I
Si quis uestrum, patres conscripti, exspectat quas sim prouincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines ex prouinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit quid sentire me conueniat, cum quid mihi sentire necesse sit cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo minus utilis uobis sententia uideretur, ueniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. Nunc uero, patres conscripti, non parua adficior uoluptate, uel quod hoc maxime rei publicae conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat, uel quod habeo auctorem P. Seruilium, qui ante me sententiam dixit, uirum clarissimum et cum in uniuersam rem publicam tum etiam erga meam salutem fide ac beniuolentia singulari. Quod si ille, et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam uerborum grauitate esse notandos putauit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae seruiam. Quo animo unus quisque uestrum debet esse in illos, hoc ero: praecipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen uos communem semper uobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amouebo, ad ulciscendi tempora reseruabo.
II
Quattuor sunt prouinciae, patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio uidemus esse coniunctas, et Syria et Macedonia, quas uobis inuitis et oppressis pestiferi illi consules pro peruersae rei publicae praemiis occupauerunt. Decernendae nobis sunt lege Sempronia duae. Quid est quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii qui nunc obtinent ut non ante attigerint quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem uestram e ciuitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque uexarint. Omnia domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerint. Ad ipsas uenio prouincias; quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae multis uictoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter auaritiam pax erepta, uexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut uia illa nostra quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. Ita gentes eae quae, ut pace uterentur, uim argenti dederant praeclaro nostro imperatori, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum intulerunt. Iam uero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione conlectus omnis interiit.
III
Magno hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame morbo uastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris in patriam exercitumque expiatum esse uideatur. Atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio atque exercitu ita uexata est uix ut se possit diuturna pace recreare; cum interea quis uestrum hoc non audiuit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, uectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conuersum, urbem Byzantiorum uobis atque huic imperio fidelissimam hostilem in modum esse uexatam? quo ille, postea quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla ui a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putauit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. Omitto iuris dictionem in libera ciuitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas uirgines se in puteos abiecisse et morte uoluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non grauissima sint, sed quia nunc sine teste dico.
IV
Ipsam uero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum, efferuescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et ceruicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt: te imperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine Caluenti, ciuitas libera, et pro eximiis suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius legatus, uir fortis et innocens, interuenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. Quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? Emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras euerteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret; id emptum ita uendidisti ut aut ius non diceres aut bonis ciuis Romanos euerteres. Quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de prouincia disputo. Itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. Nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus uestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de prouincia quod agitur, id disputo. Huic uos non submittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut prouinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certauit ut nemo posset utrum proteruior an infelicior esset iudicare. An uero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in prouinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem uestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde aduentus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. Igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret.
V
Iam uero publicanos miseros - me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore! - tradidit in seruitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis seruituti. Statuit ab initio, et in eo perseuerauit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; uectigalis multos ac stipendiarios liberauit; quo in oppido ipse esset aut quo ueniret, ibi publicanum aut publicani seruum esse uetuit. Quid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in ciuis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper pro dignitate sua benignitate magistratuum sustentatus. Itaque, patres conscripti, uidetis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia, sed auaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque euersos publicanos: quibus quidem uos in his angustiis aerari tamen subueniatis necesse est, etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium, non solum bona sed etiam honestatem miseri deperdiderunt,quos non parsimonia, non continentia, non uirtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam. Quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimoni aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? An si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in prouincia diutius eum qui de sociis cum hostibus, de ciuibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam conlegam putet, quod ille uos tristitia uultuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se breui tempore perfecisse ne C. Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur.
VI
Hos uos de prouinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, prouinciarum uastitates, imperi maculas teneretis? At idem uos anno superiore hos eosdem reuocabatis, cum in prouincias peruenissent: quo tempore si liberum uestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, uestram auctoritatem, iis per quos erat amissa reuocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro scelere atque euersione patriae consecuti. Qua e poena si tum aliorum opibus, non suis, inuitissimis uobis euolarunt, at aliam multo maiorem grauioremque subierunt. Quae enim homini in quo aliqui, si non famae pudor, at supplici timor est grauior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegauit: primum homini sceleribus flagitiis contaminatissimo nihil esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis uelle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.
VII
Hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, Hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod est primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria gesta, et bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreuerat; constabat enim Graecum hominem ac leuem in ipsa prouincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notauit. Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta est), putet esse leuiorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus. Atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet et in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. "Faciam", inquit, "illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim". Si hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. Itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas prouincias habeant et eos quam primum uideamus quos animo aequo uidere non possumus.
VIII
Sed, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur, qua intercedi de prouinciis non licebit. Itaque hoc tempore amisso annus est integer uobis exspectandus; quo interiecto ciuium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur. Quod si essent illi optimi uiri, tamen ego mea sententia C. Caesari succedendum nondum putarem. Qua de re dicam, patres conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam. Negat me uir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Caesari: omnem illam tempestatem cui cesserim Caesare impulsore atque adiutore esse excitatam. Cui si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam quod exemplo fortissimorum et clarissimorum ciuium facere possim? An Ti. Gracchus - patrem dico, cuius utinam filii ne degenerassent a grauitate patria! -tantam laudem est adeptus, quod tribunus plebis solus ex toto illo conlegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iurauitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi uideri dignitate imperi quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset? Quis plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus alieni, inimici omnes Metelli: at ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei propter rationem Gallici belli prouinciam extra ordinem decernebant. Bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed nondum legibus, nondum iure certo, nondum satis firma pace deuinctae. Bellum adfectum uidemus et, uere ut dicam, paene confectum, sed ita ut, si idem extrema persequitur qui inchoauit, iam omnia perfecta uideamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas maximi belli reliquias ac renouatas audiamus. Ergo ego senator - inimicus, si ita uultis, homini - amicus esse, sicut semper fui, rei publicae debeo. Quid? si ipsas inimicitias depono rei publicae causa, quis me tandem iure reprehendet? praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla semper ex summorum hominum factis mihi censuerim petenda.
IX
An uero M. ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae uoce laudatus est quod cum M. Fuluio conlega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac uoluntate defenderent? Atque ut uetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibus eadem res publica reconciliauit quae alienarat. Multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Seruilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideret! Quae fuerunt inimicitiae in ciuitate grauiores quam Lucullorum atque Seruili? quas in uiris fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitas dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iouis Optimi Maximi, permotus cum auctoritate uestra tum illius P. Seruili incredibili grauitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? An ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae nouis nominibus gentium nationum locorum? Ardeo, mihi credite, patres conscripti, - id quod uosmet de me existimatis et facitis ipsi, - incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subuenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam uiderem, subire coegit atque excipere unum pro uniuersis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam. Quod uolent denique homines existiment: nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus.
X
Etenim si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere uoluerunt non inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit? Quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae ciuem fore putabam qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere uiolasset? Num est igitur dubium ex iis rebus quas is egit agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint? Ego me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse uobiscum; sed nunc isdem uobis adsentior cum quibus antea sentiebam. Vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia noua condemnastis, C. Caesari supplicationes decreuistis numero ut nemini uos ex bello, honore ut omnino nemini. Cur igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? Reduxit ordo amplissimus, et ordo is qui est et publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. Vos sequor, patres conscripti, uobis obtempero, uobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum uidebatis: postea quam rebus gestis mentis uestras uoluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae uestrae sed etiam laudatorem uidistis.
XI
Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa decrerim quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum decreui sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus. In quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis, - mihi enim estis adsensi cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierum decem decreuistis - sum Cn. Pompei uirtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus. Ergo in illa supplicatione quam ego decreui, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas uerborum, honos et nouitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est. Relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decreui solum sed etiam ut uos decerneretis laboraui, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui. Tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. Illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putaui. Actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis uerborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.
XII
At ego idem nunc in prouinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum in superioribus causis hominis ornamenta adiumento fuerint, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moueat. Nam ipse Caesar quid est cur in prouincia commorari uelit, nisi ut ea quae per eum ad fecta sunt perfecta rei publicae tradat? Amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, uictoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. Quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot uictoriis praestabilius, quid Oceano longius inueniri potest? An reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missus, an apud senatum a quo ornatus est? An dies auget eius desiderium, an magis obliuionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo interuallo uiriditatem? Qua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de prouincia deuocent: ad gloriam deuocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem. Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud uellet, rei publicae consulere oporteret? Ego uero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in prouinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis uacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli? Iam diu mare uidemus illud immensum, cuius feruore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et uiae militares iam tenebantur, uirtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in prouincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus nouis prouinciis ipsa cingatur. Possum de omni regione, de omni genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut uix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut uictoria nostra imperioque laetetur.
XIII
Bellum Gallicum, patres conscripti, C. Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. Semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam lacessendas putauerunt. Ipse ille C. Marius, cuius diuina atque eximia uirtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subuenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetrauit. Modo ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus uir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea uictoria contentus re publica metu liberata quieuit. C. Caesaris longe aliam uideo fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum uidebat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam. Itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Heluetiorum proeliis felicissime decertauit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis nullae nobis antea litterae, nulla uox, nulla fama notas fecerat, has noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. Semitam tantum Galliae tenebamus antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. Nemo sapienter de re publica nostra cogitauit, iam inde a principio huius imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret; sed propter uim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum. Restitimus semper lacessiti: nunc denique est perfectum ut imperi nostri terrarumque illarum idem esset extremum.
XIV
Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo diuino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. Quae iam licet considant! nihil est enim ultra illam altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit Italiae pertimescendum. Sed tamen una atque altera aestas uel metu uel spe uel poena uel praemiis uel armis uel legibus potest totam Galliam sempiternis uinculis adstringere: impolitae uero res et acerbae si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renouandum bellum reuirescent. Qua re sit in eius tutela Gallia cuius fidei uirtuti felicitati commendata est. Qui si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam in ciuitate sibi propositam uidet, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret si in Capitolium inuehi uictor cum illa insigni laurea gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici uelle: cum uero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus peruenire quam non explere susceptum rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam reuocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus.
XV
Nam illae sententiae uirorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. Qui ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere legem quam esse legem neget, et, quae pars prouinciae sit cui non possit intercedi, hanc se auellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non uiolet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. Alter belli Gallici rationem habet, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque seruat; praefinit enim successori diem. Quamquam mihi nihil uidetur alienius a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul kalendis Ianuariis habere prouinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere uideatur. Fuerit toto in consulatu sine prouincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta prouincia. Sortietur an non? Nam et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. Proficiscetur paludatus? Quo? quo peruenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario prouinciam non habebit: kalendis ei denique Martiis nascetur repente prouincia. Ac tamen his sententiis Piso in prouincia permanebit. Quae cum grauia sunt tum nihil grauius illo, quod multari imperatorem deminutione prouinciae contumeliosum est, neque solum summo in uiro sed etiam mediocri in homine ne accidat prouidendum.
XVI
Ego uos intellego, patres conscripti, multos decreuisse eximios honores C. Caesari et prope singularis. Si quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac diuini fuistis. Neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per uos esset adeptus putarit. Nemo umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. Sed homines aut propter indignitatem suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari belle gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati uolunt, non modo non repellendi sunt uerum etiam expetendi. Monemur a fortissimo uiro atque optimo post hominum memoriam consule ut prouideamus ne citerior Gallia nobis inuitis alicui decernatur post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. Quam ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen uehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. Nam ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis aut nouis rebus ornatus per manus hanc prouinciam tradat ei cui minime uos uelitis, per quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. Postremo quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, uideo. Praestare hoc senator debeo, quantum possum, ne quis uir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse uideatur. Atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa.
XVII
Sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar, explicare breuiter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. Ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. Postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus. Consul ille egit eas res quarum me participem esse uoluit; quibus ego si minus adsentiebar, tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. Me ille ut quinqueuiratum acciperem rogauit; me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse uoluit; mihi legationem quam uellem, quanto cum honore uellem, detulit. Quae ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae repudiaui. Quam sapienter, non disputo; multis enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire et popularis impetus populari praesidio propulsare possem, quamuis excipere fortunam, subire uim atque iniuriam malui quam aut a uestris sanctissimis mentibus dissidere aut de meo statu declinare. Sed non is solum gratus debet esse qui accepit beneficium, uerum etiam is cui potestas accipiendi fuit. Ego illa ornamenta quibus ille me ornabat decere me et conuenire iis rebus quas gesseram non putabam; illum quidem amico animo me habere eodem loco quo principem ciuium, suum generum, sentiebam. Traduxit ad plebem inimicum meum siue iratus mihi, quod me secum ne in beneficiis quidem uidebat posse coniungi, siue exoratus. Ne haec quidem fuit iniuria. Nam postea me ut sibi essem legatus non solum suasit, uerum etiam rogauit. Ne id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar.
XVIII
Ergo adhuc magis est mihi uerendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur. Ecce illa tempestas, caligo bonorum et subita atque improuisa formido, tenebrae rei publicae, ruina atque incendium ciuitatis, terror iniectus Caesari de eius ac is, metus caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia. Si non sum adiutus, non debui; si desertus, sibi fortasse prouidit; si etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut uolunt, uiolata amicitia est, accepi iniuriam, inimicus esse debui, non nego: sed si idem ille tum me saluum esse uoluit cum uos me ut carissimum filium desiderabatis, et si uos idem pertinere ad causam illam putabatis uoluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et si illius uoluntatis generum eius habeo testem, qui idem Italiam in municipiis, populum Romanum in contione, uos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam salutem incitauit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de uoluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne uobis uideor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim euellere, ex animo quidem certe excidere? Ego uero, si mihi non licet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse, si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis uidetur, utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad uitandam uituperationem ualet, hominem me esse gratum, et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum beniuolentia commoueri.
XIX
A uiris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium uelint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnaui antea neque defendi, meo iam iure possim defendere. Nam summi ciuitatis uiri, quorum ego consilio rem publicam conseruaui, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed saluis auspiciis rogatam esse dicebant. Itaque uir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit grauiter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. Mihi ipsi omnino perhonorificum est discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. Nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo seruarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse seruatum? Qui si plebeius omnino esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus ratus sed etiam perniciosissimae res, auspiciorum religione conseruata, iure latae uidebuntur? Qua re aut uobis statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, non omnibus fastis legem ferri licere; cum lex feratur, de caelo seruari, obnuntiari, intercedi licere; censorium iudicium ac notionem et illud morum seuerissimum magisterium non esse nefariis legibus de ciuitate sublatum; si patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia fuisse; aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea iura quae ipsi in perditis non exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Caesari lata sit ut easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint euersae ac perditae ciuitatis.
XX
Extremum illud est. Ego, si essent