L. IVNII MODERATI COLVMELLAE - DE RE RVSTICA - LIBER VIII - DE VILLATICIS PASTIONIBVS AVIARIVS ET PISCATOR

I

Quae fere consummabant, Publi Siluine, ruris expe‹d›iendi scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memorauimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit, nec quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea quae dicturi sumus, sed quia non alio loco quam in agris aut uillis debeant administrari. Et tamen agrestibus magis quam urbanis prosint; [2] quippe uillaticae pastiones sicut pecuariae non minimam colono stipem conferunt, cum et auium stercore macerrimis uineis et omni surculo atque aruo medeantur, et eisdem familiarem focum mensamque pretiosis dapibus opulentent, postremo uenditorum animalium pretio uillae reditum augeant. Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui. [3] Est autem id fere uel in uilla uel circa uillam. In uilla est quod appellant Graeci ornithonnes kai peristereones, atque etiam, cum datur liquoris facultas, ichthyotropheia sedula cura exercentur. Ea sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut auium cohortalium stabula nec minus earum, quae conclauibus septae saginantur, uel aquatilium animalium receptacula. [4] Rursus circa uillam ponuntur melissones kai chenoboskia, quin etiam lagotropheia studiose administrantur; quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, uel nantium uolucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, auiaria, uel etiam pecudum siluestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, uiuaria.

II

DE COHORTALIBVS GALLINIS.

Prius igitur de his praecipiam, quae intra septa uillae pascuntur. ac de aliis quidem forsitan ambigatur an sint agrestibus possidenda, gallinarum uero plerumque agricolae cura sollemnis est. Earum genera sunt uel cohortalium uel rusticarum uel Africanarum. [2] Cohortalis est auis quae uulgo per omnes fere uillas conspicitur, rustica, quae non dissimilis uillaticae per aucupem decipitur - eaque plurima est in insula quam nauitae Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam uocitauerunt. Africana est quam plerique Numidicam dicunt, meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride caerulae. [3] Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine uocantur cum sint castrati libidinis abolendae causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea ui consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur. [4] Huius igitur uillatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebrauere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos ad proelia pertinacis requirebant, praecipue Tanagricum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito uulgo littera mutata Melicum appellatur. [5] Nobis nostrum uernaculum maxime placet, omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere uectigal industrii patrisfamiliae, non rixosarum auium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, uictor gallinaceus pyctes abstulit. [6] Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutari et pascere, mox quibus anni temporibus earum partus excipere, tum demum ut incubent et excludant efficere, postremo ut commode pulli educentur operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci uocant ornithotrophian. [7] Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam distendant, dum tamen anus sedula uel puer adhibeatur custos uagantium, ne obsidiis hominum aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aues non expedit. Eae sint rubicundae uel infuscae plumae nigrisque pinnis, ac si fieri poterit, omnes huius et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, uitentur albae, quae fere cum sint molles ac minus uiuaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur, atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. [8] Sint ergo matrices robii coloris, quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis, albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus unguibus; generosissimaeque creduntur quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transuersa calcaria. Nam quae hoc uirile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda etiam cum incubat, calcis aculeis oua perfringit. [9] Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut feminis idem color, idem numerus unguium, status altior quaeritur; sublimes sanguineaeque nec obliquae cristae, rauidi uel nigrantes oculi, breuia et adunca rostra, maximae candidissimaeque aures, paleae ex rutilo albicantes, quae uelut incanae barbae dependent; iubae deinde uariae uel ex auro flauae, per colla ceruicesque in umeros diffusae; [10] tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes brachiis alae; tum procerissimae caudae duplici ordine singulis utrimque prominentibus pinnis inflexae; quin etiam uasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta, robusta crura nec longa sed infestis uelut sudibus nocenter armata. [11] Mares autem, quamuis non ad pugnam neque ad uictoriae laudem praeparentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, uigilaces et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur. Nam interdum resistere debent et protegere coniugalem gregem, quin et attollentem minas serpentem uel aliud noxium animal interficere. [12] Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur. Nam Rhodii generis aut Medici propter grauitatem neque patres nimis salaces nec fecundae matres, quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca oua posuerunt, inertes ad incubandum multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt oua generosarum, uulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his excusi pulli nutriantur. [13] Tanagrici plerumque Rhodiis et Medicis amplitudine pares non multum moribus a uernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt, et salacitatem fecunditatemque uernaculam retinent. [14] Pumileas aues, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule quam nec pugnacem nec rixosae libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat. [15] Inpedienda est itaque procacitas eius anpullaceo corio, quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur, eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis uniuersi praecipiam.

III

DE GALLINARIIS

Gallinaria constitui debent parte uillae quae hibernum spectat orientem. Iuncta sint ea furno uel culinae, ut ad auem perueniat fumus, qui est huic generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae exstruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orientem sit obuersa. [2] In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae, quae ips‹a›, e tribus minima, esse debet in altitudinem et quoqueuersus pedes septem. In ea singuli dextro laeuoque pariete aditus ad utramque cellam faciundi sunt, iuncti parieti qui est intrantibus aduersus. Huic autem focus applicetur tam longus, ut nec inpediat praedictos aditus et ab eo fumus perueniat in utramque cellam; eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media. [3] Sublimitas diuidatur tabulatis, quae super se quaternos et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Vtraque tabulata gallinis seruire debent, et ea paruis ab oriente singulis inluminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant auibus ad cohortem, nec minus uespertinum introitum. Sed curandum erit ut semper noctibus claudantur, quo tutius aues maneant. [4] Infra tabulata maiores fenestellae aperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia inrepere animalia, sic tamen ut inlustria sint loca, quo commodius habitet auiarius, qui subinde debet speculari aut incubantis aut parturientis fetas. Nam etiam in his ipsis locis ita crassos parietes aedificare conuenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant, in quibus aut oua edantur aut excludantur pulli. Hoc enim et salubrius et elegantius est quam illud quod quidam faciunt, ut palis in parietis uehementer actis uimineos qualos superponant. [5] Siue autem parietibus ita ut diximus cauatis aut qualis uimineis praeponenda erunt uestibula, per quae matrices ad cubilia uel pariendi uel incubandi causa perueniant. Neque enim debent ipsis nidis inuolare, ne dum adsiliunt pedibus oua confringant. [6] Ascensus deinde auibus ad tabulata per utramque cellam datur, iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint aduolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus inrepant aues ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et haec auiaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne quae ad aues feles habeant aut coluber adcessum, tum et aeque noxiae prohibeantur pestes. [7] Tabulatis insistere dormientem auem non expedit, ne suo laedatur stercore, quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut euitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres leuitas earum supersilientem uolucrem non recipiat conquadratae deinde foratis duobus aduersis parietibus induuntur, ita ut a tabulato pedalis altitudinis et inter se bipedali latitudinis spatio distent. [8] Haec erit cohortalis officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam uagantur, non tam stercore quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi in uno loco quam bibant, eaque mundissima; stercorosa pituitam concitat. Puram tamen seruare non possis nisi clausam uasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse ligneis aut fictilibus conpertum est. [9] Hi superpositis operculis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur cauis, ita ut auium capita possint admittere. Nam nisi operculis muniantur, quantulumcumque aquae uel ciborum inest pedibus euerritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis inponant, quod fieri non oportet. Nam supersiliens auis proluuie uentris cibos et aquam conspurcat.

IV

DE CIBARIIS GALLINARVM

Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et uicia, nec minus cicercula, tum etiam milium aut panicum. Sed haec ubi uilitas annonae permittit; ubi uero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis uilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest auibus. Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris, non sunt idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. [2] Cytisi folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratissima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae copia esse uel maxima. Vinacea quamuis tolerabiliter pascant dari non debent, nisi quibus anni temporibus auis fetum non edit, nam et partus raros et oua faciunt exigua. [3] Sed cum plane post autumnum cessa[n]t a fetu, potest hoc cibo sustineri. Ac tamen quaecumque dabitur esca per cohortem uagantibus, die incipiente et iam in uesperum declinato, bis diuidenda est, ut et mane non protinus a cubili latius euagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temperius ad officinam redeant, possintque numerus capitum saepius recognosci. Nam uolatile pecus facile custodiam pastoris decipit. [4] Siccus etiam puluis et cinis, ubicumque cohortem porticus uel tectum protegit, iuxta parietem reponendus est, ut sit quo aues se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant, si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aues puluere lauari. [5] Gallina post primam emitti et ante horam diei undecimam claudi debet, cuius uagae cultus hic quem diximus erit. Nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittetur, sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum uagis [terni, uel] bini praebeantur. [6] Habeat tamen etiam clausa oportet amplum uestibulum quo prodeat et ubi apricetur, idque sit retibus munitum, ne aquila uel accipiter inuolet. Quas inpensas et curas, nisi locis quibus harum rerum uigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris, qui nisi eam domino seruat, nullius ornithonis quaestus uincit inpensas. De tutela satis dictum est, nunc reliquum ordinem persequemur.

V

Confecta bruma parere fere id genus auium consueuit. Atque earum quae sunt fecundissimae locis tepidioribus circa Kalendas Ianuarias oua edere incipiunt, frigidis autem regionibus eodem mense post Idus. [2] Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum, nam et maius facit ouorum incrementum et frequentiores partus, et is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem auium. Modus cibariorum sit, ut dixi, uagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, uel si id non fuerit, uiciae aut milii. [3] Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aues, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, quae subinde conuerrat, et alia stramenta quam recentissima reponat. nam pulicibus atque aliis similibus replentur, quae secum affert auis, cum ad idem cubile reuertitur. Adsiduus autem debet esse custos et speculari parientes, quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta uoce acuta. [4] Obseruare itaque dum edant oua et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sunt edita, et quam recentissima supponantur gluttientibus (sic enim rustici appellant auis eas quae uolunt incubare), cetera uel reponantur uel aere mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam requieta subponi, dum ne uetustiora sint quam dierum decem. [5] Fere autem cum primum partum consummauerunt gallinae, incubare cupiunt ab Idibus Ianuariis. Quod facere non omnibus permittendum est, quoniam quidem nouellae magis edendis quam excudendis ouis utiliores sunt, inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta. [6] Veteranas igitur auis ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint, moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius excudant, aliae editos pullos commodius educent. At e contrario quaedam et sua et aliena oua comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus summouere conueniet. [7] Pulli autem duarum aut trium auium excusi, dum adhuc teneri sunt, ad unam quae est melior nutrix transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dinoscere non potest. Verumtamen seruari oportet modum, neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri. [8] Numerus ouorum quae subiciuntur inpar obseruatur nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim nec umquam plura subici debent, Ma‹rt›io nouem nec his pauciora, undecim Aprili, tota deinde aestate usque in Kalendas Octobris tredecim. Postea superuacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt. [9] Plerique tamen etiam ab aestiuo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore, etiam si facile educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis ueneunt, probanda est aestiua educatio. Semper autem cum supponuntur oua, considerari debebit ut luna crescente ab decima usque ad quintam decimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima, et sic administrandum est ut rursus cum excluduntur pulli luna crescat. [10] Diebus quibus animantur oua et in speciem uolucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi, at pauonino et anserino paulo amplius ter nouenis. Quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor oua, nec plura quam quinque fouenda recipient, sed et haec quam maxima, nam ex pusillis aues minutae nascuntur. [11] Cum deinde quis uolet quam plurimos mares excudi, longissima quaeque et acutissima oua subiciet, et rursus cum feminas quam rutundissima. Subponendi autem consuetudo tradita est ab his qui religiosius haec administrant eiusmodi: primum quam secretissima cubilia legunt, ne incubantes matrices ab aliis auibus inquietentur; deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulpure et bitumine atque ardente teda perlustrant et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concauatis nidis, ne aduolantibus aut etiam desilientibus decidant oua. [12] Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri nec minus alii capita cum clauis ferreis subiciunt. Quae cuncta remedio creduntur esse aduersus tonitrua, quibus uitiantur oua pullique semiformes interimuntur, antequam toti partibus suis consummentur. [13] Seruat autem qui subicit ne singula in cubili manu conponat, sed totum ouorum numerum in alueolum ligneum conferat. Deinde uniuersum leuiter in praeparatum nidum transfundat. [14] Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis inmorentur, neue longius euagatae refrigerent oua. Quae quamuis pedibus ipsae conuertant, auiarius tamen, cum desilierint matres, circumire debet ac manu uersare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam, si qua unguibus laesa uel fracta sunt, ut remoueat, idque cum fecerit duodeuiginti diebus, undeuicesimo animaduertat an pulli rostellis oua pertuderint, et auscultetur si pipant. Nam saepe propter crassitudinem putamina[rum] rumpere non queunt. [15] Itaque haerentis pullos manu eximere oportebit et matri fouendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et uicesimum diem silentia oua carent animalibus, eaque remouenda sunt, ne incubans inani spe diutius retineatur effeta. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre et aqua ciboque abstinere, dum omnes excudantur. Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur: [16] cribro uiciario uel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde pulei surculis fumigentur. Ea res uideatur prohibere pituitam, quae celerrime teneros interficit. [17] Post hoc cauea cum matre cludendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto uel adoreo farre uino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas uitanda est. Et ob hoc iam tertia die cauea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli temptandi ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi uacua est ingluuies, cruditatem significat, abstinerique debent dum concoquant. [18] Longius autem non est permittendum teneris euagari, sed circa caueam continendi sunt et farina hordeacea pascendi, dum corroborentur; cauendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est ut interimat uniuersos. Id uitatur saepius incenso cornu ceruino uel galbano uel muliebri capillo, quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis summouetur. [19] Sed et curandum erit ut tepide habeantur, nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem uagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant. [20] Quod quamuis caueatur, saepe tamen euenit ut aluus exitum non habeat. Itaque pinna pertunditur, et iter digestis cibis praebetur. Saepe etiam ualidioribus factis atque ipsis matribus etiam uitanda pituitae pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis uasis et quam purissimam praebebimus aquam. Nec minus gallinaria semper fumigabimus et emundata stercore liberabimus. [21] Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciant oleo et faucibus inferant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu conprimunt dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam. Vua quoque, quam Graeci agrian staphylen uocant, cum cibo mixta prodest, uel eadem pertrita et cum aqua potui data. [22] Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. Nam si pituita circumuenit oculos et iam cibos auis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur. Atque ita paulum triti salis uulneribus infria[n]tur. [23] Id porro uitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aues, item cum per aestatem consistens in cohortibus fuit aqua, item cum ficus aut uua inmatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aues. Eosque ut fastidiant efficit uua labrusca de uepribus inmatura lecta, quae cum hordeo triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aues omnem spernantur uuam. Similis ratio est etiam caprifici, quae decocta cum cibo praebetur auibus, et ita fici fastidium creat. [24] Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem uendendi seruetur etiam in hoc genere, ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Summouebimus autem ueteres, id est quae trimatum excesserunt, item quae aut parum fecundae aut parum bonae nutrices sunt, praecipue quae oua uel sua uel aliena consumunt, nec minus quae uelut mares cantare coeperunt, item serotini pulli, qui a solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis non eadem ratio seruabitur, sed tamdiu custodiemus generosos quamdiu feminas inplere potuerunt. Nam rarior est in his auibus mariti bonitas. [25] Eodem quoque tempore cum parere desinent aues, id est ab Idibus Nouembribus, pretiosiores cibi subtrahendi sunt et uinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.

VI

DE SERVANDIS OVIS

Ouorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae; quae commode seruantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt, deinde eluunt, atque ita paleis ac furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant, alii salibus integris adoperiunt, alii muria tepefacta durant. [2] Sed omnis sal, quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit oua, nec sinit plena permanere, quae res ementem deterret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ouorum conseruant.

VII

DE FARTVRIS

Pinguem quoque facere gallinam, quamuis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putaui. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus et minimi luminis, in quo singulae caueis angustioribus uel sportis inclusae pendeant aues, sed ita coartatae ne uersari possint. [2] Verum habeant ex utraque parte foramina, unum quo caput exseratur, alterum quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et eos digestos sic edere ne stercore coinquinentur. Substernantur autem mundissimae paleae uel molle foenum, id est cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus detergetur, illic ne peduculum creet, hic ne stercore loca naturalia exulceret. [3] Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua consparsa et subacta, formantur offae, quibus auis saliuatur. Hae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas maxime uitanda est, tantumque praebendum quantum digerere possint. Neque ante recens admouenda est quam temptato gutture apparuerit nihil ueteris escae remansisse. [4] Cum deinde satiata est auis, paululum deposita cauea dimittitur, et ita ne euagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui uolunt non solum opimas sed etiam teneras auis efficere, mulsea recenti aqua praedicti generis farinam conspargunt, et ita farciunt. nonnulli tribus aquae partibus, unam boni uini miscent, madefactoque triticeo pane obesant auem, quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta uicensima pergliscit. [5] Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit quot iam farturae processerint, ita tamen ne tempus omne opimandi quintam et uicesimam lunam superueniat. Antiquissimum est autem maximam quamque auem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et inpensam.

VIII

DE PALVMBIS ET COLVMBIS FARCIENDIS

Hac eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit. Neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus auibus permittitur, quoniam uel summis turribus uel editissimis aedificiis adsignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos euolitant. [2] Duobus tamen aut tribus mensibus adceptant conditiua cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur uariis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano uillae loco, nec in frigido, sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat hibernum meridiem. [3] Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus excauentur, uel si non ita conpetit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae uel loculamenta quibus nidificent aues, uel fictilia columbaria recipient, praepositis uestibulis per quae ad cubilia perueniant. Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectantur hoc genus auium; [4] nec minus extrinsecus leuigari parietes, maxime circa fenestram. Ea sit ita posita ut maiorem partem hiberni diei solis admittat, habeatque adpositam satis amplam caueam retibus emunitam, quae excludat accipitres et recipiat egredientis ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices quae ouis uel pullis incubant, ne quasi graui perpetuae custodiae seruitio contristatae senescant. [5] Nam cum paulum circa aedificia uolitauerunt, exhilaratae recreantur, et ad foetus suos uegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem euagari aut fugere conantur. Vasa quibus aqua praebetur similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant et cupientis lauari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ouis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit. [6] Ceterum cibos iuxta parietem conueniet spargi, quoniam fere partes eae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur uicia uel eruum, tum etiam lenticula, milium, lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde conuerri et emundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior auis conspicitur, eaque tam fastidiosa est ut saepe sedes suas perosa, si detur auolandi potestas, relinquat, quod frequenter in his regionibus ubi liberos habent egressus accidere solet. [7] Id ne fiat uetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum uocant rustici; fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita uasa in angulis columbarii sup[er]ponuntur. quae res auibus amorem loci sic conciliat ne umquam deserant. Eligendae uero sunt ad educationem neque uetulae nec nimium nouellae sed corporis maximi, curandumque, si fieri possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, numquam separentur. nam fere si sic maritatae sunt, plures educant fetus. [8] Sin aliter, certe ne alieni generis coniungantur, ut Alexandrina Campanae. Minus enim ‹con›pares suos diligunt, et ideo nec multum ineunt nec saepius fetant. Plumae color non semper nec omnibus idem probatus est, atque ideo qui sit optimus non facile dictu est. [9] Albus, qui ubique uulgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatus est, nec tamen uitari debet in his quae cluso continentur. Nam in uagis maxime est inprobandus, quod eum facillime speculatur accipiter. Fecunditas autem, quamuis longe minor sit quam est gallinarum, maiorem tamen refert quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix, et pretiis eorum dominicam conplet arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis adfirmat, qui prodidit etiam illis seuerioribus temporibus paria singula milibus singulis sestertiorum solita uenire. [10] Nam nostri pudet saeculi, si credere uolumus inueniri qui quaternis milibus nummorum binas aues mercentur. Quamquam uel hos magis tolerabiles pute‹m› qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa graui aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythicae stagna Maeotis helluati iam nunc Gangeticas et Aegyptias auis temulenter eructant. [11] Potest tamen in hoc auiario, sicuti dictum est, sagina exerceri. Nam si quae steriles aut sordidi coloris interueniunt, similiter ut gallinae farciuntur. Pulli uero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, priusquam subuolent, paucas detrahas pinnas et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasque copiosum cibum parentibus, quo et se et eos abundantius alant. [12] Quidam leuiter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem et ex eo maciem fieri putent. Sed nihil ista res pinguitudinis efficit. Nam dum uincula exedere conantur, non quiescunt, et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura non plus quam bidui aut summum tridui dolorem adferunt, et spem tollunt euagandi.

IX

DE TVRTVRIBVS

Turturum educatio superuacua est, quoniam id genus in ornithone nec parit nec excudit. Volatura ita ut capitur farturae destinatur, eaque leuiore cura quam ceterae aues saginatur, uerum non omnibus temporibus. Nam per hiemem, quamuis adhibeatur opera, difficulter crescit, et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturis minuitur. [2] Rursus aestate uel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud quam obicitur esca, sed praecipue milium, nec quia tritico uel aliis frumentis minus crassescat, uerum quod semine huius maxime delectatur. Hieme tamen offae panis uino madefactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi. [3] Receptacula non tamquam columbis loculamenta uel cellulae cauatae fiunt, sed ad lineam mutuli per parietem fixi tegeticulas cannabinas adcipiunt, praetentis retibus quibus prohibeantur uolare, quoniam si id faciant, corpori detrahunt. In his adsidue pascantur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet, satiatque semodius cibi in diebus singulis uicenos et centenos turtures. [4] Aqua semper recens et quam mundissima uasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur, tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et [id] ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium auium praeterquam nantium. Huius auis aetas ad saginam non tam uetus est idonea quam nouella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur.

X

DE TVRDIS

Turdis maior opera et inpensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caueis clausi plurimi despondent, quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in auiaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, ueterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captiuorum, maestitiamque eorum mitigent interuolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos adpetere feri, si mansuetos id facere uiderint. [2] Locum aeque munitum et apricum quam columbae desiderant, sed in eo transuersae perticae perforatis parietibus aduersis aptantur, quibus insidant cum satiati cibo requiescere uolunt. Hae perticae non altius a terra debent subleuari quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint. [3] Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis quae super perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit. [4] Hanc quidam mandunt et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere uix expedit, quia nec paruo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi uarietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant. Ea est cum obiciuntur myrti et lentisci semina, item oleastri et hederaceae baccae nec minus arbuti. [5] Fere enim etiam in agris ab eiusmodi uolucribus adpetuntur quae in auiariis quoque desidentium detergent fastidia, faciuntque auidiorem uolaturam, quod maxime expedit, nam largiore cibo celerius pinguescit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti adponuntur, quae est firmissima esca, nam illa quae supra diximus pulmentariorum uice dantur. [6] Vasa quibus recens et munda praebeatur aqua non dissimilia sint gallinariis. Hac inpensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat auorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria cottidiana fecit haec pretia, propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera quae intra septa uillae cibantur fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.

XI

DE PAVONIBVS

Pauonum educatio magis urbani patrisfamiliae quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae, captantis undique uoluptates adquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor auium etiam exteros, nedum dominos oblectat. I‹d›que genus alitum nemorosis et paruis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia uolitare, tum etiam quia furis et noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto uagatur, maioremque pabuli partem sibi adquirit. [2] Feminae quidem sua sponte tamquam seruitio liberatae studiosius pullos enutriunt. Nec curator aliud facere debet quam ut diei certo tempore signo dato iuxta uillam gregem conuocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec auis esuriat et numerus aduenientium recognoscatur. [3] Sed huius possessionis rara condicio est. Quare mediterraneis maior adhibenda cura est, eaque sic administretur: herbidus siluestrisque ager planus sublimi cluditur maceria, cuius tribus lateribus porticus adplicantur et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio atque altera stabulum pauonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt harundinea septa in modum cauearum, quales columbaria[e] tectis superponuntur. Ea septa distinguuntur uelut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant. [4] Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem figuntur breues paxilli, eorumque partes summae lingulas dolatas habent, quae transuersis foratis perticis induantur. Hae porro quadratae perticae [esse debent, quae] paxillis superponuntur, ut auem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit paxillis eductae liberum aditum conuerrentibus stabulum praebeant. [5] Hoc genus auium cum trimatum expleuit optime progenerat. Siquidem tenerior aetas aut sterilis aut parum fecunda est. Masculus pauo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam uel alteram fetam saepius compressit, uixdum concepta in aluo uitiat oua, nec partum sinit perduci, quoniam inmatura genitalibus locis excidunt. [6] Vltima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda uenus est. Maxime facit ad hanc rem si fauilla leui torreas fabam tepidamque des ieiunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas auis. Haec cibaria non omnibus promisce spargenda sunt, sed in singulis septis, quae harundinibus contexi oportere proposueram, portione seruata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua quae sit idonea potui. [7] Quod ubi factum est, mares diducuntur in sua quisque septa cum feminis, et aequaliter uniuersus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inueniuntur masculi qui et a cibo et a coitu prohibent minus ualidos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet marem cum Fauonii spirare coeperunt, id est tempus ab Idibus Februariis ante Martium mensem. [8] Signa sunt exstimulatae cupidinis cum semet ipsum uelut emirantem caudae gemmantibus pinnis protegit, idque cum facit rotari dicitur. Post admissurae tempus matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant, saepiusque digitis loca feminarum temptanda sunt, nam in promptu gerunt oua quibus iam partus adpropinquat. Itaque includendae sunt inci[pi]entes, ne extra clausum fetum edant. [9] Maximeque temporibus his quibus parturiunt pluribus stramentis exaggerandum est auiarium, quo tutius integri fetus excipiantur. nam fere pauones cum ad nocturnam requiem uenerunt, praedictis perticis insistentes enituntur oua, quae quo prop[r]ius ac mollius deciderunt, inlibatam seruant integritatem. Cottidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia oua colligenda, quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius excuduntur, idque fieri maxime patrisfamiliae ration‹i› conducit. [10] Nam feminae pauones quae non incubant ter anno fere partus edunt, at quae fouent oua totum tempus fecunditatis aut excudendis aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ouorum, secundus quattuor, tertius aut trium aut duorum. [11] Neque est quod committatur ut Rhodiacae aues pauoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed ueteres maximae quaeque gallinae uernaculi generis eligantur, eaeque nouem diebus a primo lunae incremento nouenis ouis incubent, sintque ex his quinque pauonina et cetera gallinacei generis. [12] Decimo deinceps die omnia gallinacea subtrahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut tricensima luna, quae est fere noua, cum pauoninis excudantur. Sed custodis curam non effugiat obseruare desilientem matricem, saepius ad cubile peruenire et pauonina oua, quae propter magnitudinem difficilius a gallina mouentur, uersare manu; idque quo diligentius faciat, una pars ouorum notanda est atramento, quod signum habebit auiarius an a gallina conuersa sint. [13] Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc rem praeparari. Quae si mediocris habitus sint, non debent amplius quam terna pauonina et sena generis sui fouere. Cum deinde fecerint pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pauonini ad unam congregari, donec quinque et uiginti capitum grex efficiatur. [14] Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moueantur, postero deinde cum educatrice transferantur in caueam. Primisque diebus alantur hordeaceo farre uino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula et refrigerata. post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum et caseus mollis uehementer expressus. nam serum nocere pullis manifestum est. [15] Lucustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur. Atque his pasci debent usque ad sextum mensem, postmodum satis est hordeum de manu praebere. Possunt autem post quintum et tricensimum diem quam nati sunt etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex uelut matrem gallinam singultientem. Ea cauea clausa fertur in agrum a pastore et missa ligato pede longa linea [gallina] custoditur, ad quam circumuolant pulli; qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in uillam, persequentes, ut dixi, nutricis singultus. [16] Satis autem conuenit inter auctores non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam cum conspexerunt pauoninam prolem, suos pullos diligere desinunt et inmaturos relinquunt, perosae uidelicet quod nec magnitudine nec specie pauoninis pares sint. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aues infestant, sed nec remedia traduntur alia quam quae gallinaceis adhibentur. Nam et pituita et cruditas et si quae aliae sunt pestes, isdem remediis quae proposuimus prohibentur. [17] Septimum deinde mensem cum excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Et erit curandum ne humi maneant, nam qui sic cubitant tollendi sunt et supra perticas inponendi, ne frigore laborent.

XII

DE NVMIDICIS ET RVSTICIS GALLINIS

Numidicarum eadem est fere quae pauonum educatio. Ceterum siluestres gallinae, quae rusticae appellantur, in seruitute non fetant, et ideo nihil de his praecepimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conuiuiorum epulis aptiores.

XIII

DE ANSERIBVS

Venio nunc ad eas aues quas Graeci uocant amphibious, quia non tantum terrestria sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consuerunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et sollertiorem custodiam quam canis praebet. [2] Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitoli, cum aduentum Gallorum uociferatus est, canibus silentibus. Is autem non ubique haberi potest, ut existimat uerissime Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid tenerum contingere potest carpit. [3] Sicubi uero flumen aut lacus est herbaeque copia neque nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. At tamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ouibus lanam, semel demetere, sed bis anno, uere et autumno, uellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, uel paucos utique oportet educare singulisque maribus ternas feminas destinare - nam propter grauitatem pluris inire non possunt - quin etiam in ‹f›rutectis circa cohortem secretis angulis haras facere, in quibus cubitent et fetus ubi edant.

XIV

Qui uero greges nantium possidere student, chenoboskia constituunt, quae tum demum uigebunt, si fuerint ordinata ratione tali: cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur, alta nouem pedum maceria porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae caementis uel etiam laterculis exstruuntur, quas singulas satis est habere quoquouersus pedes ternos et aditus singulos firmis ostiolis munitos, quia per feturam diligenter claudi debent. [2] Extra uillam deinde non longe ab aedificio si est stagnum uel flumen, al‹i›a non quaeritur aqua, sin aliter, lacus piscinaque manu fiunt, ut sint quibus inurinari possint aues. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte uiuere nequeunt. palustris quoque sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut uicia, trifolium, fenum Graecum, sed praecipue genus intibi, quod serin Graeci appellant. Lactucae quoque in hunc usum semina uel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus et libentissime ab his auibus appetitur, tum etiam pullis utilissima est esca. [3] Haec cum praeparata sunt, curandum est ut mares feminaeque quam amplissimi corporis et albi coloris eligantur. Nam est aliud genus uarium, quod a fero mitigatum domesticum factum est. Id neque aeque fecundum est nec tam pretiosum, propter quod minime nutriendum est. [4] Anseribus ad admittendum tempus aptissimum est a bruma, mox ad pariendum et ad incubandum a Kalendis Februariis uel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aues de quibus diximus, insistentes humi, nam fere in flumine aut piscinis id faciunt; singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere, quod magis expedit quam cum ipsae suos fouent. [5] Nam et a gallinis melius enutriuntur et longe maior grex efficitur. Pariunt autem singulis fetibus oua primo quina, sequenti quaterna, nouissimo terna. Quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni uacaturae sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra septum parere, sed cum uidebuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque temptandae. Nam si adpropinquat partus, digito tanguntur oua, quae sunt in prima parte locorum genitalium. [6] Quamobrem perduci ad haram debent includique ut fetum edant, idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem ubi primo peperit. Sed nouissimo fetu cum uolumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus subiciantur, quoniam negatur anser aliena excudere oua, nisi subiecta sua quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis sicut pauonina plurima quinque, paucissima tria, ipsis deinde anseribus paucissima septem, plurima quindecim. [7] Sed custodiri debet ut ouis subiciantur herbae urticarum quo quasi remedio medicantur - , ne noceri possit excus[s]is anserculis, quos enecant urticae si teneros pupugerunt. Pullis autem formandis excludendisque triginta diebus opus est cum sunt frigora, nam tepidis quinque et uiginti satis est. Saepius tamen anser tricensimo die nascitur. [8] Atque is dum exiguus est decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre. Postea cum serenitas permittit, producitur in prata et ad piscinas. Cauendumque est ne aut aculeis urticae conpunga[n]tur aut esuriens mittatur in pascuum, sed ante concisis intubis uel lactucae foliis saturetur. Nam si adhuc parum firmus indigens ciborum peruenit in pascuum, fruticibus aut solidioribus herbis obluctatur ita pertinaciter ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmauit, in gregem coaequalium conpellitur et hordeo alitur. Quod et in matricibus praebere non inutile est. [9] Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam uigenos adici, nec rursus omnino cum maribus includi, quoniam ualidior enecat infirmum. Cellas in quibus incubitant siccissimas esse oportet substratuique habere paleas uel, si eae non sunt, crassi‹ssi›mum quoque foenum. Cetera eadem quae in aliis generibus pullorum seruanda sunt, ne coluber, ne uipera faelesque aut etiam mustela possit aspirare, quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros. [10] Sunt qui hordeum maceratum incubantibus adponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis exclusis primis quinque diebus polentam uel maceratum far sicut pauonibus obiciunt. Nonnulli etiam uiride nasturcium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima. Mox ubi quattuor mensum facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima. [11] Et est facilis harum auium sagina, nam polentam et pollinem ter die, nihil sane aliud, dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec uagandi facultas detur; sintque calido et tenebricoso loco. Quae res ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam ‹max›imi, nam pullities saepe quadraginta diebus op[t]ima redditur.

XV

DE ANATIBVS

Nessotrophi‹i› cura similis, sed maior inpensa est. Nam clausae pascuntur anates, quercedulae, boscides, ph‹a›le[g]rides similesque uolucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria. Deinde clatris superpositis grandi macula retibus contegitur, ne aut euolandi sit potestas domesticis auibus, aut aquilis et accipitribus inuolandi. [2] Sed ea tota maceries opere tectorio leuigatur extra intraque, ne feles aut ui‹u›erra perrepat. Media deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudinis datur et latitudinis quantum loci conditio permittit. [3] Orae lacus ne corrumpantur uiolentia restagna‹n›tis undae, quae semper influere debet, opere signino consternuntur, easque non in gradus oportet erigi sed paulatim cliuo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas euomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem. [4] Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur aliisque familiaribus a[t]quae uiridibus quae inopacant auium receptacula. Sunt enim quibus cordi est uel insulis tamaricum aut scirporum frutectis immorari, nec ob hanc tamen causam totus lacus siluulis occupetur, sed, ut dixi, per circuitum uacet, ut sine inpedimento, cum apricitate diei gestiunt aues, nandi uelocitate concertent. [5] Nam quemadmodum desiderant esse quo inrepant et ubi delitiscentibus fluuialibus animalibus insidientur, ita offenduntur si non sunt libera spatia quae permeent. Extra lacum deinde per uigenos undique pedes gramine ripae uestiantur; sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia quibus innidificent aues, eaque contegantur intersitis buxeis uel myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum. [6] Statim deinde perpetuus canaliculus humi depressus construatur, per quem cottidie mixti cum aqua cibi decurrant. Sic enim pabulatur id genus auium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, nec non et hordeum. Sed ubi copia est, etiam glans ac uinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus et riualis hallecula uel si qua sunt incrementi parui fluuiorum animalia. [7] Tempora concubitus eadem quae ceteri siluestres alites obseruant Martii sequentisque mensis, per quos festucae surculique in uiuariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aues quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophium constituere uolet, ut praedictarum auium circa paludes, in quibus plerumque fetant, oua colligat et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excusi educatique pulli deponunt ingenia siluestria, clausique uiuariis haut dubitanter progenerant. Nam si modo captas auis, quae consueuere libero uictu, custodiae tradere uelis, parere cunctantur in seruitute. Sed de tutela nantium uolucrum satis dictum est.

XVI

DE PISCIVM CVRA

Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam peruenimus piscium, quorum reditum quamuis alienissimum agricultoribus putem - quid enim tam contrarium est quam terrenum fluuido? - , Tamen non omittam. Nam et harum studia rerum maiores nostri celebrauerunt, adeo quidem ut etiam dulcibus aquis fluuiatilis cluderent pisces, atque eadem cura mugilem squalumque nutrirent qua nunc muraena et lupus educatur. [2] Magni enim aestimabat uetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae uitae comparetur uillatica, nulla parte copiarum defici; quamobrem non solum piscinas quas ipsi construxerant frequentabant, sed etiam quos rerum natura lacus fecerat conuectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis et Ciminius lupos auratasque procreauerunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia. [3] Mox istam curam sequens aetas aboleuit, et lautitiae locupletium maria ipsa Neptunumque clauserunt iam tum auorum memoria cum circumferretur Marcii Philippi uelut urbanissimum, quod erat luxuriose factum atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e uicino flumine lupum degustasset atque exspuisset, inprobum factum dicto prosecutus, peream, inquit, nisi piscem putaui. [4] Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fluuialem lupum, nisi quem Tiberis aduerso torrente defetigasset. Itaque Terentius Varro, "nullus est," inquit, "hoc saeculo nebulo ac +mintho qui non iam dicat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habeat uiuarium." [5] Ac tamen isdem temporibus quibus hanc memorabat Varro luxuriam maxime laudabatur seueritas Catonis, qui nihilominus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertium milium quadringentorum piscinas pupilli sui uenditabat. Iam enim celebres erant deliciae popinales cum ad mare defer‹re›ntur uiuaria, quorum studiosissimi, uelut ante deuictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licinius Murena captorum piscium laetabantur uocabulis. [6] Sed quoniam sic mores obcalluere, non ut haec usitata uerum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur, nos quoque ne uideamur tot saeculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum uillaticum patri familiae demonstra[re]mus. Qui siue insulas siue maritimos agros mercatur, propter exilitatem soli, quae plerumque litori uicina est, fructus terrae percipere non potuerit, ut ex mari reditum constituat. [7] Huius autem rei quasi primordium est naturam loci contemplari, quo piscinas facere constituerit. Non enim omnibus litoribus omne genus haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, uelut soleam, rhombum, passerem, eadem quoque maxime idonea est conchyliis, murici‹bu›s et ostreis, purpurarumque tunc concharum pectunculi‹s›, balani‹s› uel sphondyli‹s›. [8] At harenosi gurgites planos quidem non pessime, sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras, uerum conchyliis minus apti. Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri[a]. [9] Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphylio profundo nec alio pascitur, ut Atlantico faber, qui generosissimis piscibus adnumeratur in nostro Gadium municipio - eumque prisca consuetudine zaeum appellamus - , ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litore Sicilia tenus frequentissimus exit, numquam in Ligusticum nec per Gallias enauit ad Hibericum mare. [10] Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra uiuaria, diuturni queant possideri. Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamuis Tartesi‹i› pelagi, quod est ultimum, uernacula, quouis hospes freto peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ piscinarum dicendum est.

XVII

DE POSITIONE PISCINAE

Stagnum censemus eximie optimum quod sic positum est ut insequens maris unda priorem summoueat, nec intra conseptum sinat remanere ueterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum uentis adsidue renouatur nec concalescere potest, quoniam gelidum ab imo fluctum reuoluit in partem superiorem. Id autem stagnum uel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, uel in litore construitur opere signino. [2] Sed utcumque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cocleam retortos nec nimis spatiosos, quibus muraenae delitiscant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet, quia si rabie uexantur, quod huic generi uelut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos plurimosque mandendo consumunt. [3] Itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari conuenit. Facilius enim uetus summouetur unda, cum quacumque parte fluctus urget per aduersa patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita conpetit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat. Nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est; nec dubium quin quanto magis imo mari ueniat unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus. [4] Sin autem locus ubi uiuarium constituere censemus pari libra cum aequore maris est, in pedes nouem defodiatur piscina, et infra duos a summa parte cuniculis riui perducantur, curandumque est ut largissime ueniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si maior recentis freti uis incesserit. [5] Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est, nam eiusmodi receptacula nec facile nouas admittunt aquas, et difficiliter ueteres emittunt, plusque nocet putris unda quam prodest opacitas. [6] Debent tamen similes uelut cellae parietibus excauari, ut sint quae protegant refugientis ardorem solis, et nihilominus facile quam conceperint aquam remittant. Verum meminisse oportebit ut riu‹i›s per quos exundat piscina praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus inpediatur fuga piscium. Si uero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue uerbenis algae uestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci ualet hominis ingenium repraesentare faciem maris, ut clausi quam minime custodiam sentiant. [7] Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus. Sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in fluuiatili negotio, quod in terreno praecipitur, et quid quaeque ferat regio. Neque enim si uelimus, ut in mari nonnumquam conspeximus, in uiuario multitudinem mullorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus et seruitutis indignantissimum. [8] Raro itaque unus aut alter de multis milibus claustra patitur. At contra frequenter animaduertimus intra septa pelagios greges inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur, et si uidemus scopulosam probemus. Turdi complura genera merulasque et auidas mustelas, tum etiam sine macula - nam sunt et uarii - lupos includamus; item flutas, quae maxime probantur, muraenas et si quae sunt alia[e] saxatil‹i›s notae qu‹o›rum pretia uigent; nam uile ne captare quidem, nedum alere conducit. [9] Possunt ista eadem genera etiam litoris harenosi stagnis contineri. Nam quae limo coenoque lita sunt, ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus. Neque est eadem lacus positio quae recipit cubantis, ‹ne›que eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis. Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur ea parte litoris quae profundi recessu numquam destituitur. [10] Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut conplectantur sinu suo et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum uiuarium repletur congerie, quam tempestatibus eructat pelagi uiolentia. [11] Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri paruis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saeuitia mare sine fluctu transmittant. Esca iacentium mollior esse debet quam saxatilium. Nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt. [12] Itaque praeberi conuenit tabentis halleculas et salibus exesam chalcidem putremque sardinam nec minus saurorum branchiam, uel quicquid intestini pelamis aut lacertus gerit, tum scombri carcharique et elacatae uentriculos, et - ne per singula enumerem - salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis euerruntur. Nos autem plura nominauimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua quorum erit facultas praebeamus. [13] Facit etiam ex pomis uiridis adaperta ficus et mitis digitis infractus unedo, nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio uel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque quam praedictae salsurae pabula commode dantur, quoniam odorata sunt. [14] Omnis enim iacens piscis magis naribus escam quam oculis uestigat, nam dum supinus semper cubat, sublimiora spectat, et ea quae in plano sunt dextra laeuaque non facile peruidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem peruenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagi[c]i satis et his, sed et recentibus melius pascuntur. Nam et hallecula modo capta et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit. [15] Si quando tamen hiemis saeuitia non patitur eius generis escam dari, uel sordidi panis offae uel si qua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximia si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatoris forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur. [16] Atque haec uillatica pastio finem praesenti disputationi faciat, ne inmodico uolumine lector fatigetur. Redeamus autem sequenti exordio ad curam siluestrium pecorum cultumque apium.