I
Cn. Domitius et Camillus Scribonianus consulatum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Surrentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus an urbem intraret, seu, quia contra destinauerat, speciem uenturi simulans. Et saepe in propinqua degressus, aditis iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris repetiit pudore scelerum et libidinum quibus adeo indomitis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pollueret. [2] Nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat. Tuncque primum ignota antea uocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex foeditate loci ac multiplici patientia; praepositique serui qui conquirerent pertraherent, dona in promptos, minas aduersum abnuentis? et si retinerent propinquus aut parens, uim raptus suaque ipsi libita uelut in captos exercebant.
II
At Romae principio anni, quasi recens cognitis Liuiae flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius et bona Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tam‹quam› referret. [2] Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut paulum immutatis uerbis adseueratione multa censebant, cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. [3] Nam principem orabat deligere senatores ex quis uiginti sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius defenderent. Crediderat nimirum epistulae subsidio sibi alterum ex consulibus poscentis ut tutus a Capreis urbem peteret. [4] Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, egit grates beneuolentiae patrum: sed quos omitti posse, quos deligi? semperne eosdem an subinde alios? Et honoribus perfunctos an iuuenes, priuatos an e magistratibus? Quam deinde speciem fore sumentium in limine curiae gladios? [5] Neque sibi uitam tanti si armis tegenda foret. Haec aduersus Togonium uerbis moderans neque ‹ut› ultra abolitionem sententiae suaderet.
III
At Iunium Gallionem qui censuerat ut praetoriani actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus sedendi uiolenter increpuit, uelut coram rogitans quid illi cum militibus quos neque dicta imperatoris neque praemia nisi ab imperatore accipere par esset. Repperisse prorsus quod diuus Augustus non prouiderit: [2] an potius discordiam et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudis animos nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propelleret? [3] Hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit, statim curia, deinde Italia exactus; et quia incusabatur facile toleraturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena, retrahitur in urbem custoditurque domibus magistratuum. [4] Isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium perculit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium secreta rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus G. Caesari pararetur. Quod postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium decernebatur ni professus indicium foret.
IV
Vt uero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac reus iuxta inuisi gratissimum spectaculum praebebantur. Latiaris, ut rettuli, praecipuus olim circumueniendi Titii Sabini et tunc luendae poenae primus fuit. [2] Inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris inuasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent: metum prorsus et noxae conscientiam pro foedere haberi; at non patribus reticenda quae audiuissent. [3] Regulus manere tempus ultionis seque coram principe exsecuturum; Trio aemulationem inter collegas et si qua discordes iecissent melius oblitterari respondit. Vrgente Agrippa Sanquinius Maximus e consularibus orauit senatum ne curas imperatoris conquisitis insuper acerbitatibus augerent: sufficere ipsum statuendis remediis. Sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita. [4] Haterius inuisior fuit quia somno aut libidinosis uigiliis marcidus et ob segnitiam quamuis crudelem principem non metuens inlustribus uiris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
V
Exim Cotta Messalinus, saeuissimae cuiusque sententiae auctor eoque inueterata inuidia, ubi primum facultas data arguitur pleraque in C. Caesarem quasi incestae uirilitatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, nouendialem eam cenam dixisse; querensque de potentia M'. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam disceptabat, addidisse: "illos quidem senatus, me autem tuebitur Tiberiolus meus." [2] Quae cuncta a primoribus ciuitatis reuincebatur iisque instantibus ad imperatorem prouocauit. Nec multo post litterae adferuntur quibus in modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne uerba praue detorta neu conuiualium fabularum simplicitas in crimen duceretur postulauit.
VI
Insigne uisum est earum Caesaris litterarum initium; nam his uerbis exorsus est: "quid scribam uobis, patres conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam perire me cotidie sentio, si scio." Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium uerterant. [2] Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora uerberibus, ita saeuitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur.
VII
Tum facta patribus potestate statuendi de Caeciliano senatore qui plurima aduersum Cottam prompserat, placitum eandem poenam inrogari quam in Aruseium et Sanquinium, accusatores L. Arruntii: quo non aliud honorificentius Cottae euenit, qui nobilis quidem set egens ob luxum, per flagitia infamis, sanctissimis Arruntii artibus dignitate ultionis aequabatur. [2] Q. Seruaeus posthac et Minucius Thermus inducti, Seruaeus praetura functus et quondam Germanici comes, Minucius equestri loco, modeste habita Seiani amicitia; unde illis maior miseratio. Contra Tiberius praecipuos ad scelera increpans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae sibi scripsisset, suscepitque Cestius accusationem. [3] Quod maxime exitiabile tulere illa tempora, cum primores senatus infimas etiam delationes exercerent, alii propalam, multi per occultum; neque discerneres alienos a coniunctis, amicos ab ignotis, quid repens aut uetustate obscurum: perinde in foro, in conuiuio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praeuenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi ualetudine et contactu. [4] Sed Minucius et Seruaeus damnati indicibus accessere. Tractique sunt in casum eundem Iulius Africanus e Santonis Gallica ciuitate, Seius Quadratus: originem non repperi. [5] Neque sum ignarus a plerisque scriptoribus omissa multorum pericula et poenas, dum copia fatiscunt aut quae ipsis nimia et maesta fuerant ne pari taedio lecturos adficerent uerentur: nobis pleraque digna cognitu obuenere, quamquam ab aliis incelebrata.
VIII
Nam ea tempestate qua Seiani amicitiam ceteri falso exuerant ausus est eques Romanus M. Terentius, ob id reus, amplecti, ad hunc modum apud senatum ordiendo: "fortunae quidem meae fortasse minus expediat adgnoscere crimen quam abnuere: sed utcumque casum res est, fatebor et fuisse me Seiano amicum et ut essem expetisse et postquam adeptus eram laetatum. [2] Videram collegam patris regendis praetoriis cohortibus, mox urbis et militiae munia simul obeuntem. Illius propinqui et adfines honoribus augebantur; ut quisque Seiano intimus ita ad Caesaris amicitiam ualidus; contra quibus infensus esset, metu ac sordibus conflictabantur. [3] Nec quemquam exemplo adsumo: cunctos qui nouissimi consilii expertes fuimus meo unius discrimine defendam. Non enim Seianum Vulsiniensem set Claudiae et Iuliae domus partem, quas adfinitate occupauerat, tuum, Caesar, generum, tui consulatus socium, tua officia in re publica capessentem colebamus. [4] Non est nostrum aestimare quem supra ceteros et quibus de causis extollas: tibi summum rerum iudicium di dedere, nobis obsequii gloria relicta est. Spectamus porro quae coram habentur, cui ex te opes honores, quis plurima iuuandi nocendiue potentia, quae Seiano fuisse nemo negauerit. Abditos principis sensus et si quid occultius parat exquirere inlicitum, anceps: nec ideo adsequare. [5] Ne, patres conscripti, ultimum Seiani diem sed sedecim annos cogitaueritis. Etiam Satrium atque Pomponium uenerabamur; libertis quoque ac ianitoribus eius notescere pro magnifico accipiebatur. [6] Quid ergo? Indistincta haec defensio et promisca dabitur? Immo iustis terminis diuidatur. Insidiae in rem publicam, consilia caedis aduersum imperatorem puniantur: de amicitia et officiis idem finis et te, Caesar, et nos absoluerit."
IX
Constantia orationis et quia repertus erat qui efferret quae omnes animo agitabant eo usque potuere ut accusatores eius, additis quae ante deliquerant, exilio aut morte multarentur. [2] Secutae dehinc Tiberii litterae in Sex. Vistilium praetorium, quem Druso fratri percarum in cohortem suam transtulerat. Causa offensionis Vistilio fuit, seu composuerat quaedam in Gaium Caesarem ut impudicum, siue ficto habita fides. Atque ob id conuictu principis prohibitus cum senili manu ferrum temptauisset, obligat uenas; precatusque per codicillos, immiti rescripto, uenas resoluit. [3] Aceruatim ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul ac Sabino Caluisio maiestatis postulantur, et Vinicianus Pollioni patri adiciebatur, clari genus et quidam summis honoribus. Contremuerantque patres (nam quotus quisque adfinitatis aut amicitiae tot inlustrium uirorum expers erat?), ni Celsus urbanae cohortis tribunus, tum inter indices, Appium et Caluisium discrimini exemisset. [4] Caesar Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse cum senatu nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis.
X
Ne feminae quidem exsortes periculi. Quia occupandae rei publicae argui non poterant, ob lacrimas incusabantur; necataque est anus Vitia, Fufii Gemini mater, quod filii necem fleuisset. [2] Haec apud senatum: nec secus apud principem Vescularius Flaccus ac Iulius Marinus ad mortem aguntur, e uetustissimis familiarium, Rhodum secuti et apud Capreas indiuidui, Vescularius insidiarum in Libonem internuntius; Marino participe Seianus Curtium Atticum oppresserat. Quo laetius acceptum sua exempla in consultores recidisse. [3] Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius seruilis sententiae sponte auctor et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans. Patrem ei censorium fuisse memoraui; aetas ad octogesimum annum processit; decus triumphale in Thraecia meruerat. Sed praecipua ex eo gloria quod praefectus urbi recens continuam potestatem et insolentia parendi grauiorem mire temperauit.
XI
Namque antea profectis domo regibus ac mox magistratibus, ne urbs sine imperio foret in tempus deligebatur qui ius redderet ac subitis mederetur; feruntque ab Romulo Dentrem Romulium, post ab Tullo Hostilio Numam Marcium et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium impositos. Dein consules mandabant; duratque simulacrum quoties ob ferias Latinas praeficitur qui consulare munus usurpet. [2] Ceterum Augustus bellis ciuilibus Cilnium Maecenatem equestris ordinis cunctis apud Romam atque Italiam praeposuit: mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret seruitia et quod ciuium audacia turbidum, nisi uim metuat. [3] Primusque Messala Coruinus eam potestatem et paucos intra dies finem accepit quasi nescius exercendi; tum Taurus Statilius, quamquam prouecta aetate, egregie tolerauit; dein Piso uiginti per annos pariter probatus publico funere ex decreto senatus celebratus est.
XII
Relatum inde ad patres a Quintiliano tribuno plebei de libro Sibullae, quem Caninius Gallus quindecimuirum recipi inter ceteros eiusdem uatis et ea de re senatus consultum postulauerat. Quo per discessionem facto misit litteras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui moris ob iuuentam. [2] Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque uetus incerto auctore ante sententiam collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque carmine, apud infrequentem senatum egisset. Simul commonefecit, quia multa uana sub nomine celebri uulgabantur, sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum deferrentur neque habere priuatim liceret. [3] Quod a maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana ope potuissent uera discernere. Igitur tunc quoque notioni quindecimuirum is liber subicitur.
XIII
Isdem consulibus grauitate annonae iuxta seditionem uentum multaque et pluris per dies in theatro licentius efflagitata quam solitum aduersum imperatorem. Quis commotus incusauit magistratus patresque quod non publica auctoritate populum coercuissent addiditque quibus ex prouinciis et quanto maiorem quam Augustus rei frumentariae copiam aduectaret. [2] Ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca seueritate neque segnius consules edixere. Silentium ipsius non ciuile, ut crediderat, sed in superbiam accipiebatur.
XIV
Fine anni Geminius, Celsus, Pompeius, equites Romani, cecidere coniurationis crimine; ex quis Geminius prodigentia opum ac mollitia uitae amicus Seiano, nihil ad serium. Et Iulius Celsus tribunus in uinclis laxatam catenam et circumdatam in diuersum tendens suam ipse ceruicem perfregit. [2] At Rubrio Fabato, tamquam desperatis rebus Romanis Parthorum ad misericordiam fugeret, custodes additi. Sane is repertus apud fretum Siciliae retractusque per centurionem nullas probabilis causas longinquae peregrinationis adferebat: mansit tamen incolumis obliuione magis quam clementia.
XV
Ser. Galba L. Sulla consulibus diu quaesito quos neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat uirginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit. Vinicio oppidanum genus: Calibus ortus, patre atque auo consularibus, cetera equestri familia erat, mitis ingenio et comptae facundiae. Cassius plebeii Romae generis, uerum antiqui honoratique, et seuera patris disciplina eductus facilitate saepius quam industria commendabatur. Huic Drusillam, Vinicio Iuliam Germanico genitas coniungit superque ea re senatui scribit leui cum honore iuuenum. [2] Dein redditis absentiae causis admodum uagis flexit ad grauiora et offensiones ob rem publicam coeptas, utque Macro praefectus tribunorumque et centurionum pauci secum introirent quoties curiam ingrederetur petiuit. [3] Factoque large et sine praescriptione generis aut numeri senatus consulto ne tecta quidem urbis, adeo publicum consilium numquam adiit, deuiis plerumque itineribus ambiens patriam et declinans.
XVI
Interea magna uis accusatorum in eos inrupit qui pecunias faenore auctitabant aduersum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cauetur, omissam olim, quia priuato usui bonum publicum postponitur. Sane uetus urbi faenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa eoque cohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus. [2] Nam primo duodecim tabulis sanctum ne quis unciario faenore amplius exerceret, cum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein rogatione tribunicia ad semuncias redactum, postremo uetita uersura. Multisque plebi scitis obuiam itum fraudibus quae toties repressae miras per artes rursum oriebantur. [3] Sed tum Gracchus praetor, cui ea quaestio euenerat, multitudine periclitantium subactus rettulit ad senatum, trepidique patres (neque enim quisquam tali culpa uacuus) ueniam a principe petiuere; et concedente annus in posterum sexque menses dati quis secundum iussa legis rationes familiaris quisque componerent.
XVII
Hinc inopia rei nummariae, commoto simul omnium aere alieno, et quia tot damnatis bonisque eorum diuenditis signatum argentum fisco uel aerario attinebatur. Ad hoc senatus praescripserat, duas quisque faenoris partis in agris per Italiam conlocaret. [2] Sed creditores in solidum appellabant nec decorum appellatis minuere fidem. Ita primo concursatio et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque quae remedio quaesita, uenditio et emptio, in contrarium mutari quia faeneratores omnem pecuniain mercandis agris condiderant. [3] Copiam uendendi secuta uilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis prouoluebantur; euersio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cauisset. [4] Sic refecta fides et paulatim priuati quoque creditores reperti. Neque emptio agrorum exercita ad formam senatus consulti, acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine.
XVIII
Dein redeunt priores metus postulato maiestatis Considio Proculo; qui nullo pauore diem natalem celebrans raptus in curiam pariterque damnatus interfectusque, et sorori eius Sanciae aqua atque igni interdictum accusante Q. Pomponio. Is moribus inquies haec et huiusce modi a se factitari praetendebat ut parta apud principem gratia periculis Pomponii Secundi fratris mederetur. [2] Etiam in Pompeiam Macrinam exilium statuitur cuius maritum Argolicum socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixerat. Pater quoque inlustris eques Romanus ac frater praetorius, cum damnatio instaret, se ipsi interfecere. Datum erat crimini quod Theophanen Mytilenaeum proauum eorum Cn. Magnus inter intimos habuisset, quodque defuncto Theophani caelestis honores Graeca adulatio tribuerat.
XIX
Post quos Sex. Marius Hispaniarum ditissimus defertur incestasse filiam et saxo Tarpeio deicitur. Ac ne dubium haberetur magnitudinem pecuniae malo uertisse, aerarias aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius seposuit. [2] Inritatusque suppliciis cunctos qui carcere attinebantur accusati societatis cum Seiano necari iubet. Iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati. [3] Neque propinquis aut amicis adsistere, inlacrimare, ne uisere quidem diutius dabatur, sed circumiecti custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora putrefacta adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia aut ripis adpulsa non cremare quisquam, non contingere. Interciderat sortis humanae commercium ui metus, quantumque saeuitia glisceret, miseratio arcebatur.
XX
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas auo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta uoce; qualem diem Tiberius induisset, pari habitu, haud multum distantibus uerbis. Vnde mox scitum Passieni oratoris dictum percrebuit neque meliorem umquam seruum neque deteriorem dominum fuisse. [2] Non omiserim praesagium Tiberii de Seruio Galba tum consule; quem accitum et diuersis sermonibus pertemptatum postremo Graecis uerbis in hanc sententiam adlocutus est "et tu, Galba, quandoque degustabis imperium," seram ac breuem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
XXI
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur. Is litterarum ignarus, corpore ualido, per auia ac derupta (nam saxis domus imminet) praeibat eum cuius artem experiri Tiberius statuisset et regredientem, si uanitatis aut fraudum suspicio incesserat, in subiectum mare praecipitabat ne index arcani existeret. [2] Igitur Thrasullus isdem rupibus inductus postquam percontantem commouerat, imperium ipsi et futura sollerter patefaciens, interrogatur an suam quoque genitalem horam comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet. Ille positus siderum ac spatia dimensus haerere primo, dein pauescere, et quantum introspiceret magis ac magis trepidus admirationis et metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac prope ultimum discrimen instare. [3] Tum complexus eum Tiberius praescium periculorum et incolumem fore gratatur, quaeque dixerat oracli uice accipiens inter intimos amicorum tenet.
XXII
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte uoluantur. Quippe sapientissimos ueterum quique sectam eorum aemulantur diuersos reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse. [2] Contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e uagis stellis, uerum apud principia et nexus naturalium causarum; ac tamen electionem uitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem. Neque mala uel bona quae uulgus putet: multos qui conflictari aduersis uideantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi grauem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. [3] Ceterum plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu uentura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint cadere fallaciis ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit. [4] Quippe a filio eiusdem Thrasulli praedictum Neronis imperium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius abierim.
XXIII
Isdem consulibus Asinii Galli mors uulgatur, quem egestate cibi peremptum haud dubium, sponte uel necessitate incertum habebatur. Consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram conuinceretur: scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti. [2] Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset. Tradidere quidam praescriptum fuisse Macroni, si arma ab Seiano temptarentur, extractum custodiae iuuenem (nam in Palatio attinebatur) ducem populo imponere. Mox, quia rumor incedebat fore ut nuru ac nepoti conciliaretur Caesar, saeuitiam quam paenitentiam maluit.
XXIV
Quin et inuectus in defunctum probra corporis, exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies iussit, quo non aliud atrocius uisum: adstitisse tot per annos, qui uultum, gemitus, occultum etiam murmur exciperent, et potuisse auum audire, legere, in publicum promere uix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epistulae seruorum nomina praeferebant, ut quis egredientem cubiculo Drusum pulsauerat, exterruerat. [2] Etiam sua uerba centurio saeuitiae plena, tamquam egregium, uocesque deficientis adiecerat, quis primo [alienationem mentis simulans] quasi per dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes uitae fuit, meditatas compositasque diras imprecabatur, ut, quem ad modum nurum filiumque fratris et nepotes domumque omnem caedibus compleuisset, ita poenas nomini generique maiorum et posteris exsolueret. [3] Obturbabant quidem patres specie detestandi: sed penetrabat pauor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae uenisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub uerbere centurionis, inter seruorum ictus extrema uitae alimenta frustra orantem.
XXV
Nondum is dolor exoleuerat, cum de Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam prouixisse reor, et postquam nihil de saeuitia remittebatur, uoluntate extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis qui uideretur sponte sumptus. [2] Enimuero Tiberius foedissimis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium Gallum adulterum, eiusque morte ad taedium uitae compulsam. Sed Agrippina aequi impatiens, dominandi auida, uirilibus curis feminarum uitia exuerat. [3] Eodem die defunctam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memoriaeque id prodendum addidit Caesar iactauitque quod non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret. Actae ob id grates decretumque ut quintum decimum kal. Nouembris, utriusque necis die, per omnis annos donum Ioui sacraretur.
XXVI
Haud multo post Cocceius Nerua, continuus principi, omnis diuini humanique iuris sciens, integro statu, corpore inlaeso, moriendi consilium cepit. Quod ut Tiberio cognitum, adsidere, causas requirere, addere preces, fateri postremo graue conscientiae, graue famae suae, si proximus amicorum nullis moriendi rationibus uitam fugeret. [2] Auersatus sermonem Nerua abstinentiam cibi coniunxit. Ferebant gnari cogitationum eius, quanto propius mala rei publicae uiseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus, honestum finem uoluisse. [3] Ceterum Agrippinae pernicies, quod uix credibile, Plancinam traxit. Nupta olim Cn. Pisoni et palam laeta morte Germanici, cum Piso caderet, precibus Augustae nec minus inimicitiis Agrippinae defensa erat. Vt odium et gratia desiere, ius ualuit; petitaque criminibus haud ignotis sua manu sera magis quam immerita supplicia persoluit.
XXVII
Tot luctibus funesta ciuitate pars maeroris fuit quod Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum Rubellii Blandi, cuius auum Tiburtem equitem Romanum plerique meminerant. [2] Extremo anni mors Aelii Lamiae funere censorio celebrata, qui administrandae Syriae imagine tandem exsolutus urbi praefuerat. Genus illi decorum, uiuida senectus; et non permissa prouincia dignationem addiderat. [3] Exim Flacco Pomponio Syriae pro praetore defuncto recitantur Caesaris litterae, quis incusabat egregium quemque et regendis exercitibus idoneum abnuere id munus seque ea necessitudine ad preces cogi per quas consularium aliqui capessere prouincias adigerentur, oblitus Arruntium ne in Hispaniam pergeret decimum iam annum attineri. [4] Obiit eodem anno et M'. Lepidus de cuius moderatione atque sapientia in prioribus libris satis conlocaui. Neque nobilitas diutius demonstranda est: quippe Aemilium genus fecundum bonorum ciuium, et qui eadem familia corruptis moribus, inlustri tamen fortuna egere.
XXVIII
Paulo Fabio L. Vitellio consulibus post longum saeculorum ambitum auis phoenix in Aegyptum uenit praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum multa super eo miraculo disserendi. De quibus congruunt et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet. [2] Sacrum Soli id animal et ore ac distinctu pinnarum a ceteris auibus diuersum consentiunt qui formam eius effinxere: de numero annorum uaria traduntur. [3] Maxime uulgatum quingentorum spatium: sunt qui adseuerent mille quadringentos sexaginta unum interici, prioresque alites Sesoside primum, post Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Macedonibus tertius regnauit, in ciuitatem cui Heliopolis nomen aduolauisse, multo ceterarum uolucrum comitatu nouam faciem mirantium. [4] Sed antiquitas quidem obscura: inter Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni fuerunt. Vnde non nulli falsum hunc phoenicem neque Arabum e terris credidere, nihilque usurpauisse ex his quae uetus memoria firmauit. [5] Confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum eique uim genitalem adfundere ex qua fetum oriri; et primam adulto curam sepeliendi patris, neque id temere sed sublato murrae pondere temptatoque per longum iter, ubi par oneri, par meatui sit, subire patrium corpus inque Solis aram perferre atque adolere. [6] Haec incerta et fabulosis aucta: ceterum aspici aliquando in Aegypto eam uolucrem non ambigitur.
XXIX
At Romae caede continua Pomponius Labeo, quem praefuisse Moesiae rettuli, per abruptas uenas sanguinem effudit; aemulataque est coniunx Paxaea. Nam promptas eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi. [2] Sed Caesar missis ad senatum litteris disseruit morem fuisse maioribus, quoties dirimerent amicitias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere: id se repetiuisse in Labeone, atque illum, quia male administratae prouinciae aliorumque criminum urgebatur, culpam inuidia uelauisse, frustra conterrita uxore, quam etsi nocentem periculi tamen expertem fuisse. [3] Mamercus dein Scaurus rursum postulatur, insignis nobilitate et orandis causis, uita probrosus. Nihil hunc amicitia Seiani, sed labefecit haud minus ualidum ad exitia Macronis odium, qui easdem artes occultius exercebat detuleratque argumentum tragoediae a Scauro scriptae, additis uersibus qui in Tiberium flecterentur: [4] uerum ab Seruilio et Cornelio accusatoribus adulterium Liuiae, magorum sacra obiectabantur. Scaurus, ut dignum ueteribus Aemiliis, damnationem antiit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et particeps fuit.
XXX
Ac tamen accusatores, si facultas incideret, poenis adficiebantur, ut Seruilius Corneliusque perdito Scauro famosi, quia pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis ceperant, in insulas interdicto igni atque aqua demoti sunt. [2] Et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico, sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Seiani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe exigitur. Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae clementiae, modicus seueritate et proximo quoque exercitui per L. Apronium socerum non ingratus. [3] Vnde fama constans ausum mittere ad Caesarem litteras, adfinitatem sibi cum Seiano haud sponte sed consilio Tiberii coeptam; perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum. Sibi fidem integram et, si nullis insidiis peteretur, mansuram; successorem non aliter quam indicium mortis accepturum. Firmarent uelut foedus, quo princeps ceterarum rerum poteretur, ipse prouinciam retineret. [4] Haec, mira quamquam, fidem ex eo trahebant quod unus omnium Seiani adfinium incolumis multaque gratia mansit, reputante Tiberio publicum sibi odium, extremam aetatem magisque fama quam ui stare res suas.
XXXI
C. Cestio M. Seruilio consulibus nobiles Parthi in urbem uenere, ignaro rege Artabano. Is metu Germanici fidus Romanis, aequabilis in suos, mox superbiam in nos, saeuitiam in popularis sumpsit, fretus bellis quae secunda aduersum circumiectas nationes exercuerat, et senectutem Tiberii ut inermem despiciens auidusque Armeniae, cui defuncto rege Artaxia Arsacen liberorum suorum ueterrimum imposuit, addita contumelia et missis qui gazam a Vonone relictam in Syria Ciliciaque reposcerent; simul ueteres Persarum ac Macedonum terminos seque inuasurum possessa Cyro et post Alexandro per uaniloquentiam ac minas iaciebat. [2] Sed Parthis mittendi secretos nuntios ualidissimus auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus, et proximus huic Abdus ademptae uirilitatis. Non despectum id apud barbaros ultroque potentiam habet. Ii adscitis et aliis primoribus, quia neminem gentis Arsacidarum summae rei imponere poterant, interfectis ab Artabano plerisque aut nondum adultis, Phraaten regis Phraatis filium Roma poscebant: nomine tantum et auctore opus [ut] sponte Caesaris ut genus Arsacis ripam apud Euphratis cerneretur.
XXXII
Cupitum id Tiberio: ornat Phraaten accingitque paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu res externas moliri, arma procul habere. Interea cognitis insidiis Artabanus tardari metu, modo cupidine uindictae inardescere. Et barbaris cunctatio seruilis, statim exsequi regium uidetur: [2] ualuit tamen utilitas, ut Abdum specie amicitiae uocatum ad epulas lento ueneno inligaret, Sinnacen dissimulatione ac donis, simul per negotia moraretur. Et Phraates apud Syriam dum omisso cultu Romano, cui per tot annos insueuerat, instituta Parthorum sumit, patriis moribus impar morbo absumptus est. [3] Sed non Tiberius omisit incepta: Tiridaten sanguinis eiusdem aemulum Artabano reciperandaeque Armeniae Hiberum Mithridaten deligit conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium obtinebat; et cunctis quae apud Orientem parabantur L. Vitellium praefecit. [4] Eo de homine haud sum ignarus sinistram in urbe famam, pleraque foeda memorari; ceterum regendis prouinciis prisca uirtute egit. Vnde regressus et formidine G. Caesaris, familiaritate Claudii turpe in seruitium mutatus exemplar apud posteros adulatorii dedecoris habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuuentae senectus flagitiosa oblitterauit.
XXXIII
At ex regulis prior Mithridates Pharasmanem perpulit dolo et ui conatus suos iuuare, repertique corruptores ministros Arsacis multo auro ad scelus cogunt; simul Hiberi magnis copiis Armeniam inrumpunt et urbe Artaxata potiuntur. [2] Quae postquam Artabano cognita, filium Oroden ultorem parat; dat Parthorum copias, mittit qui auxilia mercede facerent: contra Pharasmanes adiungere Albanos, accire Sarmatas, quorum sceptuchi utrimque donis acceptis more gentico diuersa induere. [3] Sed Hiberi locorum potentes Caspia uia Sarmatam in Armenios raptim effundunt. At qui Parthis aduentabant, facile arcebantur, cum alios incessus hostis clausisset, unum reliquum mare inter et extremos Albanorum montis aestas impediret, quia flatibus etesiarum implentur uada; hibernus auster reuoluit fluctus pulsoque introrsus freto breuia litorum nudantur.
XXXIV
Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio Pharasmanes uocare ad pugnam et detrectantem incessere, adequitare castris, infensare pabula; ac saepe in modum obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium. Atque illis sola in equite uis: Pharasmanes et pedite ualebat. [2] Nam Hiberi Albanique saltuosos locos incolentes duritiae patientiaeque magis insueuere; feruntque se Thessalis ortos, qua tempestate Iaso post auectam Medeam genitosque ex ea liberos inanem mox regiam Aeetae uacuosque Colchos repetiuit. Multaque de nomine eius et oraclum Phrixi celebrant; nec quisquam ariete sacrificauerit, credito uexisse Phrixum, siue id animal seu nauis insigne fuit. [3] Ceterum derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercennario milite disserebat; Pharasmanes integros semet a Parthico dominatu, quanto maiora peterent, plus decoris uictores aut, si terga darent, flagitii atque periculi laturos; simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina, hinc uiros, inde praedam ostendere.
XXXV
Enimuero apud Sarmatas non una uox ducis: se quisque stimulant ne pugnam per sagittas sinerent: impetu et comminus praeueniendum. Variae hinc bellantium species, cum Parthus sequi uel fugere pari arte suetus distraheret turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso arcu, quo breuius ualent, contis gladiisque ruerent; modo equestris proelii more frontis et tergi uices, aliquando ut conserta acies corporibus et pulsu armorum pellerent pellerentur. [2] Iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus uulneribus pedites adflictabant. Inter quae Pharasmanes Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subueniunt, conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, instantius Pharasmanes; nam uulnus per galeam adegit. Nec iterare ualuit, praelatus equo et fortissimis satellitum protegentibus saucium: fama tamen occisi falso credita exterruit Parthos uictoriamque concessere.
XXXVI
Mox Artabanus tota mole regni ultum iit. Peritia locorum ab Hiberis melius pugnatum; nec ideo abscedebat, ni contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tamquam Mesopotamiam inuasurus metum Romani belli fecisset. [2] Tum omissa Armenia uersaeque Artabani res, inliciente Vitellio desererent regem saeuum in pace et aduersis proeliorum exitiosum. Igitur Sinnaces, quem antea infensum memoraui, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc continuis cladibus promptiores ad defectionem trahit, adfluentibus paulatim qui metu magis quam beneuolentia subiecti repertis auctoribus sustulerant animum. [3] Nec iam aliud Artabano reliquum quam si qui externorum corpori custodes aderant, suis quisque sedibus extorres, quis neque boni intellectus neque mali cura sed mercede aluntur ministri sceleribus. [4] His adsumptis in longinqua et contermina Scythiae fugam maturauit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque per adfinitatem innexus erat: atque interim posse Parthos absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam mutari.
XXXVII
At Vitellius profugo Artabano et flexis ad nouum regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capessere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit. [2] Sacrificantibus, cum hic more Romano suouetaurilia daret, ille equum placando amni adornasset, nuntiauere accolae Euphraten nulla imbrium ui sponte et immensum attolli, simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, auspicium prosperi transgressus. Quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caeloue portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque. [3] Sed ponte nauibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospades multis equitum milibus in castra uenit, exul quondam et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator eoque ciuitate Romana donatus, mox repetita amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis qui Euphrate et Tigri inclutis amnibus circumflui Mesopotamiae nomen acceperunt. Neque multo post Sinnaces auget copias, et columen partium Abdagaeses gazam et paratus regios adicit. [4] Vitellius ostentasse Romana arma satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis aui et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit, illos, obsequium in regem, reuerentiam in nos, decus quisque suum et fidem retinerent. Exim cum legionibus in Syriam remeauit.
XXXVIII
Quae duabus aestatibus gesta coniunxi quo requiesceret animus a domesticis malis; non enim Tiberium, quamquam triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire solent, tempus preces satias mitigabant, quin incerta uel abolita pro grauissimis et recentibus puniret. [2] Eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu uelut exilium obiectando. [3] Quae ab heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patientiam libertatis alienae ostentans et contemptor suae infamiae, an scelerum Seiani diu nescius mox quoquo modo dicta uulgari malebat ueritatisque, cui adulatio officit, per probra saltem gnarus fieri. [4] Isdem diebus Granius Marcianus senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, uim uitae suae attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem extremum ad supplicium damnatus.
XXXIX
Nec dispares Trebelleni Rufi et Sextii Paconiani exitus: nam Trebellenus sua manu cecidit, Paconianus in carcere ob carmina illic in principem factitata strangulatus est. [2] Haec Tiberius non mari, ut olim, diuisus neque per longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta, eodem ut die uel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carnificum. [3] Fine anni Poppaeus Sabinus concessit uita, modicus originis, principum amicitia consulatum ac triumphale decus adeptus maximisque prouinciis per quattuor et uiginti annos impositus, nullam ob eximiam artem sed quod par negotiis neque supra erat.
XL
Quintus Plautius Sex. Papinius consules sequuntur. Eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox aduertebatur, sed exterruit quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia depromptum sinu uenenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo uexatae. [2] Ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio supplicia ciuium effugit. At C. Galba consularis et duo Blaesi uoluntario exitu cecidere, Galba tristibus Caesaris litteris prouinciam sortiri prohibitus: Blaesis sacerdotia, integra eorum domo destinata, conuulsa distulerat, tunc ut uacua contulit in alios; quod signum mortis intellexere et exsecuti sunt. [3] Et Aemilia Lepida, quam iuueni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum insectata, quamquam intestabilis, tamen impunita agebat, dum superfuit pater Lepidus: post a delatoribus corripitur ob seruum adulterum, nec dubitabatur de flagitio: ergo omissa defensione finem uitae sibi posuit.
XLI
Per idem tempus Clitarum natio Cappadoci Archelao subiecta, quia nostrum in modum deferre census, pati tributa adigebatur, in iuga Tauri montis abscessit locorumque ingenio sese contra imbellis regis copias tutabatur, donec M. Trebellius legatus, a Vitellio praeside Syriae cum quattuor milibus legionariorum et delectis auxiliis missus, duos collis quos barbari insederant (minori Cadra, alteri Dauara nomen est) operibus circumdedit et erumpere ausos ferro, ceteros siti ad deditionem coegit. [2] At Tiridates uolentibus Parthis Nicephorium et Anthemusiada ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca uocabula usurpant, Halumque et Artemitam Parthica oppida recepit, certantibus gaudio qui Artabanum Scythas inter eductum ob saeuitiam exsecrati come Tiridatis ingenium Romanas per artes sperabant.
XLII
Plurimum adulationis Seleucenses induere, ciuitas potens, saepta muris neque in barbarum corrupta sed conditoris Seleuci retinens. Trecenti opibus aut sapientia delecti ut senatus, sua populo uis. [2] Et quoties concordes agunt, spernitur Parthus: ubi dissensere, dum sibi quisque contra aemulos subsidium uocant, accitus in partem aduersum omnis ualescit. Id nuper acciderat Artabano regnante, qui plebem primoribus tradidit ex suo usu: nam populi imperium iuxta libertatem, paucorum dominatio regiae libidini propior est. [3] Tum aduentantem Tiridaten extollunt ueterum regum honoribus et quos recens aetas largius inuenit; simul probra in Artabanum fundebant, materna origine Arsaciden, cetera degenerem. [4] Tiridates rem Seleucensem populo permittit. Mox consultans quonam die sollemnia regni capesseret, litteras Phraatis et Hieronis qui ualidissimas praefecturas obtinebant accipit, breuem moram precantium. Placitumque opperiri uiros praepollentis, atque interim Ctesiphon sedes imperii petita: sed ubi diem ex die prolatabant, multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten insigni regio euinxit.
XLIII
Ac si statim interiora ceterasque nationes petiuisset, oppressa cunctantium dubitatio et omnes in unum cedebant: adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artabanus contulerat, dedit spatium exuendi pacta. Nam Phraates et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut concelebrauerant, pars metu, quidam inuidia in Abdagaesen qui tum aula et nouo rege potiebatur ad Artabanum uertere; [2] isque in Hyrcanis repertus est, inluuie obsitus et alimenta arcu expediens. Ac primo tamquam dolus pararetur territus, ubi data fides reddendae dominationi uenisse, adleuatur animum et quae repentina mutatio exquirit. [3] Tum Hiero pueritiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, uim in Abdagaesis domo.
XLIV
Sensit uetus regnandi falsos in amore odia non fingere. Nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret, pergit properus et praeueniens inimicorum astus, amicorum paenitentiam; neque exuerat paedorem ut uulgum miseratione aduerteret. Non fraus, non preces, nihil omissum quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur. [2] Iamque multa manu propinqua Seleuciae aduentabat, cum Tiridates simul fama atque ipso Artabano perculsus distrahi consiliis, iret contra an bellum cunctatione tractaret. [3] Quibus proelium et festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disserunt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foueant. [4] Verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat, ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus misisset fortunam temptarent. Ea sententia ualuit, quia plurima auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignauus ad pericula erat. [5] Sed fugae specie discessum; ac principio a gente Arabum facto ceteri domos abeunt uel in castra Artabani, donec Tiridates cum paucis in Syriam reuectus pudore proditionis omnis exsoluit.
XLV
Idem annus graui igne urbem adficit, deusta parte circi quae Auentino contigua, ipsoque Auentino; quod damnum Caesar ad gloriam uertit exsolutis domuum et insularum pretiis. Milies sestertium in munificentia ea conlocatum, tanto acceptius in uulgum, quanto modicus priuatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri; eaque perfecta, contemptu ambitionis an per senectutem, haud dedicauit. [2] Sed aestimando cuiusque detrimento quattuor progeneri Caesaris, Cn. Domitius, Cassius Longinus, M. Vinicius, Rubellius Blandus delecti additusque nominatione consulum P. Petronius. Et pro ingenio cuiusque quaesiti decretique in principem honores; quos omiserit receperitue in incerto fuit ob propinquum uitae finem. [3] Neque enim multo post supremi Tiberio consules, Cn. Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fouebat impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuuenem inlicere pactoque matrimonii uincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur; nam etsi commotus ingenio simulationum tamen falsa in sinu aui perdidicerat.
XLVI
Gnarum hoc principi, eoque dubitauit de tradenda re publica, primum inter nepotes, quorum Druso genitus sanguine et caritate propior, sed nondum pubertatem ingressus, Germanici filio robur iuuentae, uulgi studia, eaque apud auum odii causa. Etiam de Claudio agitanti, quod is composita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens eius obstitit. [2] Sin extra domum successor quaereretur, ne memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et contumelias uerterent metuebat: quippe illi non perinde curae gratia praesentium quam in posteros ambitio. [3] Mox incertus animi, fesso corpore consilium cui impar erat fato permisit, iactis tamen uocibus per quas intellegeretur prouidus futurorum; [4] namque Macroni non abdita ambage occidentem ab eo deseri, orientem spectari exprobrauit, et G. Caesari, forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae uitia et nullam eiusdem uirtutem habiturum praedixit. Simul crebris cum lacrimis minorem ex nepotibus complexus, truci alterius uultu, "occides hunc tu" inquit "et te alius." [5] Sed grauescente ualetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia uel noxia alieni consilii indigerent.
XLVII
Interim Romae futuris etiam post Tiberium caedibus semina iaciebantur. Laelius Balbus Acutiam, P. Vitellii quondam uxorem, maiestatis postulauerat; qua damnata cum praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium. [2] Dein multorum amoribus famosa Albucilla, cui matrimonium cum Satrio Secundo coniurationis indice fuerat, defertur impietatis in principem; conectebantur ut conscii et adulteri eius Cn. Domitius, Vibius Marsus, L. Arruntius. De claritudine Domitii supra memoraui; Marsus quoque uetustis honoribus et inlustris studiis erat. [3] Sed testium interrogationi, tormentis seruorum Macronem praesedisse commentarii ad senatum missi ferebant, nullaeque in eos imperatoris litterae suspicionem dabant, inualido ac fortasse ignaro ficta pleraque ob inimicitias Macronis notas in Arruntium.
XLVIII
Igitur Domitius defensionem meditans, Marsus tamquam inediam destinauisset, produxere uitam: Arruntius, cunctationem et moras suadentibus amicis, non eadem omnibus decora respondit: sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam tolerauisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium inuisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens. [2] Sane paucos ad suprema principis dies posse uitari: quem ad modum euasurum imminentis iuuentam? an, cum Tiberius post tantam rerum experientiam ui dominationis conuulsus et mutatus sit, G. Caesarem uix finita pueritia, ignarum omnium aut pessimis innutritum, meliora capessiturum Macrone duce, qui ut deterior ad opprimendum Seianum delectus plura per scelera rem publicam conflictauisset? prospectare iam se acrius seruitium eoque fugere simul acta et instantia. [3] Haec uatis in modum dictitans uenas resoluit. Documento sequentia erunt bene Arruntium morte usum. [4] Albucilla inrito ictu ab semet uulnerata iussu senatus in carcerem fertur. Stuprorum eius ministri, Carsidius Sacerdos praetorius ut in insulam deportaretur, Pontius Fregellanus amitteret ordinem senatorium, et eaedem poenae in Laelium Balbum decernuntur, id quidem a laetantibus, quia Balbus truci eloquentia habebatur, promptus aduersum insontis.
XLIX
Isdem diebus Sex. Papinius consulari familia repentinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore. Causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsentationibus atque luxu perpulisset iuuenem ad ea quorum effugium non nisi morte inueniret. [2] Igitur accusata in senatu, quamquam genua patrum aduolueretur luctumque communem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum aliaque in eundem dolorem maesta et miseranda diu ferret, urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius lubricum iuuentae exiret.
L
Iam Tiberium corpus, iam uires, nondum dissimulatio deserebat: idem animi rigor; sermone ac uultu intentus quaesita interdum comitate quamuis manifestam defectionem tegebat. Mutatisque saepius locis tandem apud promunturium Miseni consedit in uilla cui L. Lucullus quondam dominus. [2] Illic eum adpropinquare supremis tali modo compertum. Erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non quidem regere ualetudines principis solitus, consilii tamen copiam praebere. Is uelut propria ad negotia digrediens et per speciem officii manum complexus pulsum uenarum attigit. [3] Neque fefellit: nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret. Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum Macroni firmauit. [4] Inde cuncta conloquiis inter praesentis, nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur. Septimum decimum kal. Aprilis interclusa anima creditus est mortalitatem expleuisse; et multo gratantum concursu ad capienda imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente adfertur redire Tiberio uocem ac uisus uocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent. [5] Pauor hinc in omnis, et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium fingere; Caesar in silentium fixus a summa spe nouissima exspectabat. Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae uestis iubet discedique ab limine. Sic Tiberius finiuit octauo et septuagesimo aetatis anno.
LI
Pater ei Nero et utrimque origo gentis Claudiae, quamquam mater in Liuiam et mox Iuliam familiam adoptionibus transierit. Casus prima ab infantia ancipites; nam proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti priuignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares uiguere; etiam frater eius Drusus prosperiore ciuium amore erat. [2] Sed maxime in lubrico egit accepta in matrimonium Iulia, impudicitiam uxoris tolerans aut declinans. Dein Rhodo regressus uacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et uiginti obtinuit. [3] Morum quoque tempora illi diuersa: egregium uita famaque quoad priuatus uel in imperiis sub Augusto fuit; occultum ac subdolum fingendis uirtutibus donec Germanicus ac Drusus superfuere; idem inter bona malaque mixtus incolumi matre; intestabilis saeuitia sed obtectis libidinibus dum Seianum dilexit timuitue: postremo in scelera simul ac dedecora prorupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur.