L. ANNAEI SENECAE - EPISTVLARVM AD LVCILIVM LIBER XX (epp. 118-124)

CXVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus: soluendo non eris. Conuenerat quidem ut tua priora essent: tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis: bene credi tibi scio. Itaque in antecessum dabo nec faciam quod Cicero, uir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam "si rem nullam habebit, quod in buccam uenerit scribat". II. Numquam potest deesse quod scribam, ut omnia illa quae Ciceronis implent epistulas transeam: quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis uiribus pugnet; quis consulatum fiducia Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit fenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum mouere non possint. Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et uidere quam multarum rerum candidatus sit, et non suffragari. III. Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus uocatis, cum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti uocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec uendentem? IV. Quanto hic maiore gaudio fruitur qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa in quibus alii honores anniuersarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum euentus prosperos triumphosque, alii diuitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque! Quanti animi res est solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere, "nihil mihi tecum, fortuna; non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli, Vatinios fieri. Nihil rogo". Hoc est priuatam facere fortunam. V. Licet ergo haec in uicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda. VI. Cui enim adsecuto satis fuit quod optanti nimium uidebatur? Non est, ut existimant homines, auida felicitas sed pusilla; itaque neminem satiat. Tu ista credis excelsa quia longe ab illis iaces; ei uero qui ad illa peruenit humilia sunt. Mentior nisi adhuc quaerit escendere: istud quod tu summum putas gradus est. VII. Omnes autem male habet ignorantia ueri. Tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora quam sperauerint adepti ac multa passi uident; maiorque pars miratur ex interuallo fallentia, et uulgo bona pro magnis sunt.

VIII. Hoc ne nobis quoque eueniat, quaeramus quid sit bonum. Varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt: "bonum est quod inuitat animos, quod ad se uocat". Huic statim opponitur: quid si inuitat quidem sed in perniciem? scis quam multa mala blanda sint. Verum et ueri simile inter se differunt. Ita quod bonum est uero iungitur; non est enim bonum nisi uerum est. At quod inuitat ad se et adlicefacit ueri simile est: subrepit, sollicitat, adtrahit. IX. Quidam ita finierunt: "bonum est quod adpetitionem sui mouet, uel quod impetum animi tendentis ad se mouet". Et huic idem opponitur; multa enim impetum animi mouent quae petantur petentium malo. Melius illi qui ita finierunt: "bonum est quod ad se impetum animi secundum naturam mouet et ita demum petendum est cum coepit esse expetendum". Iam et honestum est; hoc enim est perfecte petendum. X. Locus ipse me admonet ut quid intersit inter bonum honestumque dicam. Aliquid inter se mixtum habent et inseparabile: nec potest bonum esse nisi cui aliquid honesti inest, et honestum utique bonum est. Quid ergo inter duo interest? Honestum est perfectum bonum, quo beata uita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt. XI. Quod dico talest: sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio. Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt. Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est; bonum ex honesto fluit, honestum ex se est. Quod bonum est malum esse potuit; quod honestum est nisi bonum esse non potuit.

XII. Hanc quidam finitionem reddiderunt: "bonum est quod secundum naturam est". Adtende quid dicam: quod bonum, est secundum naturam: non protinus quod secundum naturam est etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt ut non conueniat illis boni nomen; leuia enim sunt, contemnenda. Nullum est minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguum est bonum non est: cum bonum esse coepit, non est exiguum. Vnde adcognoscitur bonum? si perfecte secundum naturam est. "Fateris" inquis "quod bonum est secundum naturam esse; haec eius proprietas est. XIII. Fateris et alia secundum naturam quidem esse sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est cum haec non sint? quomodo ad aliam proprietatem peruenit cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse"?

XIV. Ipsa scilicet magnitudine. Nec hoc nouum est, quaedam crescendo mutari. Infans fuit; factus est pubes: alia eius proprietas fit; ille enim inrationalis est, hic rationalis. Quaedam incremento non tantum in maius exeunt sed in aliud. XV. "Non fit" inquit "aliud quod maius fit. Vtrum lagonam an dolium impleas uino, nihil refert: in utroque proprietas uini est. Et exiguum mellis pondus et magnum sapore non differt". Diuersa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas est; quamuis augeantur, manet. XVI. Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant; quaedam post multa incrementa ultima demum uertit adiectio et nouam illis aliamque quam in qua fuerunt condicionem inprimit. Vnus lapis facit fornicem, ille qui latera inclinata cuneauit et interuentu suo uinxit. Summa adiectio quare plurimum facit uel exigua? quia non auget sed implet. XVII. Quaedam processu priorem exuunt formam et in nouam transeunt. Vbi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit uocari; quod longe aliud factum est quam fuit cum magnum uideretur sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitauimus: nouissime crescente hac difficultate insecabile inuentum est. Sic ab eo quod uix et aegre mouebatur processimus ad inmobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit: hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit. Vale.

CXIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Quotiens aliquid inueni, non exspecto donec dicas "in commune": ipse mihi dico. Quid sit quod inuenerim quaeris? Sinum laxa, merum lucrum est. Docebo quomodo fieri diues celerrime possis. Quam ualde cupis audire! nec inmerito: ad maximas te diuitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen tibi creditore: ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent. II. Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes. Quantulumcumque est, satis erit si, quidquid deerit, id a nobis petierimus. Nihil enim, mi Lucili, interest utrum non desideres an habeas. Summa rei in utroque eadem est: non torqueberis. Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges - contumax est, non potest uinci, suum poscit - sed ut quidquid naturam excedit scias precarium esse, non necessarium.

III. Esurio: edendum est. Vtrum hic panis sit plebeius an siligineus ad naturam nihil pertinet: illa uentrem non delectari uult sed impleri. Sitio: utrum haec aqua sit quam ex lacu proximo excepero an ea quam multa niue clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calix an manus concaua, nihil refert. IV. Finem omnium rerum specta, et superuacua dimittes. Fames me appellat: ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendabit quodcumque conprendero. Nihil contemnit esuriens. V. Quid sit ergo quod me delectauerit quaeris? Videtur mihi egregie dictum, "sapiens diuitiarum naturalium est quaesitor acerrimus". "Inani me" inquis "lance muneras. Quid est istud? Ego iam paraueram fiscos; circumspiciebam in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces.

Decipere est istud, docere paupertatem cum diuitias promiseris". Ita tu pauperem iudicas cui nihil deest? "Suo" inquis "et patientiae suae beneficio, non fortunae." Ideo ergo illum non iudicas diuitem quia diuitiae eius desinere non possunt? VI. Vtrum mauis habere multum an satis? Qui multum habet plus cupit, quod est argumentum nondum illum satis habere; qui satis habet consecutus est quod numquam diuiti contigit, finem. An has ideo non putas esse diuitias quia propter illas nemo proscriptus est? quia propter illas nulli uenenum filius, nulli uxor inpegit? quia in bello tutae sunt? quia in pace otiosae? quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere?

VII. "At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non sitit". Plus Iuppiter non habet. Numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est. Post Dareum et Indos pauper est Alexander. Mentior? Quaerit quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes nouas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit. VIII. Quod naturae satis est homini non est. Inuentus est qui concupisceret aliquid post omnia: tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, obliuio. Ille modo ignobilis anguli non sine controuersia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est. IX. Neminem pecunia diuitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit. Quaeris quae sit huius rei causa? plus incipit habere posse qui plus habet. Ad summam quem uoles mihi ex his quorum nomina cum Crasso Licinoque numerantur in medium licet protrahas; adferat censum et quidquid habet et quidquid sperat simul conputet: iste, si mihi credis, pauper est, si tibi, potest esse. X. At hic qui se ad quod exigit natura composuit non tantum extra sensum est paupertatis sed extra metum. Sed ut scias quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse quem circumcidimus, quem tu uocas pauperem, habet aliquid et superuacui. XI. At excaecant populum et in se conuertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est. Omnium istorum felicitas in publicum spectat: ille quem nos et populo et fortunae subduximus beatus introsum est. XII. Nam quod ad illos pertinet apud quos falso diuitiarum nomen inuasit occupata paupertas, sic diuitias habent quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat. E contrario dicere solemus "febris illum tenet": eodem modo dicendum est "diuitiae illum tenent". Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut paruo: tantum miscere uitia desideriis noli.

XIII. Quaeris quali mensa, quali argento, quam paribus ministeriis et leuibus adferatur cibus? nihil praeter cibum natura desiderat.

Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris

pocula? num esuriens fastidis omnia praeter

pauonem rhombumque?

XIV. Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat non nimis curat. Infelicis luxuriae ista tormenta sunt: quaerit quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat uentrem sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam reuocet. Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere quo poculo [aquae] aut quam eleganti manu ministretur. Nam si pertinere ad te iudicas quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis.

XV. Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit. Recipiunt superuacua dilectum: "hoc parum decens, illud parum lautum, oculos hoc meos laedit". Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis uiuendi iura discripsit, ut salui essemus, non ut delicati: ad salutem omnia parata sunt et in promptu, delicis omnia misere ac sollicite comparantur. XVI. Vtamur ergo hoc naturae beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine melius illam meruisse de nobis quam quia quidquid ex necessitate desideratur sine fastidio sumitur. Vale.

CXX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Epistula tua per plures quaestiunculas uagata est sed in una constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia peruenerit. Haec duo apud alios diuersa sunt, apud nos tantum diuisa. II. Quid sit hoc dicam. Bonum putant esse aliqui id quod utile est. Itaque hoc et diuitiis et equo et uino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni uilitas et adeo in sordida usque descendit. Honestum putant cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam. III. Nos ista duo quidem facimus, sed ex uno.

Nihil est bonum nisi quod honestum est; quod honestum, est utique bonum. Superuacuum iudico adicere quid inter ista discriminis sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil nobis uideri bonum quo quis et male uti potest; uides autem diuitiis, nobilitate, uiribus quam multi male utantur. Nunc ergo ad id reuertor de quo desideras dici, quomodo ad nos prima boni honestique notitia peruenerit. IV. Hoc nos natura docere non potuit: semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam aiunt nos in notitiam incidisse, quod est incredibile, uirtutis alicui speciem casu occucurrisse. Nobis uidetur obseruatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio; per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant. Hoc uerbum cum Latini grammatici ciuitate donauerint, ego damnandum non puto, immo in ciuitatem suam redigendum. Vtar ergo illo non tantum tamquam recepto sed tamquam usitato. Quae sit haec analogia dicam. V. Noueramus corporis sanitatem: ex hac cogitauimus esse aliquam et animi. Noueramus uires corporis: ex his collegimus esse et animi robur. Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant: haec coepimus tamquam perfecta mirari. Suberant illis multa uitia quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat: haec dissimulauimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra uerum tulit: ex his ergo speciem ingentis boni traximus. VI. Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicauit regias opes posse contemnere. Idem medico Pyrrhi promittente uenenum se regi daturum monuit Pyrrhum caueret insidias.

Eiusdem animi fuit auro non uinci, ueneno non uincere. Admirati sumus ingentem uirum quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate quam sibi decus fecerat non aliter refugit diuitias quam uenenum. "Viue" inquit "beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi". VII. Horatius Cocles solus impleuit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit donec reuulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, "ueniat, si quis uult" inquit "sic euntem sequi" iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alueo fluminis ut armatus quam ut saluus exiret, retento armorum uictricium decore tam tutus redit quam si ponte uenisset. VIII. Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere uirtutis.

Adiciam quod mirum fortasse uideatur: mala interdum speciem honesti obtulere et optimum ex contrario enituit. Sunt enim, ut scis, uirtutibus uitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est: sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit utrum quis dare sciat an seruare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant sed proiciunt: non uoco ego liberalem pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem. IX. Haec nos similitudo coegit adtendere et distinguere specie quidem uicina, re autem plurimum inter se dissidentia. Dum obseruamus eos quos insignes egregium opus fecerat, coepimus adnotare quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel. Hunc uidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam: factum laudauimus, contempsimus uirum.

X. Alium uidimus aduersus amicos benignum, aduersus inimicos temperatum, et publica et priuata sancte ac religiose administrantem; non deesse ei in iis quae toleranda erant patientiam, in iis quae agenda prudentiam. Vidimus ubi tribuendum esset plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo subleuantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus ut non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset. XI. Intelleximus in illo perfectam esse uirtutem. Hanc in partes diuisimus: oportebat cupiditates refrenari, metus conprimi, facienda prouideri, reddenda distribui: conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium. Ex quo ergo uirtutem intelleximus? ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata uita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota. XII. Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit? dicam. Numquam uir ille perfectus adeptusque uirtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, ciuem esse se uniuersi et militem credens labores uelut imperatos subit. Quidquid inciderat non tamquam malum aspernatus est et in se casu delatum, sed quasi delegatum sibi. "Hoc qualecumque est" inquit "meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso nauemus operam". XIII. Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit aduertitque in se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis diuinisque rebus pariter aequus. XIV. Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit; quod numquam magis diuinum est quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut uita defungeretur, nec domum esse hoc corpus sed hospitium, et quidem breue hospitium, quod relinquendum est ubi te grauem esse hospiti uideas.

XV. Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede uenientis, si haec in quibus uersatur humilia iudicat et angusta, si exire non metuit; scit enim quo exiturus sit qui unde uenerit meminit. Non uidemus quam multa nos incommoda exagitent, quam male nobis conueniat hoc corpus? XVI. Nunc de capite, nunc de uentre, nunc de pectore ac faucibus querimur; alias nerui nos, alias pedes uexant, nunc deiectio, nunc destillatio; aliquando superest sanguis, aliquando deest: hinc atque illinc temptamur et expellimur. XVII. Hoc euenire solet in alieno habitantibus. At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest actas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo unde nobis cadendum est hora nos omnis inpellit. XVIII. Vide in quanta caecitate mens nostra sit: hoc quod futurum dico cum maxime fit, et pars eius magna iam facta est; nam quod uiximus tempus eo loco est quo erat antequam uiximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit in quo deficimus, sed ille profitetur; ad mortem dies extremus peruenit, accedit omnis; carpit nos illa, non corripit. Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam ut in hac statione qua positus est honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum quae circa sunt suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.

XIX. Cum aliquem huius uideremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis? utique si hanc, ut dixi, magnitudinem ueram esse ostendebat aequalitas. Vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis seuerus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus uilibus Tubero, modo Licinum diuitis, Apicium cenis, Maecenatem delicis prouocant. XX. Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter simulationem uirtutum amoremque uitiorum adsidua iactatio. [is]

Habebat saepe ducentos,

saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas;

omnia magna loquens, modo "sit mihi mensa tripes et

concha salis puri, toga quae defendere frigus

quamuis crassa queat". Decies centena dedisses

huic parco, paucis contento: quinque diebus

nil erat.

XXI. Homines multi tales sunt qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo in diuersum aberrat. Multos dixi? prope est ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et uotum: modo uxorem uult habere, modo amicam, modo regnare uult, modo id agit ne quis sit officiosior seruus, modo dilatat se usque ad inuidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem uere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit. XXII. Sic maxime coarguitur animus inprudens: alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, inpar sibi est. Magnam rem puta unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi uidebimur et graues, modo prodigi et uani; mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serues; effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo quem here uidisti merito dici potest "hic qui est?": tanta mutatio est. Vale.

CXXI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Litigabis, ego uideo, cum tibi hodiernam quaestiunculam, in qua satis diu haesimus, exposuero; iterum enim exclamabis "hoc quid ad mores?" Sed exclama, dum tibi primum alios opponam cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum (hi iudicium accipient), deinde dicam: non quidquid morale est mores bonos facit.

II. Aliud ad hominem alendum pertinet. aliud ad exercendum, aliud ad uestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum; omnia, tamen ad hominem pertinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt. Mores alia aliter attingunt: quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedam naturam eorum et originem scrutantur. III. Cum quaero quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse? falsum est. Quomodo enim scies qui habendi sint nisi quid homini sit optimum inueneris, nisi naturam eius inspexeris? Tunc demum intelleges quid faciendum tibi, quid uitandum sit, cum didiceris quid naturae tuae debeas. IV. "Ego" inquis "uolo discere quomodo minus cupiam, minus timeam. Superstitionem mihi excute; doce leue esse uanumque hoc quod felicitas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere". Desiderio tuo satis faciam: et uirtutes exhortabor et uitia conuerberabo. Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et uoluptates ituras in dolorem conpescere et uotis obstrepere. Quidni? cum maxima malorum optauerimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.

V. Interim permitte mihi quae paulo remotiora uidentur excutere. Quaerebamus an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus. Esse autem ex eo maxime apparet quod membra apte et expedite mouent non aliter quam in hoc erudita; nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sila tractat ex facili, rector nauis scite gubernaculum flectit, pictor colores quos ad reddendam similitudinem multos uariosque ante se posuit celerrime denotat et inter ceram opusque facili uultu ac manu commeat: sic animal in omnem usum sui mobilest.

VI. Mirari solemus saltandi peritos quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus et uerborum uelocitatem gestus adsequitur: quod illis ars praestat, his natura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat. Hoc edita protinus faciunt; cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur.

VII. "Ideo" inquit "partes suas animalia apte mouent quia, si aliter mouerint, dolorem sensura sunt. Ita, ut uos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non uoluntas mouet". Quod est falsum; tarda enim sunt quae necessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur. VIII. Sic infans qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul temptare uires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit donec se per dolorem ad id quod natura poscit exercuit. Animalia quaedam tergi durioris inuersa tam diu se torquent ac pedes exserunt et obliquant donec ad locum reponantur. Nullum tormentum sentit supina testudo, inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit niti, quatere se, quam in pedes constitit. IX. Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa ad uiuendum uenire notitia quam quod nullum animal ad usum sui rude est.

X. "Constitutio" inquit "est, ut uos dicitis, principale animi quodam modo se habens erga corpus. Hoc tam perplexum et subtile et uobis quoque uix enarrabile quomodo infans intellegit? Omnia animalia dialectica nasci oportet ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant". XI. Verum erat quod opponis si ego ab animalibus constitutionis finitionem intellegi dicerem, non ipsam constitutionem. Facilius natura intellegitur quam enarratur. Itaque infans ille quid sit constitutio non nouit, constitutionem suam nouit; et quid sit animal nescit, animal esse se sentit. XII. Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure. Nos quoque animum habere nos scimus: quid sit animus, ubi sit, qualis sit aut unde nescimus. Qualis ad nos [peruenerit] animi nostri sensus, quamuis naturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus est. Necesse est enim id sentiant per quod alia quoque sentiunt; necesse est eius sensum habeant cui parent, a quo reguntur. XIII. Nemo non ex nobis intellegit esse aliquid, quod impetus suos moueat: quid sit illud, ignorat. Et conatum sibi esse scit: quid sit, aut unde sit, nescit. Sicut infantibus, sic quoque animalibus, principalis partis suae sensus est, non satis dilucidus, non expressus.

XIV. "Dicitis" inquit "omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali sed tamquam rationali; ea enim parte sibi carus est homo qua homo est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali potest, cum rationalis nondum sit?" XV. Vnicuique aetati sua constitutio est, alia infanti, alia puero, alia adulescenti, alia seni: omnes ei constitutioni conciliantur in qua sunt. Infans sine dentibus est: huic constitutioni suae conciliatur. Enati sunt dentes: huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba quae in segetem frugemque uentura est aliam constitutionem habet tenera et uix eminens sulco, aliam cum conualuit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flauescit et ad aream spectat et spica eius induruit: in quamcumque constitutionem uenit, eam tuetur, in eam componitur. XVI. Alia est aetas infantis, pueri, adulescentis, senis; ego tamen idem sum qui et infans fui et puer et adulescens. Sic, quamuis alia atque alia cuique constitutio sit, conciliatio constitutionis suae eadem est. Non enim puerum mihi aut iuuenem aut senem, sed me natura commendat. Ergo infans ei constitutioni suae conciliatur quae tunc infanti est, non quae futura iuueni est; neque enim si aliquid illi maius in quod transeat restat, non hoc quoque in quo nascitur secundum naturam est. XVII. Primum sibi ipsum conciliatur animal; debet enim aliquid esse ad quod alia referantur. Voluptatem peto. Cui? mihi; ergo mei curam ago. Dolorem refugio. Pro quo? pro me; ergo mei curam ago. Si omnia propter curam mei facio, ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis, nec inseritur sed innascitur. XVIII. Producit fetus suos natura, non abicit; et quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero uel ouo modo effusa quid sit infestum ipsa protinus norunt et mortifera deuitant; umbram quoque transuolantium reformidant obnoxia auibus rapto uiuentibus. Nullum animal ad uitam prodit sine metu mortis.

XIX. "Quemadmodum" inquit "editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest?" Primum quaeritur an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet quod nihil amplius, si intellexerint, facient. Quid est quare pauonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem? quare pulli faelem timeant, canem non timent? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experiri, cauent. XX. Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliuiscuntur huius tutelae et diligentiae: aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora uiuendo; ex quo quidem apparet non usu illa in hoc peruenire sed naturali amore salutis suae. Et tardum est et uarium quod usus docet: quidquid natura tradit et aequale omnibus est et statim. XXI. Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere cogatur. Sentit se carne constare; itaque sentit quid sit quo secari caro, quo uri, quo obteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum: horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuuatura petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione quae hoc dictet, sine consilio fit quidquid natura praecepit. XXII. Non uides quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta diuidui laboris obeundi undique concordia? Non uides quam nulli mortalium imitabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa tenduntur, uelut retibus inplicata teneantur? XXIII. Nascitur ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius: uidebis araneorum pares telas, par in fauis angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile quidquid ars tradit: ex aequo uenit quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et uiuere. XXIV. Nec est mirum cum eo nasci illa sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum, [in] conciliationem et caritatem sui. Non poterant salua esse nisi uellent; nec [non] hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. Sed in nullo deprendes uilitatem sui, ne neglegentiam quidem; tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad uiuendum sollertia est. Videbis quae aliis inutilia sunt sibi ipsa non deesse. Vale.

CXXII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Detrimentum iam dies sensit; resiluit aliquantum, ita tamen ut liberale adhuc spatium sit si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosior meliorque si quis illum exspectat et lucem primam excipit: turpis qui alto sole semisomnus iacet, cuius uigilia medio die incipit; et adhuc multis hoc antelucanum est. II. Sunt qui officia lucis noctisque peruerterint nec ante diducant oculos hesterna graues crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur quos natura, ut ait Vergilius, pedibus nostris subditos e contrario posuit,

nosque ubi primus equis Oriens adflauit anhelis,

illis sera rubens accendit lumina Vesper,

talis horum contraria omnibus non regio sed uita est. III. Sunt quidam in eadem urbe antipodes qui, ut M. Cato ait, nec orientem umquam solem uiderunt nec occidentem. Hos tu existimas scire quemadmodum uiuendum sit, qui nesciunt quando?

Et hi mortem timent, in quam se uiui condiderunt? tam infausti ominis quam nocturnae aues sunt. Licet in uino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fercula discoctis totum peruersae uigiliae tempus educant, non conuiuantur sed iusta sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur. At mehercules nullus agenti dies longus est. Extendamus uitam: huius et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox et aliquid ex illa in diem transferatur. IV. Aues quae conuiuiis comparantur, ut inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor pigrum corpus inuadit et [superba umbra] iners sagina subcrescit. At istorum corpora qui se tenebris dicauerunt foeda uisuntur, quippe suspectior illis quam morbo pallentibus color est: languidi et euanidi albent, et in uiuis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim: quanto plus tenebrarum in animo est! ille in se stupet, ille caligat, inuidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit?

V. Interrogas quomodo haec animo prauitas fiat auersandi diem et totam uitam in noctem transferendi? Omnia uitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt; hoc est luxuriae propositum, gaudere peruersis nec tantum discedere a recto sed quam longissime abire, deinde etiam e contrario stare. VI. Non uidentur tibi contra naturam uiuere qui ieiuni bibunt, qui uinum recipiunt inanibus uenis et ad cibum ebrii transeunt? Atqui frequens hoc adulescentium uitium est, qui uires excolunt ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem quem mouerunt potionibus crebris ac feruentibus subinde destringant. Post prandium aut cenam bibere uulgare est; hoc patres familiae rustici faciunt et uerae uoluptatis ignari: merum illud delectat quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad neruos; illa ebrietas iuuat quae in uacuum uenit. VII. Non uidentur tibi contra naturam uiuere qui commutant cum feminis uestem? Non uiuunt contra naturam qui spectant ut pueritia splendeat tempore alieno? Quid fieri crudelius uel miserius potest? numquam uir erit, ut diu uirum pati possit? et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet? VIII. Non uiuunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et locorum apta mutatione bruma lilium [florem uernum] exprimunt? Non uiuunt contra naturam qui pomaria in summis turribus serunt? quorum siluae in tectis domuum ac fastigiis nutant, inde ortis radicibus quo inprobe cacumina egissent? Non uiuunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non uidentur nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur? IX. Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem uelle, nouissime in totum ab illa desciscunt. "Lucet: somni tempus est. Quies est: nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus. Iam lux propius accedit: tempus est cenae. Non oportet id facere quod populus; res sordida est trita ac uulgari uia uiuere. Dies publicus relinquatur: proprium nobis ac peculiare mane fiat". X. Isti uero mihi defunctorum loco sunt; quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo qui ad faces et cereos uiuunt? Hanc uitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti "sero" inquit "experrectus es". XI. Recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. Ortus et occasus libentissime inserebat; itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: "numquid possum liberalius agere? paratus sum illum audire ab ortu ad occasum".

XII. Cum hos uersus recitasset

incipit ardentes Phoebus producere flammas,

spargere se rubicunda dies; iam tristis hirundo

argutis reditura cibos inmittere nidis

incipit et molli partitos ore ministrat,

Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas inprobitate linguae merebatur, exclamauit "incipit Buta dormire". XIII. Deinde cum subinde recitasset

iam sua pastores stabulis armenta locarunt,

iam dare sopitis nox pigra silentia terris

incipit,

idem Varus inquit "quid dicis? iam nox est? ibo et Butam salutabo". XIV. Nihil erat notius hac eius uita in contrarium circumacta; quam, ut dixi, multi eodem tempore egerunt. Causa autem est ita uiuendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuuat solitum, et grauis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti prout magno aut paruo empta sunt fastidio est lumen gratuitum. Praeterea luxuriosi uitam suam esse in sermonibus dum uiuunt uolunt; nam si tacetur, perdere se putant operam. Itaque aliquotiens faciunt quod excitet famam. Multi bona comedunt, multi amicas habent: ut inter istos nomen inuenias, opus est non tantum luxuriosam rem sed notabilem facere; in tam occupata ciuitate fabulas uulgaris nequitia non inuenit. XV. Pedonem Albinouanum narrantem audieramus (erat autem fabulator elegantissimus) habitasse se supra domum Sex. Papini. Is erat ex hac turba lucifugarum. "Audio" inquit "circa horam tertiam noctis flagellorum sonum. Quaero quid faciat: dicitur rationes accipere. Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum. Quaero quid sit: dicitur uocem exercere.

Quaero circa horam octauam noctis quid sibi ille sonus rotarum uelit: gestari dicitur. XVI. Circa lucem discurritur, pueri uocantur, cellarii, coqui tumultuantur. Quaero quid sit: dicitur mulsum et halicam poposcisse, a balneo exisse. "Excedebat" inquit "huius diem cena". Minime; ualde enim frugaliter uiuebat; nihil consumebat nisi noctem". Itaque Pedo dicentibus illum quibusdam auarum et sordidum "uos" inquit "illum et lychnobium dicetis". XVII. Non debes admirari si tantas inuenis uitiorum proprietates: uaria sunt, innumerabiles habent facies, conprendi eorum genera non possunt. Simplex recti cura est, multiplex praui, et quantumuis nouas declinationes capit. Idem moribus euenit: naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent; [his] distorti plurimum et omnibus et inter se dissident. XVIII. Causa tamen praecipua mihi uidetur huius morbi uitae communis fastidium. Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis uehiculorum, sic uolunt separari etiam temporum dispositione. Nolunt solita peccare quibus peccandi praemium infamia est. XIX. Hanc petunt omnes isti qui, ut ita dicam, retro uiuunt. Ideo, Lucili, tenenda nobis uia est quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum: illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia uita est quam contra aquam remigantibus. Vale.

CXXIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perueni: nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc loquor, quam nihil sit graue quod leuiter excipias, quam indignandum nihil dum nihil ipse indignando adstruas. II. Non habet panem meus pistor; sed habet uilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. "Malum panem" inquis. Exspecta: bonus fiet; etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperet. Exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut malum fastidire desiero. III. Necessarium est paruo adsuescere: multae difficultates locorum, multae temporum etiam locupletibus et instructis ad voluptatem prohibentes occurrent. Quidquid uult habere nemo potest, illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene moratus uenter et contumeliae patiens. IV. Aestimari non potest quantam uoluptatem capiam ex eo quod lassitudo mea sibi ipsa adquiescit: non unctores, non balineum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod labor contraxit quies tollit. Haec qualiscumque cena aditiali iucundior erit. V. Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et uerius. Nam ubi se praeparauit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet quantum habeat uerae firmitatis: illa sunt certissima argumenta quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias sed placidus aspexit; si non excanduit, non litigauit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando suppleuit et cogitauit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.

VI. Multa quam superuacua essent non intelleximus nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis non quia debebamus sed quia habebamus. Quam multa autem paramus quia alii parauerunt, quia apud plerosque sunt! Inter causas malorum nostrorum est quod uiuimus ad exempla, nec ratione componimur sed consuetudine abducimur. Quod si pauci facerent nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit quia frequentius, sequimur; et recti apud nos locum tenet error ubi publicus factus est. Omnes iam sic peregrinantur ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum antecedat: turpe est nullos esse qui occurrentis uia deiciant, [ut] qui honestum hominem uenire magno puluere ostendant. VII. Omnes iam mulos habent qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent: turpe est uideri eas te habere sarcinas solas quae tuto concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie uehuntur ne sol, ne frigus teneram cutem laedat: turpe est neminem esse in comitatu tuo puerorum cuius sana facies medicamentum desideret.

VIII. Horum omnium sermo uitandus est: hi sunt qui uitia tradunt et alio aliunde transferunt. Pessimum genus [horum] hominum uidebatur qui uerba gestarent: sunt quidam qui uitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim proficit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum. IX. Quemadmodum qui audierunt synphoniam ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes inpedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et praua laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere: prosequitur et durat et ex interuallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis uocibus et quidem primis; nam cum initium fecerunt admissaeque sunt, plus audent. X. Inde ad haec peruenitur uerba: "uirtus et philosophia et iustitia uerborum inanium crepitus est; una felicitas est bene uitae facere; esse, bibere, frui patrimonio, hoc est uiuere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis uita decurrit. Dubitamus? Quid iuuat sapere et aetati non semper uoluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem? †Eo† mortem praecurre et quidquid illa ablatura est iam sibi †interere†. Non amicam habes, non puerum qui amicae moueat inuidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non est istud uiuere sed alienae uitae interesse. XI. Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas; plus enim gaudebit tua morte quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae uitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaueris bonam uitam quam opinionem bonam malle". XII. Hae uoces non aliter fugiendae sunt quam illae quas Vlixes nisi alligatus praeteruehi noluit. Idem possunt: abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a uirtutibus, et †inter spem uitam misera nisi turpis inludunt]. Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere ut ea demum sint tibi iucunda quae honesta! XIII. Quod adsequi poterimus si scierimus duo esse genera rerum quae nos aut inuitent aut fugent. Inuitant [ut] diuitiae, uoluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia: fugat labor, mors, dolor, ignominia, uictus adstrictior. Debemus itaque exerceri ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab inuitantibus recedamus, aduersus petentia concitemur.

XIV. Non uides quam diuersus sit descendentium habitus et escendentium? qui per pronum eunt resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem partem dare, si escendas, retro abducere, cum uitio, Lucili, consentire est. In uoluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est: hic inpellamus corpora, illic refrenemus. XV. Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris qui uoluptatem laudant, qui doloris metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque nocere nobis existimo qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad uitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. "Solus aptus est ad hanc artem; aeque conbibendi et conuiuendi sapiens est peritissimus. Quaeramus ad quam usque aetatem iuuenes amandi sint". XVI. Haec Graecae consuetudini data sint, nos ad illa potius aures derigamus: "nemo est casu bonus: discenda uirtus est. Voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima aduolant. Gloria uanum et uolubile quiddam est auraque mobilius. Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non est: quid sit quaeris? sola ius aequum generis humani. Superstitio error insanus est: amandos timet, quos colit uiolat. Quid enim interest utrum deos neges an infames"? XVII. Haec discenda, immo ediscenda sunt: non debet excusationes uitio philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis aeger quem ad intemperantiam medicus hortatur. Vale.

CXXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I.

Possum multa tibi ueterum praecepta referre,

ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.

Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit: non est elegantiae tuae tantum magna sectari, sicut illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis ubi summa subtilitate nihil agitur. Quod ne nunc quidem fieri laborabo.

Quaeritur utrum sensu conprendatur an intellectu bonum; huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non esse. II. Quicumque uoluptatem in summo ponunt sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam uoluptatem reiceremus; nulla enim non inuitat, nulla non delectat; et e contrario nullum dolorem uolentes subiremus; nullus enim non offendit sensum. III. Praeterea non essent digni reprehensione quibus nimium uoluptas placet quibusque summus est doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos qui nihil uiriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant si sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent? his enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium. IV. Sed uidelicet ratio isti rei praeposita est: illa quemadmodum de beata uita, quemadmodum de uirtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos uilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior. V. Quid si quis uellet non oculis sed tactu minuta discernere? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantia ueritatis uersetur et quam humi sublimia ac diuina proiecerit apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus. VI. "Quemadmodum" inquit "omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum ex quo oriatur et crescat, sic beata uita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo quod sub sensum cadat. Nempe uos a manifestis beatam uitam initium sui capere dicitis". VII. Dicimus beata esse quae secundum naturam sint; quid autem secundum naturam sit palam et protinus apparet, sicut quid sit integrum. Quod secundum naturam est, quod contigit protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum bonum, uoluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens quo consummatus homo peruenit; cacumen radicis loco ponis. VIII. Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti, tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte uideretur errare. Atqui quantulum interest inter eum qui cum [que] maxime uitam accipit et illum qui maternorum uiscerum latens onus est? Vterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal. Quare autem bonum in arbore animalique muto non est? quia nec ratio. Ob hoc in infante quoque non est; nam et huic deest. Tunc ad bonum perueniet cum ad rationem peruenerit. IX. Est aliquod inrationale animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum: in nullo horum bonum, ratio illud secum adfert. Quid ergo inter ista quae rettuli distat? In eo quod inrationale est numquam erit bonum; in eo quod nondum rationale est tunc esse bonum non potest; in eo quod rationale est sed inperfectum iam potest bonum esse, sed non est. X. Ita dico, Lucili: bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate inuenitur et tantum abest ab infantia quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum; ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est. Quidni non sit? non magis quam in semine. XI. Hoc sic dicas: aliquod arboris ac sati bonum nouimus: hoc non est in prima fronde quae emissa cum maxime rumpit. Est aliquod bonum tritici: hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exserit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit. Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi consummata non profert, ita hominis bonum non est in homine nisi cum illi ratio perfecta est. XII. Quod autem hoc bonum? Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute si ad illud longo studio intentoque peruenit. Si hoc est bonum, et intellegibile est. XIII. "Dixisti" inquit "aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae; potest ergo aliquod esse et infantis". Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus: hoc quod in illis bonum est precario bonum dicitur. "Quod est?" inquis. Hoc quod secundum cuiusque naturam est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est. XIV. Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei: haec duo, quae rationalia sunt, eandem naturam habent, illo diuersa sunt quod alterum inmortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis. Cetera tantum in sua natura perfecta sunt, non uere perfecta, a quibus abest ratio. Hoc enim demum perfectum est quod secundum uniuersam naturam perfectum, uniuersa autem natura rationalis est: cetera possunt in suo genere esse perfecta. XV. In quo non potest beata uita esse nec id potest quo beata uita efficitur; beata autem uita bonis efficitur. In muto animali non est beata uita nec id quo beata uita efficitur: in muto animali bonum non est. XVI. Mutum animal sensu conprendit praesentia; praeteritorum reminiscitur cum in id incidit quo sensus admoneretur, tamquam equus reminiscitur uiae cum ad initium eius admotus est. In stabulo quidem nulla illi uiaest quamuis saepe calcatae memoria [est]. Tertium uero tempus, id est futurum, ad muta non pertinet. XVII. Quomodo ergo potest eorum uideri perfecta natura quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat, praeterito, praesente, uenturo. Animalibus tantum quod breuissimum est et in transcursu datum, praesens: praeteriti rara memoria est nec umquam reuocatur nisi praesentium occursu. XVIII. Non potest ergo perfectae naturae bonum in inperfecta esse natura, aut si natura talis [habet] hoc habet, habent et sata. Nec illud nego, ad ea quae uidentur secundum naturam magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos; numquam autem aut inordinatum est bonum aut turbidum. XIX. "Quid ergo?" inquis "muta animalia perturbate et indisposite mouentur?" Dicerem illa perturbate et indisposite moueri si natura illorum ordinem caperet: nunc mouentur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est quod esse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est quod potest esse securum. Nulli uitium est nisi cui uirtus potest esse: mutis animalibus talis ex natura sua motus est. XX. Sed ne te diu teneam, erit aliquod bonum in muto animali, erit aliqua uirtus, erit aliquid perfectum, sed nec bonum absolute nec uirtus nec perfectum. Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est nisi in quo ratio. XXI. Quo nunc pertineat ista disputatio quaeris, et quid animo tuo profutura sit? Dico: et exercet illum et acuit et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest autem etiam quo moratur ad praua properantes. Sed et illud dico: nullo modo prodesse possum magis quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo pono. Quid, inquam, uires corporis alis et exerces? pecudibus istas maiores ferisque natura concessit. XXII. Quid excolis formam? cum omnia feceris, a mutis animalibus decore uinceris. Quid capillum ingenti diligentia comis? cum illum uel effuderis more Parthorum uel Germanorum modo uinxeris uel, ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum ceruice formonsior. Cum te ad uelocitatem paraueris, par lepusculo non eris. XXIII. Vis tu relictis in quibus uinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reuerti tuum? Quod est hoc? animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est? perfecta ratio. Hanc tu ad suum finem hinc euoca, sine in quantum potest plurimum crescere. XXIV. Tunc beatum esse te iudica cum tibi ex te gaudium omne nascetur, cum uisis quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inueneris, non dico quod malis, sed quod uelis. Breuem tibi formulam dabo qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias: tunc habebis tuum cum intelleges infelicissimos esse felices. Vale.