[DE DEO SOCRATIS. PRAEFATIO] - FLORIDA
1. Qui me uoluistis dicere ex tempore, accipite rudimentum post experimentum. Quippe prout mea opinio est, bono periculo periculum faciam, postquam re probata meditata sunt, dicturus incogitata. Neque enim metuo ne in friuolis displiceam, qui in grauioribus placui. Sed ut me omnifariam noueritis, etiam in isto, ut ait Lucilius, schedio... et incondito experimini an idem sim repentinus, qui praeparatus, si qui tamen uestrum nondum subitaria ista nostra cognostis, quae scilicet audietis pari labore quo scribimus, uenia propensiore quam legimus. Sic enim ferme adsolet apud prudentes uiros esse in operibus elaboratis iudicatio restrictior, in rebus subitariis uenia prolixior. Scripta enim pensiculatis et examinatis, repentina autem noscitis simul et ignoscitis; nec iniuria: illa enim quae scripta legimus, etiam tacentibus uobis, talia erunt, qualia inlata sunt; haec uero, quae inpraesentiarum et quasi uobiscum per‹c›ienda sunt, talia erunt, qualia uos illa fauendo feceritis. Quanto enim ... exinde orationi modificabor ... uos animaduerto libenter audire. Proinde in uestra manu situm est uela nostra sinuare, etiam mittere, ne pendula et flaccida neue restricta et caperrata sint.
2. At ego quod Aristippus dixit experiar, Aristippus ille Cyrenaicae sectae repertor, quodque malebat ipse, Socratis discipulus; eum quidam tyrannus rogauit quid illi philosophiae studium tam inpensum tamque diutinum profuisset; Aristippus respondit: "ut cum omnibus", inquit, "hominibus secure et intrepide fabularer".
3. Verbo subito sumpta sententia est, quia de repentino oborta est, quasi uelut in maceria lapides temerario in(ter)iectu poni necesse est neque interiecto intrinsecus pondere neque conliniato pro fronte situ neque coniuentibus ad regulam lineis; quippe qui, structor orationis huius, egomet non e meo monte lapidem derectim caesum adferam, probe omnifariam conplanatum, laeuiter ex(op)timas oras ad unguem coaequatum, sed cuique operi adcommodem uel inaequalitate aspera uel laeuitate lubrica uel angulis eminula uel rotunditate uolubilia, sine regulae correctione et mensurae parilitate et perpendiculi sollertia. Nulla enim res potest esse eadem festinata simul et examinata, nec est quicquam omnium, quod habere possit et laudem diligentiae simul et gratiam celeritatis.
4. Praebui me quorundam uoluntati, qui oppido quam a me desiderabant[ur] ut dicerem ex tempore. At est hercule formido ne id mihi euenerit, quod coruo suo euenisse Aesopus fabulatur, id erit ne, dum hanc nouam laudem capto, paruam illam, quam ante peperi, cogar amittere. Sed de apologo quaeritis: non pigebit aliquid fabulari. Coruus et uulpes unam offulam simul uiderant eamque raptum festinabant pari studio, inpari celeritate, uulpes cusus, coruus uolatu. Igitur ales bestiam praeuenit et secundo flatu propassis utrimque pinnis praelabitur et anticipat, atque ita praeda simul et uictoria laetus, sublime euectus, in quadam proxima quercu in summo eius cacumine tutus sedit. Eo quoque tamen uulpes, quia lapidem nequibat, dolum iecit. Namque eandem arborem successit, et subsistens, cum superne raptorem praeda ouantem uideret, laudare astu adorta est: "Ne ego inscita, quae cum alite Apollinis frustra certauerim, quippe cui iam pridem corpus tam concinnum est, ut neque oppido paruum neque nimis grande sit, sed quantum satis ad usum decoremque, pluma mollis, caput argutum, rostrum ualidum; iam ipse alis persequax, oculis perspicax, unguibus pertinax. Nam de colore quid dicam? Nam cum duo colores praestabiles forent, piceus et niueus, quibus inter se nox cum die differunt, utrumque colorem Apollo suis alitibus condonauit, candidum olori, nigrum coruo. Quod utinam sicuti cygno cantum indulsit, ita huic quoque uocem tribuisset, ne tam pulchra ales, quae ex omni auitio longe praecellit, uoce uiduata, deliciae facundi dei, muta uiueret et elinguis!" Id uero ubi coruus audit, hoc solum sibi prae ceteris deesse, dum uult clarissime clangere, ut ne in hoc saltem olori concederet, oblitus offulae, quam mordicus retinebat, toto rictu hiauit atque ita, quod uolatu pepererat, cantu amisit; enimuero uulpes, quod cursu amiserat, astu recuperauit. Eandem istam fabulam in pauca cogamus, quantum fieri potest cohibiliter: coruus ut se uocalem probaret, quod solum deesse tantae eius formae uulpes simulauerat, groccire adortus praedae, quam ore gestabat inductricem conpotiuit.
5. Iamdudum scio quid hoc significatu flagitetis: ut cetera Latine materiae persequamur. Nam et in principio uobis diuersa tendentibus ita memini polliceri, ut neutra pars uestrum, nec qui Graece nec qui Latine petebatis, dictionis huius expertes abiretis. Quapropter, si ita uidetur, satis oratio nostra atticissauerit; tempus est in Latium demigrare de Graecia; nam et quaestionis huius ferme media tenemus, ut, quantum mea opinio est, pars ista posterior, prae illa Graeca quae anteuertit, nec argumentis sit effetior nec sententiis rarior nec exemplis pauperior nec oratione defectior.
ANECHOMENOS
Amare liceat, si potiri non licet. Fruantur alii: non moror, non sum inuidus; nam sese excruciat, qui beatis inuidet. Quod Venus amauit, facit amoris compotes: nobis Cupido uelle dat, posse abnegat. Olli purpurea delibantes oscula. Clemente morsu rosea labia uellicent, candentes dentes effigient suauio, malas adorent ore et ingenuas genas et pupularum nitidas geminas gemmulas. Quin et cum tenera membra molli lectulo compactiora adhaerent Veneris glutino, libido cum lasciuo instinctu suscitat sinuare ad Veneris cursum femina feminae: inter gannitus et subantis uoculas carpant papillas atque amplexus intiment a(e)rentque sulcos molles aruo Venerio Thyrsumque pangant hortulo Cupidinis, dent crebros ictus coniuente lumine, trepidante cursu uenae et anima fessula eiaculent tepidum rorem niueis laticibus. Haec illi faciant, queis Venus non inuidet; at nobis casso saltem delectamine amare liceat, si potiri non licet!
I. LVDICRA
1. Nonius Marcellus, De comp. doctr.: Abstemius: ...Apulius in libro Ludicrorum: sed fuisti quodam Athenis parcus atque abstemius.
II. DE PROVERBIIS
2. Charisius Ars. gramm. II 16: Mutmut non facere audet, ut apud Apuleium Platonicum De prouerbiis scriptum est libro II.
III. HERMAGORAS
3. Priscianus Instit., III 1, 4: Fiunt comparatiua ... ab aduerbiis suie propositionibus, ut... "penibus penitior". Apuleius in I Hermagorae: uius est et adulescens honesta forma quasi ad nuptias exornatus trahere se in penitiorem partem domus.
4. Priscianus Instit., III 8; 38: Neutra quoque in "num" desinentia geminant in diminutione ante "um", et si g habeant ante n, in paenultima syllaba diminutiui i, non e, accipiunt, ut "tignum tigillum", "signum sigillum". Alia uero e habent in paenultima, nisi sit, quod superius docuimus, paenultima primitiui naturaliter longa, ut "bonum bellum", "geminum gemellum", "scamnum scamellum". Apuleius tamen in I Hermagorae: uerum infirma scamillorum obice fultae fores.
5. Id., IV, 6, 31: In "ius" desinentia, siue a nominibus siue a uerbis deriuata, seruant ante "ius" primitiuorum suorum consonantes..., ut... "scio scius" - sic Apuleius in primo Hermagorae et Pacuuius in Teucro: Postquam defessus perrogitando aduenas Fuit de gnatis neque quemquam inuenit scium.
6. Id., VI 18, 94: Antiqui tamen etiam "ninguis" dicebant, unde Apuleius in I Hermagorae: aspera hiems erat, omnia ningue canebant.
7. Id., X 7, 37: Antiqui tamen et "posui" protulisse inueniuntur ... Apuleius in I Hermagorae: et cibatum, quem iucundum esse nobis animaduerterant, eum adposiuerunt.
8. Fulgentius, Expos. serm. antiq. 3: Pollinctores dicti sunt quasi pollutorum unctores, id est cadauerum curatores, unde et Apuleius in Hermagora ait: pollincto eius funere domuitionem paramus.
IV. PHAEDO.
9. Priscianus, Instit. X, 3, 19: "Compesco compescui" et "dispesco dispescui" et "posco poposci" et "disco didici" a praesenti tempore faciunt supinum mutatione o in i et additione "tum": ... "disco discitum". Vnde Apuleius participium futuri protulit in Phaedone De anima: sic auditurum, sic disciturum qui melius sit haec omnia et singula sic agere aut pati, ut patiuntur atque agunt.
10. Id. X, 5, 28: "ostendo" quoque ab eo compositum similiter facit "ostentum" et "ostensum" ... Apuleius in Phaedone: et causam gignendi ostensurum et inmortalitatem animae reperturum.
V. EPITOMA HISTORIARVM.
11. Priscianus Instit., VI 12, 66: Alia uero omnia eiusdem terminationis correptae similem habent cenetiuum nominatiuo, ut "hic collis huius collis" ... Excipiuntur ... "haec cuspis cuspidis", "semis semissis" - Apuleius in Epitoma: sed tum sestertius dipondium semissem, quinarius quinquessis, denarius decussis ualebat -.
12. Priscianus Partit. XII uers. Aen., 5, 99: Fac deriuatiuum ab eo quod est Aeneas. Possessiuum Aeneius Aeneia Aeneium, et secundum Apuleium Aeneanicus Aeneanica Aeneanicum: sic enim ponit in Epitomis historiarum: "Aeneanica gens".
VI. DE REPVBLICA.
13. Fulgentius Expos. serm. antiq. 44: Celocem dicunt genus nauicellae modicissimum, quod bamplum (?) dicimus, unde et Apuleius in libro De re publica ait: qui celocem regere nequit, onerariam petit.
VII. DE MEDICINALIBVS.
14. Priscianus Instit., VI 2, 11: Excipitur unum indeclinabile in singulari numero, "hoc cepe huius cepe" - Apuleius in medicinalibus: cepe sucum melle mixtum -, quod in plurali numero femininum est primae declinationis.
VIII. DE RE RVSTICA.
15. Palladius Opus agric. I 35, 9: Aduersus mures agrestes Apuleius adserit semina bubulo felle maceranda, antequam spargas.
IX. DE ARBORIBVS
16. Seruius, ad Verg. Georg. II 126: Hanc plerique citrum uolunt; quod negat Apuleius in libris quos De arboribus scripsit, et docet longe aliud esse genus arboris.
X. LIBRI INCERTI.
17. Charisius Ars Gramm. III 1: Sunt quaedam uerba quae habent perfecta duplicia, uelut ... deleo deles delui et deleui, tero teris terui et triui iuxta Apuleium.
18. C. Barthius Aduers. Comment. I: "Appulei Secundi Philosophi Romani quaedam scita et sententiae ex membranis descriptae"; inter nonnullas ex aliis Apulei operibus excerptas, quae sequuntur sententiae nusquam repertae sunt, sed de istis membranis nihil cognouimus, ut incertum sit utrum ex Apulei deperditis libris re uera emanent an aliunde. Sic igitur membranae; Appuleius philosophus et poeta insignis fuit, cuius hae a scholasticis feruntur sententiae ... Idem Appuleius dixit: quemadmodum natura os unicum, aures uero duas cuilibet ministrauit, ita nos et loqui pauca et audire plurima debemus.
19 a-d. C. Barthius: Eiusdem haec feruntur:
19 a. Principium uitae ... obitus meditatio est.
19 b. Non uult emendari peccare nesciens.
19 c. Immoderata ira genetrix est insaniae.
19 d. Pecuniam amico credens fert damnum duplex: Argentum enim et sodalem perdidit simul.
20. J. Scheffer, De militia nauali: Apuleius: si uado non poterunt, pontonibus transibunt.
20 bis. Isid. Hispal. Etym. siue Orig.: Apuleius autem eos κατ' ἀντίφρασιν dici Manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et immanes, ut Parcas, ut Eumenides.
XI. EROTIKOS.
21. Iohannes Lydus, De magistratibus III 64: τοιούτῳ τὸν Ἡρακλέα χιτῶνι περιβαλοῦσα Ὀμφάλη ποτὲ αἰσχρῶς ἐρῶντα παρεθήλυνεν· ταύτῃ καὶ Σανδὼν Ἡρακλῆς ἀνηνέχθη, ὡς Ἀπουλήϊος ὁ Ῥωμαῖος φιλόσοφος ἐν τῷ ἐπιγραφομένῳ Ἐρωτικῷ καὶ Τράγκυλλος δὲ πρὸ αὐτοῦ ἐν τῷ Περὶ Ἐπισήμων Πορνῶν ἀνενηνόχασιν.
XII. ASTRONOMICA.
22. Iohannes Lydus, De mensibus IV 116:Ὅτι τῶν κομητῶν εἴδη κατὰ μὲν τὸν Ἀριστοτέλην ἐννέα· κατὰ δὲ τὸν Ῥωμαῖον Ἀπουλήϊον δέκα· ἱππίας ξιφίας πωγωνίας δοκίας πίθος λαμπαδίας κομήτης δισκεὺς τυφὼν κεράστης· καὶ ὁ μὲν ἱππίας ἐκ τοῦ δρόμου καὶ τῆς ὀξύτητος οὕτως ὠνομάσθη, πλαγίας δὲ καὶ ἀμυδρὰς ἀκτῖνας διαρραίνει· ὁ δὲ ξιφίας δίκην ξίφους ἢ λόγχης μακρᾶς ἐκτεινόμενος φαίνεται, ὠχρὸς δὲ καὶ νεφελοειδής· ὁ δὲ πωγωνίας τὴν λοφιὰν οὐ κατὰ κεφαλῆς, ἀλλ’ ὑποκάτω διαρραίνει δίκην πώγωνος· ὁ δὲ δοκίας ὅμοιος ἐγγύς ἐστι τῷ ξιφίᾳ, ἀλλ’ οὐκ ὀξείας ἔχει, ἀμβλείας δὲ τὰς ἀρχάς· ὁ δὲ πίθος ἐκ τοῦ σχήματος· ὁ δὲ λαμπαδίας πυρώδης καὶ δίκην πυρώπιδος λίθου ἢ δένδρου καιομένου πέφυκε διαλάμπειν· ὁ δὲ κομήτης πλατύς ἐστι τὸ εἶδος καὶ ὥσπερ ἱλαρὸς ἀργυροειδεῖς τινας πλοκάμους ἕλκων· ὁ δὲ δισκεὺς ἐξ αὐτῆς τῆς προσαγορίας δίκην δίσκου φαίνεται οὐ λαμπρὸς οὐδὲ ἐρυθρὸς ἀλλ’ ὥσπερ ἤλεκτρον· ὁ δὲ τυφὼν πυρώδης καὶ αἱματώδης φαίνεται καὶ λεπτούς τινας διαρραίνων πλοκάμους· ὁ δὲ κεράστης δίκην σελήνης κερατοειδής, ὅς, ἡνίκα Ξέρξης κατὰ τῆς Ἀττικῆς ἦλθεν, λέγεται φανῆναι.
23. Iohannes Lydus, De ostentis 4: Ἀπουλήιος δὲ περὶ τῶν τοιούτων γράφων καὶ ὑπὸ Κλαυδίῳ Καίσαρι τρεῖς ἡλίους ὀφθῆναί φησιν, ὁμοίως δὲ καὶ σελήνας τοσαύτας ἐπὶ Γαίου Ἀννίου καὶ ‹Γναίου› Δομιτίου τῶν ὑπάτων· ‹ᾧ› ἄντικρυς ἐδηλοῦτο Γάλλους τε καὶ Σαυρομάτας τὰ Ῥωμαίων δῃώσειν.
24. Id. 7: ταὐτὸ δὲ τοῦτο κατά τε Ἄβυδον καὶ Κύζικον συμβῆναί φησιν Ἀπουλήιος· ὅθεν ἔτι καὶ νῦν λίθος ἐστὶ παρ’ αὐτοῖς πυρώδης μὲν τὸ χρῶμα, σιδήρῳ δὲ ἅπας κατασεσημασμένος· παραδεδόσθαι γὰρ λόγος Κυζικηνοῖς ὡς συναπολέσθαι τῷ λίθῳ τὴν πόλιν ἀνάγκη.
25. Id. 44: καὶ τὸ δὴ πάντων θαυμασιώτατον ἐπὶ γυναικὸς ἐγκύμονος συμβῆναί φησιν ὁ μέγας Ἀπουλήιος, καὶ γυναικὸς οὐκ ἠγνοημένης, Μαρκίας δὴ ἐκείνης τῆς Κάτωνι τῷ τελευταίῳ συνοικησάσης. ἐμπεσὼν γὰρ αὐτῇ κεραυνὸς ὁ λεγόμενος ἀργὴς ἤτοι λαμπρὸς αὐτὴν μὲν παντελῶς ἐφύλαξεν ἀβλαβῆ, τὸ δὲ ἐν αὐτῇ διεφόρησεν οὕτως ἀνεπαισθήτως, ὡς μηδὲ αὐτὴν συνιδεῖν ὅ τι γέγονε τὸ ἐν αὐτῇ, καίτοι πρὸς ἔξοδον ἔχον. τοιαύτην μὲν κατ’ ἐξαίρετον ἐνέργειαν ἡ τοῦ ἀργῆτος εἴληχε φύσις.