M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER IV

I.

Scr. Romae medio fere mense Sept. an. 57.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum primum Romam ueni fuitque cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putaui quam ut tibi absenti de reditu nostro gratularer. Cognoram enim, ut uere scribam, te in consiliis mihi dandis nec fortiorem nec prudentiorem quam me ipsum nec etiam pro perpetua mea in te obseruantia nimium in custodia salutis meae diligentem, eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum tulisse plurimumque operae studi diligentiae laboris ad conficiendum reditum meum contulisse. Itaque hoc tibi uere adfirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse; quem semel nactus nisi numquam dimisero, ac nisi etiam praetermissos fructus tuae suauitatis praeteriti temporis omnis exegero, profecto hac restitutione fortunae me ipse non satis dignum iudicabo. Nos adhuc, in nostro statu quod difficillime reciperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud uiros bonos gratiam magis quam optaramus consecuti sumus; in re autem familiari, quae quem ad modum fracta dissipata direpta sit non ignoras, ualde laboramus, tuarumque non tam facultatum, quas ego nostras esse iudico, quam consiliorum ad conligendas et constituendas reliquias nostras indigemus. Nunc etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam breui quae te puto potissimum ex meis litteris uelle cognoscere. Prid. Non. Sext. Dyrrachio sum profectus, ipso illo die quo lex est lata de nobis. Brundisium ueni Non. Sext. Ibi mihi Tulliola mea fuit praesto natali suo ipso die, qui casu idem natalis erat et Brundisinae coloniae et tuae uicinae Salutis; quae res animaduersa a multitudine summa Brundisinorum gratulatione celebrata est. A. d. III Id. Sext. cognoui, cum Brundisi essem, litteris Quinti fratris mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae, legem comitiis centuriatis esse perlatam. Inde a Brundisinis honestissime ornatus iter ita feci ut undique ad me cum gratulatione legati conuenerint. Ad urbem ita ueni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obuiam non uenerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare. Cum uenissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant; a qua plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebrauit in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit. Postridie in senatu, qui fuit dies Non. Sept., senatui gratias egimus. Eo biduo, cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis uerum etiam bonorum Pompeius uocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi. Cum abessent consulares, quod tuto se negarent posse sententiam dicere, praeter Messallam et Afranium, factum est senatus consultum in meam sententiam ut cum Pompeio ageretur ut eam rem susciperet lexque ferretur. Quo senatus consulto recitato continuo cum multitudo more hoc insulso et nouo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem; omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. dederunt. Postridie senatus frequens et omnes consulares; nihil Pompeio postulanti negarunt; ille legatos quindecim cum postularet, me principem nominauit et ad omnia me alterum se fore dixit. Legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur; alteram Messius, qui omnis pecuniae dat potestatem et adiungit classem et exercitum et maius imperium in prouinciis quam sit eorum qui eas obtineant. Illa nostra lex consularis nunc modesta uidetur, haec Messi non ferenda; Pompeius illam uelle se dicit, familiares hanc. Consulares duce Fauonio fremunt; nos tacemus, et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt. Qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habebimus, superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, demolientur ... suo nomine locabunt, rem totam aestimabunt. Ita sunt res nostrae, "ut in secundis fluxae, ut in aduersis bonae". In re familiari ualde sumus, ut scis, perturbati. Praeterea sunt quaedam domestica quae litteris non committo. Quintum fratrem insigni pietate uirtute fide praeditum sic amo ut debeo. Te exspecto et oro ut matures uenire eoque animo uenias ut me tuo consilio egere non sinas. Alterius uitae quoddam initium ordimur. Iam quidam qui nos absentis defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte inuidere. Vehementer te requirimus.

II.

Scr. Romae mense Oct. an. 57.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur, peto a te ut id non modo neglegentiae meae sed ne occupationi quidem tribuas; quae etsi summa est, tamen nulla esse potest tanta ut interrumpat iter amoris nostri et offici mei. Nam ut ueni Romam, iterum nunc sum certior factus esse cui darem litteras; itaque has alteras dedi. Prioribus tibi declaraui aduentus noster qualis fuisset et quis esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent, "ut in secundis fluxae, ut in aduersis bonae". Post illas datas litteras secuta est summa contentio de domo. Diximus apud pontifices prid. Kal. Oct. ; acta res est accurate a nobis et, si umquam in dicendo fuimus aliquid aut etiam si numquam alias fuimus, tum profecto doloris magnitudo uim quandam nobis dicendi dedit; itaque oratio iuuentuti nostrae deberi non potest; quam tibi, etiam si non desideras, tamen mittam cito. Cum pontifices decressent ita, SI NEQVE POPVLI IVSSV NEQVE PLEBIS SCITV IS QVI SE DEDICASSE DICERET NOMINATIM EI REI PRAEFECTVS ESSET NEQVE POLPVLI IVSSV AVT PLEBIS SCITV ID FACERE IVSSVS ESSET VIDERI POSSE SINE RELIGIONE EAM PARTEM AREAE mihi RESTITVI, mihi facta statim est gratulatio (nemo enim dubitabat quin domus nobis esset adiudicata), cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit; nuntiat populo pontifices secundum se decreuisse, me autem ui conari in possessionem uenire; hortatur ut se et Appium sequantur et suam Libertatem ui defendant. Hic cum etiam illi infimi partim admirarentur, partim inriderent hominis amentiam (ego statueram illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto porticum Catuli restituendam locassent), Kal. Oct. habetur senatus frequens. Adhibentur omnes pontifices qui erant senatores; a quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus quaesiuit quid essent in decernendo secuti. Tum M. Lucullus de omnium conlegarum sententia respondit religionis iudices pontifices fuisse, legis esse senatum; se et conlegas suos de religione statuisse, in senatu de lege statuturos cum senatu. Itaque suo quisque horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputauit. Tum ad Clodium uentum est; cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare. Cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus intercessit. De intercessione statim ambo consules referre coeperunt; cum sententiae grauissimae dicerentur, senatui placere mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi, si quae uis esset facta senatum existimaturum eius opera factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam ueterem fabulam rediit: abiecta toga se ad generi pedes abiecit. Ille noctem sibi postulauit; non concedebant (reminiscebantur enim Kal. Ian.); uix tandem tibi de mea uoluntate concessum est. Postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. Deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus. Nobis superficiem aedium consules de consili sententia aestimarunt HS uicies, cetera ualde inliberaliter, Tusculanam uillam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quinquaginta milibus; quae aestimatio non modo uehementer ab optimo quoque sed etiam a plebe reprehenditur. Dices "Quid igitur causae fuit?" Dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque uehementius postularim; sed non est id (nam hoc quidem etiam profuisset), uerum idem, mi T. Pomponi, idem inquam illi (quos ne tu quidem ignoras) qui mihi pinnas inciderant nolunt easdem renasci; sed, ut spero, iam renascuntur. Tu modo ad nos ueni; quod uereor ne tardius interuentu Varronis tui nostrique facias. Quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce. Ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer. Quod nisi uellem mihi esset integrum ut, si comitia censorum proximi consules haberent, petere possem, uotiuam legationem sumpsissem prope omnium fanorum lucorum; sic enim nostrae rationes utilitates meae postulabant. Sed uolui meam potestatem esse uel petendi uel ineunte aestate exeundi, et interea me esse in oculis ciuium de me optime meritorum non alienum putaui. Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem ualde impedita. Domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia; reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec uidere; Tusculanum proscripsi, etsi suburbano non facile careo. Amicorum benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu absens nos praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus. Quo in genere nunc uehementer laboratur. Cetera quae me sollicitant mystikotera sunt. Amamur a fratre et a filia. Te exspectamus.

III.

Scr. Romae VIII Kal. Dec. an. 57.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Auere te certo scio cum scire quid hic agatur tum ea a me scire, non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram quae geruntur, et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino uitae status. Armatis hominibus a. d. III Non. Nou. expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli, quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene peruenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium. Ille demens ruere; post hunc uero furorem nihil nisi caedem inimicorum cogitare, uicatim ambire, seruis aperte spem libertatis ostendere. Etenim antea, cum iudicium nolebat, habebat ille quidem difficilem manifestamque causam sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios deriuare, poterat etiam aliquid iure factum defendere; post has ruinas incendia rapinas desertus a suis uix iam Decimum dissignatorem, uix Gellium retinet, seruorum consiliis utitur, uidet, si omnis quos uult palam occiderit, nihilo suam causam difficiliorem quam adhuc sit in iudicio futuram. Itaque a. d. III Id. Nou., cum Sacra uia descenderem, insecutus est me cum suis. Clamor lapides fustes gladii; et haec improuisa omnia. Discessi in uestibulum Tetti Damionis. Qui erant mecum facile operas aditu prohibuerunt; ipse occidi potuit, sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet. Ille omnium uocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi uideret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit. Nam Milonis domum, eam quae est in Cermalo, prid. Id. Nou. expugnare et incendere ita conatus est ut palam hora quinta cum scutis homines et eductis gladiis, alios cum accensis facibus adduxerit. Ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam impugnationem sumpserat. Tum ex Anniana Milonis domo Q. Flaccus eduxit uiros acris; occidit homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos; ipsum cupiuit, sed ille ex interiore parte aedium Sullae se in ... Senatus postridie Idus; domi Clodius; egregius Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus exemit adiuuante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia uitae tuae uerissimae litterae. Sestius furere. Ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. Milo proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut totam nostram causam areae incendiorum periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, proscripsit se per omnis dies comitialis de caelo seruaturum. Contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi. Haec tamen summa: nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura. A. d. XII Kal. Dec. Milo ante mediam noctem cum manu magna in campum uenit; Clodius cum haberet fugitiuorum delectas copias, in campum ire non est ausus; Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia summa cum gloria; contentio fratrum trium turpis, fracta uis, contemptus furor. Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; nihil esse quod in campum nocte ueniretur; se hora prima in comitio fore. Itaque a. d. XI Kal. [Ian.] in comitium Milo de nocte uenit; Metellus cum prima luce furtim in campum itineribus prope deuiis currebat: adsequitur inter lucos hominem Milo, obnuntiat; ille se recepit magno et turpi Q. Flacci conuicio. A. d. X Kal. nundinae; contio biduo nulla. V. A. d. VIII Kal. haec ego scribebam hora noctis nona; Milo campum iam tenebat; Marcellus candidatus ita stertebat ut ego uicinus audirem; Clodi uestibulum uacuum sane mihi nuntiabatur; e ... pauci pannosi sine lanterna. Meo consilio omnia illi fieri querebantur, ignari quantum in illo heroe esset animi, quantum etiam consili. Miranda uirtus est. Noua quaedam diuina mitto, sed haec summa est: comitia fore non arbitror; reum Publium, nisi ante occisus erit, fore a Milone puto; si se in turba ei iam obtulerit, occisum iri ab ipso Milone uideo. Non dubitat facere, prae se fert; casum illum nostrum non extimescit; numquam enim cuiusquam inuidi et perfidi consilio est usurus nec inerti nobili crediturus. Nos animo dumtaxat uigemus etiam magis quam cum florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus. Quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus; qua re adpropera.

IV.

Scr. Romae III Kal. Febr. an. 56.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Periucundus mihi Cincius uenit a. d. III Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. Quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum aduentum suauissimum exspectatissimumque esse. Qua re aduola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias. Cetera coram agemus; haec properantes scripsimus. Quo die uenies, utique fac cum tuis apud me sis. IVa Scr. Anti mense Iun. (ut uid.) an. 56.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Perbelle feceris si ad nos ueneris. Offendes dissignationem Tyrannionis mirificam librorum meorum, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram. Et uelim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos uos Graeci, ut opinor, sillybous appellatis. Sed haec, si tibi erit commodum. Ipse uero utique fac uenias, si potes in his locis adhaerescere et Piliam adducere; ita enim et aequum est et cupit Tullia. Me dius fidius ne tu emisti lochon praeclarum; gladiatores audio pugnare mirifice; si locare uoluisses, duobus his muneribus te liberasses. Sed haec posterius. Tu fac uenias; et de librariis, si me amas, diligenter.

V.

Scr. Anti mense Iun. (ut uid.) an. 56.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ain tandem? Me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? Cur igitur cuiquam misi prius? Vrgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. Quin etiam (iam dudum enim circumrodo quod deuorandum est) subturpicula mihi uidebatur esse palinoidia. Sed ualeant recta uera honesta consilia. Non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut uolunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. Senseram noram inductus relictus proiectus ab iis; tamen hoc eram animo, ut cum iis in re publica consentirem. Idem erant qui fuerant; uix aliquando te auctore resipiui. Dices eatenus te suasisse qua tacerem, non etiam ut scriberem. Ego me hercule mihi necessitatem uolui imponere huius nouae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt inuidere. Sed tamen modici fuimus "apotheosei", ut scripsisti): erimus uberiores si et ille libenter accipiet et ii subringentur qui uillam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, uendere aiunt oportuisse (sed quid ad hos?); et quibus sententiis dixi quod ei ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei uoluntatem dixisse. Finis sit; quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui possunt diligamur. Dices "Vellem iam pridem". Scio te uoluisse et me asinum germanum fuisse. Sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. Domum meam quod crebro inuisis est mihi ualde gratum. Viaticam Crassipes praeripit. †Tu† de uia recta in hortos; uidetur commodius; ad te postridie scilicet; quid enim tua? sed uiderimus. Bibliothecam mihi tui pinxerunt ... constructione et sillybis; eos uelim laudes.

VI.

Scr. Anti mense Iun. (ut uid.) an. 56.

CICERO ATTICO SALVTEM.

De Lentulo scilicet sic fero ut debeo. Virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus, nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur, quod ipsius uicem minime dolemus, non ut Saufeius et uestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio uideatur ex eius incendio esse ereptus. Nam quid foedius nostra uita, praecipue mea? Nam tu quidem, etsi es natura politikos, tamen nullam habes propriam seruitutem, communi uteris omnium; ego uero, qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, seruus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? Quo sum scilicet, hoc etiam acriore, quod ne dolere quidem possum ut non in te ingratus uidear. Quid si cessare libet et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. Ergo erimus opadoi, qui tagoi esse noluimus? Sic faciendum est, tibi enim ipsi (cui utinam semper paruissem!) sic uideo placere. Reliquum iam est "Spartan elaches, tautan kosmei"; non me hercule possum, et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem maluit. Verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor, ut ista ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. A te litteras crebro ad me scribi uideo, sed omnis uno tempore accepi. Quae res etiam auxit dolorem meum; casu enim trinas ante legeram, quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat; ecce quartae fulmen! Sed ille, ut scripsi, non miser, nos uero miserrimi. Quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule ab incipiendo refugi, ne, qui uideor stulte inius amici intemperiem non tulisse, rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne bathytes mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio leuitatis habere uideatur. IV. Sed uiderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. Epistulam Lucceio quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (ualde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris inuisas, Vestorio aliquid significes; ualde enim est in me liberalis.

VII.

Scr. (ut uid.) in Arpinati c. Id. Apr. an. 56.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Nihil eukairoteron epistula tua, quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, ualde leuauit. Venerat horis duabus ante Chaerippus, mera mi monstra nuntiarat. De Apollonio quod scribis, qui illi di irati! Homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. Nam Terentius suo iure. De Metello "ouch hosie phthimenoisin...", sed tamen multis annis ciuis nemo erat mortuus †quid quidem tibi nummi meo periculo sint†. Quid enim uereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, uirum fecit non improbiorem quam fuit ipse. Qua re in hoc thecam nummariam non caute cum retexeris, in aliis eris cautior. Mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. Quid quaeris? equidem dolui; "ho d'ouk empazeto mython". Quid superest? etiam: puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.

VIII.

Scr. Anti mense Iun. (ut uid.) an. 56.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. Nam de raudusculo quod scribis, μήπω μέγ' εἴπης πρίν τελευτήσαντ' ἴδῃς. Aedificati tibi in agris nihil reperio; in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne uenale, ac proximum quidem nostris aedibus. Hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum: nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. Aei aristos philos oikos; postea uero quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita uidetur meis aedibus; qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit; nihil uenustius quam illa tua pegmata, postquam sillybis libros inlustrarunt. Vale. Et scribas ad me uelim de gladiatoribus, sed ita, bene si rem gerunt; non quaero, male si rem gesserunt. VIIIa Scr. in uilla, fort. Tusculana, priore parte (ut uid.) mensis Nou. an. 56.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Apenas uix discesserat, cum epistula. Quid ais? Putasne fore ut legem non ferat? Dic, oro te, clarius; uix enim mihi exaudisse uideor; uerum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. Ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus. De Trebonio prorsus tibi adsentior. De Domitio

σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν

οὕτως ὅμοιον γέγονεν

quam est ista περίστασις nostrae, uel quod ab isdem, uel quod praeter opinionem, uel quod uiri boni nusquam; unum dissimile, quod huic merito. Nam de ipso casu nescio an illud melius; quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? Si uero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeant quam factorum, quid illo miserius nisi res publica, in qua ne speratur quidem melius quicquam? De Natta ex tuis primum sciui litteris; oderam hominem. De poemate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinam? De Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans nostri semper fuit nec mihi umquam odio; satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi. Eum quia non uidebam abesse putabam: audiui ex Gauio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum. Percussit animum. Dices "tantulane causa?" Permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. Quid sit quod se a me remouerit, si modo remouit, ignoro. De eo quod me mones, ut et politikos me geram et ten eso grammen teneam, ita faciam; sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam. Tu uelim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum conuiuam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cottidie scribas; ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito. Cura ut ualeas.

IX.

Scr. Neapoli aut in itinere in Pompeianum IV Kal. Mai. an. 55.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Sane uelim scire num censum, impediant tribuni diebus uitiandis (est enim hic rumor) totaque de censura quid agant, quid cogitent. Nos hic cum Pompeio fuimus. Multa mecum de re publica, sane sibi displicens ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam iactans, hic quoque "ut loquebatur"; et opinor usque quaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi καὶ τόδε Φωκυλίδου. (Tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses; in nos uero suauis me hercule et effusus; uenit etiam ad me in Cumanum). Sed nihil minus uelle mihi uisus est quam Messanam consulatum petere; de quo ipso si quid scis uelim scire. Quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro inuisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suauissimum tecum haberes, ad te Non. Mai. uenturum. Ego me de Cumano moui a. d. V Kal. Mai.; eo die Neapoli apud Paetum. A. d. IIII Kal. Mai. iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.

X.

Scr. in Cumano IX Kal. Mai. an. 55.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno; si quid habes certius uelim scire. Ego hic pascor bibliotheca Fausti. Fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus; ne ista quidem desunt, sed me hercule ut ceteris oblectationibus deseror et taedet uoluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor, maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum uideo esse ambulandum. Sed de illa ambulatione fors uiderit aut si quis est qui curet deus: nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint uelim quod poterit inuisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere. Pompeius in Cumanum Parilibus uenit; misit ad me statim qui salutem nuntiaret. Ad eum postridie mane uadebam, cum haec scripsi.

XI.

Scr. in Cumano V Kal. Mai. an. 55.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas a. d. V Kal. Perge reliqua; gestio scire ista omnia. Etiam illud cuius modi sit uelim perspicias (potes a Demetrio): dixit mihi Pompeius Crassum a se in Albano exspectari a. d. IIII Kal.; is cum uenisset, Romam esse statim uenturos, ut rationes cum publicanis putarent; quaesiui gladiatoribusne; respondit ante quam inducerentur; id cuius modi sit aut nunc si scies aut cum is Romam uenerit ad me mittas uelim. Nos hic litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio) Dionysio, qui te omnisque uos salutat. "Οὐδὲν γλυκύτερον ἢ πάντ' εἰδέναι." Qua re, ut homini curioso, ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me uelim scribas. Non enim, ut uere loquamur, tam rebus nouis quam tuis litteris delector. Ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem, nec metuo tamen ne mihi sermo desit; ab isto magno opere delector. Tu Lucceio nostrum librum dabis. Demetri Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.

XII.

Scr. (ut uid.) Anti an. 55.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Egnatius Romae est; sed ego cum eo de re Halimeti uehementer Anti egi; grauiter se acturum cum Aquilio confirmauit; uidebis ergo hominem si uoles. Macroni uix uideor praesto esse posse; Idibus enim auctionem Larini uideo et biduum praeterea; id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi uelim. Sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum Pilia; prorsus id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deuersorio cenare; facio fraudem senatus consulto. Inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni; ibi te igitur uidebo et †promonebo†. Domus te nostra tota salutat.

XIII.

Scr. in Tusculano medio mense Nou. an. 55.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Nos in Tusculanum uenisse a. d. XVII Kal. Dec. uideo te scire; ibi nobis Dionysius praesto fuit. Romae a. d. XIII Kal. uolumus esse. Quid dico "uolumus?" immo uero cogimur: Milonis nuptiae. Comitiorum non nulla opinio est. Ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste; nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. Sed me hercule uelim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc skylmon scribas ad me quantum pote; ualde sum oxypeinos et, si quaeris, omnia mihi sunt eupepta. Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem; o hominem nequam! De libris oratoriis factum est a me diligenter; diu multumque in manibus fuerunt; describas licet. Illud etiam atque etiam te rogo, ten parousan katastasin typodos, ne istuc hospes ueniam.

XIV.

Scr. in Cumano aut Pompeiano medio mense Mai. an. 54.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d. VI Id. Mai. Puto te profectum esse tardius quam dixeras quod minus ualuisses; si iam melius uales, uehementer gaudeo. Velim domum ad te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses, cum ceteri tum Varronis; est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi ualde probabo. Et uelim si quid noui forte habes, maxime a Quinto fratre, deinde a e. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica (soles enim tu haec festiue odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas aliquid; numquam enim mihi tua epistula aut intempestiua aut loquax uisa est. Maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam primum reuisas. Dionysium iube saluere. Cura ut ualeas.

XV.

Scr. Romae VI Kal. Sext. an. 54.

CICERO ATTICO SALVTEM.

De Eutychide gratum, qui uetere praenomine, nouo nomine Titus erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus Dionysius M. Pomponius. Valde me hercule mihi gratum est Eutychidem tua erga me beneuolentia cognosse suam illam in meo dolore sympatheian neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse. Iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suauissimis abesse uoluisses. Sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. Sed uereor ne (te lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. Sed si uis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti; cum illis tamen, cum salui uenerint, Romae uiuere licebit. Auere te scribis accipere aliquid a me litterarum. Dedi, ac multis quidem de rebus hemerolegdon perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non uideris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror. Genus autem mearum ad te quidem litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum. Nunc Romanas res accipe. A. d. IIII Non. Quint. Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus; ex quo intellectum est trisareopagitas ambitum comitia interregnum maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absoluerunt XXII, condemnarunt XXVIII. Publius sane diserto epilogo criminans mentis iudicum mouerat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. Nos uerbum nullum; uerita est enim pusilla, quae nunc laborat? ne animum Publi offenderem. His rebus actis Reatini me ad sua Tempe duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M. Curio emissus interciso monte in Narem defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia. Vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem Aquas duxit. Redii Romam Fontei causa a. d. VII Id. Quint. Veni spectatum primum magno et aequabili plausu (sed hoc ne curaris; ego ineptus qui scripserim); deinde Antiphonti operam. Is erat ante manu missus quam productus; ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine uoce, nihil tam ... Verum haec tu tecum habeto. In Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. Quaeris nunc de Arbuscula; ualde placuit. Ludi magnifici et grati; uenatio in aliud tempus dilata. Sequere nunc me in campum. Ardet ambitus; sema de toi ereo: faenus ex triente Id. Quint. factum erat bessibus. Dices "Istuc quidem non moleste fero"; o uirum! O ciuem! Memmium Caesaris omnes opes confirmant; cum eo Domitium consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius fremit queritur; Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur. Exoche in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio consulum et Pompeius obsunt. Ea comitia puto fore ut ducantur. Tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis petituros; apud eum HS quingena deposuerunt, ut qui a Catone damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur. Haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur; sed ad te, V Kal. Sext. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia perscribam. Quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices. Messius defendebatur a nobis de legatione reuocatus (nam eum Caesari legarat Appius); Seruilius edixit ut adesset. Tribus habet Pomptinam Velinam Maeciam. Pugnatur acriter; agitur tamen satis. Deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum; parantur orationibus indices gloriosi. Fortasse accedent etiam consules designati; in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc iudicio ualde laborabit. Ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia; suspenso animo exspecto quid agat. Illud quidem sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos et iucundissimos esse. Dionysium uelim saluere iubeas et eum roges ut te hortetur quam primum uenias, ut possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire.

XVI.

Scr. Romae c. Kal. Quint. an. 54.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Occupationum mearum uel hoc signum erit, quod epistula librari manu est. De epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses, uel etiam significabant recte esse, quod erant abs te. Quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs te Buthroto datae; scire enim uolebam te commode nauigasse. Sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectauit: illa fuit grauis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, reddidit. Ad eam rescribam igitur, et hoc quidem primum: Paccio et uerbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis haberet; itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset. Nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus. Sed nosti genus dialogorum meorum: ut in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant nisi eius qui illis notus aut auditus esset. Hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli et Manili contuli; adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos Scaeuolam et Fannium. Itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos exoterikous uocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem; id quod intellego tibi placere. Vtinam modo conata efficere possim! Rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et grauem et plurimi oti, quo ego maxime egeo. Quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaeuolae, non eam temere demoui sed feci idem quod in Politeiai deus ille noster Plato: cum in Piraeum Socrates uenisset ad Cephalum, locupletem et festiuum senem, quoad primus ille sermo habetur adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset ad rem diuinam dicit se uehe discedere neque postea reuertitur. Credo Platonem uix putasse satis commodum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset: multo ego magis hoc mihi cauendum putaui in Scaeuola, qui et aetate et ualetudine erat ea qua eum esse meministi et iis honoribus ut uix satis decorum uideretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano. Et erat primi libri sermo non alienus a Scaeuolae studiis, reliqui libri technologian habent, ut scis; huic ioculatorem senem illum, ut noras, interesse sane nolui. De re Piliae quod scribis erit mihi curae; etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis, et in eo me etiam Tulliae meae uenditabo. Vestorio non desum; gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo; sed nescio qui, cum habeat duo facilis, nihil difficilius. Nunc ad ea quae quaeris de C. Catone. Lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri, neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. Iudicibus reiciendis dies a. d. V Non. Quint. De Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. Senatus consultum quod hi consules de prouinciis fecerunt, QVICVMQVE POSTHAC ..., non mihi uidetur esse ualiturum. De Messalla quod quaeris, quid scribam nescio; numquam ego uidi tam paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum Triarius reum fecit; si quaeris, nulla est magno opere commota sympatheia, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. Reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius ualeat amicis, adiuuetur tamen gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei gratia nitatur; quibus si non ualuerit, putant fore aliquem qui comitia in aduentum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto. Paccianae epistulae respondi: cognosce cetera. Ex fratris litteris incredibilia quaedam de Caesaris in me amore cognoui, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse munitos mirificis montibus. Etiam illud iam cognitum est, neque argenti scrupulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare. Paulus in medio foro basilicam iam paene texit isdem antiquis columnis, illam autem quam locauit facit magnificentissimam; Quid quaeris? Nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. Itaque Caesaris amici (me dico et Oppium, dirumparis licet) in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sescenties HS (cum priuatis non poterat transigi minore pecunia); efficiemus rem gloriosissimam. Iam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur; simul adiungetur huic operi uilla etiam publica. Dices "Quid mihi hoc monumentum proderit?"; at quid id laboramus? Habes res Romanas; non enim te puto de lustro, quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege Clodia fiunt quaerere. Nunc te obiurgari patere, si iure. Scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari. Mihi me hercule nihil uidebatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut ab his tot tuis, et tam longe, abesses. Sed haec mallem integra re tecum egisse; profecto enim aliquid egissem. Nunc reprimam susceptam obiurgationem; utinam ualeat ad celeritatem reditus tui! Ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod uidebatur istic te uisurus esse, putaui dandas esse litteras. Tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem uelim, et de Eutychide quid egeris.

XVII.

Scr. Romae partim prid. Kal. Oct., partim Kal. oct. an. 54.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Puto te existimare me non oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam, sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi uideo, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. Neque enim sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, †lepidum quo† excidat. Consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitauit quam ipse et suus competitor Domitius cum consulibus fecissent uti ambo HS quadringenties consulibus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis prouinciis consularibus scribendo adfuisse cum omnino ne senatus quidem fuisset. Haec pactio non uerbis sed nominibus et perscriptionibus in multorum tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis auctore Pompeio. Hic Appius erat idem, nihil sane iacturae; corruerat alter et plane, inquam, iacebat. Memmius autem dirempta coitione inuito Caluino plane refrixerat, et eo magis quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi ualde Caesari displicere. Messalla noster et eius competitor Domitius liberalis in populo ualde fuit, nihil gratius; certi erant consules. At senatus decreuit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant omnibus sortita in singulos candidatos. Magnus timor candidatorum. Sed quidam iudices, in his Opimius Veiento Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu populi iudicarent. Res recidit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de tacito iudicio ferretur. Venit legi dies; Terentius intercessit. Consules, qui illud leui bracchio egissent, rem ad senatum detulerunt. Hic Abdera non tacente me. Dices "Tamen tu non quiescis?"; ignosce, uix possum. Verum tamen quid tam ridiculum? Senatus decreuerat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si quis intercessisset, res integra referretur. Coepta ferri leuiter, intercessum non inuitis, res ad senatum; de ea re ita censuerunt, comitia primo quoque tempore haberi [censere]. Scaurus, qui erat paucis diebus illis absolutus cum ego partem causae ornatissime defendissem, obnuntiationibus per Scaeuolam interpositis singulis diebus usque ad prid. Kal. Oct., quo ego haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat; sed tamen, etsi uberior liberalitas huius, gratior esse uidebatur eorum qui occuparant. Cuperem uultum uidere tuum cum haec leges; nam profecto spem habes nullam haec negotia multarum nundinarum fore. Sed senatus hodie erat futurus, id est Kal. Oct. (iam enim luciscit); ibi loquetur praeter Ateium et Fauonium libere nemo; nam Cato aegrotat; de me nihil timueris, sed tamen promitto nihil. Quid quaeris aliud? iudicia, credo. Drusus Scaurus non fecisse uidentur. Tres candidati rei fore putabantur: Domitius a Memmio, Messalla a Q. Pompeio Rufo, Scaurus a Triario aut a L. Caesare. "Quid poteris" inquies "pro iis dicere?" Ne uiuam si scio; in illis quidem tribus libris quos tu dilaudas nihil reperio; †nunc, ut opinionem habeas rerum, ferendum est†.

XVIII.

Scr. Romae ex. mense Oct. an. 54.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quaeris ego me ut gesserim. Constanter et libere. "Quid? ille" inquies "ut ferebat?" Humaniter, meaeque dignitatis, quoad mihi satis factum esset, habendam sibi rationem putabat. "Quo modo ergo absolutus?' Proira prymna accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praeuaricatum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes; ac tamen XXXII condemnarunt, XXXVIII absoluerunt. Iudicia reliqua impendent; nondum est plane expeditus. Dices "Tu ergo haec quo modo fers?" Belle me hercule, et in eo me ualde amo. Amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinae ciuitatis; nulla est res publica quae delectet, in qua adquiescam. "Idne igitur" inquies "facile fers?" Id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus ciuitas fuerit, quae mihi gratia relata sit. Nullus dolor me angit unum omnia posse: dirumpantur ii qui me aliquid posse doluerunt. Multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque uita maxime est ad naturam, ad eam me refero, ad litteras et studia nostra. Dicendi laborem delectatione oratoria consolor; domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim. Fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur: uobis emphilosophesai possum. Locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; priuata modo et domestica nos delectant. Miram securitatem uidebis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus. Sed accipe alia. Res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam Gabinium apud timidos iudices adiuuit. Candidati consulares omnes rei ambitus; accedit etiam Gabinius, quem P. Sulla, non dubitans quin foris esset, postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. Sed omnes absoluentur, nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit (hoc tamen agitur seuerius). Itaque iudicia calent; M. Fuluius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem. Quid aliud noui? etiam: absoluto Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum Gabinium nescio quem (de Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia condemnarunt. Itaque dixit statim †resp. lege maiestatis; OVKOIMRIKAMAPHIEI† Pomptinus uult a. d. IIII Non. Nou. triumphare. Huic obuiam Cato et Seruilius praetores ad portam et Q. Mucius tribunus; negant enim latum de imperio, et est latum hercule insulse. Sed erit cum Pomptino Appius consul. Cato tamen adfirmat se uiuo illum non triumphaturum; id ego puto, ut multa eiusdem, ad nihilum recasurum. Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat. A Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. VIIII Kal. Nou. litteras datas a litore Britanniae proximo a. d. VI Kal. Oct. Confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia, exercitum ex Britannia reportabant. Q. Pilius erat iam ad Caesarem profectus. Tu, si aut amor in te est nostri ac tuorum aut ulla ueritas iS aut si etiam sapis ac frui tuis commodis cogitas, aduentare et prope adesse iam debes. Non me hercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? Quem quidem abs te, cum dies uenerit, et ego et Cicero meus flagitabit. Abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. V Id. Sext. datas.

XIX.

Scr. Romae ex. mense Nou. aut mense Dec. an. 54.

CICERO ATTICO SALVTEM.

O exspectatas mihi tuas litteras! o gratum aduentum! o constantiam promissi et fidem miram! o nauigationem amandam! Quam me hercule ego ualde timebam recordans superioris tuae transmissionis derrheis. Sed, nisi fallor, citius te quam scribis uidebo; credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse; quod cum secus sit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus ἀττικισμός ex interuallo regustandus? Quin tu huc aduolas et inuisis illius nostrae rei publicae germanae parietinas? Vide nummos ante comitia tributim uno loco diuisos palam, inde absolutum Gabinium, nunc totam rem publicam ad dictaturam fluere iustitio et omnium rerum licentia. Perspice aequitatem animi mei et lauda meam contemptionem Felicianae unciae et me hercule cum Caesare suauissimam coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem Quintum meum tuumque, di boni! Quem ad modum tractat honore dignitate gratia! Non secus ac si ego essem imperator. Hiberna legionis eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. Hunc tu non ames? Quem igitur istorum? Sed heus tu, scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Id. Ian.? Visum est hoc mihi ad multa quadrare. Sed quid plura? Coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo seruaui sed etiam aedificaui locum; quid quaeris? Ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius aduentu cumulus accedet. Quo die ad me uenies, fac, si me amas, apud me cum tuis maneas.