoc totum non sine causa relinquo. Video enim quosdam clarissimos uiros, principes ciuitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent, tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me ciui ita de re publica merito tulisses, funus te indixisse rei publicae, quod saluis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. Qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum comprobauerunt. Fueris sane tribunus plebis tam iure legeque, quam fuit hic ipse P. Seruilius, uir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite ciuis indemnati tulisti?
XVII
Vetant leges sacratae, uetant XII tabulae leges priuatis hominibus inrogari; id est enim priuilegium. Nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec ciuitas ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in ciuis Romanos nominatim sine iudicio constitutam. Hanc uos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate uestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos uelit? Quaero enim quid sit aliud nisi proscribere VELITIS IVBEATIS VT M. TVLLIVS IN CIVITATE NE SIT BONAQVE EIVS VT MEA SINT: ita enim re, etsi aliis uerbis, tulit. Hoc plebei scitum est? haec lex, haec rogatio est? hoc uos pati potestis, hoc ferre ciuitas, ut singuli ciues singulis uersiculis e ciuitate tollantur? Equidem iam perfunctus sum; nullam uim, nullum impetum metuo; expleui animos inuidorum, placaui odia improborum, saturaui etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae uidebatur perditis ciuibus ad inuidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicauerunt. Vobismet ipsis, pontifices, et uestris liberis ceterisque ciuibus pro uestra auctoritate et sapientia consulere debetis. Nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tum multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt, deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit, tota causa iudiciumque sublatum est: haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem putari?
XVIII
Ac si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conuersionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum uita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles concupiscant? Date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuuentutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate uidentur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata. At quid tulit legum scriptor peritus et callidus? VELITIS IVBEATIS VT M. TVLLIO AQVA ET IGNI INTERDICATVR? Crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem ciui sine iudicio ferundum! Non tulit VT INTERDICATVR. Quid ergo? VT INTERDICTVM SIT. O caenum, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona uenia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut uerbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest? Hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedum impurissimo, rem publicam perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodium esse qui contra leges faceret, alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem uelles, postremo ne in praedae quidem societate mancipem aut praedem extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.
XIX
Itaque cum tu florens ac potens per medium forum scortum populare uolitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in iudicium uenerant, siue accusatores erant siue rei, te deprecante damnabantur. Denique etiam ille nouicius Ligus, uenalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se uelle persequi dixit: nomen Sex. Properti detulit: accusare alienae dominationis scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus. De hac igitur lege dicimus, quasi iure rogata uideatur, cuius quam quisque partem tetigit digito uoce praeda suffragio, quocumque uenit, repudiatus conuictusque discessit? Quid si iis uerbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissoluat? est enim: QVOD M. TVLLIVS FALSVM SENATVS CONSVLTVM RETTVLERIT. Si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est. Satisne tibi uidetur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? Quot modis doceo legem istam, quam uocas, non esse legem? Quid? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulisti, tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suis plerisque, perbonus ille uir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem, Decumis et Clodiis auctoribus obtinere? Tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae.
XX
Quid enim diceres? Damnatum? certe non. Expulsum? qui licuit? Sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiecto nusquam est. Verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud uidetur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. Quid? hoc ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem uidetur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti? Tam hercule est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. "Eidem", inquit, "utraque de re negotium dedi". Quid? si eidem negotium dedisset ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, prouinciam Syriam obtineret, - quoniam de uno homine scriberet, una res esset? Quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per seruos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? Quae est, quaeso, alia uis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod uelit repudiare? Quid? si per uim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum uideri potest quod per uim gestum esse constet? An, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluuiem ciuitatis sine summa ui peruenire potuisti?
XXI
Cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam seruos, ex omnibus uicis concitatos, uim tum uidelicet non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non uim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per uim agi posset machinabare; cum uero gradus Castoris conuellisti ac remouisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui in conuentu uirorum bonorum uerba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque aduocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti uim tibi maxime displicere. Verum Haec furiosa uis uaesani tribuni plebis facile superari frangique potuit uirorum bonorum uel uirtute uel multitudine. Quid? cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuuarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatos centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus subleuarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam uiris bonis per amicos suos complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent uirorum bonorum, me praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare amplissimum ordinem, sed etiam plorare et supplicare mutata ueste prohiberent, ne tum quidem uis erat?
XXII
Quid igitur ego cessi, aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot uirorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat uis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? An hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere? Vtrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio priuilegium? Iudiciumne? Causa tam turpis scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. An quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem per se probarit. An senatus, an ordines omnes, an ii qui cuncta ex Italia ad me reuocandum conuolauerunt, segniores me praesente ad me retinendum et conseruandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque reuocatum queratur? An uero in iudicio periculi nihil fuit: priuilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? Tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? Quid? si uocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo ciui comprobauissent? An, si ego praesens fuissem, ueteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et noua manus sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.
XXIII
Quid enim uos uxor mea misera uiolarat, quam uexauistis, raptauistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque lugubres uobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque flectebant? quid paruus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque uidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere uoluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex prouincia uenissent neque sibi uiuendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis uidebatur, quotiens est ex uestro ferro ac manibus elapsus! Sed quid ego uestram crudelitatem exprobro quam in ipsum me ac meos adhibuistis, qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio bellum intulistis? Non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium prouinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque auaritia deuorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona ciuium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum et columnarum et ualuarum fuisse. Neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putauerunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, uerum eorum quibuscum acerbum bellum interneciuumque suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper uidetur * * *
XXIV
Nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio ciuis incolumis, cum domus in Palatio, uilla in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur - scilicet eos consules uocabant - columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem uicini consulis non instrumentum aut ornamenta uillae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa uilla non praedae cupiditate - quid enim erat praedae? - sed odio et crudelitate funditus euerteretur. Domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione uersabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret. Hanc ego uim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum ceruicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam uim improborum, quae inueterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta tam audacis duces, excepi meo corpore. In me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam, coniurationis nefaria tela adhaeserunt. Quod si, ut multis fortissimis uiris placuit, ui et armis contra uim decertare uoluissem, aut uicissem cum magna internecione improborum, sed tamen ciuium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat, una cum re publica concidissem. Videbam uiuo senatu populoque Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum, nec intellegebam fieri diutius posse ut mihi non liceret esse in ea re publica quam ipse seruassem. Quod si non liceret, audieram et legeram clarissimos nostrae ciuitatis uiros se in medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse; ego pro salute uniuersae rei publicae dubitarem hoc meliore condicione esse quam Decii, quod illi ne auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae laudis esse potuissem?
XXV
Itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim uim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis nouae crudelitati locus. Cato fuerat proximus. Quid ageres? non erat ut, qui modus amoribus fuerat, idem esset iniuriae. Quid posses? extrudere ad Cypriam pecuniam? Praeda perierit. Alia non deerit - hinc modo amandandus est. Sic M. Cato inuisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. Eiciuntur duo, quos uidere improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem. Atque ut sciatis non hominibus istum sed uirtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se conuertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia quaeque gesserat se et fecisse et facere dicebat: Cn. Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse ciuitatis uidebat, diutius furori suo ueniam daturum non arbitrabatur. Qui ex eius custodia per insidiam regis amici filium hostem captiuum surripuisset, et ea iniuria uirum fortissimum lacessisset, sperauit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit. Quas iste tum caedis, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque priuarit domique continuerit, uidistis: ex quo iudicare potestis quanta uis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn. Pompeium terruerit iam distracta et exstincta.
XXVI
Haec uidit in sententia dicenda kalendis Ianuariis uir prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam ueritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem uobis ceterisque ciuibus quam mihi exstitisse, ui, armis, dissensione hominum et caede instituta nouoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum aut posse ualere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per uim, per furorem esse gesta. Quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. Sententia uerior, grauior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demouebatur. Neque hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, uosque, pontifices, qui me uestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non uidistis, legem illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, uocem furoris; sed prospexistis ne quae popularis in nos aliquando inuidia redundaret, si sine populi iudicio restituti uideremur. Eodemque consilio M. Bibuli, fortissimi uiri, senatus sententiam secutus est, ut uos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. Nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicauit. Quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere uetabatur, atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, uidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. Erat hoc uerum; nam impediebantur, uerum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat.
XXVII
Hanc tu, P. Lentule, neque priuatus neque consul legem esse umquam putasti. Nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. At etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus uir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicauit. Sed uero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras obseruarunt? Senatus quidem, cuius est grauissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse iudicauit. Quod idem tu, Lentule, uidisti in ea lege quam de me tulisti. Nam non est ita latum ut mihi Romam uenire liceret, sed ut uenirem; non enim uoluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani uiderer quam ad administrandam ciuitatem restitutus. Hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? Quid est enim exsul? ipsum per se nomen calamitatis, non turpitudinis. Quando igitur est turpe? re uera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen subeo an re iudicata? Peccato? Iam neque tu id dicere audes, quem satellites tui "felicem Catilinam" nominant, neque quisquam eorum qui solebant. Non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conseruatam esse fateatur.
XXVIII
Quod enim est in terris commune tantum tantulumue consilium, quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: decreuit ut omnes qui rem publicam saluam esse uellent ad me unum defendendum uenirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem. Proximus est huic dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. Scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis uersantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse uoluerunt. Nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conuenticula et quasi concilia quaedam esse uoluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreuerint. Nam quid ego illa diuina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi uideor in caelum ascendisse, non solum in patriam reuertisse? Ille uero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse uidit sensitque quantus et quanta dignitate esset! Constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. Omitto ciuitatium, nationum, prouinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: aduentus meus atque introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod uos Catilinae gregales de me dicere solebatis? Itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestauit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa uis non modo non propulsanda, sed etiam excitanda fuisse uideatur. Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum.
XXIX
Quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto bis a me patriam seruatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negant immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne eam ciuitatem quam seruassem inermis armatus in discrimen adducerem. Esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. Cuius? quis me umquam ulla lege interrogauit? quis postulauit? quis diem dixit? Potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? Quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti, potes dicere? Sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo ciuis Romanus aut libertatem aut ciuitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in tua causa discere - credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P. Fonteius uitae necisque potestatem haberet, ut in filio -, quaero, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id XXX curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe non. Quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares sed uere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut ciuis Romanus libertatem nemo possit inuitus amittere. Quin etiam si decemuiri sacramentum in libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque uellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referri posse uoluerunt; ciuitatem uero nemo umquam ullo populi iussu amittet inuitus.
XXX
Qui ciues Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisi erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati non prius hanc ciuitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo uertendi, hoc est mutandi, soli causa uenerant. Id autem ut esset faciundum, non ademptione ciuitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant. Populus Romanus L. Sulla dictatore ferente comitiis centuriatis municipiis ciuitatem ademit: ademit eisdem agros. De agris ratum est; fuit enim populi potestas; de ciuitate ne tam diu quidem ualuit quam diu illa Sullani temporis arma ualuerunt. An uero Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L. Sulla uictor re publica reciperata comitiis centuriatis ciuitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani non modo ciues, sed etiam optimi ciues fruuntur nobiscum simul hac ciuitate: consulari homini P. Clodius euersa re publica ciuitatem adimere potuit concilio aduocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam seruorum, Fidulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse? Quod si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris? quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris auctorem adumbrare meliorem? Sin autem is primus sciuit, quod facile potuit, qui propter inopiam tecti in foro pernoctasset, cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse Interamnae probaueris? Hoc tu igitur, homo popularis, iure munitam ciuitatem et libertatem nostram putas esse oportere, ut, si tribuno plebis rogante "VELITIS IVBEATISNE" Fidulii centum se uelle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere ciuitatem? Tum igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de ciuitate et libertate ea iura sanxerunt quae nec uis temporum nec potentia magistratuum nec praetorum decreta nec denique uniuersi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare possit. At tu etiam, ereptor ciuitatis, legem de iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam, qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae refelleret; quae res municipibus Anagninis multo maiori dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat.
XXXI
Quid? si ne scriptum quidem umquam est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius negat sciuisse, tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctorem amplexeris - sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in ciuium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, tamenne eum tua uoce uiolabis quem post nefarium scelus consulum superiorum tot uides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? Vbi enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur? quod C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis ciuibus: non ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Vbi cauisti ne meo me loco censor in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis interdictum est, scriptum est in legibus. Quaere haec ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, inuenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. Sed si patrem tuum, ciuem medius fidius egregium dissimilemque uestri, nemo umquam sanus exsulem appellauit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum - si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter uim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta est?
XXXII
Ac uide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. Patrem tuum, ciuem optimum, clarissimi uiri filium, qui si uiueret, qua seueritate fuit, tu profecto non uiueres, L. Philippus censor auunculum suum praeteriit in recitando senatu. Nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis temporibus censorem esse uoluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse. Quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod [et] si adessem? quis me non modo ciuis, sed socius recipere contra tuam legem et iuuare dubitauit? Denique uniuersus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit ciuitatibus iis quae M. Tullium - tantumne? immo etiam - ciuem optime de re publica meritum, recepissent. Et tu unus pestifer ciuis eum restitutum negas esse ciuem quem eiectum uniuersus senatus non modo ciuem, sed etiam egregium ciuem semper putauit? At uero, ut annales populi Romani et monumenta uetustatis loquuntur, Kaeso ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Seruilius Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati uim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. Quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestauit (nam etsi optabilius est cursum uitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis ciuibus quam omnino numquam esse uiolatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit? Fortis et constans - in optima ratione ciuis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni uita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis uita plena grauitatis; tamen huius uiri laudem ad sempiternam memoriam temporis calamitas propagauit.
XXXIII
Quod si [et] illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio ciuitatis, iniuria inimicorum probro non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum re publica, redii cum maxima dignitate te uiuo, fratre tuo alieno, altero consule reducente, altero [praetore] patiente, tuum scelus meum probrum putas esse oportere? Ac si me populus Romanus, incitatus iracundia aut inuidia, e ciuitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam beneficia recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniuriam suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. Nunc uero cum me in iudicium populi nemo omnium uocarit, condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa populari ratione anteponat? An tu populum Romanum esse illum putas qui constat ex iis qui mercede conducuntur, qui impelluntur ut uim adferant magistratibus, ut obsideant senatum, optent cotidie caedem, incendia, rapinas? quem tu tamen populum nisi tabernis clausis frequentare non poteras, cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios, Sergios praefeceras. O speciem dignitatemque populi Romani, quam reges, quam nationes exterae, quam gentes ultimae pertimescant, multitudinem hominum ex seruis, ex conductis, ex facinerosis, ex egentibus congregatam! Illa fuit pulchritudo populi Romani, illa forma quam in campo uidisti tum cum etiam tibi contra senatus totiusque Italiae auctoritatem et studium dicendi potestas fuit. Ille populus est dominus regum, uictor atque imperator omnium gentium, quem illo clarissimo die, scelerate, uidisti tum cum omnes principes ciuitatis, omnes homines ordinum atque aetatum omnium suffragium se non de ciuis sed de ciuitatis salute ferre censebant, cum denique homines in campum non tabernis sed municipiis clausis uenerant.
XXXIV
Hoc ego populo, si tum consules aut fuissent in re publica aut omnino non fuissent, nullo labore tuo praecipiti furori atque impio sceleri restitissem. Sed publicam causam contra uim armatam sine publico praesidio suscipere nolui, non quo mihi P. Scipionis, fortissimi uiri, uis in Ti. Graccho, priuati hominis, displiceret, sed Scipionis factum statim P. Mucius consul, qui in gerenda re [publica] putabatur fuisse segnior, gesta multis senatus consultis non modo defendit, sed etiam ornauit: mihi aut te interfecto cum consulibus, aut te uiuo et tecum et cum illis armis decertandum fuit. Erant eo tempore multa etiam alia metuenda. Ad seruos medius fidius res publica uenisset; tantum homines impios ex uetere illa coniuratione inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat. Hic tu me etiam gloriari uetas; negas esse ferenda quae soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac uenustum, me dicere solere esse me Iouem, eundemque dictitare Mineruam esse sororem meam. Non tam insolens sum, quod Iouem esse me dico, quam ineruditus, quod Mineruam sororem Iouis esse existimo; sed tamen ego mihi sororem uirginem adscisco, tu sororem tuam uirginem esse non sisti. Sed uide ne tu te soleas Iouem dicere, quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare possis.
XXXV
Et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso gloriosius praedicare, quis umquam audiuit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? Nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse seruatam? non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. Sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit? Ego uero etiam rei publicae semper interesse putaui me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae gessissem, splendorem uerbis dignitatemque retinere, praesertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse saluam iurato dicere fas fuisset. Exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium ciuium studiis desideratum, repetitum, arcessitum uident. Aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. Quid enim, pontifices, debeo dicere? Peccatine conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. Iudicium populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. Bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. Me mortem timuisse? turpe est.
XXXVI
Dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, - nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi, - dico igitur, et quam possum maxima uoce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata uis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota ciuitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me uidisse, si uicissem, tenuis rei publicae reliquias, si uictus essem, nullas futuras. Quod cum iudicassem, defleui coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus uitam anteposui meorum ciuium, remque publicam concidere unius discessu quam omnium interitu occidere malui. Speraui, id quod accidit, me iacentem posse uiuis uiris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam recreari. Accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. An ego poteram, cum a tot rerum tanta uarietate diuellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me hominem et communem naturae sensum repudiare? Tum uero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam uirtutem putarem.
XXXVII
Suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt uictis stante urbe unum perpeti, et iam se uidere distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, uidere praetextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conseruandorum ciuium causa, atque id cum dolenter adsis non tam sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque diuina est. Nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam beniuolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore diuellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum. Qua re dirumpatur licet ista furia atque pestis, audiet haec ex me, quoniam lacessiuit: bis seruaui rem publicam, qui consul togatus armatos uicerim, priuatus consulibus armatis cesserim. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata ueste uidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et priuatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam saluam esse non posse. Sed hic meus reditus, pontifices, uestro iudicio continetur. Nam si uos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, uideo me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet? In conspectu prope totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum uirtutis, sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et de re publica uideam constituta.
XXXVIII
An ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis seruatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam euersam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem aedem exstructam et positam in oculis ciuitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud "aequum" accidisse populus Romanus "Maelio" iudicauit, nomine ipso "Aequimaeli" iustitia poenae comprobata est. Sp. Cassi domus ob eandem causam est euersa atque in eo loco aedis posita Telluris. In Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quae publicata est et euersa ut illius facinus memoria et nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum euersam duobus lucis conuestitam uidetis. Quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis ciuibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et dux fuisse uidear? Hanc uero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere, uiuo senatu, uobis principibus publici consili, ut domus M. Tulli Ciceronis cum domo Fului Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse uideatur? M. Flaccus quia cum C. Graccho contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est interfectus; eius domus euersa et publicata est; in qua porticum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis fecit. Ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque tempore et clarissimi uiri mortui monumenta delebat et meam domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus adfecerat euersorem ciuitatis, eadem iste oppresso senatu adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae iudicassent.
XXXIX
Hanc uero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunici, sceleris consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis rei publicae, doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus uestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret. O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncin uos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales! - uos enim haec audire cupio - P. Clodius uestra sacra curat, uestrum numen horret, res omnis humanas religione uestra contineri putat? Hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum uirorum, non uestra, pontifices, grauitate abutitur? Ex isto ore religionis uerbum excidere aut elabi potest? quam tu eodem ore, accusando senatum quod seuere de religione decerneret, impurissime taeterrimeque uiolasti.
XL
Aspicite, pontifices, hominem religiosum et, si uobis uidetur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non oportere. Quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret inuisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? Quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra priuata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium Bonae Deae fieret interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. Ex quo intellegitur multa in uita falso homines opinari, cum ille, qui nihil uiderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caecitatem mentis est conuersa. Hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoueri, cum suis dicat se manibus domum ciuis optimi euertisse et eam isdem manibus consecrasse? Quae tua fuit consecratio? "Tuleram", inquit, "ut mihi liceret". Quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum? Ius igitur statuetis esse unius cuiusque uestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?
XLI
Equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae uoluntas deorum immortalium esse uideatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sit honesta de numine eorum ac mente opinio: ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrere. Hominem inuenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. Ipse cum loci illius, cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua uir bonus dominum se in meis bonis esse uoluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et euersam per [uim] hominis sceleratissimi nefarium latrocinium immigrare uoluisse? Ciuis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. At qui aliqua se contagione praedae, societatis, emptionis contaminauerunt, nullius neque priuati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. Ex his igitur bonis, ex quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiuerunt? Ista tua pulchra Libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se ipsa tamquam in captiuis sedibus conlocaret? Quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque ciuium? Hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit.
XLII
Quo magis est istius furor ab auribus uestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse uoluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactauit, sed etiam ipsius religionis nomine euertit. At quae dea est? Bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. "Libertas", inquit, "est". Tu igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota sustulisti? Tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum uirum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum me exturbares priuilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae uirum inclusum domi contineres, cum forum armatis cateruis perditorum hominum possideres, Libertatis simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani seruitutis? Eumne potissimum Libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in seruorum potestatem ciuitas tota uenisset? At unde est ista inuenta Libertas? quaesiui enim diligenter.
XLIII
Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. Eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. Hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso Libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportauit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. Itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis communibus in tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportauit. Is postea quam intellexit posse se interuersa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocauit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorum quam publicae libertatis. Hanc deam quisquam uiolare audeat, imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec uictrix adflictae ciuitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternae turpitudinis? O Q. Catule! - patremne appellem ante an filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctior - tantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? Negabas fas esse duo consules esse in hac ciuitate inimicos rei publicae: sunt inuenti qui senatum tribuno furenti constrictum traderent? qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio uetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas domos comportari iuberent. Venio nunc ad patrem. Tu, Q. Catule, M. Fului domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse uoluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Hoc si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus uerum adiuuantibus disturbaret, euerteret, idque cum eius ciuis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi euersa ciuitate accidere non posse?
XLIV
At uidete hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. Monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitauit? Habitare laxe et magnifice uoluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. Eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum uenderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. Adfirmabat Postumus se uiuo illam domum istius numquam futuram. Acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem ueneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur. Quorsum igitur haec oratio pertinet? Domus illa mea prope tota uacua est; uix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. Causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate Libertas. In Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclauibus pauimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. Et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et uenderet, tamen illis tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. Posuit Scatonem illum, hominem sua uirtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo imbris uitandi causa succederet iam nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se diceret. Inferiorem aedium partem adsignauit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. Hanc uos, pontifices, tam uariam, tam nouam in omni genere uoluntatem, impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?
XLV
"Pontifex", inquit, "adfuit". Non te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis uel denuntiare potueris uel etiam cogere? Esto, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? Opus erat enim auctoritate, quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores uetustas facit. Quis ergo adfuit? "Frater", inquit, "uxoris meae". Si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium uenerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum uidebat. Etsi in eo prouidisti ne frater te accusare possit. Hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? Adfuit is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogauit, mater coegit. Videte igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: uerbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla ciuium calamitate a maioribus nostris constitutae sint. Est inuentus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum ciuem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus extolleret.
XLVI
Quid? si qui similis istius - neque enim iam deerunt qui imitari uelint - aliquem mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per uim adflixerit, domum eius per pontificem dedicauerit, id uos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? Dicitis: "Quem reperiet pontificem?" Quid? pontifex et tribunus plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus uir, tribunus plebis, pontifex fuit. Ergo si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca uerba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae? Nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius uerbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, uobis etiam curiosus uiderer; etsi effluunt multa ex uestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. Postem teneri in dedicatione oportere uideor audisse templi ibi enim postis est ubi templi aditus et ualuae. Ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moueri potest. Sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.
XLVII
Quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de uestro iure et religione contra quam proposueram disputo? Ego uero, si omnia sollemnibus uerbis, ueteribus et traditis institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. An cum tu, eius ciuis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni ciuitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se seruatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere? Date huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. An si postem tenuerit pontifex et uerba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem ciuium transtulerit, ualebit in iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis uerbis non minus priscis et aeque sollemnibus bona cuiuspiam consecrarit, non ualebit? Atqui C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, aui tui, Q. Metelle, et tui, P. Seruili, et proaui tui, P. Scipio, consecrauit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. Quid tum? ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perueterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo uiro? Certe non fuit. Vidimus hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua igitur is bona Lentuli religione obligauit? Sed quid ego ceteros? Tu, tu, inquam, capite uelato, contione aduocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. Quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit uillam in Tusculano uisceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit? Omitto Gabinium;
XLVIII
quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius, uir omnium fortissimus atque optimus, consecrauit? Quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea iura constituisti in praeclaro tribunatu tuo quibus in te conuersis recusares, alios euerteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? An consecratio nullum habet ius, dedicatio est religiosa? Quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid uerba, prisca ualuerunt? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid uoluisti? Nam si est illud ratum - mitto Gabinium - tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit? quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando? "Iam fateor", inquit, "me in Gabinio nefarium fuisse". Quippe uides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conuersam. Sed, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae uitae, latrocinium consulatus uidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria potuit accidere, id in me infirmas, et grauius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti?
XLIX
"Dedicatio magnam", inquit, "habet religionem". Nonne uobis Numa Pompilius uidetur loqui? Discite orationem, pontifices, et uos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. Quid? in dedicatione nonne et quis dedicet et quid et quo modo quaeritur? An tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque uelit, quod uelit quo modo uelit possit dedicare? Quis eras tu qui dedicabas? Quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? Video enim esse legem ueterem tribuniciam quae uetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari; neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogauit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum ciuium consecrarentur. Neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere uideretur quam admonere. Sed quia consecrabantur aedes, non priuatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui uellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi ei loco quo essent consecratae, haec nisi plebs iussisset fieri uetuit. Quae si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. Neque ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo.
L
Lex Papiria uetat aedis iniussu plebis consecrari. Sit sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende uerbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non uox sceleris et crudelitatis tuae. Quod si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem uenire potuissent, aut si tuus scriptor in illo incendio ciuitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari faceret, sed uacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, esses omnia, si minus re, at uerbis legitimis consecutus. Sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur prouinciarum, regum appellationes uenales erant, seruorum omnium uicatim celebrabatur tota urbe discriptio? inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur noua iuuentuti, Q. Seio uenenum misero parabatur, de Cn. Pompeio, propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione ui tribunicia teneretur. Haec cum tot tantaque agerentur, non mirum est, praesertim in furore animi et caecitate, multa illum et te fefellisse. At uidete quanta sit uis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q. Marcius censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat. Hoc signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset, conlegium uestrum consuluit num quid esse causae uideretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret.
LI
Quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. Ille erat summa modestia et grauitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. Tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta. Res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate esse uoluerunt, Concordiae signum uolebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara uoluntas atque omni laude digna; praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae deuinxisset. Tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum priuilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere seruitute oppressam ciuitatem teneres, Libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. Ille in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in ciuis optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti. Atque ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? Si quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorum uetere ad pontificem detulisses: nouum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? At si conlegium pontificum adhibendum non uidebatur, nemone horum tibi idoneus uisus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo de dedicatione communicares? Quorum quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem.
LII
An tu auderes quaerere ex P. Seruilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex uestris manibus ac faucibus eripui, quibusnam uerbis aut quo ritu - primum hoc dico - ciuis domum consecrares, deinde ciuis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conseruati dedissent? Quid diceres, o nefanda et perniciosa labes ciuitatis? "Ades, Luculle, ades Seruili, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis"! Es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, uultus, uerba cecidissent? cum te uiri, qui sua dignitate personam populi Romani atque auctoritatem imperi sustinerent, uerbis grauissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare. Quae cum uideres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. Quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso Hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse, in uiri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in uiui etiam et spirantis capite bustum suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in delicto personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid uerbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. Viderat ille Murenam, uitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum uniuersis. Qua re quis est qui existimare possit huic nouo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti uocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem uideret, fierique particeps inuitus alieni sceleris cogeretur, et grauissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?
LIII
Sed ut reuertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodauerunt, habetis in commentariis uestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non uideri eam posse recte dedicari. Quid? cum Licinia, uirgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et puluinar sub Saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaeuola pontifex maximus pro conlegio respondit, QVOD IN LOCO PVBLICO LICINIA, GAI FILIA, INIVSSV POPVLI DEDICASSET, SACRVM NON VIDERIER. Quam quidem rem quanta tractauerit seueritate quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis. Videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! Tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum; tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, euerso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni uiolata religionis tamen nomine contaminaris, in uisceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conseruasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, ab + aequitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris? id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?
LIV
Ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicauit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis institutis ac uerbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? Dixi a principio nihil me de scientia uestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. Quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio; ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege. Illa interiora iam uestra sunt, quid dici, quid praeiri, quid tangi, quid teneri ius fuerit. Quae si omnia e Ti. Coruncani scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret, aut si M. Horatius ille Puluillus, qui, cum eum multi propter inuidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicauit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non ualeret, ne ualeat id quod imperitus adulescens, nouus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, inuitus, sine conlegis? sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter uiros saepe mulier et inter mulieres uir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque uox neque lingua consisteret?
LV
Delata tum sunt ea ad uos, pontifices, et post omnium sermone celebrata, quem ad modum iste praeposteris uerbis, ominibus obscenis, identidem se ipse reuocans, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac uos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. Quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. Etenim si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum diuinum numen scelere uiolatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? Non potuit ullo modo - quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia - non in agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna uis est cum in deorum immortalium numine tum uero in ipsa re publica. Di immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum uiderent, ex suis templis in eius aedis immigrare nolebant, itaque istius uaecordissimi mentem cura metuque terrebant; res uero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obuersabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomito furore iam tum se meque repetebat. Qua re quid est mirum si iste metu exagitatus, furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque uerbum ullum sollemne potuit effari?
LVI
Quae cum ita sint, pontifices, reuocate iam animos uestros ab hac subtili nostra disputatione ad uniuersam rem publicam, quam antea cum uiris fortibus multis, in hac uero causa solis uestris ceruicibus sustinetis. Vobis uniuersi senatus perpetua auctoritas, cui uosmet ipsi praestantissime semper in mea causa praefuistis, uobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, uobis campus centuriarumque una uox omnium, quarum uos principes atque auctores fuistis, uobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum uerum etiam commendatum esse arbitrabuntur. Denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum diuino me numine esse rei publicae redditum, idcirco mihi uidentur fructum reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque reuocasse. Hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque conuellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putauit, iam illi di penates ac familiares mei per uos in meam domum mecum erunt restituti.
LVII
Quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus Optimatem propter uim Maximum nominauit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerua, quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quaeso, uosque qui maxime me repetistis atque reuocastis, quorum de sedibus haec mihi est proposita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicae praesidetis, uos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab hominum amentium furore et scelere defendi, cuiusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine ciuium restingui aut cum totius urbis incendio commisceri, ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro uestris caerimoniis atque templis perditissimorum ciuium furori atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, uos sum testatus, uobis me ac meos commendaui, meque atque meum caput ea condicione deuoui ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, uigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum ciuium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem auulsus a meis sustinerem: hanc ego deuotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique conuictam esse et commissam putabo. Nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam uideor esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes aduersum illud non monumentum, sed uulnus patriae contuentur. Quem cum mihi conspectum morte magis uitandum fugiendumque esse uideatis, nolite, quaeso, eum cuius reditu restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis patriae usu uelle esse priuatum.
LVIII
Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permouet: caduca semper et mobilia haec esse duxi, non uirtutis atque ingeni, sed fortunae et temporum munera, quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putaui quam et in utendo rationem et in carendo patientiam. Etenim ad nostrum usum prope modum iam est definita moderatio rei familiaris; liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis uim sceleratius etiam aedificata quam euersa, carere sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum. Quapropter si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae Italiae, si prouinciis, si exteris nationibus, si uobismet ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum reditum intellegitis esse, quaeso obtestorque uos, pontifices, ut me, quem auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita uult, manibus quoque uestris in sedibus meis conlocetis.