[C. IVLII CAESARIS] BELLVM AFRICVM

I

Caesar itineribus iustis confectis nullo die intermisso a. d. XIIII Kal. Ian. Lilybaeum peruenit statimque ostendit sese naues uelle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites uix DC. Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus uerberaret. Hoc eo consilio fecit nequis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus ut tempestates ad nauigandum idoneas non haberet. Nihilo tamen minus in nauibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius prouinciae nuntiarentur aduersariorum copiae: equitatus infinitus, legiones regiae IIII, leuis armaturae magna uis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures. Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat. Interim in dies et naues longae adaugeri. Et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum conuenire IIII, ueterana legio quinta, equitum ad II milia.

II

Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio uenerat, in naues longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem partem nauium antecedere iussit et insulam petere Aponianam quae est a Lilybaeo m. p. X; ipse paucos dies ibi commoratus bona paucorum publice uendit, deinde Allieno praetori qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis ipse nauem conscendit a. d. VI Kal. Ian. et reliquas naues statim est consecutus. Ita uento certo celerique nauigio uectus post diem quartum cum longis paucis nauibus in conspectum Africae uenit. Namque onerariae reliquae praeter paucas uento dispersae atque errabundae diuersa loca petierunt. Clupeam classe praeteruehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et oppida non longe a mari relinquit.

III

Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat aduersariorum cui praeerat C. Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu Hadrumetum progressus Cn. Piso cum Mauris circiter tribus milibus apparuit, ibi paulisper Caesar ante portum commoratus dum reliquae naues conuenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam consedit cohibetque omnes a praeda. Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad se defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum uectus natura loci perspecta rediit in castra. Nonnemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent uniuersi. Quod minime Caesarem fefellerat; namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.

IV

L. Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem. Itaque data facultate litteras conscribit et eas captiuo dat perferendas in oppidum ad Considium. Quo simulatque captiuus cum peruenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille "unde" inquit "istas?" Tum captiuus: ... "immo a Caesare". Tum Considius, "unus est" inquit "Scipio imperator hoc tempore populi Romani". Deinde in conspectu suo statim captiuum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas.

V

Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo aduentu conuulnerari exercitum uolebat et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erat accessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias uenire, non est uisa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne dum in ea re Caesar esset occupatus, circumuentus a tergo ab equitatu hostium laboraret.

VI

Itaque castra cum mouere uellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egressus et iter facere coeperat, occupant et eius agmen extremum insequi coeperunt. Quae res cum animaduersa esset, subito legionarii consistunt, et equites quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis, ex ueteranis quas secum habebat, in extremo agmine conlocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes uenire et pollicere frumentum paratosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam.

VII

Kal. Ianuariis inde mouit et peruenit ad oppidum Leptim liberam ciuitatem et immunem. Legati ex oppido obuiam ueniunt, libenter se omnia facturos quae uellet pollicentur. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis, nequis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum litus facit castra. Eodemque naues onerariae et longae nonnullae casu aduenerunt; reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum Vticam uersus petere uisae sunt. Interim Caesar a mari non digredi neque mediterranea petere propter nauium errorem equitatumque in nauibus omnem continere, ut arbitror ne agri uastarentur; aquam in naues iubet comportari. Remiges interim qui aquatum e nauibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis conuulnerarunt, nonnullos interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter conualles et subito existunt, non ut in campo comminus depugnent, sed ...

VIII

Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas prouincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim nauibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit. Interim ... cum X nauibus longis ad reliquas naues onerarias conquirendas quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci. Item C. Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam uersus quam aduersarii tenebant, cum parte nauium ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Haec ita imperabat unicuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet nec moram tergiuersatio. Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari - regium enim equitatum Scipio ex prouincia Africa alebat - tanta homines esse dementia ut malint regis esse uectigales quam cum ciuibus in patria in suis fortunis esse incolumes.

IX

Caesar a. d. IIII Non. Ian. castra mouet; Lepti sex cohortium praesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie uenerat, Ruspinam cum reliquis copiis conuertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum uillas frumentatum oppidanisque imperat ut plostra iumentaque omnia sequantur. Itaque magno numero frumenti inuento Ruspinam redit. Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne uacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.

X

Itaque ibi relicto P. Saserna fratre eius quem Lepti proximo oppido reliquerat, cum legione iubet comportari ligna in oppidum quam plurima. Ipse cum cohortibus VII quae ex ueteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub uesperum cum ea copia conscendit. Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ac tristimonia sollicitabantur. Parua enim cum copia et ea tironum neque omni exposita in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatumque innumerabilem se expositos uidebant neque quicquam solacium in praesentia neque auxilium in suorum consilio animum aduertebant, nisi in ipsius imperatoris uultu uigore mirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat. Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi procliuia omnes fore sperabant.

XI

Caesar una nocte in nauibus consumpta iam caelo albente cum proficisci conaretur, subito nauium pars de qua timebat, ex errore eodem conferebatur. Hac re cognita Caesar celeriter de nauibus imperat omnes egredi atque in litore armatos reliquos aduenientes milites exspectare. Itaque sine mora nauibus eis in portum receptis et aduectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam redit atque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXX frumentatum est profectus. Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe nauibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus uoluisse, ne casu imprudentes suae naues in classem aduersariorum inciderent, neque eam rem eos uoluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.

XII

Interim cum iam Caesar progressus esset a castris circiter milia passuum III, per speculatores et antecessores equites nuntiatur ei copias hostium haud longe ab sese uisas. Et hercule cum eo nuntio puluis ingens conspici coeptus est. Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum uniuersum cuius copiam habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum paruus numerus, ex castris arcessi atque ordinatim signa se leniter consequi; ipse antecedere cum paucis armatis. Iamque cum procul hostis conspici posset, milites in campo iubet galeari et ad pugnam parari; quorum omnino numerus fuit XXX cohortium cum equitibus MM, sagittariis CL.

XIII

Hostes interim quorum dux erat Labienus et duo Pacidei, aciem derigunt mirabili longitudine non peditum, sed equitum confertam, et inter eos leuis armaturae Numidas et sagittarios pedites interposuerant et ita condensauerant ut procul Caesariani pedestres copias arbitrarentur; dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmauerant. Interim Caesar aciem derigit simplicem ut poterat propter paucitatem; sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut prouiderent ne multitudine equitatus hostium circumuenirentur: existimabat enim se acie instructa cum pedestribus copiis dimicaturum.

XIV

Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moueret et cum suorum paucitate contra magnam uim hostium artificio magis quam uiribus decernendum uideret, subito aduersariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promouere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt. Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant. Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae leuis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt. Hic cum Caesariani in eos impetum fecissent, illorum equites refugiebant. Pedites interim resistebant, dum equites rursus cursu renouato peditibus suis succurrerent.

XV

Caesar nouo genere pugnae oblato cum animum aduerteret ordines suorum in procurrendo turbari - pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis uulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile uitabant - edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet. Equitatus interim Labieni suorum multitudine confisus Caesaris paucitatem circuire conatur: qui equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis conuulneratis paulatim cedere hostis magis magisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu circumuentis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes coniecti pugnare cogebantur.

XVI

Labienus in equo capite nudo uersari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: "quid tu" inquit "miles tiro, tam feroculus es? Vos quoque iste uerbis infatuauit? In magnum mehercule uos periculum impulit. Misereor uestri". Tum miles "non sum" inquit "tiro Labiene, sed de legione X ueteranus". Tum Labienus "non agnosco" inquit "signa decumanorum". Tum ait miles: "iam me quis sim intelleges", simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum uiribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi grauiter aduerso pectori adfixit et ait: "Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse". Omnium tamen animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula uitare.

XVII

Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conuersis cohortibus ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam diuidit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam uertit neque longius progressus ueritus insidias se ad suos recipit. Idem altera pars equitum peditumque Caesaris fecit. His rebus gestis ac procul hostibus repulsis conuulneratisque ad sua praesidia sese, sicut erat instructus, recipere coepit.

XVIII

Interim M. Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis MDC electis peditatusque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidio suis occurrunt. Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renouatis animis legionarios conuersis equitibus recipientes nouissimos adoriri et impedire coeperunt quominus se in castra reciperent. Hac re animaduersa Caesar iubet signa conuerti et medio campo redintegrari proelium. Cum ab hostibus eodem modo pugnaretur nec comminus ad manus rediretur Caesarique equites iumenta ex nausea recenti siti languore paucitate uulneribus defatigata ad insequendum hostem perseuerandumque cursum tardiora haberent dieique pars exigua esset iam reliqua, cohortibus equitibusque circumdatis cohortatus ut uno ictu contenderent neque remitterent, donec ultra ultimos colles hostes reppulissent atque eorum essent potiti. Itaque signo dato cum iam hoste languide tela neglegenterque mittente, subito immittit cohortes turmasque suorum; atque puncto temporis hostibus nullo negotio campo pulsis, post colle deiectis nacti locum atque ibi paulisper commorati, ita uti erant instructi, leniter se ad suas recipiunt munitiones. Itemque aduersarii male accepti tum demum se ad sua praesidia contulerunt.

XIX

Interim ea re gesta et proelio dirempto ex aduersariis perfugae plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque. Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu uenisse, ut nouo atque inusitato genere proelii tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumuenti opprimerentur, et ita Iubam dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum aduersariis Caesaris subministraturum ut etiam caedendo in ipsa uictoria defatigati uincerentur atque a suis superarentur, quippe qui †in illorum numero sibi confideret, primum quod audierat Romae legiones ueteranas dissentire neque in Africam uelle transire; deinde quod triennio in Africa suos milites consuetudine retentos fideles sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum leuisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a [Brundisio] transportauerat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis libertinis seruisque conscripserat, armauerat equoque uti frenato condocefecerat, praeterea regia auxilia; elephantes CXX equitatusque innumerabilis, deinde legiones conscriptae IIII et cuiusquemodi generis amplius XII milibus. Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio adhibito equitibus MDC, peditum ac leuis armaturae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus: his copiis prid. Non Ian., post diem VI quam Africam Caesar attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreius grauiter ictus ex acie recessit.

XX

Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus uallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex nauibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra euocare, uti si posset eadem ratione qua aduersarii, leuis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus nauibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias - audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur - officinas ferrarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fungere, sudes comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur. Etiam animum aduertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propter aduersariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentum aduersarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac uastatos esse.

XXI

Hac necessitate Caesar coactus priuatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat. Eo parce utebantur. Opera interim ipse cotidie circuire et alteras cohortes in statione habere propter hostium multitudinem. Labienus saucios suos, quorum maximus numerus fuit, iubet in plostris delegatos Hadrumetum deportari. Naues interim Caesaris onerariae errabundae male uagabantur incertae locorum atque castrorum suorum. Quas singulas scaphae aduersariorum complures adortae incendebant atque expugnabant. Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusque disposuit, quo tutius commeatus subportari posset.

XXII

M. Cato interim qui Vticae praeerat, Cn. Pompeium filium multis uerbis assidueque obiurgare non desistebat. "Tuus" inquit "pater istuc aetatis cum esset et animaduertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque ciuibus oppressam bonosque aut interfectos aut exilio multatos patria ciuitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus priuatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditusque deletam Italiam urbemque Romanam in libertatem uindicauit, idemque Siciliam Africam Numidiam Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliauit adulescentulusque atque eques Romanus triumphauit. Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus. Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?"

XXIII

His uerbis hominis grauissimi incitatus adulescentulus cum nauiculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Vtica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero seruorum liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit. In quo oppido praesidium fuit regium. Pompeio adueniente oppidani usque eo passi propius accedere, donec ad ipsas portas ac murum adpropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in mare nauesque passim compulerunt. Ita re male gesta Cn. Pompeius filius naues inde auertit neque postea litus adtigit classemque ad insulas Baleares uersus conuertit.

XXIV

Scipio interim cum his copiis quas paulo ante demonstrauimus, Vticae grandi praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi paucos dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni et Petrei copiis se coniungit, atque unis castris factis III milia passuum longe considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones uagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra uallum progressi essent, excipere. Ita omnes aduersarios intra munitiones continere. Quare Caesariani graui annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque per anni tempus in mari classes sine periculo uagari poterant. Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque uersus tenebant pabulique inopia premebantur. Qua necessitate coacti ueterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data uitam eorum producebant.

XXV

Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate non est uisum dari spatium conualescendi augendarumque eius opum. Itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio suis egressus e regno ire contendit. P. Sittius interim et rex Bocchus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admouere, Cirtamque oppidum opulentissimum eius regni adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret ut oppido excederent idque sibi uacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes. Inde progressus agros oppidaque uexare non destitit. Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est.

XXXVI

Caesar interim, cum de suo aduentu dubitatio in prouincia esset neque quisquam crederet ipsum, sed aliquem legatum in Africam cum copiis uenisse, conscriptis litteris circum prouinciam omnes ciuitates facit de suo aduentu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris deuenire et de aduersariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset statiuis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suis aduersariis gerere, ... instituit litterisque celeriter in Siciliam ad Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis imperauit ut sine mora ac nulla excusatione hiemis uentorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africani prouinciam perire funditusque euerti ab suis inimicis; quod nisi celeriter socis foret subuentum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare dispositos derectosque haberet. Nec mirum: animum aduertebat enim uillas exuri, agros uastari, pecus diripi, homines trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque ciuitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in seruitutem abripi; his se miseris suamque fidem implorantibus auxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites interim opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.

XXVII

Scipio interim elephantos hoc modo condoce facere instituit. Duas instruxit acies, unam funditorum contra elephantos quae quasi aduersariorum locum obtineret et contra eorum frontem aduersam lapillos minutos mitteret; deinde in ordine elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab aduersariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos conuertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos conuerterent aduersus hostem. Quod aegre tardeque fiebat, rudes enim elephanti multorum annorum doctrina usuque uetusto uix edocti tamen communi periculo in aciem producuntur.

XXVIII

Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administrantur, C. Vergilius praetorius qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum aduertisset naues singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum uagari, occasionem nactus nauem quam ibi habuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas de nauibus adiungit ac singulas naues Caesarianas consectari coepit. Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in nauem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T. Salienus centurio legionis eiusdem qui M. Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. Hic propter conscientiam peccatorum suorum persuasit adulescentibus, ne repugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti. Qui cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius a centurionibus uti se priorem quam fratrem interficerent, idque ab eis facile impetrasse, atque ita esse interfectos.

XXIX

Turmae interim equitum quae pro uallo in stationibus esse solebant [ab utrisque ducibus], cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt. Nonnumquam etiam Germani Gallique Labienani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppidum cui praeerat Saserna cum cohortibus VI, oppugnare ac ui inrumpere conabatur. Quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, [et] cum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad equum adfixo, reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.

XXX

Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passus CCC instruere aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra se recipere. Quod cum saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, [Iuba] uniuersis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissime potuit porrecta equinan peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.

XXXI

Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique uallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere. Equitibus autem qui in statione fuerant, praecipit ut usque eo locum optinerent in quo paulo ante constitissent, donec ab hoste telum missum ad se perueniret. Quodsi propius accederetur, quam honestissime se intra munitiones reciperent. Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto esset. Atque haec non ipse per se coram, cum de uallo prospecularetur, sed mirabili peritus scientia bellandi in praetorio sedens per speculatores et nuntios imperabat quae fieri uolebat. Animaduertebat enim quamquam magnis essent copiis aduersarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam uitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi uictoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent. Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eorum exercitus minuebat audaciam. Tum egregiae munitiones castrorum atque ualli fossarumque altitudo et extra uallum stili caeci mirabilem in modum consiti uel sine defensoribus aditum aduersariis prohibebant: scorpionum catapultarum ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari, magnam copiam habebat. Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparauerat, non hostium ui et metu commotus patientem se timidumque hostium opinioni praebebat.. Neque idcirco copias quamquam erant paucae tironumque, non educebat in aciem quod uictoriae suorum diffideret, sed referre arbitrabatur cuiusmodi uictoria esset futura; turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus deuictis, tot tam claris uictoriis partis, ab reliquis copiis aduersariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari uictoriam. Itaque constituerat gloriam exsultationemque eorum pati, donec sibi ueteranarum legionum pars aliqua in secundo commeatu occurrisset.

XXXII

Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco commoratus, ut quasi despexisse Caesarem uideretur, paulatim reducit suas copias in castra et contione aduocata de terrore suo desperationeque exercitus Caesaris facit uerba et cohortatus suos uictoriam propriam se eis breui daturum pollicetur. Caesar iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore defatigare non intermittit. Interim Numidae Gaetulique diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim quod ipsi maioresque eorum beneficio C. Mari usi fuissent Caesaremque eius adfinem esse audiebant, in eius castra perfugere cateruatim non intermittunt. Quorum ex numero electis hominibus inlustrioribus [Gaetulos] et litteris ad suos ciues datis cohortatus uti manu facta se suosque defenderent, ne suis inimicis aduersariisque dicto audientes essent, mittit.

XXXIII

Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla ciuitate libera et immunique, ad Caesarem ueniunt seque paratos quaecumque imperasset, et, libenti animo facturos pollicentur; tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent; se et frumentum et quaecumque res eis suppeteret, communis salutis gratia subministraturos. Quibus rebus facile a Caesare impetratis praesidioque dato, C. Messium aedilicia functum potestate Acyllam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis Considius Longus qui Hadrumeti cum duabus legionibus et equitibus DCC praeerat, celeriter ibi parte praesidii relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam ire contendit. Messius celerius itinere confecto prior Acyllam cum cohortibus peruenit. - Considius interim cum ad urbem cum copiis accessisset et animaduertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se Hadrumetum recepit; deinde paucis post diebus equestribus copiis a Labieno adductis rursus Acyllitanos castris positis obsidere coepit.

XXXIV

Per id tempus C. Sallustius Crispus quem paucis ante diebus missum a Caesare cum classe demonstrauimus, Cercinam peruenit. Cuius aduentu C. Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, paruulum nauigium nactus conscendit a se fugae commendat. Sallustius interim praetor a Cercinitanis receptus magno numero frumenti inuento naues onerarias quarum ibi satis magna copia fuit, complet atque in castra ad Caesarem mittit. Allienus interim pro consule Lilybaeo in nauis onerarias imponit legionem XIII et XIV et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem. Quae naues uentum secundum nactae quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes peruenerunt. Ita Caesar duplici laetitia ac uoluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque leuata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex nauibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.

XXXV

Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C. Caesarem qui ultro consuessent bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque ex eius patientia in magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus amicissimos, magnis praemiis pollicitationibusque propositis pro perfugis speculandi gratia in castra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret uera sine periculo proloqui. Potestate facta "saepenumero" inquiunt "imperator, complures Gaetuli qui sumus clientes C. Marii et propemodum omnes ciues Romani, qui sunt in legione IV et VI, ad te uoluimus in tuaque praesidia confugere. Sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur. Nunc data facultate pro speculatoribus missi ab Scipione ad te cupidissime uenimus ut perspiceremus, numquae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque ualli factae essent, simulque consilia uestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus. Qui conlaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos perfugas deducuntur. Quorum orationem celeriter ueritas comprobauit: namque postero die ex legionibus his quas Gaetuli nominarunt, milites legionarii complures ab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.

XXXVI

Dum haec ad Ruspinam geruntur, M. Cato qui Vticae praeerat, dilectus cotidie libertinorum Afrorum, seruorum denique et cuiusquemodi generis hominum qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere atque sub manum Scipioni in castra submittere non intermittit. Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem uenire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidiumn mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conseruentur. Quibus Caesar in praesentia gratias egit praesidiumque breui tempore se missurum dixit cohortatusque ad suos ciues iubet proficisci. P. Sittius interim cum copiis Numidiae fines ingressus castellum in montis loco munito locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumentum et res ceteras quae ad bellum usui solent esse comportauerat, ui expugnando est potitus.

XXXVII

Caesar postquam legionibus ueteranis duabus equitatu leuique armatura copias suas ex secundo commeatu auxerat, naues exoneratas statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci; ipse VI kal. Febr. circiter uigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent. Itaque omnibus insciis neque suspicantibus uigilia tertia iubet omnes legiones extra castra educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam uersus, in quo ipse praesidium habuit et quod primum ad amicitiam eius accessit. Inde paruulam procliuitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit. Hic campus mirabili planitie patet milia passuum XV; quem iugum cingens a mari ortum neque ita praealtum uelut theatri efficit speciem. In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perueteres erant conlocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.

XXXVIII

Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris aduersariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem peruenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri. Quod postquam Scipio Labienusque animaduerterant, equitatu omni ex castris educto acieque equestri instructa a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur pedestremque copiam in secunda acie minus passus CCCC a suis castris constituunt.

XXXIX

Caesar in opere milites adhortari neque aduersariorum copiis moueri. Iam cum non amplius passus MD inter hostium aciem suasque munitiones esse animaduertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet leuis armaturae paucos consequi subsidio. Qui missi celeriter Numidas adorti partim uiuos capiunt, nonnullos equites fugientes conuulnerauerant locumque sunt potiti. Postquam id Labienus animaduertit, quo celerius iis auxilium ferret, ex acie instructa equitat sui prope totum dextram cornu auertit atque suis fugientibus suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit, Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes immisit.

XL

Erat in eo campo ubi ea res gerebatur, uilla permagna turribus IIII exstructa. Quae Labieni prospectum impediebat ne posset animum aduertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius uidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit. Ex qua re subito in terrorem conuerso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit. Galli Germanique qui restiterant, ex superiore loco et post tergum circumuenti fortiterque sistentes conciduntur uniuersi. Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum aduerterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt. Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animaduertit mirifica corpora Gallorum Germanorum qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, nonnulli qui ex Curionis proelio capti conseruatique parem gratiam in fide praebenda praestare uoluerant. Horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa toto campo ac prostrata diuerse iacebant.

XLI

His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus praesidiis cohortes eduxit atque omnes suas copias in campo instruxit. Scipio suis male acceptis occisis conuulneratisque intra suas continere se munitiones coepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit. Iamque minus mille passus ab oppido Vzitta quod Scipio tenebat aberant legiones Iulianae, cum Scipio ueritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus subleuari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie instructa, ex instituto suo prima equestri turmatim derecta elephantisque turritis interpositis armatisque suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar animaduertit, arbitratus Scipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo uenire, in eo loco quo paulo ante commemoraui, ante oppidum constitit suamque aciem mediam eo oppido texit, dextrum sinistrumque cornu, ubi elephanti erant, in conspectu patenti aduersariorum constituit.

XLII

Cum iam prope solis occasum Caesar exspectauisset neque ex eo loco quo constiterat Scipionem progredi propius se animaduertisset locoque se magis defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est uisa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognouerat, hostesque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie in cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loce pugnare, praesertim cum milites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati. Itaque reductis suis copiis in castra postero die propius eorum aciem constituit exporrigere munitiones.

XLIII

Interim Considius qui Acyllam profectus erat, et VIII cohortes stipendiaria Numidis Gaetulisque obsidebat, ubi C. Messius III cohortibus praeerat, diu multumque expertus magnisque operibus saepe admotis et his ab oppidanis incensis cum proficeret nihil, subito nuntio de equestri proelio adlato commotus, frumento cuius in castris copiam habuerat incenso, uino oleo ceterisque rebus quae ad uictum parari solent corruptis Acyllam quam obsidebat deseruit atque itinere per regnum Iubae facto copias cum Scipione partitus Hadrumetum se recepit.

XLIV

Interea ex secundo commeatu quem a Sicilia miserat Alienum, nauis una in qua fuerat Q. Cominius et L. Ticida equites Romani, ab residua classe cum errauisset delataque esset uento ad Thapson, a Vergilio scaphis nauiculisque actuariis excepta est et ad Scipionem adducta. Item altera nauis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M. Octaui est capta, in quo milites ueterani cum uno centurione et nonnulli tirones fuerunt; quos Varus adseruatos sine contumelia deducendos curauit ad Scipionem. Qui postquam ad eum peruenerunt et ante suggestum eius constiterunt, "non uestra" inquit "sponte uos certo scio, sed illius scelerati uestri imperatoris impulsu et imperio coactos ciues et optimum quemque nefarie consectari. Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est uobis uitam et pecuniam donare. Quapropter quid sentiatis proloquimini".

XLV

Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, potestatem iis dicundi fecit. Ex eis centurio legionis XIV "pro tuo" inquit "summo beneficio Scipio, tibi gratias ago - non enim imperatorem te appello, - quod mihi uitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum pro cuius dignitate uictoriaeque amplius †XXXVI annos† depugnaui, aduersus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas, si minus ante expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam, et constitue contra me; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate, non amplius X sumam. Tunc ex uirtute nostra intelleges, qui ex tuis copiis sperare debeas".

XLVI

Postquam haec centurio praesenti animo aduersus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri uellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque ueteranos a tironibus iubet secerni. "Abducite istos" inquit "nefario scelere contaminatos et caede ciuium saginatos". Sic extra uallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium curn Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis nauibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque nauibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu grauissimumque in eos edictum proponendum curauit.

XLVII

Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu. Namque uergiliarum signo confecto circiter uigilia secunda noctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens. Ad hoc autem incommodum accesserat quod Caesar non more superiorum temporum in hibernis exercitum continebat, sed in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem accedendo castra communibat, opereque faciendo milites se circumspiciendi non habebant facultatem. praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec uas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse consueuit in naues imponi pateretur. In Africa autem non modo sibi quicquam non adquisierant aut parauerant, sed etiam propter annonae caritatem ante parta consumpserant. Quibus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pellibus adquiescebant; reliqui ex uestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisque contextis permanebant. Itaque subito imbre grandineque consecuta grauatis pondere tentoriis aquarumque ui subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad uictum pertinent omnibus corruptis per castra passim uagabantur scutisque capita contegebant. Eadem nocte V legionis pilorum [c]acumina sua sponte arserunt.

XLVIII

Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus euocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Scipionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque leuis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus. Postquam ad eum peruenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoraui haud ita longe ab Scipione consedit. - Erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante aduentum Iubae commouebatur. Postquam uero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat. - Quo facto cuiuis facile fuit intellectu Scipioni additum animum fiduciamque regis aduentu. Nam postero die uniuersas suas regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu commoratus se recepit in castra.

XLIX

Caesar postquam animaduertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia conuenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi coepit et brachia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit. Aduersarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupauerant atque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem. Eiusdem collis occupandi [gratia] Labienus consilium ceperat et quo propiore loco fuerat, eo celerius occurrerat.

L

Erat conuallis satis magna latitudine, altitudine praerupta, crebris locis speluncae in modum subrutis, quae erat transgredienda Caesari antequam ad eum collem quem capere uolebat perueniretur. Vltraque eam conuallem oliuetum uetus crebris arboribus condensum. Hic cum Labienus animaduertisset Caesarem si uellet eum locum occupare, prius necesse habere conuallem oliuetumque transgredi, eorum locorum peritus in insidiis cum parte equitatus leuique armatura consedit et praeterea post montem [collesque Caesari se subito ostenderet] equites in occulto conlocauerat, ut cum ipse ex improuiso legionarios adortus esset, ex colle se subito equitatus ostenderet, ut re duplici perturbatus Caesar eiusque exercitus neque retro regrediundi neque ultra procedendi oblata facultate circumuentus concideretur. Caesar postquam equitatu ante praemisso inscius insidiarum cum ad eum locum uenisset, abusi siue obliti praeceptorum Labieni siue ueriti ne in fossa ab equitibus opprimerentur, rari ac singuli de rupe prodire et summa petere collis. Quos Caesaris equites consecuti partim interfecerunt, partim uiuorum sunt potiti. Deinde protinus collem petere contenderunt atque eum decusso Labieni praesidio celeriter occupauerunt. Labienus cum parte equitum uix fuga sibi peperit salutem.

LI

Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra muniuit. Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Vzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo brachia instituit ducere et ita derigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi conuenirent. Id hac ratione opus instruebat, ut cum propius oppidum copias admouisset oppugnareque coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet ab equitatus multitudine circumuentus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius conloquia fieri possent, et siqui perfugere uellent, id quod antea saepe accidebat magno cum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret. Voluit etiam experiri, cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi [nonnulli] fieri complures poterant: aquatione enim longa et angusta utebantur. Dum haec opera quae ante dixi fiebant a legionibus, interim pars acie ante opus instructa sub hoste stabat; equites barbari leuisque armaturae proeliis minutis comminus dimicabant.

LII

Caesar ab eo opere cum iam sub uesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu leuique armatura Iuba Scipio Labienus in legionarios impetum fecerunt. Equites Caesariani ui uniuersae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae res aliter aduersariis cecidit: namque Caesar ex medio itinere copiis reductis equitibus suis auxilium tulit; equites autem aduentu legionum animo addito conuersis equis in Numidas cupide insequentes dispersosque impetum fecerunt atque eos conuulneratos usque in castra regia reppulerunt multosque ex his interfecerunt. Quodni in noctem proelium esset coniectum puluisque uento elatus omnium prospectu offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris uenissent, equitatusque cum leui armatura funditus ad internecionem deletus esset. Interim incredibiliter ex legione IV et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones peruenire. Itemque equites Curioniani diffisi Scipioni eiusque copiis complures se eodem conferebant.

LIII

Dum haec circum Vzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae X et VIII ex Sicilia nauibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naues Caesarianas quae in statione apud Thapsum stabant, ueriti ne in aduersariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentes, uela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perueniunt.

LIV

Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum paruulam modo causulam nactus Caesar, quod C. Auienus tribunus militum X legionis nauem ex commeatu familia sua atque iumentis occupauisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu conuocatis omnium legionum tribunis centurionibusque "maxime uellem" inquit "homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant, egomet ipse documentum more militari constituam. C. Auiene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in naues imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te remoueo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo. Itemque te Aule Fontei, quod tribunus militum seditiosus malusque ciuis fuisti, te ab exercitu dimitto. Tite Saliene M. Tiro C. Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio, non uirtute [sitis] consecuti ita uos gesseritis ut neque bello fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque militibus aduersum uestrum imperatorem quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos uos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo". Itaque tradit eos centurionibus et singulis non amplius singulos additos seruos in nauem imponendos separatim curauit.

LV

Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos ciues perueniunt. Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis Iuba distentus triplici bello necessitateque coactus de suis copiis quas contra Caesarem adduxerat, sex cohortes in fines regni sui mittit quae essent praesidio contra Gaetulos.

LVI

Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum conlocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit. Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se conloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet, Caesarem non fallebat. Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae uictoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Vzittae locata.

LVII

Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognouerunt, cum commoti ex tali incommodo essent, fere per id tempus M. Aquinium cum C. Saserna conloquentem uiderunt. Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum aduersariis conloqui. Cum †nihilo minus eius sermone nuntius ad Scipionem referret, sed† restare, ut reliqua quae sibi uellet perageret, uiator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna "uetat te rex conloqui". Quo nuntio perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. Vsu uenis hoc ciui Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis ciuibus incolumem reuerti malle! Atque etiam et superbius Iubae factum non in M. Aquinium hominem nouum paruumque senatorem, sed in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem. Namque cum Scipio sagulo purpureo ante regis aduentum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse, non oportere illum eodem uestitu atque ipse uteretur. Itaque factum est ut Scipio ad album sese uestitum transferret et Iubae homini superbissimo ineptissimoque obtemperaret.

LVIII

Postero die uniuersas omnium copias de castris omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copias celeriterque iis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro aduersarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent ante, secum concursuros propiusque se accessuros. Equo circumuectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur. Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione non procedebat, quod in oppido Vzittae quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum, uerebaturque ne si praetergressus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardauit, quod erat locus quidam perimpeditus ante aciem Scipionis quem suis impedimento ad ultro occurrendum fore existimabat.

LIX

Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit: conlocarat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus uideretur [in cornibus autem duplex esse existimabatur]. Elephantos dextro sinistroque cornu conlocauerat aequalibus inter eos interuallis interiectis, post autem elephantos armaturas leues Numidasque auxiliares substituerat. Equitatum frenatum uniuersum in suo dextro cornu disposuerat: sinistrum enim cornu oppido Vzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus explicandi. Praeterea Numidas leuisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab aduersariorum suisque copiis promouebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumuectus ex improuiso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi.

LX

Caesaris autem acies hoc modo fuit conlocata: ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perueniam, habuit legionem X et VIIII in sinistro cornu, XXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie. Ipsum autem dextrum cornu ... in secunda autem acie ueteranarum legionum partem cohortium conlocauerat, praeterea ex tironum adiecerat paucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita locauerat uti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuuabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat leuemque armaturam inter equites interposuerat. - Sagittarios uarie passimque locis certis maximeque in cornibus conlocauerat.

LXI

Sic utrorumque exercitus instructi non plus passum CCC interiecto spatio, quod forsitan ante id tempus acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque ad horam X die perstiterunt. Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito uniuersus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se mouere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere: cum subito pars equitatus Caesaris cum leui armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt leuique armatura deserta pulsi conuulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, leuis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt. Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias reduxit. - Quod proprium gaudium bellantibus Fortuna tribuere non decreuit. Namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improuiso adorti circiter centum partim occiderunt, partim uiuorum potiti sunt. Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere uallumque et fossam per medium campum ducere aduersariorumque excursionibus [iter] officere non intermittit. Scipio item munitiones contra facere et ne iugo a Caesare excluderetur adproperare, ita ut duces utrique et in operibus occupati essent, et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.

LXII

Interim Varus classem, quam antea Vticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis X et VIIII ex Sicilia aduentu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Vtica progressus Hadrumetum cum LV nauibus peruenit. Cuius aduentus inscius Caesar Lucium Cispium cum classe XXVII nauium ad Thapsum uersus in stationem praesidii gratia commeatus sui mittit itemque Quintum Aquilam cum XIII nauibus longis Hadrumetum eadem de causa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter peruenit, Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu remouit. Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore uagantibus, partim in oppidum uictus sui mercandi gratia progressis uacua a defensoribus stabat. Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus uigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum uniuersa classe uectus naues onerarias quae longius a portu in salo stabant incendit et penteres duas uacuas a defensoribus nullo repugnante cepit.

LXIII

Caesar interim celeriter per nuntios in castris, cum opera circumiret, certior factus, quae aberant a portu milia passuum VI, equo admisso omissis omnibus rebus celeriter peruenit Leptim ibique hortatur omnes ut se naues consequerentur. Postquam ipse paruolum nauigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine nauium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit. Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum uniuersa classe controuersis nauibus Hadrumetum uersus fugere contendit. Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea naue captis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit. Reliquae naues hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se uniuersae contulerunt. Caesar eodem uento promunturium superare non potuit atque in salo ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique nauibus onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab iis aut subductis aut in cothonem compulsis paulisper commoratus, si forte uellent classe dimicare, rursus se recepit in castra.

LXIV

In ea naue captus est P. Vestrius eques Romanus et P. Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum uenerat; quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P. Vestrio autem quod eius frater Romae pecuniam imperatam numerauerat, et quod ipse suam causam probauerat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse seruatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignouit.

LXV

Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere uillis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum aduentum praeparent. Qua de re Caesar per indicem certior factus tertia uigilia legiones duas cum equitatu mittit a castris suis milia passuum X atque inde magno numero frumenti onustos recipit in castra. Ouibus rebus cognitis Labienus progressus a suis castris milia passuum VII per iugum et collem per quem Caesar pridie iter fecerat, ibi castra duarum legionum facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepe frumentandi gratia commeaturum cum magno equitatu leuique armatura insidiaturus locis idoneis considit.

LXVI

Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se III ueteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantes insidiatores subito adortus in conuallibus latentes leui armatura concidit circiter D, reliquos in fugam turpissimam coniecit. Interim Labienus cum uniuerso equitatu fugientibus suis suppetias occurrit. Cuius uim multitudinis cum equites pauci Caesariani iam sustinere non possent, Caesar instructas legiones hostium copiis ostendit. Quo facto perterrito Labieno ac retardato suos equites recepit incolumes. Postero die Iuba Numidas eos qui loco amisso fuga se receperant in castra in cruce omnis suffixit.

LXVII

Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis uigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte conlocatis ex eo loco proficiscitur et peruenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque ui per ipsos oppidanos erat defensum. Ibi in campo castris unis positis ipse frumentatum circum uillas cum parte exercitus profectus magno inuento hordei olei uini fici numero, pauco tritici, atque recreato exercitu redit in castra. Scipio interim cognito Caesaris discessu cum uniuersis copiis per iugum Caesarem subsequi coepit atque ab eius castris milia passuum VI longe trinis castris dispertitis copiis consedit.

LXVIII

Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia passuum X, ad eius regionem et partem castrorum conlocatum, a Caesare autem diuersum ac remotum, quod erat ab eo longe milia passuum XVIII. Huc Scipio legiones duas frumentandi gratia misit. Quod postquam Caesar ex perfuga cognouit, castris ex campo in collem ac tutiora loca conlatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta uigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur. Legiones Scipionis comperit longius in agris frumentari, et cum eo contendere conaretur, animaduertit copias hostium his legionibus occurrere suppetias. Quae res eius impetum retardauit. Itaque capto C. Minucio Regino equite Romano Scipionis familiarissimo qui ei oppido praeerat, et P. Atrio equite Romano de conuentu Vticensi, et camelis XXII regis abductis, praesidio ibi cum Oppio legato relicto ipse se recipere coepit ad castra.

LXIX

Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, quae eum necesse erat praetergredi, Labienus Afraniusque cum omni equitatu leuique armatura ex insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibus proximis exsistunt. Quod postquam Caesar animum aduertit, equitibus suis hostium ui oppositis sarcinas legionarios in aceruum iubet comportare atque celeriter signa hostibus inferre. Quod postquam coeptum est fieri, primo impetu legionum equitatus et leuis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de colle. Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae leuisque armaturae mirabili uelocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueuerant. Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis conuulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta uigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.

LXX

Cum iam ad solis occasum esset, et non totos e passus in horis IIII esset progressus, equitatu suo propter equorum interitum extremo agmine remoto legiones in uicem ad extremum agmen euocabat. Ita uim hostium placide leniterque procedens per legionarium militem commodius sustinebat. Interim equitum Numidarum copiae dextra sinistraque per colles praecurrere coronaeque in modum cingere multitudine sua Caesaris copias, pars agmen extremum insequi. Caesaris interim non amplius III aut IIII milites ueterani si se conuertissent et pila uiribus contorta in Numidas infestos coniecissent, amplius duum milium numero ad unum terga uertebant ac rursus ad aciem passim conuersis equis se colligebant atque in spatio consequebantur et iacula in legionarios coiciebant. Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardi itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit. Labienus circiter CCC amissis, multis uulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit. Scipio interim legiones productas cum elephantis quos ante castra in acie terroris gratia in conspectu Caesaris conlocauerat, reducit in castra.

LXXI

Caesar contra eiusmodi hostium genera copias suas non ut imperator exercitum ueteranum uictoremque maximis rebus gestis, sed ut lanista tirones gladiatores condocefacere: quot pedes se reciperent ab hoste et quemadmodum obuersi aduersariis et in quantulo spatio resisterent, modo procurrerent modo recederent comminarenturque impetum, ac prope quo loco et quemadmodum tela mitterent praecipere. Mirifice enim hostium leuis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter uelocitatem: grauis enim armaturae miles simulatque ab iis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi ueloci cursu periculum facile uitabant.

LXXII

Quibus ex rebus Caesar uehementer commouebatur, quod quotienscumque proelium erat commissum, equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui leuique armaturae eorum nullo modo par esse poterat. Sollicitabatur autem his rebus, quod nondum legiones hostium cognouerat, et quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatu leuique armatura, quae erant mirifica, si legiones quoque accessissent. Accedebat etiam haec causa quod elephantorum magnitudo multitudoque militum animos detinebat in terrore. Cui uni rei tamen inuenerat remedium. Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et uirtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur; praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum non reformidarent. Quibus ex rebus largiter erat consecutus. Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.

LXXIII

Ob has causas quas supra commemoraui sollicitabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat. Neque mirum: copias enim habebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos homines apertos minimeque insidiosos, qui per uirtutem, non per dolum dimicare consuerunt; tum autem erat ei laborandum ut consuefaceret milites hostium dolos insidias artificia cognoscere, et quid sequi, quid uitare conueniret. Itaque quo haec celerius conciperent, dabat operam ut legiones non in uno loco contineret, sed per causam frumentandi huc atque illuc rapsaret, ideo quod hostium copias ab se suoque uestigio non discessuras existimabat. Atque post diem tertium productas accuratius suas copias sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco inuitat ad dimicandum Postquam eos abhorrere uidet, reducit sub uesperum legiones in castra.

LXXIV

Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstrauimus, ueniunt. Petunt obsecrant ut sibi praesidium mittat: se res complures quae utiles bello sint administraturos. Per id tempus †deorum uoluntate studioque erga Caesarem transfuga suos ciues facit certiores Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perueniret, ad oppidum adcucurrisse atque aduenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque militibus.

LXXV

Caesar interim lustrato exercitu a. d. XII kal. April. postero die productis uniuersis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a Scipionis circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit. ,Postquam satis diuque aduersarios ab se ad dimicandum inuitatos supersedere pugnae animaduertit, reducit copias posteroque die castra mouet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportauerat, ire contendit. Quod ubi Labienus animaduertit, cum equitatu leuique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse. quae res Caesarem non fefellerat: namque expeditos ex singulis legionibus trecenos milites esse iusserat. Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit. Tum Labienus conuersis equis signorum conspectu perterritus turpissime fugere contendit. Multis eius occisis, compluribus uulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter inceptum ire coeperunt. Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit.

LXXVI

Postquam Caesar ad oppidum Sassuram uenit, inspectantibus aduersariis interfecto praesidio Scipionis, cum suis auxilium ferte non auderent, fortiter repugnante P. Cornelio euocato Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine circumuento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram peruenit. In quo Considius per id tempus fuerat cum grandi praesidio cohorteque sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta uigilia egressus redit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit.

LXXVII

Thabenenses interim qui sub dicione et potestate Iubae esse consuessent in extrema eius regni regione maritima locati, interfecto regio praesidio legatos ad Caesarem mittunt, rem a se [male] gestam docent, petunt orantque ut suis fortunis, populo Romano quod bene meriti essent, auxilium ferret. Caesar eorum consilio probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque compluribus praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant atque transire in Africam, ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique uno commeatu Caesari occurrerunt. Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductis, sicut erat instructus, V[III] milibus passuum ab suis castris, ab Scipionis uero passuum longe constitit in campo.

LXXVIII

Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter numero habere consuerat. Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit. Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem leuemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit. Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumfundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animaduertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere. Labienus interim suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque uiribus equites subministrare. Postquam equites Iuliani CCCC uim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab leui armatura Numidarum uulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent. Quo facto sui sublati uniuersi in hostes impressione facta in fugam aduersarios dederunt; multis occisis, compluribus uulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus incolumibus. In quo proelio Pacideius grauiter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti uulneratique sunt.

LXXIX

Postquam nulla condicione cogere aduersarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animaduertebat, aduersarios non uirtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr. tertia uigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent. Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.

LXXX

Erat stagnum salinarum inter quod et mare angustiae quaedam non amplius et D passus intererant. Quas Scipio intrare et Thapsitanis auxilium ferre conabatur. Quod futurum Caesarem non fefellerat. Namque pridie in eo loco castello munito ibique III cohortium praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummuniuit. Scipio interim exclusus ab incepto itinere supra stagnum postero die [et] nocte confecta caelo albente non longe a castris praesidioque quod supra commemoraui MD passibus ad mare uersus consedit et castra munire coepit. Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naues iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum obseruare, quo signo dato subito clamore facto ex improuiso hostibus auersis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.

LXXXI

Quo postquam Caesar peruenit et animaduertit aciem pro uallo Scipionis constitutan elephantis dextro sinistroque cornu conlocatis, et nihilo minus partem militum castra non ignauiter munire, ipse acie triplici conlocata, legione X Çsecundaque dextro cornu, XIII et XIIII sinistro oppositis, quintae legionis in quarta acie ad ipsa cornua quinis cohortibus contra bestias conlocatis, sagittariis funditoribus in utrisque comibus dispositis, leuique armatura inter equites interiecta, ipse pedibus circum milites concursans uirtutesque ueteranorum proeliaque superiora commemorans blandeque appellans animos eorum excitabat. Tirones autem qui numquam in acie dimicassent, hortabatur ut ueteranorum uirtutem aemularentur eorumque famam locum nomen uictoria parta cuperent possidere.

LXXXII

Itaque in circumeundo exercitu animaduertit hostes circa uallum trepidare atque ultro citroque pauidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire. Cum idem a pluribus animaduerti coeptum esset, subito legati euocatique obsecrare Caesarem ne dubitaret signum dare: uictoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi. Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit. Quo facto ab uniuersis cohortibus signa in hostem coepere inferri, cum centuriones pectore aduerso resisterent uique continerent milites ne iniussu imperatoris concurrerent, nec quicquam proficerent.

LXXXIII

Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resisti nullo modo posse, signo Felicitatis dato equo admisso in hostem contra principes ire contendit. A dextro interim cornu funditores sagittariique concita tela in elephantos frequenter iniciunt. Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique iactatu perterritae sese conuertere et suos post se frequentes stipatosque proterere et in portas ualli semifactas ruere contendunt. Item Mauri equites qui in eodem cornu elephantis erant praesidio, deserti principes fugiunt. Ita celeriter bestiis circumitis legiones uallo hostium sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra, unde pridie erant egressi, confugiunt.

LXXXIV

Non uidetur esse praetermittedum de uirtute militis ueterani V legionis. Nam cum in sinistro cornu elephans uulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta uibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephans ad se telo infesto uenire animaduertit, relicto cadauere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit. Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi uideret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum uiribus poterat non destitit. Quo dolore adductus elephans milite abiecto maximo cum stridore cursuque conuersus ad reliquas bestias se recepit.

LXXXV

Interim Thapso qui erant praesidio, ex oppido eruptionem porta maritima faciunt, et siue ut suis subsidio occurrerent, siue ut oppido deserto fuga salutem sibi parerent, egrediuntur, atque ita per mare umbilici fine ingressi terram petebant. Qui a seruitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refectis castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererent: qui postquam animaduerterunt neminem ibi esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra fugere contendunt. Quo postquam peruenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri uident. Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res paruo praesidio fuit. Namque milites ueterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci, sed etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores appellabant, complures aut uulnerarunt aut interfecerunt. In quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit. Item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem adcucurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, a militibus qui ex tanta uictoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur. Itaque ii omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis parcerent ad unum sunt interfecti.

LXXXVI

Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit. Id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur, rei male gestae suorum indicio a pertinacia deduci. Deinde ipse Vergilium appellauit inuitauitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemorauit. Quem postquam animaduertit responsum sibi non dare, ab oppido discessit. Postero die diuina re facta contione aduocata in conspectu oppidanorum milites conlaudat totumque exercitum ueteranum donauit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad Thapsum legionibus et Cn. Domitio cum duabus Thysdrae ubi Considius praeerat ad obsidendum relictis, M. Messala Vticam ante praemisso cum equitatu, ipse eodem iter facere contendit.

LXXXVII

Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, cum Vticam uersus iter facerent, perueniunt ad oppidum Paradae. Vbi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de uictoria Caesaris praecucurrisset, ui oppido potiti in medio foro lignis coaceruatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque uiuos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio. Deinde protinus Vticam perueniunt. Superiore tempore M. Cato, quod in Vticensibus propter beneficium legis Iuliae parum [in] suis partibus praesidii esse existimauerat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque paruula dumtaxat muniuerat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat; senatum autem oppidi custodia tenebat. Eorum castra ii equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus fauisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Vticenses animo addito ex Caesaris uictoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt. Itaque posteaquam castra non potuerant potiri, Vticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Vticenses interfecerunt domosque eorum expugnauerunt ac diripuerunt. Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi uellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C diuisit. Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Vtica proficiscitur atque in regnum ire intendit.

LXXXVIII

Complures interim ex fuga Vticam perueniunt. Quos omnes Cato conuocatos una cum CCC qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut seruitia manu mitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem adsentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit nauesque his attribuit, ut in quas quisque partes uellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari qui tum ei proquaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, uultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui cum anima nondum exspirata concidisset, et impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque uolnus obligare coepissent, ipse suis manibus uulnus crudelissime diuellit atque animo praesenti se interemit. Quem Vticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Vticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt. Quo interfecto L. Caesar ut aliquid sibi ex ea re auxilii pararet conuocato populo contione habita cohortatus omnes ut portae aperirentur: se in C. Caesaris clementia magnam spem habere. Itaque portis patefactis Vtica egressus Caesari imperatori obuiam proficiscitur. Messala, ut erat imperatum, Vticam peruenit omnibusque portis custodias ponit.

LXXXIX

Caesar interim ab Thapso progressus Vssetam peruenit, ubi Scipio magnum frumenti numerum armorum telorum ceterarumque rerum cum paruo praesidio habuerat. Id adueniens potitur, deinde Hadrumetum peruenit. Quo cum sine mora introisset, armis frumento pecuniaque considerata Q. Ligario C. Considio filio qui tum ibi fuerant uitam concessit. Deinde eodem die Hadrumeto egressus Liuineio Regulo cum legione tibi relicto Vticam ire contendit. Cui in itinere fit obuius - L. Caesar subitoque se ad genua proiecit uitamque sibi neque amplius quicquam deprecatur. Cui Caesar facile et pro natura sua et instituto concessit, item Caecinae C. Ateio P. Atrio L. Ocella patri et filio M. Eppio M. Aquinio Catonis filio Damasippique liberis ex sua consuetudine tribuit circiterque luminibus accensis Vticam peruenit atque extra oppidum ea nocte mansit.

XC

Postero die mane in oppidum introit contioneque aduocata Vticenses incolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio agit, ciues autem Romanos negotiatores et eos qui inter CCC pecunias contulerant Varo et Scipioni multis uerbis accusat et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit: se eis dumtaxat uitam concessurum; bona quidem eorum se uenditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum uenditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset. Quibus metu exsanguibus de uitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut uniuersis CCC uno nomine pecuniam imperaret. Itaque bis miliens sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano soluerent, nullo eorum recusante ac se eo demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.

XCI

Rex interim Iuba ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdiu in uillis latitando tandem nocturnis itineribus confectis in regnum peruenit atque ad oppidum Zamam, ubi ipse domicilium coniuges liberosque habebat, quo ex cuncto regno omnem pecuniam carissimasque res comportauerat quodque inito bello operibus maximis muniuerat, accedit. Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris uictoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coaceruatis, dein ciuibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus ciuibus cunctaque gaza regia cremaretur. Postquam Iuba ante portas diu multumque primo minis pro eno egisset cum Zamensibus, dein cum se parum proficere intellexisset, precibus orasset uti se ad suos deos penates admitterent, ubi eos perstare in sententia animaduertit nec minis nec precibus suis moueri quo magis se reciperent, tertio petit ab eis, ut sibi coniuges liberosque redderent ut secum eos asportaret. Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsum reddere animaduertit, nulla re ab his impetrata ab Zama discedit atque ad uillam suam cum M. Petreio paucisque equitibus confert se.

XCII

Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Vticam mittunt, petuntque ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaret, sibi auxilium mitteret: se tamen paratos esse, sibi quoad uita suppeteret, oppidum seque ei reseruare. Legatos conlaudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum aduentum praenuntiare. Ipse postero die Vtica egressus cum equitatu in regnum ire contendit. Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem ueniunt orantque ut sibi ignoscat. Quibus supplicibus uenia data Zamam perueniunt. Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnes regni equites Zamam perueniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque liberati.

XCIII

Dum haec utrobique geruntur, Considius qui Thysdrae cum familia sua gladiatoria manu Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitiique et legionum aduentu perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum paucis barbaris pecunia onustus subducis atque in regnum fugere contendit. Quem Gaetuli sui comites in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partes conferunt. C. interim Vergilius postquam terra marique clausus se nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M. Catonem Vticae sibi ipsum manus attulisse, regem uagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Vticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a C. Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.

XCIV

Rex interim ab omnibus ciuitatibus exclusus desperata salute cum iam omnia conatus esset, cum Petreio, ut cum uirtute interfecti esse uiderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a seruo suo impetrauit ut se interficeret, idque obtinuit.

XCV

P. Sittius interim pulso exercitus Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis [per Mauretaniam] ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Vticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter. Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis uiuos capit. Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur; Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.

XCVI

Scipio interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustiano nauibus longis diu multumque iactati cum Hispaniam peterent, ad Hipponem Regium deferuntur, ubi classis P. Sitti ad id tempus erat. A qua pauciora ab amplioribus circumuenta nauigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominaui interiit.

XCVII

Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum uenditis qui ciues Romani contra populum Romanum arma tulerant, praemiisque Zamensibus qui de rege excludendo consilium ceperant tributis, uectigalibusque regiis irrogatis ex regnoque prouincia facta atque ibique Sallustio pro consule cum imperio relicto ipse Zama egressus Vticam se recepit. Ibi bonis uenditis eorum qui sub Iuba Petreioque ordines duxerant, [itemque] Thapsitanis HS XX, conuentui eorum HS XXX, itemque Hadrumetinis HS XXX, conuentui eorum HS L multae nomine imponit; ciuitates bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit. Leptitanos quorum superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba inierant eumque armis militibus pecunia iuuerant. Thysdritanos propter humilitatem ciuitatis certo numero frumenti multat.

XCVIII

His rebus gestis Idibus Iun. Vticae classem conscendit et post diem tertium Caralis in Sardiniam peruenit. Ibi Sulcitanos quod Nasidium eiusque classem receperant copiisque iuuerant, HS C multat et pro decumis octauas pendere iubet bonaque paucorum uendit et ante diem IIII Kal. Quintil. naues conscendit et a Caralibus secundum Terram prouectus duodetricensimo die, ideo quod tempestatibus in portibus cohibebatur, ad urbem Romam uenit.