I - I
Deliberat Alexander an Oceanum nauiget. ... sinunt: cuicumque rei magnitudinem natura dederat, dedit et modum; nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. Facile ista finguntur, quia Oceanus nauigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare, quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles; nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Ea est, Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil.
I - II
ARGENTARI.
Resiste, orbis te tuus reuocat; uicimus qua lucet. Nihil tantum est quod ego Alexandri periculo petam.
POMPEI SILONIS.
Venit ille dies, Alexander, exoptatus quo tibi opera desset; idem sunt termini et regni tui et mundi.
MOSCHI.
Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noueram uici; nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes quorum non iuga uictor miles calcauerit? Vltra Liberi patris trophaea constitimus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura subduxit oculis, aeterna nox obruit.
MVSAE.
Foeda beluarum magnitudo et inmobile profundum. Testatum est, Alexander, nihil ultra esse quod uincas; reuertere.
I - III
ALBVCI SILI.
Terrae quoque suum finem habent, et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum est; modum tu magnitudini facere debes, quoniam Fortuna non facit. Magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem Fortuna uictoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est! Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est; non procedit ultra spatia sua caelum, maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum peruenit, incremento non relinquit locum. Non magis quicquam ultra Alexandrum nouimus quam ultra Oceanum.
MARVLLI.
Maria sequimur, terras cui tradimus? Orbem quem non noui quaero, quem uici relinquo.
I - IV
FABIANI.
Quid? ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conuentus. Inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeuiat, quas ad litora undas agat. Tantus uentorum concursus, tanta conuulsi funditus maris insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum; rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quiddam terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui iam siderum collegerunt meatus et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne terras uelut uinculum cludat an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis suae exastuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit, habeat an spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento, Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato relinquis.
I - V
DIVISIO.
Aiebat Cestius hoc genus suasoriarum alibi aliter declamandum esse [quam suadendum]. Non eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus, alios magis ueritatem pati; Alexandrum ex iis esse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. Denique, ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus non capit. Itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit propter intempestiue liberos sales; nam cum se deum uellet uideri et uulneratus esset, uiso sanguine eius philosophus mirari se dixerat quod non esset ichor, hoios per te rheei makaressi theoisin. Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit. Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. Ciceronem missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait: "nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos gladio antimykterisei". In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.
I - VI
Aiebat itaque apud Alexandrum esse sic dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne non ueneratio uideretur sed adulatio, et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae sed castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis suis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et Dionyson salutauerunt. Belle illis cesserat si nasus Atticus ibi substitisset. Dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam suam et rogauerunt ut duceret; Antonius ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: kyrie, ho Zeus ten metera sou Semelen aproikon eichen. Huic quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. Quae cum exigerentur, conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram: Oktaouia kai Athena Antonioi; res tuas tibi habe.
I - VII
Bellissimam tamen rem Dellius dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est si Dolabellam occidisset, a Cassio deinde transit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: at tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere. Longius me fabellarum dulcedo produxit; itaque ad propositum reuertar.
I - VIII
Aiebat Cestius magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam; quam sic diuisit ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot uictoriis lasso; de matre illi cogitandum; et alias causas complures subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.
I - IX
Fabianus philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. Hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et, cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex fastigio suo deuolutorum, adiecit: "sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere."
I - X
Secundam quoque quaestionem aliter tractauit; diuisit enim illam sic ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde: si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime, ut posset perueniri, tanti tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem, de qua dixit: quo modo illa trepidauit etiam quod Granicum iransiturus esset.
I - XI
Glyconis celebris sententia est: touto ouk esti Simoeis oude Granikos; touto ei me ti kakon en, ouk an eschaton ekeito. Hoc omnes imitari uoluerunt. Plution dixit: Kai dia touto megiston estin, hoti auto men meta panta, meta de auto outhen. Artemon dixit: bouleuometha ei chre peraiousthai. Ou tais Ellespontias eiosin ephestotes oud'epi toi Pamphylioi pelagei ten emprothesmon karadokoumen amposin; oude Euphrates tout'estin, oude Indos, all'eite ges terma, eite physeos horos, eite presbytaton stoicheion, eite genesis theon, hieroteron estin e kata naus hydor. Apaturius dixit: entha men he naus ek mias phoras eis anatolas, entha de eis tas aoratous dyseis. Cestius descripsit sic: fremit Oceanus quasi indignetur quod terras relinquas.
I - XII
Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit. Haec quo modo ex corruptis eo perueniant ut et magna et tamen sana sint aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: orous oros apospatai. Vergilius quid ait? rapit haud partem exiguam montis. Ita magnitudini studet ut non inprudenter discedat a fide. Est inflatum: kai cheiria balletai nesos. Vergilius quid ait [qui] de nauibus? credas innare reuolsas Cycladas. Non dicit hoc fieri sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile sit, quod excusatur antequam dicitur.
I - XIII
Multo corruptiorem sententiam Menestrati cuiusdam, declamatoris non abiecti suis temporibus, nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem: ... Efficit haec sententia ut ignoscam Musae, qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: "Charybdis ipsius maris naufragium" et, ne in una re semel insaniret: "quid ibi potest esse salui ubi ipsum mare perit?" Damas ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus periculis noua superuenisse: ... Barbarus dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum:...
I - XIV
Fuscus Arellius dixit: testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem. Latro sedens hanc dixit; non excusauit militem, sed dixit: Duc, sequor; quis mihi promittit hostem, quis terram, quis diem, quis mare? Da ubi castra ponam, ubi signa inferam. Reliqui parentes, reliqui liberos, commeatum peto; numquid inmature ab Oceano?
I - XV
Latini declamatores in descriptione Oceani non nimis uiguerunt; nam aut minus descripserunt aut nimis curiose. Nemo illorum potuit tanto spiritu dicere quanto Pedo, qui in nauigante Germanico dicit: iamque uident terga diem solemque relictum iam pridem, notis extorres finibus orbis, per non concessas audaces ire tenebras ad rerum metas extremaque litora mundi. nunc illum, pigris immania monstra sub undis qui ferat, Oceanum, qui saeuas undique pristis aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis (accumulat fragor ipse metus), iam sidere limo nauigia et rapido desertam flamine classem seque feris credunt per inertia fata marinis iam non felici laniandos sorte relinqui. Atque aliquis prora caecum sublimis ab alta aera pugnaci luctatus rumpere uisu, ut nihil erepto ualuit dinoscere mundo, obstructa in talis effundit pectora uoces: quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum ultima perpetuis claudit natura tenebris. Anne alio positas ultra sub cardine gentes atque alium flabris intactum quaerimus orbem? di reuocant rerumque uetant cognoscere finem mortales oculos: aliena quid aequora remis et sacras uiolamus aquas diuumque quietas turbamus sedes?
I - XVI
Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam Glyconi; sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque faciam uobis potestatem. Et uolebam uos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana; potuisset [et] enim fieri ut uos magis illa laudaretis quae insaniunt. At nihilo minus poterit fieri quamuis distinxerim. Illa belle dixit: ... Sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua atque tumida perderet; adiecit enim: ... Illud quosdam dubios iudici sui habet - ego non dubito contra sententiam ferre -: hygiaine ge, hygiaine helie; Makedones ara chaos eisassousi.
II
II - I
Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant.
I. ARELLI FVSCI PATRIS.
At, puto, rudis lecta aetas et animus qui frangeretur metu, insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora. Quid dicam? potissimos Graeciae? an Lacedaemonios? an electos? An repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot uictarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet, etiamsi non fugimus, deliberasse talia. At cum tot milibus Xerses uenit. O Lacedaemonii, ite aduersus barbaros. Non refero opera uestra, non auos, non patres, quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium. Pudet Lacedaemonios sic adhortari. Loco tuti sumus. Licet totum classe Orientem trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare, quod tantum patet, ex uasto urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est, et huius quoque remigium arcet inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulorum et cetera quae nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere quemadmodum tuti sint.
II - II
Non referam Persarum spolia? certe super spolia nudus eadam. Sciet et alios habere nos trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. hunc sumite animum: nescio an uincere possimus; uincei non possumus. Haec non utique perituris refero; sed, [et] si cadendum est, erratis si metuendam creditis mortem. Nulli natura in aeternum spiritum dedit, statque nascentibus in finem uitae dies. Ex inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora. Indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuuentus causa cadit. Optamus quoque plerumque mortem; adeo in securam quietem recessus ex uita est. At gloriae nullus finis est proximique deos sic [ageses agunt]; feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est. Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo, quos memoria sacrauit, uiros referam? Vt unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum.
II - III
Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium sed fabula uinci? Magnum est, alimentum uirtutis est nasci Laconem. Ad certam uictoriam omnes remansissent; ad certam mortem tantum Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed montes perforat, maria contegit. Numquam solido stetit superba felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias licet ad finem non peruenisse quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque, rerum naturam statione mutauit sua: moriamur trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non posset. Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus?
II - IV
PORCI LATRONIS.
In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus? Rumori terga uertitis? Sciamus saltem quam fortis sit iste quem fugimus. Vix uel uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter eadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones an fugeremus deliberauimus. At enim moriemur! quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt? nunc, nunc pugnemus; latuisset uirtus inter trecenos. [ceteri quidem fugerunt] Si me quidem interrogatis quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non relicti.
II - V
GAVI SABINI.
Turpe est cuilibet uiro fugisse, Laconi etiam deliberasse.
MARVLLI.
In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus? Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: "tutas Thermopylas putauimus, cum relinqueremus illic Laconas."
CESTI PII.
Quam turpe esset fugere iudicastis, Lacones, tam diu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas amnis circumfluit. qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt.
II - VI
O graue maiorum uirtutis dedecus: Lacones se numerant, non aestimant! Videamus quanta turba sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites, at nuntios ueros. Ita ne bello quidem sed nuntio uincimur? Merito hercules omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. Si uincere Xersen non licet, uidere liceat; uolo scire quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris nec educatione; nihil prius illorum imitabor quam fugam?
II - VII
POMPEI SILONIS.
Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi. Nihil refert quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit quantumque nationum secum Xerses trahat; tot ad nos pertinent quot locus ceperit.
CORNELI HISPANI.
Pro Sparta uenimus, pro Graecia stemus; uincamus hostes, socios iam uicimus; sciat iste insolens barbarus nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ceteri quidem fugerunt. Ego uero quod discesserunt gaudeo; liberas nobis reliquere Thermopylas; nil erit quod uirtuti nostrae se opponat, quod inserat; non latebit in turba Laco; quocumque Xerses aspexerit, Spartanos uidebit.
II - VIII
BLANDI.
Referam praecepta matrum: "aut in his aut cum his"? Minus turpe est a bello inermem reuerti quam armatum fugere. Referam captiuorum uerba? Captus Laco "occide," inquit, "non seruio." Non potuit capi si fugere uoluisset. Describite terrores Persicos; omnia ista cum mitteremur audiuimus. Videat trecentos Xerses, et sciat quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Reuertamur ne nuntii quidem nisi nouissimi. Quis fugerit nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit.
DESCRIPTIO THERMOPYLARVM.
Nunc me delectat quod fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fecerunt.
II - IX
CONTRA.
CORNELI HISPANI.
At ego maximum uideo dedecus futurum rei publicae nostrae si Xerses nihil prius in Graecia uicerit quam Laconas. Ne testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. Si quis aliud suadet, non fortes uos uult esse sed perditos.
CLAVDI MARCELLI.
Non uincent nos sed obruent. Satis fecimus nomini, ultumi cessimus; ante nos rerum natura uicta est.
II - X
DIVISIO.
Huius suasoriae feci mentionem non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, sed ut sciretis quam nitide Fuscus dixisset uel quam licenter; ipse sententiam non feram; uestri arbitrii erit utrum explicationes eius luxuriosas putetis an uegetas. Pollio Asinius aiebat hoc non esse suadere sed ludere. Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alius alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci, ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.
II - XI
Diuisione autem in hac suasoria Fuscus usus est illa uolgari, ut diceret non esse honestum fugere etiamsi tutum esset; deinde: aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime: periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. Cestius primam partem sic transit, quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transit, an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt: hostes, sociorum fuga, uestra ipsorum paucitas. Non quidem in hae suasoria, sed in hac materia disertissima illa fertur sententia Dorionis, cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum esse: aristopoieisthe hos en Haidou deipnesomenoi.
II - XII
Sabinus Asilius, uenustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem. Attalus Stoicus, qui solum uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certauit et mihi dixisse uidetur animosius quam prior: ... Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a Seuero Cornelio dictus tamquam de Romanis nescio an parum fortiter. Edicta in posterum diem pugna epulantes milites inducit et ait: stratique per herbam "hic meus est" dixere "dies." Elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi seruata est magnitudo; cenant enim tamquam crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi erat, qui non poterant dicere: "hic dies est meus."
II - XIII
Illud Porcellus grammaticus arguebat in hoc uersu quasi soloecismum quod, cum plures induxisset, diceret: "hic meus est dies," non: "hic noster est," et in sententia optima id accusabat quod erat optimum. Muta enim ut "noster" sit: peribit omnis uersus elegantia, in quo hoc est decentissimum, quod ex communi sermone trahitur; nam quasi prouerbii loco est: "hic dies meus est"; et, cum ad sensum rettuleris, ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis summouenda habebit locum; dixerunt enim non omnes simul tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis: "hic meus est dies."
II - XIV
Sed ut reuertar ad Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur Glyconis sententia: ... In hac ipsa suasoria non sane refero memoria dignam ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi Damae: poi pheuxesthe, oplitai, teiche! De positione loci eleganter dixit Haterius, cum angustias loco facundissime descripsisset: natus trecentis locus. Cestius, cum descripsisset honores quos habituri essent si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra nostra iurabitur. Nicetes longe disertius hanc phantasiam mouit et adiecit: ... nisi antiquior Xerses fuisset quam Demosthenes †KIRTOY cui dicere†. Hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas, sed aduersas hostibus: ...
II - XV
Potamon magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore uiguit quo Lesbocles magni nominis et nomini respondentis ingenii; in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam soluit; nemo umquam amplius declamantem audiuit; maiore animo se gessit Potamon: a funere filii contulit se in scholam et declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius quam uirum.
II - XVI
Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, tractabat quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum, quod deliberassent de fuga, et sic nouissime clausit: ... Insanierunt in hac suasoria multi circa Othryadem: Murredius, qui dixit: fugerunt Athenienses; non enini Othryadis nostri litteras didicerant. Gargonius dixit: Othryades, qui perit ut falleret, reuixit ut uinceret. Licinius Nepos: cum exemplo uobis etiam mortuis uincendum fuit. Antonius Atticus inter has pueriles sententias uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro uictor digitis uulnera pressit ut trophaeo †Laconem† inscriberet. O dignum Spartano atramentum! o uirum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! Catius Crispus, municipalis rhetor, cacozelos dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine muris uiuimus, sine uita uincimus.
II - XVII
Seneca fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia [dicere] adeo ut nouissime morbo huius rei et teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi grandes et argentea uasa non nisi grandia. Credatis mihi uelim non iocanti, eo peruenit insania eius ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. Omnia grandia probanti inpositum est cognomen uel, ut Messala ait, cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Aliquando iuuene me is in hac suasoria, cum posuisset contradictionem: "at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt," sublatis manibus, insistens summis digitis - sic enim solebat, quo grandior fieret - exclamat: gaudeo, gaudeo. Mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste, qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.
II - XVIII
Saenianus multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria uinculis; Lacones, nisi succurritis, mundus captus est. Licentissimi generis stultam sententiam referam Victoris Statori, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis delectetur. Is huius suasoriae occasione sumpsit contradictionem: "at" inquit "trecenti sumus"; et ita respondit: trecenti, sed uiri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermopylas; numquam uidi plures trecentos.
II - XIX
Latro in hac suasoria, cum tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos et uincere, posse certe inuictos reuerti [et] beneficio loci, tum illam sententiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. Postea memini auditorem Latronis Abronium Silonem, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus: ite agite, o Danai, magnum paeana canentes, ite triumphantes: belli mora concidit Hector. Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset; at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto licet pro dicere.
II - XX
Sed, ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat celebre, "belli mora concidit Hector": quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium haesit. Messala aiebat hic Vergilium debuisse desinere: quod sequitur et in decimum uestigia rettulit annum explementum esse; Maecenas hoc etiam priori conparabat. Sed ut ad Thermopylas reuertar, Diocles Carystius dixit: ...
II - XXI
Apaturius dixit: ... Coruo rhetori testimonium stuporis reddendum est, qui dixit: "quidni, si iam Xerses ad nos suo mari nauigat, fugiamus, antequam nobis terra subripiatur?" Hic est Coruus qui, cum temperaret scholam Romae, Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur rei publicae laesae. In hac controuersia sententia eius haec ridebatur: "inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mitrata contio."
II - XXII
Sed, si uultis, historicum quoque uobis fatuum dabo. Tuscus ille qui Scaurum Mamercum, in quo Scaurorum familia extincta est, maiestatis reum fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret, dixit: "expectemus, si nihil aliud hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: ueni, uidi, uici," cum hoc post multos annos diuus Iulius uicto Pharnace dixerit. Dorion dixit: andres ... Aiebat Nicocrates Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram fuisse si media intercideretur.
II - XXIII
Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me Fusci Arelli explicationes subiecturum, hic finem suasoriae faciam. Quarum nimius cultus et fracta conpositio poterit uos offendere cum ad meam aetatem ueneritis; interim non dubito quin nunc uos ipsa quae offensura sunt uitia delectent.
III
III - I
Deliberat Agamemnon an Iphigeniam immolet negante Calchante aliter nauigari fas esse.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Non in aliam condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex uoto iret dies; nec ea sors mari tantum est: caelum specta, non sub eadem condicione sidera sunt? Alias negatis imbribus exurunt solum, et miseri cremata agricolae legunt semina, et haec interdum anno lex est; alias serena clauduntur, et omnis dies caelum nubilo grauat: subsidit solum, et creditum sibi terra non retinet; alias incertus sideribus cursus est, et uariantur tempora, neque soles nimis urguent neque ultra debitum imbres cadunt: quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre, inuicem temperatur altero; siue ista natura disposuit, siue, ut ferunt, luna cursu gerit - quae, siue plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua, imbres prohibet, siue occurrente nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam [in] lucem reddit -, siue ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus, qui occupauere, annum tenent: quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit adultero mare. At non potero uindicare adulteram. Prior est salus pudicae. Ne quid huius uirginitati timerem, persequebar adulterum. Victa Troia uirginibus hostium parcam. Nihil adhuc uirgo Priami timet.
III - II
CESTI PII.
Vos ergo [adhunc], di immortales, inuoco: sic reclusuri estis maria? Obstate potius. Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe nunc tempestatem. Omnia ista patimur nec parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est uirginis deae templo uirginem occidere? Libentius hanc sacerdotem habebit quam uictimam.
CORNELI HISPANI.
Infestae sunt, inquit, tempestates et saeuiunt maria, neque adhuc parricidium feci. Ista maria, si numine suo deus regeret, adulteris clauderentur.
MARVLLI.
Si non datur nobis ad bellum iter, reuertamur ad liberos.
ARGENTARI.
Iterum in malum familiae nostrae fatale reuoluimur: propter adulteram fratris liberi pereunt. Ista mercede nolo illam reuerti. At Priamus bellum pro adultero filio gerit.
III - III
DIVISIO.
Hanc suasoriam sic diuisit Fuscus ut diceret etiamsi aliter nauigari non posset non esse faciendum. Hoc sic tractauit, ut negaret faciendum quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus inpenderetur quam peteretur: peti Helenam, inpendi Iphigeniam; uindicari adulterium, committi parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset, nauigaturum; illam enim moram naturae, maris et uentorum esse: deorum uoluntatem ab hominibus non intellegi. Hoc Cestius diligenter diuisit; dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum; ut interponant, uoluntatem eorum ab homine non intellegi; ut intellegatur, non posse fata reuocari. Si non sint fata, nesciri futura; si sint, non posse mutari.
III - IV
Silo Pompeius, etiamsi quod esset diuinandi genus certum, auguriis negauit credendum: Quare ergo, si nescit Calchas, adfirmat? Primum [et] scire se putat - hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam -; deinde irascitur tibi, inuitus militat, quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem. In ea descriptione quam primam in hac suasoria Fuscus Arellius Vergilii uersus uoluit imitari; ualde autem longe petit et paene repugnante materia, certe non desiderante, inseruit. Ait enim de lunaquae, "siue plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet, siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam lucem reddit."
III - V
At Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit: luna, reuertentes cum primum colligit ignes, si nigrum obscuro comprenderit aera cornu, maximus agricolis pelagoque parabitur imber. Et rursus: sin ... pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit. Solebat autem Fuscus ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret; totiens enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: "cur iste in interpretis ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum pectus quod tanto numine impleat?" Aiebat se imitatum esse Vergilianum "plena deo."
III - VI
Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu ualde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi uisus esset Nicetes. Gallio ait: "plena deo." Quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus quos scholastici caldos uocant, statim dicebat: "plena deo." Ipse Messala numquam aliter illum ab noui hominis auditione uenientem interrogauit quam ut diceret: "numquid plena deo? " Itaque hoc ipsi iam tam familiare erat ut inuito quoque excideret.
III - VII
Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, consuetudine prolapsus dixit: "et ille erat plena deo." Quaerenti deinde quid hoc esse uellet, uersum Vergilii rettulit, et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et numquam non postea potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus offendebatur Nicetis ingenio; itaque delectatus est fabula Gallionis. Hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo ut uellet agnosci; esse autem in tragoedia eius: feror huc illuc, uae, plena deo. Iam, si uultis, ad Fuscum reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo, ac potissimum eis quas in simili huius tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
IV
IV - I
Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum.
ARELLI FVSCI.
Quis est qui futurorum scientiam sibi uindicet? Nouae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo inprudentes nascimur; quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum; ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum uatem deus; non eodem uitae fine aetatem agat, extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod gentibus futura praecipiat. Si uera sunt ista, quid ita non huic studio seruit omnis aetas? Cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet uisimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? Quid ita in inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus? An mellus alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint?
IV - II
Qui uero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora, natales inquirunt et primam aeui horam omnium annorum habent nuntiam; quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane dirus steterit an placidus adfulserit Sol; [in] plenam lucem an initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput Luna; Saturnus nascentem ad cultum agrorum, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit, aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos!
IV - III
Futura nuntiant: plerosque diu dixere uicturos, at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propincum, at illi superfuere agentes inutilis animas; felices nascentibus annos spoponderunt, at Fortuna in omnem properauit iniuriam. Incertae enim sortis uiuimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide. Erit aliquis orbe toto locus qui te uictorem non uiderit? Babylon ei cluditur cui patuit Oceanus?
IV - IV
DIVISIO.
In hac suasoria nihil aliud tractasse Fuscum scio quam easdem quas supra rettuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod nos delectauit praeterire non possum. Declamitarat Fuscus Arellius controuersiam de illa quae, postquam ter mortuos pepererat, somniasse se dixit ut in luco pareret. Valde in uos contumeliosus fuero si totam controuersiam, quam ego intellego me dicere ... Fuscus, cum declamaret et a parte aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum prouidentiam et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili uersum: scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat.
IV - V
Auditor Fusci quidam, cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putauit aeque belle poni eundem uersum et dixit: scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat. Fuscus illi ait: si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum uersum esse: capulo tenus abdidit ensem. Et quia soletis mihi molesti esse de Fusco, quid fuerit quare nemo uidetetur dixisse cultius, ingeram uobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas. Hybreas in hac suasoria dixit: hoion escheke Babylon mantin ochyroma.
V
V - I
Deliberant Athenienses an trophaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur.
ARELLI FVSCI.
Pudet me uictoriae uestrae si sic fugatum creditis Xersem ut reuerti possit. Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis; quid Marathona, quid Salamina referam? Pudet dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet? Nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. Prior enim metus futuri pignus est, et amissa ne audeat amissurum monent. Vt interdum in gaudia surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis frangitur. Omnis †est sit† animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit; haeret circa damna sua et quae male expertus est uota deponit. Si uenturus esset, non minaretur: suis ira ardet ignibus et in pacta non soluitur.
V - II
Non denuntiaret si uenturus esset, neque armaret nos nuntio nec instigaret uictricem Graeciam nec sollicitaret arma felicia: magis superueniret inprouidis; nam et antea arma indenuntiata mouerat. Quantumcumque Oriens ualuit primo in Graeciam impetu effusum est; hoc ille numero ferox et in deos arma tulerat. Extincta tot ante Xersem milia, tot sub ipso, iacent: nulli nisi qui fugerunt supersunt. Quid dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te, Polyzele? et hoc agitur, an uicerimus? Haec ego trophaea dis posui, haec in totius conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xersen minantem. Me miserum! pugnante Xerse trophaea posui: fugiente tollam? Nunc Athenae uincimur: non tantum credetur redisse sed uicisse Xerses. Non potest Xerses nisi per nos trophaea tollere.
V - III
Credite mihi, difficile est attritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris euentus fiduciam surgere.
CESTI PII.
Inferam, inquit, bellum. Alia mihi trophaea promittit. Potest maior uenire quam uictus est?
ARGENTARI.
Non pudet uos pluris trophaea uestra Xerses aestumat quam uos.
V - IV
DIVISIO.
Fuscus sic diuisit: etiamsi uenturus est Xerses nisi tollimus, non sunt trophaea tollenda: confessio seruitutis est iussa facere. Si uenerit, uincemus: hoc non est diu colligendum; de eo dico "uincemus" quem uicimus. Sed ne ueniet quidem: si uenturus esset, non denuntiaret; fractus est et uiribus et animo. Cestius et illud adiecit, quod in prima parte tractauit, non licere Atheniensibus trophaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse; commune bellum fuisse, communem uictoriam. Deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut quisquam consecratis uirtutis suae operibus manus adferret. Ista trophaea non sunt Atheniensium, deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses uinculis, illos sagittis persequebatur. Hic omnia ad impiam et superbam Xersis militiam pertinentia.
V - V
Quid ergo? bellum habebimus? habuimus. Et si Xersem remoueris, inuenietur alius hostis: numquam magna imperia otiosa. Enumeratio bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. Deinde: non erit bellum; Xerses enim non ueniet: multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. Nouissime: ut ueniat, cum quibus ueniet? Reliquias uictoriae nostrae colliget; illos adducet quos priore bello quasi inutiles [reliquias] noluit, et si qui ex fuga consecuti sunt. Nullum habet militem nisi aut fastiditum aut uictum.
V - VI
Argentarius his duobus contentus fuit: aut non uenturum Xersen aut non esse metuendum si uenerit. His solis institit, et illud dixit quod exceptum est: "Tollite" inquit "trophaea." Si uicisti, quid erubescis? si uictus es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xersen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed eo magis trophaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu trophaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.
V - VII
Blandus dixit: Repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. Apparere uult posteris quemadmodum uenerit; appareat quemadmodum redierit. Triarius omni dimissa diuisione tantum exultauit quod Xersen audiret uenire: adesse ipsis nouam uictoriam, noua trophaea. Silo Pompeius uenusto genere sententiae usus est: Nisi tollitis "inquit" trophaea, ego ueniam." hoc ait Xerses: nisi haec trophaea tollitis, alia ponetis.
V - VIII
Alteram partem solus Gallio declamauit et hortans ad tollenda trophaea dixit gloriae nihil detrahi; mansuram enim memoriam uictoriae, quae perpetua esset; ipsa trophaea et tempestatibus et aetate consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum Xersen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem; deinde habere illum magnas uires: neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timendam esse fortunae uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam pati alterum bellum; illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam dixit, dignam quae uel in oratione uel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos uincere.
VI
VI - I
Deliberat Cicero an Antonium deprecetur.
Q. HATERI.
Sciant posteri potuisse Antonio seruire rem publicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius; in hac causa etiam Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, cum diligenter te custodieris, faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit "roga ut uiuas," sed "roga ut seruias." Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? Intrare autem tu senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.
VI - II
M. Cato, solus maximum uiuendi moriendique exemplum, mori maluit quam rogare - nec erat Antonium rogaturus - et illas usque ad ultimum diem puras a ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit. Scipio, cum gladium in pectus abdidisset, quaerentibus qui in nauem transierant militibus imperatorem "imperator" inquit "bene se habet." Victus uocem uictoris emisit. "Vetat" inquis "me Milo rogare iudices"; i nunc et Antonium roga.
VI - III
PORCI LATRONIS.
Ergo loquitur umquam Cicero ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius ut Cicero timeat? Ciuilis sanguinis Sullana sitis in ciuitatem redit, et ad triumuiralem hastam pro uectigalibus ciuium Romanorum mortes locantur; unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina uincitur, consularia capita auro rependuntur: tuis uerbis, Cicero, utendum est: "o tempora, o mores!" Videbis ardentes crudelitate simul ac superbia oculos; uidebis illum non hominis sed belli ciuilis uultum; uidebis illas fauces per quas bona Cn. Pompei transierunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam firmitatem; uidebis illum pro tribunali locum quem modo magister equitum, cui ructare turpe erat, uomitu foedauerat: supplex accadens genibus deprecaberis? Eo ore cui se debet salus publica humilia in adulationem uerba summittes? Pudeat; Verres quoque proscriptus fortius perit.
VI - IV
CLAVDI MARCELLI AESERNINI.
Occurrat tibi Cato tuus, cuius a te laudata mors est; quicquam ergo tanti putas ut uitam Antonio debeas?
CESTI PII.
Si ad desiderium populi respicis, Cicero, quandoque perieris parum uixisti; si ad res gestas, satis uixisti; si ad iniurias Fortunae et praesentem rei publicae statum, nimium diu uixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper uicturus es.
POMPEI SILONIS.
Scias licet tibi non expedire uiuere si Antonius permittit ut uiuas. Tacebis ergo proscribente Antonio et rem publicam laniante, et ne gemitus quidem tuus liber erit? Malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum desideret.
VI - V
TRIARI.
"Quae Charybdis est tam uorax? Charybdim dixi, quae, si fuit, animal unum fuit? Vix me dius fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset." Huic tu saeuienti putas Ciceronem posse subduci?
ARELLI FVSCI PATRIS.
Ab armis ad arma discurritur; foris uictores domi trucidamur, domi nostro sanguini intestinus hostis incubat; quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, rogabis frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; nec idem uirtutis tuae qui uitae finis est. Immortalis humanorum operum custos memoria, qua magnis uiris uita perpetua est, in omnia te saecula sacratum dabit;
VI - VI
nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum; animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen, si ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es, nec potes non uideri nimis uixisse qui moreris rei publicae superstes. Vidimus furentia toto orbe ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. Quid indignamur in Ciceronem Antonio licere quod in Pompeium Alexandrino licuit spadoni? Sic occiduntur qui ad indignos confugiunt.
VI - VII
CORNELI HISPANI.
Proscriptus est ille qui tuam sententiam secutus est. Tota tabula tuae morti proluditur. Alter fratrem proscribi, alter auunculum patitur: quid habes spei? Vt Ciecro periret, tot parricidia facta sunt. Repete agedum tot patrocinia, tot clientelas, et maximum beneficiorum tuorum, consulatum ipsum: iam intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse.
ARGENTARI.
Explicantur triumuiralis regni delicata conuiuia, et popina tributo gentium instruitur; ipse uino et somno marcidus deficientes oculos ad capita proscriptorum leuat. Iam ad ista non satis est dicere: "hominem nequam!"
VI - VIII
DIVISIO.
Latro sic hanc diuisit suasoriam: etiamsi impetrare uitam ab Antonio potes, non est tanti rogare; deinde: impetrare non potes. In priore illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, uitam rogare; hoc loco hominum qui ultro mortem adprehendissent exempla posuit. Deinde: uilis [illis] uita futura est et morte grauior detracta libertate. Hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit. Deinde: non futurum fidei impetratae beneficium. Hic cum dixisset: "aliquid erit quod Antonium offendat, aut factum tuum aut dictum aut silentium aut uultus," adiecit sententiam: †aut erit† placiturus es.
VI - IX
Albucius aliter diuisit; primam partem fecit: moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet eum. Hic insectatio temporum fuit. Deinde: moriendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset; graues odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. Et solus ex declamatoribus temptauit dicere non unum illi esse Antonium infestum. Hoc loco dixit illam sententiam: "si cui ex triumuiris non es inuisus, grauis es," et illam sententiam, quae ualde excepta est: "roga, Cicero, exora unum, ut tribus seruias."
VI - X
Cestius sic diuisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. Hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone, qui seruire ne Antonio quidem nondum domino potuit. Marcellus hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt ut aliquis deliberet utrum satius sit uiuere cum Antonio an mori cum Catone? Sed ad diuisionem Cesti reuertamur. Dixit utile esse ne etiam cruciatus corporis pateretur: non simplici illum modo periturum si in Antonii manus incidisset. In hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tu mehercules, Cicero, cum ueneris ad Antonium, mortem rogabis.
VI - XI
Varius Geminus sic diuisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant; sed addidit et tertium; adhortatus est illum ad fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. Et adiecit illam sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur: quid deficimus? et res publica suos triumuiros habet. Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit: Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. Sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra. Itaque Cassius Seuerus aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum consilium dedisse.
VI - XII
Alteram partem pauci declamauerunt. Nemo paene ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari; bene de Ciceronis animo iudicauerunt. Geminus Varius declamauit alteram quoque partem et ait: Spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. Quod grandia loquitur et dicit: "mors nec immatura consulari nec misera sapienti," non mouet me: idiotam gerit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. Nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subegerunt: ueteranum mancipium uidetis. Et complura alia dixit scurrilia, ut illi mos erat.
VI - XIII
Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari a uicto. Hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. Deinde: ne iniquum quidem esse Ciceronem satis facere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudicasset: a reo semper nasci satisfactionem; audacter rogaret. Deinde: non pro uita illum, sed pro re publica rogaturum: satis illum sibi uixisse, rei publicae parum. In sequenti parte dixit exorari solere inimicos: ipsum exoratum [a] Vatinio [Gaio quoque Verri] adfuisse. Facilius exorari Antonium posse, qui cum tertio esset, ne quis e tribus hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. Fortasse ei irasci Antonium, qui ne tanti quidem illum putasset quem rogaret.
VI - XIV
Fuga quam periculosa esset cum descripsisset, adiecit quocumque peruenisset seruiendum illi esse: ferendam esse aut Cassii uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam. Quoniam in hanc suasoriam incidimus, non alienum puto indicare quomodo quisque se ex historicis aduersus memoriam Ciceronis gesserit. Nam, quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium nec tam stultus ut exorari posse eum speraret nemo dubitat, excepto Asinio Pollione, qui infestissimus famae Ciceronis permansit. Et is etiam occasionem scholasticis alterius suasoriae dedit; solent enim scholastici declamitare: deliberat Cicero an salutem promittente Antonio orationes suas comburat. Haec inepte ficta cuilibet uideri potest.
VI - XV
Pollio uult illam ueram uideri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia edidit. ASINI POLLIONIS. Itaque numquam per Ciceronem mora fuit quin eiuraret suas [esse] quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac uel ipse palam pro contione recitare pollicebatur; adieceratque his alia sordidiora multo, ut [tibi] facile liqueret hoc totum adeo falsum esse ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt, negant eum haec dixisse - nec enim mentiri sub triumuirorum conscientia sustinebat - sed postea conposuisse.
VI - XVI
Nolo autem uos, iuuenes mei, contristari quod a declamatoribus ad historicos transeo: satis faciam uobis. Sed fortasse efficiam ut bis sententiis lectis solidis et uerum habentibus robur a scholasticis recedatis; et, quia hoc [si tam] recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem. Sumite pocula. T. Liuius adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit ut neget tempus habuisse; ita enim ait.
VI - XVII
T. LIVI.
M. Cicero sub aduentum triumuirorum urbe cesserat, pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio eripi se quam Caesari Cassium et Brutum posse; primo in Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus proficiscitur. Vnde aliquotiens in altum prouectum cum modo uenti aduersi rettulissent, modo ipse iactationem nauis caeco uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, "moriar" inquit "in patria saepe seruata." Satis constat seruos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique inmotam ceruicem caput praecisum est. Nec id satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus Antonium quanta nulla umquam humana uox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat; uix attollentes lacrimis oculos humentes intueri truncata membra ciues poterant.
VI - XVIII
Bassus Aufidius et ipse nihil de animo Ciceronis dubitauit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum sed obtulerit.
AVFIDI BASSI.
Cicero paulum remoto uelo postquam armatos uidit, "ego uero consisto," ait; "accede, ueterane, et, si hoc saltim potes recte facere, incide ceruicem." Trementi deinde dubitantique: "quid si ad me" inquit "primum uenissetis?"
VI - XIX
Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem secum cogitasse utrumne Brutum an Cassium an Sex. Pompeium peteret; omnia illi displicuisse praeter mortem.
CREMVTI CORDI.
Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque, quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quam paulo ante coluerat piis contionibus, quibus multorum capita seruauerat, eo tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris sui. Praecipue tamen soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, diuinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt, illa una communem.
VI - XX
BRVTTEDI NIGRI.
Elapsus interim altera parte uillae Cicero lectica per agros ferebatur; sed, ut uidit adpropinquare notum sibi militem, Popillium nomine, memor defensum a se laetiore uultu aspexit. At ille uictoribus id ipsum imputaturus occupat facinus, caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis quod alterutram in partem posset notari Antonio portat, oblitus se paulo ante defensum ab illo. Et hic uoluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere, sed magnitudine rei obrutus est: [Bruttedi Nigri].
VI - XXI
Vt uero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximo uiro inferiae, nec, ut solet, uitam depositi in rostris corporis contio audiuit sed ipsa narrauit. Nulla non pars fori aliquo actionis inclutae signata uestigio erat; nemo non aliquod eius in se meritum fatebatur: hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium. Quotiens magni alicuius uiri mors ab historicis narrata est, totiens fere consummatio totius uitae et quasi funebris laudatio redditur. Hoc, semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Liuius benignus omnibus magnis uiris praestitit; sequentes historici multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco uerbo utar, epitaphion Liuius reddit.
VI - XXII
T. LIVI.
Vixit tres et sexaginta annos, ut, si uis afuisset, ne inmatura quidem mors uideri possit. Ingenium et operibus et praemiis operum felix, ipse fortunae diu prosperae; sed in longo tenore felicitatis magnis interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae morte, exitu tam tristi atque acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico nihil crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae conpos ipse fecisset. Si quis tamen uirtutibus uitia pensarit, uir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exequendas Cicerone laudatore opus fuerit. Vt est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum aestimator T. Liuius, plenissimum Ciceroni testimonium reddidit.
VI - XXIII
Cordi Cremuti non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod [paene] maxime tolerabile est.
CREMVTI CORDI.
Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam ui exercendas: ciuis non solum magnitudine uirtutum sed multitudine quoque conspiciendus.
AVFIDI BASSI.
Sic M. Cicero decessit, uir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius elabitur, hoc ipsius uitio laesa, quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. Vixit sexaginta et tres annos, ita ut semper aut peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori uidit.
VI - XXIV
Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum, fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen quamuis inuitus plenum ei reddidit.
ASINI POLLIONIS.
Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare de ingenio atque industria superuacuum est. Natura autem atque Fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo; tum pax diutina, cuius instructus erat artibus, contigit; namque ad priscam seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat; iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magno munere deum, consilio suo industriaque. Vtinam moderatius secundas res et fortius aduersas ferre potuisset! Namque utraeque cum euenerant ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt inuidiae tempestates coortae graues in eum certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.
VI - XXV
Adfirmare uobis possum nihil esse in historiis eius hoc quem rettuli loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum Cicerone uideatur. nec hoc deterrendi causa dico ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite et poenas Ciceroni dabitis. Nemo tamen ex tot disertissimis uiris melius Ciceronis mortem deplorauit quam Seuerus Cornelius.
VI - XXVI
CORNELI SEVERI
oraque magnanimum spirantia paene uirorum in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis, tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. Tunc redeunt animis ingentia consulis acta iurataeque manus deprensaque foedera noxae patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi deiectusque redit uotis Catilina nefandis. Quid fauor aut coetus, pleni quid honoribus anni profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu contienit Latiae tristis facundia linguae. Vnica sollicitis quondam tutela salusque, egregium semper Patriae caput, ille senatus uindex, ille fori, legum ritusque togaeque, publica uox saeuis aeternum obmutuit armis. Informes uoltus sparsamque cruore nefando canitiem sacrasque manus operumque ministras tantorum pedibus ciuis proiecta superbis proculcauit ouans nec lubrica fata deosque respexit. Nullo luet hoc Antonius aeuo. Hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse nec te, dire Syphax, non fecit in hoste Philippo; inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha afuerunt, nostraeque eadens ferus Hannibal irae membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.
VI - XXVII
Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex quo hic multo melior Seueri Cornelii processit: conticuit Latiae tristis facundia linguae. Sextilius Ena fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum. Is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit: deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: "Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua uideris; ego istum auditurus non sum, cui mutus uideor," atque ita consurrexit. Enae interfuisse recitationi Seuerum quoque Cornelio scio, cui non aeque displicuisse hunc uersum quam Pollioni apparet, quod meliorem quidem sed non dissimilem illi et ipse conposuit. Si hic desiero, scio futurum ut uos illo loco desinatis legere quo ego a scholasticis recessi; ergo, ut librum uelitis usque ad umbilicum reuoluere, adiciam suasoriam proximae similem.
VII
VII - I
Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem si fecisset.
Q. HATERI.
Non feres Antonium; intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. Difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum; tamen non taedet tantum me uitac meae sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? Remittere ait se tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras. Crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quod nihil iuris haberent triumuiralia arma. Commentus est Antonius quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone proscribi, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut uitam magni aestimares si libertas suum haberet in ciuitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luderetur; nunc, ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula, tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi qui seruire possit. Nescio an hoc tempore uiuere uelis, Cicero; nemo est cum quo uelis. Merito hercules illo tempore uixisti quo Caesar ultro te rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat res publica, sed in boni principis sinum ceciderat.
VII - II
CESTI PII.
Numquid opinio me fefellit? Intellexit Antonius saluis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem mori. Ad pactionem uocaris, qua pactione melior ante te pars tui petitur. Adcommoda mihi paulisper eloquentiam tuam; Ciceronem periturum rogo. Si te audissent Caesar et Pompeius, neque inissent turpem societatem neque diremissent; si uti umquam consilio tuo uoluissent, neque Pompeius Caesarem aluisset neque Pompeium uiolasset Caesar. Quid referam consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid prouocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Sullanam potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, rei publicae redditum? Ignosce, Cicero, si diu ista narrauero: forsitan hoc die nouissime audiuntur.
VII - III
Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis; si seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere an cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: uiues, sed cruentur oculi tibi, uiues, sed debilitabuntur pedes: etiamsi in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Vbi est sacra illa uox tua: "mori enim naturae finis est, non poena"? Hoc tibi uni non liquet? At uideris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.
VII - IV
P. ASPRENATIS.
Vt Antonius Ciceroni pareat, Cicero in eloquentiam suam ipse animaduertet? Quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur rei publicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos care uicturos animi pusilli contemptus oppressit; multos perituros parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit et causa illis uiuendi fuit fortiter mori. Permitte populo Romano contra Antonium liceri. Si scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at, si non combusseris, [quam] populus Romanus omnes.
VII - V
POMPEI SILONIS.
Quale est ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antonii? Misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio? Credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt faeneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scaenicos amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui creditoribus suis oppignerauit rem publicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satis facere! Tuis utar, Cicero, uerbis: "cara est cuiquam salus quam aut dare aut eripere potest Antonius?" Non est tanti seruari Ciceronem ut seruatum Antonio debeam.
VII - VI
TRIARI.
Conpulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est ut nihil haberet praeter Iouem obsessum et Camillum exulem; nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros Romanos salutem pactioni debere. O grauem uitam, etiamsi sine pretio daretur! Antonius hostis a re publica iudicatus nunc hostem rem publicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster est dominus.
VII - VII
ARGENTARI.
Nihil Antonio credendum est. Mentior? Quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem potest, qui seruare nisi crudelius quam occidat non potest? Ignoscere tu illum tibi putas qui ingenio tuo irascitur? Ab hoc tu speras uitam cui nondum uerba tua exciderunt? Vt corpus, quod fragile et caducum est, seruetur, pereat ingenium, quod aeternum est? Ego mirabar si mors crudelior esset Antonii uenia.
VII - VIII
P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit ut id pereat quod in te solum inmortale est. Qualis est pactio? Aufertur Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te uiuere uult, sed facere ingenii tui superstitem, uiue - ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium, nemo Ciceronem. Poteris perferre ut quod Cicero optimum habet ante se efferat? Sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu rei publicae nostrae aut fortuna steterit aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium tuum, et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede mihi, uilissima pars tui est quae tibi uel eripi uel donari potest: ille uerus est Cicero quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse.
VII - IX
Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si praestiterit, seruies. Quod ad me attinet, fallere eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem rei publicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingenii tui memoriam, per rem publicam, quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te perit, oro et obtestor ne moriaris confessus quam nolueris mori.
VII - X
Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius; non enim ad illa speciosa se contulit ad quae Cestius, qui dixit hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam esse homini, multo magis seni: itaque memoriae consulendum, quae magnis uiris aeternitatem promitteret, non qualibet mercede uitam redimendam esse. Hic condiciones intolerabiles. Nihil tam intolerabile esse quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano, cuius linguam huc ipse extulisset ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia quanto fortuna; iniuriam facturum generi humano. Paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.
VII - XI
Silo Pompeius sic egit ut diceret Antonium non pacisci sed inludere; non esse illam condicionem sed contumeliam; combustis enim libris nihilominus occisurum; non esse tam stultum Antonium ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum, quod posset ipse facere, nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non uitam cum condicione promittere, sed mortem sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea passurus esset, nunc illum debere fortiter pati. Et haec suasoria ... insignita est. Dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractu aut adiectione syllabae facit sensum: "pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?"
VII - XII
Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam Surdinus, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria, cum iusiurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: "ita te legam." Cestius, homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut adulescentem ornatum quasi inpudens esset obiurgaret: "quid dixisti? quid? ita te fruar? Erat autem Cestius nullius quidem ingenii amator, Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit.
VII - XIII
Nam cum M. Tullius, filius Ciceronis, Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam ademerat, et ebrietas si quid ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat quid ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino quis ille esset qui in imo recumberet ait: "hic est Cestius, qui patrem tuum negabat litteras scisse"; adferri ocius flagra iussit, et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestii satis fecit.
VII - XIV.
Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus. Hybreae, disertissimi uiri, filio male apud se causam agenti ait: hemeis oun pateron! Et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, "inquit" non putas me didicisse patris mei: age, quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?" Gargonius, fatuorum amabilissimus, in hac suasoria dixit duas res quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat; unam in principio: nam, cum coepisset scholasticorum frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset multa, ait, ut quam primum tantum tumeat quantum potest, "ita aut totus uiuat Cicero aut totus moriatur ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo." Alteram rem dixit, cum exempla referret eorum qui fortiter perierant: "Iuba et Petreius mutuis uulneribus concucurrerunt et mortes faenerauerunt."