I
Si, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognoui, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea uictoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum uestitum sine ulla dubitatione censerem, Ante uero quam sit ea res quam auidissime ciuitas exspectat adlata, laetitia frui satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad uestitum confectae uictoriae reseruate. Confectio autem huius belli est D. Bruti salus. quae autem est ista sententia ut in hodiernum diem uestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? Nos uero cum semel ad eum quem cupimus optamusque uestitum redierimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. Nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere. Atque animaduerto, patres conscripti, quosdam huic fauere sententiae quorum ea mens idque consilium est ut, cum uideant gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redierimus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteritatique prodatur propter unius ciuis periculum populum Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse ad togas. Tollite hanc: nullam tam prauae sententiae causam reperietis. Vos uero, patres conscripti, conseruate auctoritatem uestram, manete in sententia, tenete uestra memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius uiri fortissimi et maximi uita positum esse discrimen.
II
Ad D. Brutum liberandum legati missi principes ciuitatis qui illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet eiusdem D. Bruti conseruandi gratia consul sortitu ad bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem ualetudinis animi uirtus et spes uictoriae confirmauit; Caesar, cum exercitu per se comparato cum primum his pestibus rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oreretur profectus est ad eundem Brutum liberandum uicitque dolorem aliquem domesticum patriae caritate. Quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus consultis faciendis grauissimis in Antonium, nobis cohortandis, populo Romano ad causam libertatis uocando, nisi ut D. Brutus liberaretur? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una uoce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati anteferret. Quod sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed spei fructum rei conuenit et euento reseruari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut uim fortunae stultitia contempsisse uideamur. Sed quoniam significatio uestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras ueniam quae sunt a consulibus et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero.
III
Imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum uel madefacti potius duobus consulum, tertio Caesaris proelio. Si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si ciuium. Quo usque - igitur is qui omnis hostis scelere superauit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere uoltis dubitantis utrum in ciue an in hoste figantur. Supplicationem decernitis: hostem non appellatis. Gratae uero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae uictimae, cum interfecta sit ciuium multitudo! "De improbis" inquit "et audacibus." Nam sic eos appellat clarissimus uir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli interneciui notae. Testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt uicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim uitiis adfectos et talibus malos aut audacis appellare consuetudo solet. Bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibus - quamquam ruit ipse suis cladibus - pestem, uastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declarauit in Parmensium calamitate, quos optimos uiros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum uel, si etiam di oderunt quos oportet, deorum. Refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. Quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore subierunt, easdem per uim laetantur aliis se intulisse. Sed uis calamitosa est quam illis obtulerunt: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est uita. Est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium uictam esse fateatur?
IV
Qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus. Si uero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas egestates latrocini sui concupiuit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diuiserat? Recordamini, per deos immortalis! Patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus rumoribus improbissimis dissipatis. Quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? Aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. Haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? Grauius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc uolgari contentus uix sum, leuiore non utar. Itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Seruiliusque decreuerit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. Sed hoc primum faciam ut imperatores appellem eos quorum uirtute, consilio, felicitate maximis periculis seruitutis atque interitus liberati sumus. Etenim cui uiginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? Quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos peruolgatusque tribuendus eis quibus etiam noui singularesque debentur.
V
An si quis Hispanorum aut Gallorum aut Thraecum mille aut duo milia occidisset, illum hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta - ita, inquam, hostium, quamuis hoc isti hostes domestici nolint - clarissimis ducibus supplicationum honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus? Quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ouantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit? Is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac uerus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu ciuitatis datur. Nam siue in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, siue uni gratias agebant, eo maius, siue utrumque, nihil magnificentius cogitari potest. Tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. Equidem inuitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. Nonne satis est ab hominibus uirtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et inuidia quaeretur? Scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me Parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. In aliquem credo, hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. An uero ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, euerterim, adflixerim, ipse exstiterim repente Catilina? Quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? Quemquamne fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui crederet? Vnde igitur ista suspicio uel potius unde iste sermo?
VI
Cum, ut scitis, hoc triduo uel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii ciues unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. Ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum ciuitatis putabant. Quod ut cum inuidia mea fieret et cum uitae etiam periculo, famam istam fascium dissipauerunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. Quod cum esset quasi mea uoluntate factum, tum in me impetus conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset uestrum omnium consecuta. Quae res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius sceleris fons aperietur. Itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. In qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium uellet, una uoce cuncta contio declarauit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. Post hanc habitam contionem duabus tribusue horis optatissimi nuntii et litterae uenerunt: ut idem dies non modo iniquissima me inuidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit. Haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim - male enim mecum ageretur, si parum uobis essem sine defensione purgatus - quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium ciuium uirtutem imitatione dignam, non inuidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus solebat, multis apertus cursus ad laudem.
VII
Vtinam quidem illi principes uiuerent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inuiti uidebant! Hoc uero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare uideam, alios parum constanter in suscepta causa permanere ac sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari? Quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si uitiis cum uirtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in uiris fortibus uirtus uirtute superatur. Tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me uincas, ipse pessime senties? aut, si ad me bonorum concursum fieri uidebis, ad te improbos inuitabis? Nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, quem numquam expetiui, quid tandem mihi esset optatius? Ego enim malis sententiis uinci non possum, bonis forsitan possim et libenter. Haec populum Romanum uidere, animaduertere, iudicare quidam moleste ferunt. Poteratne fieri ut non proinde homines de quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de uniuerso senatu populus Romanus uerissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, auent audire quid quisque senserit: ita de quoque ut quemque meritum arbitrantur existimant. Memoria tenent me ante diem XIII. kalendas Ianuarias principem reuocandae libertatis fuisse; me ex kalendis Ianuariis ad hanc horam inuigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni tempore uerae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P. Ventidium, cum alii praetorem, ego semper hostem. Has in sententias meas si consules discessionem facere uoluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent.
VIII
Sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet uerum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes uerbis notari, sententiis nostris hostis iudicari. Antea cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. Ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus. Supplicationem modo qui decreuit, idem imprudens hostis iudicauit; numquam enim in ciuili bello supplicatio decreta est. Decretam dico? ne uictoris quidem litteris postulata est. Ciuile consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos uoluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis mentio nulla. Graue bellum Octauianum insecutum est: supplicatio Cinnae nulla uictori. Cinnae uictoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. Ad te ipsum, P. Seruili, num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione uoluit referre? Profecto noluit. At misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae uero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim ciuis pugna illa sustulerat quibus non modo uiuis sed etiam uictoribus incolumis et florens "ciuitas esse posset. Quod idem contigerat superioribus bellis ciuilibus. Nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conseruationem ciuium nouo et inaudito genere decreta est. Quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est.
IX
Quod ergo ille re, id ego etiam uerbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam deuicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico, [cum uictores appello imperatores]. Quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? Est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum uirtutis atque uictoriae. Quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et uisceribus auertit. Vnius autem diei quot et quantae uirtutes, di immortales, fuerunt! Princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. Cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. Sed cum libertatis auida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis uolneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae uitam reseruauit. Ego uero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut uictoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen auertant!
X
Quid dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque uirtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex ueteranis docuit hoc proelio militibus eis qui Caesaris beneficia seruassent senatus populique Romani carum nomen esse. His uiginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iouis Optimi Maximi ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae uitae sanguinique imminentis prostrauit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaueribus parricidarum cum paucis fugientem uidit Antonium! An uero quisquam dubitabit appellare Caesarem imperatorem? Aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem uirtute superauit aetatem. Ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris uisa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam spem eius nominis deferebamus; quod cum est consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobauit. Hic ergo adulescens maximi animi, ut uerissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. Ita trium imperatorum uirtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conseruata.
XI
Decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis uerbis consequi potuero, complectar ipsa sententia. Est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus quamque grati. Quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renouanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi. Atque utinam, patres conscripti, ciuibus omnibus soluere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata reddemus. Sed id quidem restat, ut spero, uictoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. Sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari uidemur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum uirtutem memoria prosequi qui pro patria uitam profuderunt. Quorum de honore utinam mihi plura in mentem uenirent! Duo certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad uirorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum proximorum.
XII
Placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. Haec se prima latrocinio abrupit Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem uirtutis gloriam consecuta est. Quarta uictrix desiderat neminem: ex Martia non nulli in ipsa uictoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debita pro patria est potissimum reddita! Vos uero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, uos huic urbi genuisse uideatur. In fuga foeda mors est; in uictoria gloriosa. Etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet. Illi igitur impii quos occidistis etiam ad inferos poenas parricidi luent; uos uero qui extremum spiritum in uictoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. Breuis a natura uita nobis data est; at memoria bene redditae uitae sempiterna. Quae si non esset longior quam haec uita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? Actum igitur praeclare uobiscum, fortissimi, dum uixistis, nunc uero etiam sanctissimi milites, quod uestra uirtus neque obliuione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum sepulta esse poterit, cum uobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. Multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. Atque utinam maiora possemus, quando quidem a uobis maxima accepimus! Vos ab urbe furentem Antonium auertistis; uos redire molientem reppulistis. Erit igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae, diuinae uirtutis testes sempiternae, numquamque de uobis eorum qui aut uidebunt uestrum monumentum aut audient gratissimus sermo conticescet. Ita pro mortali condicione uitae immortalitatem estis consecuti.
XIII
Sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis ciuibus monumenti honore persoluitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt; liberis quod habebunt domestica exempla uirtutis; coniugibus quod eis uiris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic uirtutis similitudinem esse confident. Atque utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus, uel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et uaria impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara Virtutis. Quam ob rem maximum quidem solacium erit propinquorum eodem monumento declarari et uirtutem suorum et populi Romani pietatem et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum uirtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. Atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea uiuis uictoribusque cumulate, cum tempus uenerit, persoluenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.
XIV
Sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique uirtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela uersaretur, uolnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito, re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C. Caesar pro praetore, imperator, consilio diligentiaque sua castra feliciter defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum uirtute, imperio, consilio, grauitate, constantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque seruitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona fortunasque omnium liberosque conseruarint dimicatione et periculo uitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter amboue, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia puluinaria constituat: cumque uirtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum, cumque legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut plurimos caederent caderent non nulli, cumque sine ulla retractatione pro patria uitam profuderint; cumque simili uirtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiuerint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter amboue, si eis uideatur, eis qui sanguinem pro uita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem pecuniam dare, attribuere, soluere iubeant, ut testetur ad memoriam posteritatis sempiternam scelus crudelissimorum hostium militumque diuinam uirtutem, utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea soluantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si uiui uicissent qui morte uicerunt.