VITRVVII POLLIONIS - DE ARCHITECTVRA - LIBER VI

PRAEFATIO - I

Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animaduertisset geometrica schemata descripta, exclamauisse ad comites ita dicitur: "Bene speremus! hominum enim uestigia uideo". Statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium deuenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et uestitum et cetera, quae opus essent ad uictum, praestaret. Cum autem eius comites in patriam reuerti uoluissent interrogarentque eum, quidnam uellet domum renuntiari, tunc ita mandauit dicere: eiusmodi possessiones et uiatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare.

PRAEFATIO - II

Namque ea uera praesidia sunt uitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli uastatio potest nocere. Non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam pecuniae confidentes, ita ponit: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis inopem amicorum, sed in omni ciuitate esse ciuem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus; at qui non doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse uallatum, labidis itineribus uadentem non stabili sed infirma conflictari uita.

PRAEFATIO - III

Epicurus uero non dissimiliter ait: Pauca sapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus gubernari. Haec ita etiam plures philosophi dixerunt. Non minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias uersibus in scaena pronuntiauerunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium Graecorum leges cogunt parentes ‹ali› a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus erudissent. Omnia enim munera fortunae cum dantur, ab ea faciliter adimuntur; disciplinae uero coniunctae cum animis nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum uitae.

PRAEFATIO - IV

Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum curauerunt, et ea, quae non potest esse probata sine litteraturae encyclioque doctrinarum omnium disciplina. Cum ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechnis rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones animo paraui, e quibus haec est fructuum summa: nullas plus habendi esse necessitates eamque esse proprietatem, diuitiarum maxime desiderare. Sed forte nonnulli haec leuia iudicantes putant eos esse sapientes, qui pecunia sunt copiosi. Itaque plerique ad id propositum contendentes audacia adhibita cum diuitiis etiam notitiam sunt consecuti.

PRAEFATIO - V

Ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probaui. Ideo notities parum est adsecuta. Sed tamen his uoluminibus editis, ut spero, etiam posteris ero notus. Neque est mirandum, quid ita pluribus sim ignotus. Ceteri architecti rogant et pluribus sim ignotus. Ceteri architecti rogant et ambigunt, ut architectent: mihi autem a praeceptoribus est traditum: rogatum, non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color mouetur pudore petendo rem suspiciosam. Nan beneficium dantes, non accipientes ambiuntur. Quid enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae compendiique eius causa iudicet faciundum?

PRAEFATIO - VI

Itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant architectis, deinde quaerebant, si honeste essent educati, ingenuo pudori, non audaciae proteruitatis permittendum iudicantes. Ipsi autem artifices non erudiebant; nisi suos liberos aut cognatos et eos uiros bonos instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione permitterentur. Cum autem animaduerto ab indoctis et inperitis tantae disciplinae magnitudinem iactari et ab is, qui non modo architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum eos, qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita iudicant: si imperitis sit committendum, ipsos potius digniores esse ad suam uoluntatem quam ad alienam pecuniae consumere summam.

PRAEFATIO - VII

Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam, fullonicam aut ex ceteris, quae sunt faciliores, nisi architecturam, ideo quod, qui profitentur, non arte uera sed falso nominantur architecti. Quas ob res corpus architecturae rationesque eius putaui diligentissime conscribendas, opinans munus omnibus gentibus non ingratum futurun. Igitur, quoniam in quinto de opportunitate communium operum perscripsi, in hoc uolumine priuatorum aedificiorum ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.

I - I

Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animaduersum fuerit, quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi constituantur. Namque aliter, Aegypto, aliter Hispania, non eodem modo Ponto dissimiliter Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere uidentur constitui genera aedificiorum, quod alia parte solis cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium temperatur. Igitur, uti constitutio mundi ad terrae spatium in inclinatione signiferi circuli et solis cursu disparibus qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes caelique uarietates uidentur aedificiorum debere dirigi conlocationes.

I - II

Sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et non patentia, sed conuersa ad calidos partes oportere fieri uidentur. Contra autem sub inpetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conuersaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. Ita, quod ultra natura laedit, arte erit emendandum. Item reliquis regionibus ad eundem modum temperari, quemadmodum caelum est ad inclinationem mundi conlocatum.

I - II

Haec autem ex natura rerum sunt animaduertenda consideranda atque etiam ex membris corporibusque gentium obseruanda. Namque sol quibus locis mediocriter profundit uapores, in his conseruat corpora temperata; quaeque proxime currendo deflagrant, eripit exurendo temperaturam umoris; contra uero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a coloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas uocisque sonitus grauiores. Ex eo quoque, ‹quae› sub septentrionibus nutriuntur gentes, inmanibus corporibus, candidis coloribus, derecto capillo et rufo, oculis caesis, sanguine multo, ab umoris plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati;

I - IV

qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, breuioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, [cruribus ualidis], sanguine exiguo solis impetu perficiuntur. Itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum feruore; itaque corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore.

I - V

Non minus sonus uocis in generibus gentium dispares et uarias habet qualitates, ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae librationem, qua diuiditur pars superior et inferior mundi, habere uidetur libratam naturali modo circumitionem, quam etiam mathematici horizonta dicunt. Igitur cum id habemus certum animo sustinentes, ab labro, quod in regione septentrionali, linea traiecta, ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque, altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum, sine dubitatione animaduertemus ex eo esse schema trigonii mundo, uti organi, quam sambucen Graeci dicunt.

I - VI

Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes, propter breuitatem altitudinis ad mundum sonitum uocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda, quae est proxima angulo. Secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam remissionibus efficiunt in nationibus sonorum cantiones. Item a medio in ordinem crescendo, ad extremos septentriones sub altitudines coeli nationum spiritus sonitibus grauioribus a natura rerum exprimuntur. Ita uidetur mundi conceptio tota propter inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad harmoniam esse conposita.

I - VII

Igitur quae nationes sunt inter axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio positae, uti in diagrammate musico medianae uocis habent sonitum in sermone; quaeque progredientibus ad septentrionem sunt nationes, quod aptiores habent distantias mundi, spiritus uocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenos, a natura rerum sonitu grauiore coguntur uti; eadem ratione medio progredientibus ad meridiem gentes paranetarum ‹netarum›que acutissimam sonitus uocis perficiunt tenuitatem.

I - VIII

Hoc autem uerum esse, ex umidis naturae locis grauiora fieri et ex feruidis acutiora, licet ita experiendo animaduertere. Calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur. Ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur; tunc utrique tangantur. Cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse. Ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt tactu, alia propter umoris abundantiam grauissimas effundunt sonorum qualitates.

I - IX

Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex acuta feruore mente expeditius celeriusque mouentur ad consiliorum cogitationes; septentrionales autem gentes infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore refrigeratae stupentes habent mentes. Hoc autem ita esse a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime mouentur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigerata, inmota sunt stupore. Ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores.

I - X

Cum sint autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque sollertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum uirtutes; qui uero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum uehementiam paratiores sunt; magnis uirtutibus sunt sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur. Cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, ueros inter spatium totius orbis terrarum regionesque medio mundi populus Romanus possidet fines.

I - XI

Namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque uigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes. Quemadmodum enim Iouis stella inter Martis feruentissimam et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et inuictas habet laudes. Itaque consiliis refringit barbarorum uirtutes, forti manu meridianorum cogitationes. Ita diuina mens ciuitatem populi Romani egregia temperataque regione conlocauit, uti orbis terrarum imperii potiretur. Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli uariis generibus sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem. Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab natura rerum dispositas animaduertere, exposui et, quemadmodum ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat [ad gentium figuras] constituere aedificiorum qualitates, dixi; itaque nunc singulorum, generum in aedificiis conmensus symmetriarum et uniuersos et separatos breuiter explicabo.

II - I

Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti proportionibus ratae partis habeant aedificia rationum exactiones. Cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et conmensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium prouidere ad naturam loci aut usum aut speciem ‹detractionibus aut› adiectionibus temperaturas ‹et› efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id uideatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.

II - II

Alia enim ad manum species esse uidetur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis in aperto, in quibus magni iudicii est opera, quid tandem sit faciundum. Non enim ueros uidetur habere uisus effectus, sed fallitur saepius iudicio ab eo mens. Quemadmodum etiam in scaenis pictis uidentur columnarum proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam plana. Similiter in nauibus remi, cum sint sub aqua directi, tamen oculis infracti uidentur; et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, cum uero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere uidentur infractum remorum oculis aspectum.

II - III

Hoc autem siue simulacrorum impulsu seu radiorum ex oculis effusionibus, uti physicis placet, uidemus, utraque ratione uidetur ita esse, uti falsa iudicia oculorum habeat aspectus.

II - IV

Cum ergo, quae sunt uera, falsa uideantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant, sed ita, uti nihil in his operibus desideretur. Haec autem etiam ingeniorum acuminibus, non solum doctrinis efficiuntur.

II - V

Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, [a qua sumatur sine dubitatione commutatio] deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis ‹et latitudinis›, cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. De qua quibus rationibus efficiatur, est mihi pronuntiandum, primumque de cauis aedium, uti fieri debeant, dicam.

III - I

Caua aedium quinque generibus sunt distincta, quorum ita figurae nominantur: tuscanicum, corinthium, tetrastylon, displuuiatum; testudinatum. Tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiua et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium conpluuium deiectus. In corinthiis isdem rationibus trabes et conpluuia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in circuitione circa columnas componuntur. Tetrastyla sunt, quae subiectis sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensiuis onerantur.

III - II

Displuuiata autem sunt, in quibus deliquiae aream sustinentes stillicidia reiciunt. Haec hibernaculis maxime praesunt utilitates, quod compluuia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum. Sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia continent fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem itaque redundantes restagnant, et intestinum et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt. Testudinata uero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.

III - III

Atriorum uero latitudines ac longitudines tribus generibus formantur. Et primum genus distribuitur, uti, longitudo cum in quinque partes diuisa fuerit, tres partes latitudini dentur; alterum, cum in tres partes diuidatur, duae partes latitudini tribuantur; tertium, uti latitudo in quadrato paribus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea linea diagonii, tanta longitudo atrio detur.

III - IV

Altitudo eorum, quanta longitudo fuerit quarta dempta, sub trabes extollatur; reliquum lacuniorum et areae supra trabes spatio tribuatur. Alis dextra ac sinistra latitudinis ‹spatium›, cum sit atrii longitudo ab XXX pedibus ad pedes XL, ex tertia parte eius constituatur. Ab XL ad pedes L longitudo diuidatur in partes tres ÇsemisÇ, ex his una pars alis detur. Cum autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, quarta pars longitudinis alis tribuatur. A pedibus LX ad LXXX longitudo diuidatur in partes quattuor et dimidiam, ex his una pars fiat alarum latitudo. A pedibus octoginta ad pedes centum in quinque partes diuisa longitudo iustam constituerit latitudinem alarum. Trabes earum liminares ita altae ponantur, ut altitudines latitudinibus sint aequales.

III - V

Tablinum, si latitudo atrii erit pedum uiginti, dempta tertia eius spatio reliquum tribuatur. Si erit ab pedibus XXX ad XL, ex atrii latitudine tablino dimidium tribuatur. Cum autem ab XL ad, latitudo diuidatur in partes quinque, ex his duo tablino constituantur. Non enim atria minora ab maioribus easdem possunt habere symmetriarum rationes. Si enim maioribus symmetriis utemur in minoribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt habere, sin autem minorum in maioribus utemur, uasta et inmania in his ea erunt membra. Itaque generatim magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui conscribendas putaui.

III - VI

Altitudo tablini ad trabem adiecta latitudinis octaua constituatur. Lacunaria eius tertia latitudinis ad altitudinem adiecta extollantur. Fauces minoribus atriis e tablini latitudine dempta tertia, maioribus dimidia constituantur. Imagines ita alte cum suis ornamentis ad latitudinem alarum sint constitutae. Latitudines ostiorum ad altitudinem; si dorica erunt, uti dorica, si ionica erunt, uti ionica perficiantur, quemadmodum de thyromatis in [quibus] quarto libro rationes symmetriarum sunt expositae. Conpluuii lumen latum latitudinis atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur; longitudo, uti atrii pro rata parte fiat.

III - VII

Peristyla autem in transuerso tertia parte longiora sint quam introrsus. Columnae tam altae quam porticus latae fuerint peristyliorum; intercolumnia ne minus trium, ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent. Sin autem dorico more in peristylo columnae erunt faciundae, uti in quarto libro de doricis scripsi, ita moduli sumantur, et ad eos modulos triglyphorumque rationes disponantur.

III - VIII

Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo fieri debebit. Altitudines omnium conclauiorum, quae oblonga fuerint, sic habere debent rationem, uti longitudinis et latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium sumatur, et quantum fuerit, tantum altitudini detur. Sin autem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis dimidia addita altitudines educantur. Pinacothecae uti exhedrae amplis magnitudinibus sunt constituendae. Oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii uocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.

III - IX

Inter corinthios autem et aegyptios hoc erit discrimen. Corinthii simplices habent columnas aut in podio positas aut in imo; supraque habent epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario, praeterea supra coronas curua lacunaria ad circinum delumbata. In Aegyptiis autem supra columnas epistylia et ab epistyliis ad parietes, qui sunt circa, inponenda est contignatio, supra coaxationem pauimentum, subdiu ut sit circumitus. Deinde supra epistylium ad perpendiculum inferiorum columnarum inponendae stat minores quarta parte columna. Supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur, et inter columnas superiores fenestrae conlocantur; ita basilicarum ea similitudo, non corinthiorum tricliniorum uidetur esse.

III - X

Fiunt autem etiam non Italicae consuetudinis oeci, quos Graeci Cyzicenos appellant. Hi conlocantur spectantes ad septentrionem et maxime uiridia prospicientes, ualuasque habent in medio. Ipsi autem sunt ita longi et lati, uti duo triclinia cum circumitionibus inter se spectantia possint esse conlocata, habentque dextra ac sinistra lumina fenestrarum ualuata, uti de lectis per spatia fenestrarum uiridia prospiciantur. Altitudines eorum dimidia latitudinis addita constituuntur.

III - XI

In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae earum symmetriarum rationes, quae sine inpeditione loci fieri poterunt, luminaque, parietum altitudinibus si non obscurabuntur, faciliter erunt explicata; sin autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant, uti non dissimiles ueris symmetriis perficiantur uenustates.

IV - I

Nunc explicabimus, quibus proprietatibus genera aedificiorum ad usum [et] caeli regiones apte debeant spectare. Hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod uespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens aduersus habens splendorem, calorem remittens efficit uespertino tempore regionem tepidiorem. Cubicula et bibliothecae ad orientem spectare debent; usus enim matutinum postulat lumen, item in bibliothecis libri non putrescent. Nam quaecumque ad meridiem et occidentem spectant, ab tiniis et umore libri uitiantur, quod uenti umidi aduenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore uolumina corrumpunt.

IV - II

Triclinia uerna et autumnalia ad orientem; tum enim praetenta luminibus aduersus solis impetus progrediens ad occidentem efficit ea temperata ad id tempus, quo his solitum est uti. Aestiua ad septentrionem, quod ea regio, non ut reliquae per solstitium propter calorem efficiuntur aestuosae, eo quod est auersa a solis cursu, semper refrigerata et salubritatem et uoluptatem in usu praestat. Non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.

V - I

Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animaduertendum est, quibus rationibus priuatis aedificis propria loca patribus familiarum et quemadmodum communia cum extraneis aedificari debeant. Namque ex his quae propria sunt, in ea non est potestas omnibus introeundi nisi inuitatis, quemadmodum sunt cubicula, triclinia, balnea ceteraque, quae easdem habent usus rationes. Communia autem sunt, quibus etiam inuocati suo iure de populo possunt uenire, id est uestibula, caua aedium, peristylia, quaeque eundem habere possunt usum. Igitur is, qui communi sunt++ foruma, non necessaria magnifica uestibula nec tabulina neque atria, quod aliis officia praestant ambiundo neque ab aliis ambiuntur.

V - II

Qui autem fructibus rusticis seruiunt, in eorum uestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus seruandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda. Item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conuentus excipiundos, nobilibus uero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia ciuibus, faciunda sunt uestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, siluae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae; praeterea bibliothecas, pinacothecas, basilicas non dissimili modo quam publicorum operum magnificentia comparatas, quod in domibus eorum saepius et publica consilia et priuata iudicia arbitriaque conficiuntur.

V - III

Ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit quod reprehendatur; habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes. Earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia, deinde tunc atria habentia circum porticus pauimentatas spectantes ad palaestras et ambulationes. Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim perscribere, proposui; nunc rusticorum expeditionum, ut sint ad usum commodae quibusque rationibus conlocare oporteat eas dicam.

VI - I

Primum de salubritatibus, uti in primo uolumine de moenibus conlocandis scriptum est, regiones aspiciantur et ita uillae conlocentur. Magnitudines earum ad modum agri copiasque fructuum comparentur. Chortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum, atque quot iuga boum opus fuerit ibi uersari, ita finiantur. In chorte culina quam calidissimo loco designetur. Coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boues lumen et ignem spectando horridi non fiunt; item agricolae regionum [im]periti non putant oportere aliam regionem caeli boues spectare nisi ortum solis.

VI - II

Bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denum, nec maiores quindenum; longitudo uti singula iuga ne minus pedes occupent septenos. Balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim lauationi rusticae ministratio non erit longe. Torcular item proximum sit culinae; ita enim ad olearios fructus commoda erit ministratio. Habeatque coniunctam uinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum; cum enim alia parte habuerit, qua sol calfacere possit, uinum, quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur inbecillum.

VI - III

Olearia autem ita est conlocanda, ut habeat a meridie calidisque regionibus lumen; non enim debet oleum congelari, sed tepore caloris extenuari. Magnitudines autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt faciundae, quae, cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos. Ipsum autem torcular, si non cocleis torquetur sed uectibus et prelo premetur, ne minus longum pedes XL constituatur; ita enim erit uectiario spatium expeditum. Latitudo eius ne minus pedum senum denum; nam sic erit ad plenum opus facientibus libera uersatio et expedita. Sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quattuor et uiginti pedes latitudini dentur.

VI - IV

Ouilia et caprilia ita sunt magna facienda, uti singula pecora areae ne minus pedes quaternos et semipedem, ne plus senos possint habere. Granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur; ita enim frumenta non poterunt cito concalescere, sed ab flatu refrigerata diu seruantur. Namque ceterae regiones procreant curculionem et reliquas bestiolas, quae frumentis solent nocere. Equilibus, quae maxime in uilla loca calidissima fuerint, constituantur, dum ne ad focum spectent; cum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida fiunt.

VI - V

Item non sunt inutilia praesepia, quae conlocantur extra culinam in aperto contra orientem; cum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boues, ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores. Horrea, fenilia, farraria, pistrina extra uillam facienda uidentur, ut ab ignis periculo sint uillae tutiores. Si quid delicatius in uillis faciundum fuerit, ex symmetriis, quae in urbanis supra scripta sunt, constituta ita struantur, uti sine inpeditione rusticae utilitatis aedificentur.

VI - VI

Omniaque aedificia ut luminosa sint, oportet curari; sed quae sunt ad uillas, faciliora uidentur esse, ideo quod paries nullius uicini potest obstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. Itaque de ea re sic erit experiundum. Ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui uidetur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum uideri, in eo loco lumen erit sine inpeditione.

VI - VII

Sin autem officient trabes seu limina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur. Et ad summam ita est gubernandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per ea fenestrarum loca relinquantur; sic enim lucida erunt aedificia. Cum autem in tricliniis ceterisque conclauibus maximus est usus luminum, tum etiam in itineribus, cliuis, scalis, quod in his saepius alius aliis obuiam uenientes ferentes sarcinas solent incurrere. Quoad potui, distributiones operum nostratium, ut sint aedificatoribus non obscurae, explicui; nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.

VII - I

Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur. Hic autem locus inter duas ianuas graece thuroron appellantur. Deinde est introitus in peristylon. Id peristylum in tribus partibus habet porticus inque parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes inuehuntur quantum inter antas distat, ex eo tertia adempta spatium datur introrsus. Hic locus apud nonnullos prostas, apud alios pastas nominatur.

VII - II

In his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum cum lanificis habent sessionem. In prostadis autem dextra ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum thalamus, alterum amphithalamos dicitur. circum autem in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur. Haec pars aedificii gynaeconitis appellatur.

VII - III

Coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristylia, in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur. Id autem peristylium, quod unam aptiorem habet porticum, rhodiacum dicitur. Habet autem eae domus uestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectan triclinia Cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bibliotheca exhedras ad occidentem, ad meridiem uero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor triclini stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.

VII - IV

In his oecis fiunt uirilia conuiuia; non enim fuerat institutum matres familiarum eorum moribus accumbere. Haec autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his uiri sine interpellationibus mulierum uersantur. Praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia cubicula commoda, uti hospites aduenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur. Nam cum fuerunt Graeci delicatiores et foruma opulentiores, hospitibus aduenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam inuitabant, postero mittebant pullos, oua, holera, poma reliquasque res agrestes. Ideo pictores ea, quae mittebantur hospitibus, picturis imitantes xenia appellauerunt. Ita patres familiarum in hospitio non uidebantur esse peregre, habentes secretam in his hospitalibus liberalitatem.

VII - V

Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita; nostri autem eas andronas appellant. Sed hoc ualde est mirandum, nec enim graece nec latine potest id conuenire. Graeci enim andronas appellant oecus, ubi conuiuia uirilia solent esse, quod eo mulieres non accedunt. Item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi. Xystos enim est Graeca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur; nostri autem hypaethrus ambulationes xysta appellant, quas Graeci paradromidas dicunt. Item prothyra Graece dicuntur, quae sunt ante [in] ianuas uestibula, nos autem appellamus prothyra, quae Graece dicuntur diathyra.

VII - VI

Item si qua uirili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri telamones appellant, cuius ratione, quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inueniuntur, Graeci uero eos atlantas uocitant. Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium uersationum rationes uigore animi sollertiaque curauit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos uergilias, Graeci autem pleiades nominant, cum sideribus mundo sunt dedicatae.

VII - VII

Nec tamen ego, ut mutetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint ignota philologis, exponenda iudicaui. Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi. Ergo quoniam de uenustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate, quemadmodum ea sine uitiis permanentia ad uetustatem conlocentur.

VIII - I

Aedificia, quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est expositum, ad uetustatem ea erunt sine dubitatione firma. Sin autem hypogea concamerationesque instituentur, fundationes eorum fieri debent crassiores, quam quae in superioribus aedificiis structurae stat futurae. Eorumque parietes, pilae, columnae ad perpendiculum inferiorum medio conlocentur, uti solido respondeant; nam si in pendentibus onera fuerint parietum aut columnarum, non poterunt habere perpetuam firmitatem.

VIII - II

Praeterea inter limina secundum pilas et antas postes si supponentur, erunt non uitiosae. Limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sublisae structuras; cum autem subiecti fuerint et subcuneati postes, non patiuntur insidere trabes neque eas laedere.

VIII - III

Item administrandum est, uti leuent onus parietum fornicationes cuneorum diuisionibus et ad centrum respondentes earum conclusurae. Cum enim extra trabes aut liminum capita arcus cuneis erunt conclusae, primum non pandabit materies leuata onere; deinde, si quod uetustate uitium ceperit, sine molitione fulturarum faciliter mutabitur.

VIII - IV

Itemque, quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum diuisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pinae in his latiores spatio sunt faciundae, uti uires eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas. Itaque si angulares sinae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt.

VIII - V

Cum in his rebus animaduersum fuerit, uti ea diligentia in his adhibetur, non minus etiam obseruandum est, uti omnes structurae perpendiculo respondeant neque habeant in ulla parte proclinationes. Maxima autem esse debet cura substructionum, quod in his infinita uitia solet facere terrae congestio. Ea enim non potest esse semper uno pondere, quo solet esse per aestatem, sed hibernis temporibus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit structurarum saeptiones.

VIII - VI

Itaque, ut huic uitio medeatur, sic erit faciundum, ut primum pro amplitudine congestionis crassitudo structurae constituatur. Deinde in frontibus anterides, siue erismae sunt, una struantur, eaeque inter se distent tanto spatio, quanta altitudo substructionis est futura, crassitudine eadem, qua substructio; procurrat autem ab imo, pro quam crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahatur gradatim, ita uti summam habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo.

VIII - VII

Praeterea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent, quanta altitudo futura erit substructionis; crassitudines autem habeant dentium structurae uti muri. Item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media alta coniuncta cum angulo muri. Ita dentes et diagonioe structurae non patientur tota ui premere murum, sed dissipabunt retinendum impetum congestionis.

VIII - VIII

Quemadmodum sine uitiis opera constitui oporteat et uti caueatur incipientibus, exposui. Namque de tegulis aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamuis sunt uitiosa, faciliter mutantur. Ç Itaque nec solidi quidem putantur esse, quibus rationibus haec poterunt esse firma et quemadmodum instituantur, exposui.

VIII - IX

Quibus autem copiarum generibus oporteat uti, non est architecti potestas, ideo quod non in omnibus locis omnia genera copiarum nascuntur, ut in primo uolumine est expositum; praeterea in domini est potestate, utrum latericio an caementicio an saxo quadrato uelit aedificare. Itaque omnium operum probationes tripertito considerantur, id est fabrili subtilitate et magnificentia et dispositione. Cum magnificenter opus perfectum aspicietur a domini potestate, inpensae laudabuntur; cum subtiliter, officinatoris probabitur exactio; cum uero uenuste proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria [aria] architecti.

VIII - X

Haec autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis satiatur accipere se consilia. Namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum uiderit, non potest scire, quid sit futurum, architectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, et uenustate et usu et decore quale sit futurum, habet definitum. Quas res priuatis aedificiis utiles putaui et quemadmodum sint faciundae, quam apertissime potui, perscripsi; de expolitionibus autem eorum, uti sint elegantes et sine uitiis ad uetustatem, insequienti uolumine exponam.