P. CORNELII TACITI - AB EXCESSV DIVI AVGVSTI ANNALIVM LIBER XI

I

* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit. Adiungitur Sosibius Britannici educator qui per speciem beneuolentiae moneret Claudium cauere uim atque opes principibus infensas: [2] praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi G. Caesaris non extimuisse contione in populi Romani fateri gloriamque facinoris ultro petere; clarum ex eo in urbe, didita per prouincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando genitus Viennae multisque et ualidis propinquitatibus subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet. [3] At Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus tamquam opprimendo bello Crispinum praetorii praefectum misit, a quo repertus est apud Baias uinclisque inditis in urbem raptus.

II

Neque data senatus copia: intra cubiculum auditur, Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, exim adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis obiectante. Ad quod uicto silentio prorupit reus et "interroga" inquit, "Suilli, filios tuos: uirum esse me fatebuntur." ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum Claudio, Messalinae quoque lacrimas exciuit. [2] Quibus abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi reum sineret; ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad uoluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.

III

Sed consultanti super absolutione Asiatici flens uitellius, commemorata uetustate amicitiae utque Antoniam principis matrem pariter obseruauissent, dein percursis Asiatici in rem publicam officiis recentique aduersus Britanniam militia, quaeque alia conciliandae misericordiae uidebantur, liberum mortis arbitrium ei permisit; et secuta sunt Claudii uerba in eandem clementiam. [2] Hortantibus dehinc quibusdam inediam et lenem exitum, remittere beneficium Asiaticus ait: et usurpatis quibus insueuerat exercitationibus, laudo corpore, hilare epulatus, cum se honestius calliditate Tiberii uel impetu G. Caesaris periturum dixisset quam quod fraude muliebri et impudico Vitellii ore caderet, uenas exsoluit, uiso tamen ante rogo iussoque transferri partem in aliam ne opacitas arborum uapore ignis minueretur: tantum illi securitatis nouissimae fuit.

IV

Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum. At causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et Poppaeae congressibus praebuissent. [2] Verum nocturnae quietis species alteri obiecta, tamquam uidisset Claudium spicea corona euinctum spicis retro conuersis, eaque imagine grauitatem annonae praedixisset. Quidam pampineam coronam albentibus foliis uisam atque ita interpretatum tradidere, uergente autumno mortem principis ostendi. Illud haud ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem adlatam. [3] Sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino decreta. Adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuuaret. Rogatus sententiam et Scipio, "cum idem" inquit "de admissis Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes," eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.

V

Continuus inde et saeuus accusandis reis Suillius multique audaciae eius aemuli; nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi patefecerat. [2] Nec quicquam publicae mercis tam uenale fuit quam aduocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praeuaricatione ferro in domo eius incubuerit. [3] Igitur incipiente C. Silio consule designato, cuius de potentia ‹et› exitio in tempore memorabo, consurgunt patres legemque Cinciam flagitant, qua cauetur antiquitus ne quis ob causam orandam pecuniam donumue accipiat.

VI

Deinde obstrepentibus iis quibus ea contumelia parabatur, discors Suillio Silius acriter incubuit, ueterum oratorum exempla referens qui famam et posteros praemia eloquentiae cogitauissent. Pulcherrima‹m› alioquin et bonarum artium principem sordidis ministeriis foedari; ne fidem quidem integram manere ubi magnitudo quaestuum spectetur. [2] Quod si in nullius mercedem negotia agantur pauciora fore: nunc inimicitias accusationes, odia et iniurias foueri, ut quo modo uis morborum pretia medentibus, sic fori tabes pecuniam aduocatis ferat. Meminissent [gali] Asinii, Messalae ac recentiorum Arruntii et Aesernini: ad summa prouectos incorrupta uita et facundia. [3] Talia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui uidebant, circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.

VII

Et postquam adnuit, agere incipiunt: quem illum tanta superbia esse ut aeternitatem famae spe praesumat? usui et rebus subsidium praeparari ne quis inopia aduocatorum potentibus obnoxius sit. Neque tamen eloquentiam gratuito contingere: omitti curas familiaris ut quis se alienis negotiis intendat. Multos militia, quosdam exercendo agros tolerare uitam: nihil a quoquam expeti nisi cuius fructus ante prouiderit. [2] Facile Asinium et Messalam, inter Antonium et Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium familiarum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum induisse. Prompta sibi exempla, quantis mercedibus P. Clodius aut C. Curio contionari soliti sint. [3] Se modicos senatores ‹qui› quieta re publica nulla nisi pacis emolumenta peterent. Cogitaret plebem qua‹e› toga enitesceret: sublatis studiorum pretiis etiam studia peritura. [4] Vt minus decora haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis ‹posuit› modum usque ad dena sestertia quem egressi repetundarum tenerentur.

VIII

Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasse Armeniis ‹iussuque G.› Caesaris uinctum memoraui, monente Claudio in regnum remeauit, fisus Pharasmanis opibus. Is rex Hiberis idemque Mithridatis frater nuntiabat discordare Parthos summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi. [2] Nam Gotarzes inter pleraque saeua necem fratri Artabano coniugique ac filio eius parauerat, unde metus [eius] in ceteros, et acciuere Vardanen. [3] Ille, ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia stadiorum inuadit ignarumque et exterritum Gotarzen proturbat; neque cunctatur quin proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus. In quos ut patris sui quoque defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus, implicatur obsidione urbis ualidae et munimentis obiecti amnis muroque et commeatibus firmatae. [4] Interim Gotarzes Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renouat, coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud campos castra contulit.

IX

Tunc distractis Orientis uiribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, ui militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante. Nec enim restitere Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte praefecto. [2] Paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, uersis illuc quibusdam procerum; dein litteris Caesaris coercitus, et cuncta in Mithridaten fluxere, atrociorem quam nouo regno conduceret. [3] At Parthi imperatores cum pugnam pararent, foedus repente iaciunt cognitis popularium insidiis quas Gotarzes fratri patefecit; congressique primo cunctanter, dein complexi dextras apud altaria deum pepigere fraudem inimicorum ulcisci atque ipsi inter se concedere. [4] Potiorque Vardanes uisus retinendo regno: at Gotarzes ne quid aemulationis existeret penitus in Hyrcaniam abiit. Regressoque Vardani deditur Seleucia septimo post defectionem anno, non sine dedecore Parthorum quos una ciuitas tam diu eluserat.

X

Exim ualidissimas praefecturas inuisit; et reciperare Armeniam auebat, ni a Vibio Marso, Syriae legato, bellum minitante cohibitus foret. Atque interim Gotarzes paenitentia concessi regni et uocante nobilitate, cui in pace durius seruitium est, contrahit copias. [2] Et hinc contra itum ad amnem Erinden; in cuius transgressu multum certato peruicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Axiosque disterminat. Ibi modus rebus secundis positus: nam Parthi quamquam uictores longinquam militiam aspernabantur. [3] Igitur ‹ex›structis monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior; qui dolo ante composito incautum uenationique intentum interfecere, primam intra iuuentam, sed claritudine paucos inter senum regum, si perinde amorem inter popularis quam metum apud hostis quaesiuisset. [4] Nece Vardanis turbatae Parthorum res inter ambiguos quis in regnum acciperetur. Multi ad Gotarzen inclinabant, quidam ad Meherdaten prolem Phraatis, obsidio nobis datum: dein praeualuit Gotarzes; potitusque regiam per saeuitiam ac luxum adegit Parthos mittere ad principem Romanum occultas preces, quis permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant.

XI

Isdem consulibus ludi saeculares octingentesimo post Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus ediderat, spectati sunt. Vtriusque principis rationes praetermitto, satis narratas libris quibus res imperatoris Domitiani composui. Nam is quoque edidit ludos saecularis iisque intentius adfui sacerdotio quindecimuirali praeditus ac tunc praetor; quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimuirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum exsequebantur officia caerimoniarum. [2] Sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, fauor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est. [3] Vulgabaturque adfuisse infantiae eius dracones in modum custodum, fabulosa et externis miraculis adsimilata: nam ipse, haudquaquam sui detractor, unam omnino anguem in cubiculo uisam narrare solitus est.

XII

Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles uirilis; et matri Agrippinae miseratio augebatur ob saeuitiam Messalinae, quae semper infesta et tunc commotior quo minus strueret crimina et accusatores nouo et furori proximo amore distinebatur. [2] Nam in C. Silium, iuuentutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret uacuoque adultero poteretur. Neque Silius flagitii aut periculi nescius erat: sed certo si abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et praesentibus frui pro solacio habebat. [3] Illa non furtim sed multo comitatu uentitare domum, egressibus adhaerescere, largiri opes honores; postremo, uelut translata iam fortuna, serui liberti paratus principis apud a‹du›lterum uisebantur.

XIII

At Claudius matrimonii sui ignarus et munia censoria usurpans, theatralem populi lasciuiam seueris edictis increpuit, quod in Publium Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas inlustris probra iecerat. [2] Et lege lata saeuitiam creditorum coercuit, ne in morte‹m› parentum pecunias filiis familiarum faenori darent. Fontisque aquarum Simbruinis collibus deductos urbi intulit. Ac nouas litterarum formas addidit uulgauitque, comperto Graecam quoque litteraturam non simul coeptam absolutamque.

XIV

Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inuentores perhibent; inde Phoenicas, quia mari praepollebant, intulisse Graeciae gloriamque adeptos, tamquam reppererint quae acceperant. [2] Quippe fama est Cadmum classe Phoenicum uectum rudibus adhuc Graecorum populis artis eius auctorem fuisse. Quidam Cecropem Atheniensem uel Linum Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argiuum memorant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum Simoniden ceteras repperisse. [3] At in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines Arcade ab Euandro didicerunt; et forma litteris Latinis quae ueterrimis Graecorum. Sed nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt. Quo exemplo Claudius tres litteras adiecit, quae usui imperitante eo, post oblitteratae, aspiciuntur etiam nunc in aere publico † dis plebiscitis per fora ac templa fixo.

XV

Rettulit deinde ad senatum super collegio haruspicum, ne uetustissima Italiae disciplina per desidiam exolesceret: saepe aduersis rei publicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius habitas; primoresque Etruriae sponte aut patrum Romanorum impulsu retinuisse scientiam et in familias propagasse: quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, et quia externae superstitiones ualescant. [2] Et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur. [3] Factum ex eo senatus consultum, uiderent pontifices quae retinenda firmandaque haruspicum.

XVI

Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petiuit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus. Paternum huic genus e Flauo fratre Arminii, mater ex Actumero principe Chattorum erat; ipse forma decorus et armis equisque in patrium nostrumque morem exercitus. Igitur Caesar auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur gentile decus magno animo capessere: illum primum Romae ortum nec obsidem, sed ciuem ire externum ad imperium. [2] Ac primo laetus Germanis aduentus atque eo quod nullis discordiis imbutus pari in omnis studio ageret celebrari, coli, modo comitatem et temperantiam, nulli inuisa, saepius uinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. Iamque apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad conterminos populos ac testificantur adimi ueterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere. [3] Adeo neminem isdem in terris ortum qui principem locum impleat, nisi exploratoris Flaui progenies super cunctos attollatur? Frustra Arminium praescribi: cuius si filius hostili in solo adultus in regnum uenisse‹t›, posse extimesci, infectum alimonio seruitio cultu, omnibus externis: at si paterna Italico mens esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos penatis quam parentem eius exercuisse.

XVII

His atque talibus magnas copias coegere, nec pauciores Italicum sequebantur. Non enim inrupisse ad inuitos sed accitum memorabat, quando nobilitate ceteros anteiret: uirtutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, auo Actumero praeberet. [2] Nec patrem rubori, quod fidem aduersus Romanos uolentibus Germanis sumptam numquam omisisset. Falso libertatis uocabulum obtendi ab iis qui priuatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habeant. [3] Adstrepebat huic alacre uulgus; et magno inter barbaros proelio uictor rex, dein secunda fortuna ad superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobardorum opibus refectus per laeta per aduersa res Cheruscas adflictabat.

XVIII

Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et morte Sanquinii alacres, dum Corbulo aduentat, inferiorem Germaniam incursauere duce Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, leuibus nauigiis praedabundus Gallorum maxime oram uastabat, non ignarus ditis et imbellis esse. [2] At Corbulo prouinciam ingressus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alueo Rheni, ceteras nauium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit; luntribusque hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia satis composita sunt, legiones operum et laboris ignauas, populationibus laetantis, ueterem ad morem reduxit, ne quis agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret. [3] Stationes uigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur; feruntque militem quia uallum non accinctus, atque alium quia pugione tantum accinctus foderet, morte punitos. Quae nimia et incertum an falso iacta originem tamen e seueritate ducis traxere; intentumque et magnis delictis inexorabilem scias cui tantum asperitatis etiam aduersus leuia credebatur.

XIX

Ceterum is terror milites hostisque in diuersum adfecit: nos uirtutem auximus, barbari ferociam infregere. Et natio Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam infensa aut male fida, datis obsidibus consedit apud agros a Corbulone descriptos: idem senatum, magistratus, leges imposuit. [2] Ac ne iussa exuerent praesidium immuniuit, missis qui maiores Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gannascum dolo adgrederentur. Nec inritae aut degeneres insidiae fuere aduersus transfugam et uiolatorem fidei. [3] Sed caede eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina rebellionis praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud quosdam [in] sinistra fama. Cur hostem conciret? Aduersa in re‹m› publica‹m› casura: sin prospere egisset, formidolosum paci uirum insignem et ignauo principi praegrauem. Igitur Claudius adeo nouam in Germanias uim prohibuit ut referri praesidia cis Rhenum iuberet.

XX

Iam castra in hostili solo molienti Corbuloni eae litterae redduntur. ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam "beatos quondam duces Romanos," signum receptui dedit. [2] Vt tamen miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et uiginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani uitarentur. Insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamuis bellum negauisset. [3] Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem adipiscitur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis uenis argenti; unde tenuis fructus nec in longum fuit: at legionibus cum damno labor, effodere riuos, quaeque in aperto grauia, humum infra moliri. Quis subactus miles, et quia pluris per prouincias similia tolerabantur, componit occultas litteras nomine exercituum, precantium imperatorem, ut, quibus permissurus esset exercitus, triumphalia ante tribueret.

XXI

De origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum quidam prodidere, neque falsa prompserim et uera exsequi pudet. Postquam adoleuit, sectator quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto uacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra modum humanum et audita est uox "tu es, Rufe, qui in hanc prouinciam pro consule uenies." [2] Tali omine in spem sublatus degressusque in urbem largitione amicorum, acri ingenio quaesturam et mox nobilis inter candidatos praeturam principis suffragio adsequitur, cum hisce uerbis Tiberius dedecus natalium eius uelauisset: "Curtius Rufus uidetur mihi ex se natus." [3] Longa post haec senecta, et aduersus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac postremo Africam obtinuit; atque ibi defunctus fatale praesagium impleuit.

XXII

Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox causis, Cn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu salutantum principem. Nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non i‹nfitiatus› conscios non edidit, incertum an occultans. [2] Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum qui quaesturam adipiscerentur. [3] Apud maiores uirtutis id praemium fuerat, cunctisque ciuium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem distinguebatur quin prima iuuenta consulatum et dictaturas inirent. [4] Sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita. Mansitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorem populus mandaret. Creatique primum Valerius Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. [5] Dein gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent: mox duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus prouinciarum uectigalibus: [6] post lege Sullae uiginti creati supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. Et quamquam equites iudicia reciperauissent, quaestum tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae uelut uenundaretur.

XXIII

A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et ciuitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re uariusque rumor. [2] Et studiis diuersis apud principem certabatur adseuerantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. Suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere ueteris rei publicae. Quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad uirtutem et gloriam Romana indoles prodiderit. [3] An parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi coetus alienigenarum uelut captiuitas inferatur? Quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret? [4] Oppleturos omnia diuites illos, quorum. Aui proauique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro uique ceciderint, diuum Iulium apud Alesiam obsederint. Recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui ‹sub› Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis: fruerentur sane uocabulo ciuitatis: insignia patrum, decora magistratuum ne uulgarent.

XXIV

His atque talibus haud permotus princeps et statim contra disseruit et uocato senatu ita exorsus est: "maiores mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in ciuitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est, hortantur uti paribus consiliis in re publica capessenda, transferendo huc quod usquam egregium fuerit. [2] Neque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, et ne uetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut non modo singuli uiritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent. [3] Tunc solida domi quies et aduersus externa floruimus, cum Transpadani in ciuitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis prouincialium ualidissimis fesso imperio subuentum est. Num paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis uiros e Gallia Narbonensi transiuisse? Manent posteri eorum nec amore in hanc patriam nobis concedunt. [4] Quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod uictos pro alienigenis arcebant? At conditor nostri Romulus tantum sapientia ualuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein ciuis habuerit. Aduenae in nos regnauerunt: libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est. [5] At cum Senonibus pugnauimus: scilicet Vulsci et Aequi numquam aduersam nobis aciem instruxere. Capti a Gallis sumus: sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subi‹i›mus. [6] Ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breuiore spatio quam aduersus Gallos confectum: continua inde ac fida pax. Iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant. [7] Omnia, patres conscripti, quae nunc uetustissima creduntur, noua fuere: plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. Inueterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit."

XXV

Orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. Datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant. [2] Isdem diebus in numerum patriciorum adsciuit Caesar uetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus maiorum et L. Brutus minorum gentium appellauerant, exhaustis etiam quas dic‹ta›tor Caesar lege Cassia et princeps Augustus lege S‹a›enia sublegere; laetaque haec in rem publicam munia multo gaudio censoris inibantur. [3] Famosos probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et recens repertam quam ex seueritate prisca rationem adhibuit, monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi ordinis: facilem eius rei ueniam; et motos senatu excusatosque simul propositurum ut iudicium censorum ac pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent. [4] Ob ea Vipstanus consul rettulit patrem senatus appellandum esse Claudium: quippe promiscum patris patriae cognomentum; noua in rem publicam merita non usitatis uocabulis honoranda: sed ipse cohibuit consulem ut nimium adsentantem. [5] Condiditque lustrum quo censa sunt ciuium quinquagies nouies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo. Isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit: haud multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus est ut deinde ardesceret in nuptias incestas.

XXVI

Iam Messalina facilitate adulter‹i›orum in fastidium uersa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi dissimulationem etiam Silius, siue fatali uaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat: [2] quippe non eo uentum ut senecta‹m› principis opperire‹n›tur. Insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab audacia petendum. Adesse conscios paria metuentis. Se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum. Mansuram eandem Messalinae potentiam, addita securitate, si praeuenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae properum. [3] Segniter eae uoces acceptae, non amore in maritum, sed ne Silius summa adeptus sperneret adulteram scelusque inter ancipitia probatum ueris mox pretiis aestimaret. Nomen tamen matrimonii concupiuit ob magnitudinem infamiae cuius apud prodigos nouissima uoluptas est. Nec ultra exspectato quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.

XXVII

Haud sum ignarus fabulosum uisum iri tantum ullis mortalium securitatis fuisse in ciuitate omnium gnara et nihil reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, praedicta die, adhibitis qui obsignarent, uelut suscipiendorum liberorum causa conuenisse, atque illam audisse auspicum uerba, subisse ‹flammeum›, sacrificasse apud deos; discubitum inter conuiuas, oscula complexus, noctem denique actam licentia coniugali. Sed nihil compositum miraculi causa, uerum audita scriptaque senioribus tradam.

XXVIII

Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos penes potentia et, si res uerterentur, formido, non iam secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum ‹per› principis insultauerit, dedecus quidem inlatum, sed excidium procul afuisse: nunc iuuenem nobilem dignitate forma‹e›, ui mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi; nec enim occultum quid post tale matrimonium superesset. [2] Subibat sine dubio metus reputantis hebetem Claudium et uxori deuinctum multasque mortes iussu Messalinae patratas: rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si atrocitate criminis praeualuissent, posse opprimi damnatam ante quam ream; sed in eo discrimen uerti, si defensio audiretur, utque clausae aures etiam confitenti forent.

XXIX

Ac primo Callistus, iam mihi circa necem G. Caesaris narratus, et Appianae caedis molitor Narcissus flagrantissimaque eo in tempore gratia Pallas agitauere, num Messalinam secretis minis depellerent amore Silii, cuncta alia dissimulantes. [2] Dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, Pallas per ignauiam, Callistus prioris quoque regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi: perstitit Narcissus, [ut] solum id immutans ne quo sermone praesciam criminis et accusatoris faceret. [3] Ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas paelices, quarum is corpori maxime insueuerat, largitione ac promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.

XXX

Exim Calpurnia (id paelici nomen), ubi datum secretum, genibus Caesaris prouoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat; simul Cleopatram, quae id opperiens adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente cieri Narcissum postulat. [2] Is ueniam in praeteritum petens quod ei [cis] Vettios, Plautio‹s› dissimulauisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum seruitia et ceteros fortunae paratus reposceret. Frueretur immo his ‹s›et redderet uxorem rumperetque tabulas nuptialis. "An discidium" inquit "tuum nosti? nam matrimonium Silii uidit populus et senatus et miles; ac ni propere agis, tenet urbem maritus."

XXXI

Tum potissimum quemque amicorum uocat, primumque rei frumentariae praefectum Turranium, post Lusium Getam praetorianis impositum percontatur. Quis fatentibus certatim ceteri circumstrepunt, iret in castra, firmaret praetorias cohortis, securitati ante quam uindictae consuleret. Satis constat eo pauore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius priuatus esset. [2] At Messalina non alias solutior luxu, adulto autumno simulacrum uindemiae per domum celebrabat. Vrgeri prela, fluere lacus; et feminae pellibus accinctae adsultabant ut sacrificantes uel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera uinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro. [3] Ferunt Vettium Valentem lasciuia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, siue coeperat ea species, seu forte lapsa uox in praesagium uertit.

XXXII

Non rumor interea, sed undique nuntii incedunt, qui gnara Claudio cuncta et uenire promptum ultioni adferrent. Igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando metu ad munia fori digrediuntur. Ceteris passim dilabentibus adfuere centuriones, inditaque sunt uincla, ut quis reperiebatur in publico aut per latebras. [2] Messalina tamen, quamquam res aduersae consilium eximerent, ire obuiam et aspici a marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit misitque ut Britannicus et Octauia in complexum patris pergerent. Et Vibidiam, uirginum Vestalium uetustissimam, orauit pontifici‹s› maximi auris adire, clementiam expetere. [3] Atque interim, tribus omnino comitantibus - id repente solitudinis erat - spatium urbis pedibus emensa, uehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem uiam intrat nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas praeualebat.

XXXIII

Trepidabatur nihilo minus a Caesare: quippe Getae praetorii praefecto haud satis fidebant, ad honesta seu praua iuxta leui. Ergo Narcissus, adsumptis quibus idem metus, non aliam spem incolumitatis Caesaris adfirmat quam si ius militum uno illo die in aliquem libertorum transferret, seque offert suscepturum. Ac ne, dum in urbem uehitur, id paenitentiam a L. Vitellio et Largo Caecina mutaretur, in eodem gestamine sedem poscit adsumit‹ur›que.

XXIV

Crebra post haec fama fuit, inter diuersas principis uoces, cum modo incusaret flagitia uxoris, aliquando ad memoriam coniugii et infantiam liberorum reuolueretur, non aliud prolocutum Vitellium quam "O facinus! O scelus!" instabat quidem Narcissus aperire ambages et ueri copiam facere: sed non ideo peruicit quin suspensa et quo ducerentur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina uteretur. [2] Et iam erat in aspectu Messalina clamitabatque audiret Octauiae et Britannici matrem, cum obstrepere accusator, Silium et nuptias referens; simul codicillos libidinum indices tradidit, quis uisus Caesaris auerteret. [3] Nec multo post urbem ingredienti offerebantur communes liberi, nisi Narcissus amoueri eos iussisset. Vibidiam depellere nequiuit quin multa cum inuidia flagitaret ne indefensa coniunx exitio daretur. Igitur auditurum principem et fore diluendi criminis facultatem respondit: iret interim uirgo et sacra capesseret.

XXXV

Mirum inter haec silentium Claudi, Vitellius ignaro propior: omnia liberto oboediebant. Patefieri domum adulteri atque illuc deduci imperatorem iubet. Ac primum in uestibulo effigiem patris Silii consulto senatus abolitam demonstrat, tum quidquid auitum Neronibus et Drusis in pretium probri cessisse. [2] Incensumque et ad minas erumpentem castris infert, parata contione militum; apud quos praemonente Narcisso pauca uerba fecit; nam etsi iustum dolorem pudor impediebat. Continuus dehinc cohortium clamor nomina reorum et poenas flagitantium; admotusque Silius tribunali non defensionem, non moras temptauit, precatus ut mors acceleraretur. [3] Eadem constantia et inlustres equites Romani [cupido maturae necis fuit.] et Titium Proculum, custodem a Silio Messalinae datum et indicium offerentem, Vettium Valentem confessum et Pompeium Vrbicum ac Saufeium Trogum ex consciis tradi ad supplicium iubet. Decrius quoque Calpurnianus uigilum praefectus, Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator eadem poena adfecti.

XXXVI

Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata ueste clamitans aspiceret uerberum notas, reminisceretur uocis, qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset: aliis largitione aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam; nec cuiquam ante pereundum fuisse si Silius rerum poteretur. [2] Commotum his et pronum ad misericordiam Caesarem perpulere liberti ne tot inlustribus uiris interfectis histrioni consuleretur: sponte an coactus tam magna peccauisset, nihil referre. [3] Ne Trauli quidem Montani equitis Romani defensio recepta est. Is modesta iuuenta, sed corpore insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat, paribus lasciuiis ad cupidinem et fastidia. [4] Suillio Caesonino et Plautio Laterano mors remittitur, huic ob patrui egregium meritum: Caesoninus uitiis protectus est, tamquam in illo foedissimo coetu passus muliebria.

XXXVII

Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare uitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira: tantum inter extrema superbiae gerebat. Ac ni caedem eius Narcissus properauisset, uerterat pernicies in accusatorem. [2] Nam Claudius domum regressus et tempestiuis epulis delenitus, ubi uino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim uerbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die adesset. Quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exsequi caedem: ita imperatorem iubere. [3] Custos et exactor e libertis Euodus datur; isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem euicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur: transisse uitam neque aliud quam morti decus quaerendum. [4] Sed animo per libidines corrupto nihil honestum inerat; lacrimaeque et questus inriti ducebantur, cum impetu uenientium pulsae fores adstititque tribunus per silentium, at libertus increpans multis et seruilibus probris.

XXXVIII

Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem admouens ictu tribuni transigitur. Corpus matri concessum. [2] Nuntiatumque Claudio epulanti perisse Messalinam, non distincto sua an aliena manu. Nec ille quaesiuit, poposcitque poculum et solita conuiuio celebrauit. [3] Ne secutis quidem diebus odii gaudii, irae tristitiae, ullius denique humani adfectus signa dedit, non cum laetantis accusatores aspiceret, non cum filios maerentis. Iuuitque obliuionem eius senatus censendo nomen et effigies priuatis ac publicis locis demouendas. [4] Decreta Narcisso quaestoria insignia, leuissimum fastidii eius, cum super Pallantem et Callistum ageret, † honesta quidem, sed ex quis deterrima orerentur [tristitiis multis].