C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XXVIII

I. Dictae erant naturae omnium rerum inter caelum ac terram nascentium, restabantque quae ex ipsa tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata remedia auferrent trauersos, ex ipsis animalibus quae sanantur, reperta maiore medicina. Quid ergo? Dixerimus herbas et florum imagines ac pleraque inuentu rara ac difficilia, idem tacebimus quid in ipso homine prosit homini ceteraque genera remediorum inter nos uiuentia, cum praesertim nisi carenti doloribus morbisque uita ipsa poena fiat? Minime uero, omnemque insumemus operam, licet fastidii periculum urgeat, quando ita decretum est minorem gratiae quam utilitatium uitae respectum habere. Quin immo externa quoque et barbaros etiam ritus indagabimus. Fides tantum auctores appellet, quamquam et ipsi consensu prope iudicii ista eligere laborauimus potiusque curae rerum quam copiae institimus. Illud admonuisse perquam necessarium est, dictas iam a nobis naturas animalium et quae cuiusque essent inuenta - neque enim minus profuere medicinas reperiendo quam prosunt praebendo -, nunc quae in ipsis auxilientur indicari, neque illic in totum omissa; haec itaque esse quidem alia, illis tamen conexa.

II. Incipiemus autem ab homine, ipsum sibi exquirentis inmensa statim difficultate obuia. Sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut uiuentibus poculis, comitiales [morbi], quod spectare facientis in eadem harena feras quoque horror est. At, Hercule, illi ex homine ipso sorbere efficacissimum putant calidum spirantemque et uiuam ipsam animam ex osculo uolnerum, cum plagis omnino ne ferarum quidem admoueri ora mos sit humanus. Alii medullas crurum quaerunt et cerebrum infantium. Nec pauci apud Graecos singulorum uiscerum membrorumque etiam sapores dixere, omnia persecuti ad resegmina unguium, quasi uero sanitas uideri possit feram ex homine fieri morboque dignum in ipsa medicina, egregia, Hercules, frustratione, si non prosit. Aspici humana exta nefas habetur: quid mandi? Quis ista inuenit, Osthane? Tecum enim res erit, euersor iuris humani monstrorumque artifex, qui primus ea condidisti, credo, ne tui uita obliuisceretur. Quis inuenit singula membra humana mandere? qua coniectura inductus? quam potest medicina ista originem habuisse? quis ueneficia innocentiora fecit quam remedia? Esto, barbari externique ritus inuenerant: etiamne Graeci suas fecere has artes? Exstant commentationes Democriti ad aliud noxii hominis ex capite ossa plus prodesse, ad alia amici et hospitis. Iam uero ui interempti dente gingiuas in dolore scarifari Apollonius efficacissimum scripsit, Meletos oculorum suffusiones felle hominis sanari, Artemon caluaria interfecti neque cremati propinauit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. Ex eadem suspendio interempti catapotia fecit contra canis rabiosi morsus Antaeus. Atque etiam quadripedes homine sanauere, contra inflationes boum perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo occisus esset aut crematus, siliginem quae pernoctasset suum morbis dando. Procul a nobis nostrisque litteris absint ista! Nos auxilia dicemus, non piacula, sicubi lactis puerperarum usus mederi poterit, sicubi saliua tactusue corporis, ceteraque similia. Vitam quidem non adeo expetendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. Quisquis es, talis aeque moriere, etiam quom obscenus uixeris aut nefandus. Quapropter hoc primum quisque in remediis animi sui habeat, ex omnibus bonis quae homini tribuit natura nullum melius esse tempestiua morte, idque in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare possit.

III. Ex homine remediorum primum maximae quaestionis et semper incertae est, polleantne aliquid uerba et incantamenta carminum. Quod si uerum est, homini acceptum fieri oportere conueniat; sed uiritim sapientissimi cuiusque respuit fides, in uniuersum uero omnibus horis credit uita nec sentit. Quippe uictimas caedi sine precatione non uidetur referre aut deos rite consuli. Praeterea alia sunt uerba inpetritis, alia depulsoriis, alia commendationis, uidemusque certis precationibus obsecrare suesse summos magistratus et, ne quod uerborum praetereatur aut praeposterum dicatur, de scripto praeire aliquem rursusque alium custodem dari qui adtendat, alium uero praeponi qui fauere linguis iubeat, tibicinem canere ne quid aliud exaudiatur, utraque memoria insigni, quotiens ipsae dirae obstrepentes nocuerint quotiensue precatio errauerit; sic repente extis adimi capita uel corda aut geminari uictima stante. Durat inmenso exemplo Deciorum patris filiique, quo se deuouere, carmen; exstat Tucciae Vestalis incesti deprecatio, qua usa aquam in cribro tulit anno Vrbis DXVIIII. Boario uero in foro Graecum Graecamque defossos aut aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra aetas uidit. Cuius sacri precationem, qua solet praeire XVuirum collegii magister, si quis legat, profecto uim carminum fateatur, omnia ea adprobantibus DCCCXXX annorum euentibus. Vestales nostras hodie credimus nondum egressa urbe mancipia fugitiua retinere in loco precatione, cum, si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire aut ullis moueri uerbis, confitendum sit de tota coniectatione. Prisci quidem nostri perpetuo talia credidere, difficillimumque ex his, etiam fulmina elici, ut suo loco docuimus.

IV. L. Piso primo Annalium auctor est Tullum Hostilium regem ex Numae libris eodem, quo illum, sacrificio Iouem caelo deuocare conatum, quoniam parum rite quaedam fecisset, fulmine ictum; multi uero magnarum rerum fata et ostenta uerbis permutari. Cum in Tarpeio fodientes delubro fundamenta caput humanum inuenissent, missis ob id ad se legatis Etruriae celeberrimus uates Olenus Calenus, praeclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre temptauit, scipione determinata prius templi imagine in solo ante se: "Hoc ergo dicitis, Romani? hic templum Iouis optimi maxumi futurum est, hic caput inuenimus?" Constantissima Annalium adfirmatione, transiturum fuisse fatum in Etruriam, ni praemoniti a filio uatis legati respondissent: "Non plane hic, sed Romae inuentum caput dicimus." Iterum id accidisse tradunt, cum in fastigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in fornace creuissent, iterum simili modo retentum augurium. Haec satis sint exemplis ut appareat ostentorum uires et in nostra potestate esse ac, prout quaeque accepta sint, ita ualere. In augurum certe disciplina constat neque diras neque ulla auspicia pertinere ad eos qui quamque rem ingredientes obseruare se ea negauerint, quo munere diuinae indulgentiae maius nullum est. Quid? Non et legum ipsarum in XII Tabulis uerba sunt: Qui fruges excantassit, et alibi: Qui malum carmen incantassit? Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat in oppugnationibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus euocari deum cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi eundem aut ampliorem apud Romanos cultum. Et durat in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum in cuius dei tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent. Defigi quidem diris precationibus nemo non metuit. Huc pertinet ouorum, quae exorbuerit quisque, calices coclearumque protinus frangi aut isdem coclearibus perforari. Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proximeque Vergili incantamentorum amatoria imitatio. Multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo, non pauci etiam serpentes ipsas recanere et hunc unum illis esse intellectum, contrahique Marsorum cantu etiam in nocturna quiete. Iam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur. Neque est facile dictu externa uerba atque ineffabilia abrogent fidem ualidius an latine inopinata, et quae inridicula uideri cogit animus semper aliquid inmensum exspectans ac dignum deo mouendo, immo uero quod numini imperet. Dixit Homerus profluuium sanguinis uolnerato femine Vlixen inhibuisse carmine, Theophrastus ischiadicos sanari, Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Caesarem dictatorem post unum ancipitem uehiculi casum ferunt semper, ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari solitum.

V. Libet hanc partem singulorum quoque conscientia coarguere. Cur enim primum anni incipientis diem laetis precationibus inuicem faustum ominamur? Cur publicis lustris etiam nomina uictimas ducentium prospera legimus? Cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii Graecam Nemesin inuocantes, cuius ob id Romae simulacrum in Capitolio est, quamuis Latinum nomen non sit? Cur ad mentionem defunctorum testamur memoriam eorum a nobis non sollicitari? Cur inpares numeros ad omnia uehementiores credimus, idque in febribus dierum obseruatione intellegitur? Cur ad primitias pomorum haec uetera esse dicimus, alia noua optamus? Cur sternuentis salutamus? Quod etiam Tiberium Caesarem, tristissimum, ut constat, hominum, in uehiculo exegisse tradunt, et aliqui nomine quoque consalutare religiosius putant? Quin et absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se receptum est. Attalus adfirmat scorpione uiso si quis dicat "duo", cohiberi nec uibrare ictus. Et quoniam scorpio admonuit, in Africa nemo destinat aliquid nisi praefatus Africam, in ceteris uero gentibus deos ante obtestatus ut uelint. Nam si mensa adsit, anulum ponere tralaticium uidemus, quoniam etiam mutas religiones pollere manifestum est. Alius saliua post aurem digito relata sollicitudinem animi propitiat. Pollices, cum faueamus, premere etiam prouerbio iubemur. In adorando dextram ad osculum referimus totumque corpus circumagimus, quod in laeuom fecisse Galliae religiosius credunt. Fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est. Incendia inter epulas nominata aquis sub mensam profusis abominamur. Recedente aliquo ab epulis simul uerri solum aut bibente conuiua mensam uel repositorium tolli inauspicatissimum iudicatur. Serui Sulpicii principis uiri commentatio est "quamobrem mensa linquenda non sit"; nondum enim plures quam conuiuae numerabantur. Nam sternumento reuocari ferculum mensamue, si non postea gustetur aliquid, inter diras habetur ... aut omnino inane esse. Haec instituere illi, qui omnibus negotiis horisque interesse credebant deos et ideo placatos etiam uitiis nostris reliquerunt. Quin et repente conticiscere conuiuium adnotatum, sed non nisi in pari praesentium numero, isque famae labor est ad quemcumque eorum pertinens. Cibus etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas, uetabantque munditiarum causa deflare; et sunt condita auguria quid loquenti cogitantiue id acciderit, inter exsecratissima, si pontifici accidat dicis causa epulanti. In mensa utique id reponi adolerique ad Larem piatio est. Medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte deposita negant prodesse. Vngues resecari nundinis Romanis luna tacenti atque a digito indice multorum persuasione religiosum est; capillum uero contra defluuia ac dolores capitis XVII luna atque XXVIIII. Pagana lege in plerisque Italiae praediis cauetur ne mulieres per itinera ambulantes torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam aduersetur id omnium spei, praecipue frugum. M. Seruilius Nonianus princeps ciuitatis non pridem in metu lippitudinis, priusquam ipse eam nominaret aliusue ei praediceret, duabus litteris Graecis PA chartam inscriptam circumligatam lino subnectebat collo, - Mucianus ter consul eadem obseruatione uiuentem muscam in linteolo albo, his remediis carere ipsos lippitudine praedicantes. Carmina quidem exstant contra grandines contraque morborum genera contraque ambusta, quaedam etiam experta, sed prodendo obstat ingens uerecundia in tanta animorum uarietate. Quapropter de iis ut cuique libitum fuerit opinetur.

VI. Hominum monstrificas naturas et ueneficos aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium proprietates, quae repeti superuacuum est. Quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex iis familiis quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso leuant percussos suctuue modico, quorum e genere sunt Psylli Marsique et qui Ophiogenes uocantur in insula Cypro, ex qua familia legatus Euagon nomine, a consulibus Romae in dolium serpentium coniectus experimenti causa, circummulcentibus linguis miraculum praebuit. Signum eius familiae est, si modo adhuc durat, uernis temporibus odoris uirus. Atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliua. Nam in insula Nili Tentyri nascentes tanto sunt crocodilis terrori, ut uocem quoque eorum fugiant. Horum omnium generum insita repugnantia interuentum quoque mederi constat, sicuti adgrauari uolnera introitu eorum qui umquam fuerint serpentium canisue dente laesi. Idem gallinarum incubitus, pecorum fetus abortu uitiant; tantum remanet uirus ex accepto semel malo, ut uenefici fiant uenena passi. Remedio est ablui prius manus eorum aquaque illa eos quibus medearis inspergi. Rursus a scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, uespis apibusue feriuntur. Minus miretur hoc qui sciat uestem a tineis non attingi quae fuerit in funere, serpentes aegre praeterquam laeua manu extrahi. E Pythagorae inuentis non temere fallere inpositiuorum nominum inparem uocalium numerum clauditates oculiue orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, parem laeuis. Ferunt difficiles partus statim solui, cum quis tectum in quo sit grauida transmiserit lapide uel missili ex iis qui tria animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum. Probabilius id facit hasta uelitaris euolsa corpori hominis si terram non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet. Sic et sagittas corpori eductas, si terram non attigerint, subiectas cubantibus amatorium esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin et comitialem morbum sanari cibo e carne ferae occisae eodem ferro quo homo interfectus sit. Quorundam partes medicae sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice, et Elide solebat ostendi Pelopis os ulnam quam eburneam adfirmabant. - Naeuos in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi. -

VII. Omnium uero in primis ieiunam saliuam contra serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces eius usus recognoscat uita. Despuimus comitiales morbos, hoc est contagia regerimus. Simili modo et fascinationes repercutimus dextraeque clauditatis occursum. Veniam quoque a deis spei alicuius audacioris petimus in sinum spuendo, et iam eadem ratione tema despuere praedicatione in omni medicina mos est atque ita effectus adiuuare, incipientes furunculos ter praesignare ieiuna saliua. Mirum dicimus, sed experimento facile: si quem paeniteat ictus eminus comminusue inlati et statim exspuat in mediam manum qua percussit, leuatur ilico in percusso culpa. Hoc saepe delumbata quadrupede adprobatur statim a tali remedio correcto animalis ingressu. Quidam uero adgrauant ictus ante conatum simili modo saliua in manum ingesta. Credamus ergo et lichenas leprasque ieiunae inlitu adsiduo arceri; item lippitudines matutina cottidie uelut inunctione, carcinomata malo terrae subacto, ceruicis dolores saliua ieiuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, laeua ad sinistrum; si quod animal aurem intrauerit et inspuatur, exire. Inter amuleta est editae quemque urinae inspuere, similiter in calciamentum dextri pedis priusquam induatur, item cum quis transeat locum in quo aliquod periculum adierit. Marcion Zmyrnaeus, qui de simplicibus effectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit, item rubetas aliasque ranas, Ofilius serpentes, si quis in hiatum earum exspuat, Salpe torporem sedari quocumque membro stupente, si quis in sinum exspuat aut si superior palpebra saliua tangatur. Nos haec credamus rite fieri, extranei interuentu aut, si dormiens spectetur infans, a nutrice terna aspui? Quamquam illos religione tutatur et Fascinus, imperatorum quoque, non solum infantium, custos, qui deus inter sacra Romana a Vestalibus colitur, et currus triumphantium, sub his pendens, defendit medicus inuidiae, iubetque eosdem respicere similis medicina linguae, ut sit exorata a tergo Fortuna gloriae carnifex.

VIII. Morsus hominis inter asperrimos quosque numeratur. Medentur sordes ex auribus ac, ne quis miretur, et scorpionum ictibus serpentiumque statim inpositae, melius e percussi auribus. Produnt ita et reduuias sanari, serpentium uero ictum contusi dentis humani farina.

IX. Capillus puero qui primum decisus est podagrae inpetus dicitur leuare circumligatus, et in totum inpubium inpositus; uirorum quoque capillus canis morsibus medetur ex aceto et capitum uolneribus ex oleo aut uino; si credimus, e reuolso cruci quartanis, conbustus utique capillus carcinomati. Pueri qui primus ceciderit dens, ut terram non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio habitus muliebrium locorum dolores prohibet. Pollex in pede praeligatus proximo digito tumores inguinum sedat, in manu dextera duo medii lino leuiter colligati destillationes atque lippitudines arcent. Quin et eiectus lapillus calculoso alligatusque supra pubem leuare ceteros dicitur ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere; adicit Granius efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum. Partus accelerat hic mos, ex quo quaeque conceperit, si cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein soluerit adiecta precatione euinxisse eundem et soluturum, atque abierit.

X. Sanguine ipsius hominis ex quacumque parte emisso efficacissime anginam inlini tradunt Orpheus et Archelaus, item ora comitiali morbo conlapsorum, exurgere enim protinus; quidam, si pollices pedum pungantur eaeque guttae referantur in faciem, aut si uirgo dextro pollice attingat, hac coniectura censentes uirgines carnes edendas. Aeschines Atheniensis excrementorum cinere anginis medebatur et tonsillis uuisque et carcinomatis; hoc medicamentum uocabat botryon. Multa genera morborum primo coitu soluontur primoque feminarum mense aut, si hoc non contingit, longinqua fiunt, maximeque comitiales. Quin et a serpente, a scorpione percussos coitu leuari produnt, uerum feminas uenere ea laedi. Oculorum uitia fieri negant nec lippire eos qui, cum pedes lauent, aqua inde ter oculos tangant.

XI. Inmatura morte raptorum manu strumas, parotidas, guttura tactu sanari adfirmant, quidam uero cuiuscumque defuncti, dumtaxat sui sexus, laeua manu auersa. Et ligno fulgure icto reiectis post terga manibus demorderi aliquid et ad dentem qui doleat admoueri remedio esse produnt. Sunt qui praecipiant dentem suffiri dente hominis sui sexus et eum qui caninus uocetur insepulto exemptum adalligari. Terram e caluaria psilotrum esse palpebrarum tradunt, herba uero si qua ibi genita sit, commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse hominis circumscripta. Alii e tribus puteis pari mensura aquas miscent et prolibant nouo fictili, relicuom dant in tertianis accessu febrium bibendum. Iidem in quartanis fragmentum claui a cruce inuolutum lana collo subnectunt aut spartum e cruce, liberatoque condunt cauerna quam sol non attingat.

XII. Magorum haec commenta sunt, ut cotem qua ferramenta saepe exacuta sint subiectam ignari ceruicalibus de ueneficio deficientis euocare indicium, ut ipse dicat quid sibi datum sit et ubi et quo tempore, auctorem tamen non nominare. Fulmine utique percusso circumactum in uolnus hominem loqui protinus constat. Inguinibus medentur aliqui licium telae detractum alligantes nouenis septenisue nodis, ad singulos nominantes uiduam aliquam atque ita inguini adalligantes. Licio et clauom aliudue quod quis calcauerit, alligatum ipsos iubent gerere, ne sit dolori uolnus. Verrucas abolent a uicensima luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput manibus porrectis et, quicquid adprehendere, eo fricantes. Clauom corporis, cum cadit stella, si quis destringat, uel cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum aceto adfusis lutum fronti inlitum capitis dolorem sedare, item laqueum suspendiosi circumdatum temporibus. Si quid e pisce haeserit faucibus, cadere demissis in aquam frigidam pedibus; si uero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem uase ossiculis; si panis haereat, ex eodem in utramque aurem addito pane.

XIII. Quin et sordes hominis in magnis fecere remediis quaestiuo gimnit Graecorum, quippe ea strigmenta molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo medicinam facientibus. Voluis inflammatis contractisque admouentur; sic et menses cient, sedis inflammationes et condylomata leniunt, item neruorum dolores, luxata, articulorum nodos. Efficaciora ad eadem strigmenta a balineis, et ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. Nam illa quae sunt e ceromate permixta caeno articulos tantum molliunt, calfaciunt, discutiunt efficacius, sed ad cetera minus ualent. Excedit fidem inpudens cura qua sordes uirilitatis contra scorpionum ictus singularis remedii celeberrimi auctores clamant, rursus in feminis qua infantium aluo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent; meconium uocant. Immo etiam ipsos gymnasiorum rasere parietes, et illae quoque sordes excalfactoriam uim habere dicuntur; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque et desquamatis ambustisue inlinuntur.

XIV. Eo minus omitti conuenit ab animo hominis pendentis medicinas. Abstinere se cibo omni aut potu, alias uino tantum aut carne. Alias balineis, cum quid eorum postulet ualetudo, in praesentissimis remediis habetur. His adnumeratur exercitatio, intentio uocis, ungi, fricari cum ratione; uehemens enim fricatio spissat, lenis mollit, multa adimit corpus, auget modica. In primis uero prodest ambulatio, gestatio et ea pluribus modis. Equitatio stomacho et coxis utilissima, phthisi nauigatio, longis morbis locorum mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rare uomitione. Supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus, in latera aduersus destillationes. Aristoteles et Fabianus plurimum somniari circa uer et autumnum tradunt, magisque supino cubitu, at prono nihil, Theophrastus celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a supinis. Sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi praestari potest, sicuti linteorum strigiliumque uehementia. Perfundere caput calida ante balinearum uaporationem et postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos antecedere et, si libeat, interrumpere. Notandum nullum animal aliud calidos potus sequi, ideoque non esse naturales. Mero ante somnos colluere ora propter halitus, frigida matutinis inpari numero ad cauendos dentium dolores, item posca oculos contra lippitudines certa experimenta sunt, sicut totius corporis ualetudini in uarietate uictus inobseruata. Hippocrates tradit non prandentium celerius senescere exta; uerum id remediis cecinit, non epulis, quippe multo utilissima est temperantia in cibis. L. Lucullus hanc de se praefecturam seruo dederat, ultimoque probro manus in cibis triumphali seni deiciebatur uel in Capitolio epulanti, pudenda re seruo suo facilius parere quam sibi.

XV. Sternumenta pinna grauedinem emendant et si quis mulae nares, ut tradunt, osculo attingat, sternumenta et singultum. Ad hoc Varro suadet palmam alterna manu scalpere; plerique anulum e sinistra in longissimum dextrae digitum transferre, in aquam feruentem manus mergere. Theophrastus senes laboriosius sternuere dicit.

XVI. Venerem damnauit Democritus, ut in qua homo alius exiliret ex homine. Et, Hercules, raritas eius utilior. Athletae tamen torpentes restituuntur uenere, uox reuocatur, cum e candida declinat in fuscam. Medetur et lumborum dolori, oculorum hebetationi, mente captis ac melancholicis.

XVII. Adsidere grauidis uel, cum remedia alicui adhibeantur, digitis pectinatim inter se inplexis ueneficium est, idque conpertum tradunt Alcmena Herculem pariente; peius, si circa unum amboue genua; item poplites alternis genibus inponi. Ideo haec in consiliis ducum potestatiumue fieri uetuere maiores uelut omnem actum inpedientia; uetuere uero et sacris uotisue simili modo interesse; capita autem aperiri aspectu magistratuum non uenerationis causa iussere, sed, ut Varro auctor est, ualetudinis, quoniam firmiora consuetudine ea fierent. Cum quid oculo inciderit, alterum conprimi prodest, cum aqua dextrae auriculae, sinistro pede exultari capite in dextrum umerum deuexo, inuicem e diuersa aure; si tussim concitet saliua, in frontem ab alio adflari; si iaceat uua, uerticem morsu alterius suspendi; in ceruicium dolore poplites fricari aut ceruicem in poplitum; pedes in humo deponi, si nerui in his cruribusue tendantur in lectulo, aut, si in laeua parte id accidat, sinistrae plantae pollicem dextra manu adprehendi, item e diuerso; extremitates corporis uelleribus perstringi contra horrores sanguinemue narium inmodicum, lino uel papyro principia genitalium, femur medium ad cohibenda urinae profluuia; in stomachi solutione pedes pressari aut manus in feruentem aquam demitti. - Iam et sermoni parci multis de causis salutare est. Triennio Maecenatem Melissum accepimus silentium sibi imperauisse a conuolsione reddito sanguine. Nam euersos scandentesque ac iacentes si quid ingruat contraque ictus spiritum cohibere singularis praesidii est, quod inuentum esse animalis docuimus. - Clauom ferreum defigere in quo loco primum caput fixerit corruens morbo comitiali, absolutorium eius mali dicitur. Contra renium aut lumborum, uesicae cruciatus in balinearum soliis pronos urinam reddere mitigatorium habetur. - Volnera nodo Herculis praeligare mirum quantum ocior medicina est, atque etiam cottidiani cinctus tali nodo uim quandam habere utilem dicuntur, quippe cum Herculaneum prodiderit numerum quoque quaternarium Demetrius condito uolumine, et quare quaterni cyathi sextariiue non essent potandi. Contra lippitudines retro auris fricare prodest et lacrimosis oculis frontem. - Augurium ex homine ipso est non timendi mortem in aegritudine, quamdiu oculorum pupillae imaginem reddant.

XVIII. Magna et urinae non ratio solum, sed etiam religio apud auctores inuenitur digestae in genera, spadonum quoque ad fecunditatis ueneficia. Verum ex iis quae referre fas sit, inpubium puerorum contra saliuas aspidum quas ptyadas uocant quoniam uenena in oculos hominum exspuant, contra oculorum albugines, obscuritates, cicatrices, argema, palpebras et cum erui farina contra adustiones, contra aurium pura uermiculosque, si decoquatur ad dimidias partes cum porro capitato nouo fictili. Vaporatio quoque ea menses feminarum ciet. Salpe fouet illa cum ... oculos firmitatis causa, inlinit sole usta cum oui albo, efficacius struthocameli, binis horis. Hac et atramenti liturae abluontur. Virilis podagris medetur argumento fullonum, quos ideo temptari eo morbo negant. Veteri miscetur cinis ostreorum aduersus eruptiones in corpore infantium et omnia ulcera manantia. Ea exesis, ambustis, sedis uitiis, rhagadiis et scorpionum ictibus inlinitur. Obstetricum nobilitas non alio suco efficacius curari pronuntiauit corporum pruritus, nitro addito ulcera capitum, porrigines, nomas, praecipue genitalium. Sua cuique autem, quod fas sit dixisse, maxime prodest, confestim perfuso canis morsu, echinorumque spinis inhaerentibus et in spongia lanisue inposita, aut aduersus rabidi canis morsus cinere ex ea subacto, contraque serpentium ictus. Nam contra scolopendras mirum proditur uertice tacto urinae suae gutta liberari protinus laesos.

XIX. Auguria ualetudinis ex ea traduntur, si mane candida, dein rufa sit; illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. Mala signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis. Crassa, in qua quod subsidit album est, significat circa articulos aut uiscera dolorem inminere; eadem uiridis morbum uiscerum, pallida bilis, rubens sanguinis. Mala et in qua ueluti furfures atque nubeculae apparent. Diluta quoque alba uitiosa est, mortifera uero crassa graui odore et in pueris tenuis ac diluta. - Magi uetant eius causa contra solem lunamque nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. Hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum aliquem nudatio offendat. Osthanes contra mala medicamenta omnia auxiliari promisit matutinis suam cuique instillatam in pedem.

XX. Quae ex mulierum corporibus traduntur, ad portentorum miracula accedunt, ut sileamus diuisos membratim in scelera abortus, mensum piacula quaeque alia non obstetrices modo, uerum etiam ipsae meretrices prodidere: capilli si crementur, odore serpentes fugari; eodem nidore uoluae morbo strangulatas respirare; cinere eo quidem, si in testa sint cremati uel cum spuma argenti, scabritias oculorum ac prurigines emendari, item uerrucas et infantium ulcera, cum melle capitis quoque uolnera et omnium ulcerum sinus, addito melle ac ture panos, podagras, cum adipe suillo sacrum ignem, sanguinem sisti inlito, item formicationes corporum.

XXI. De lactis usu conuenit dulcissimum esse mollissimumque et in longa febri coeliacisque utilissimum, maxime eius quae iam infantem remouerit. Et in malacia stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiuntur; item mammarum collectionibus cum ture, oculo ab ictu cruore suffuso; et in dolore aut epiphora, si inmulgeatur, plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi suco aut turis polline, superque in omni usu efficacius eius quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius quae geminos mares, et si uino ipsa cibisque acrioribus abstineat. Mixto praeterea ouorum candido liquore madidaque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum suspendit. Nam si rana saliua sua oculum asperserit, praecipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur instillaturque. Eum qui simul matris filiaeque lacte inunctus sit, liberari omni oculorum metu in totam uitam adfirmant. Aurium quoque uitiis medetur admixto modice oleo aut, si ab ictu doleant, anserino adipe tepefactum. Si sit odor grauior, ut plerumque fit longis uitiis, diluto melle lana includitur. Et contra regium morbum in oculis relictum instillatur cum elaterio. Peculiariter ualet potum contra uenena quae data sint e marino lepore, bupresti aut etiam, ut Aristoteles tradit, dorycnio, et contra insaniam quae facta sit hyoscyami potu. Podagris quoque iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe anserino, qualiter et uoluarum doloribus inponitur. Aluom etiam sistit potu, ut Rabirius scribit, et menses ciet. Eius uero qua feminam enixa sit, ad uitia tantum in facie sananda praeualet. Pulmonum quoque incommoda lacte mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina et mel Atticum, omnia coclearium singulorum mensura, marmora quoque aurium eici inuenio. Eius quae marem peperit lacte gustato canes rabiosos negant fieri.

XXII. Mulieris quoque saliuam ieiunam potentem diiudicant cruentatis oculis et contra epiphoras, si feruentes anguli oculorum subinde madefiant, efficacius si cibo uinoque se pridie ea abstinuerit. Inuenio et fascia mulieris alligato capite dolores minui.

XXIII. Post haec nullus est modus. Iam primum abigi grandines turbinesque contra fulgura ipsa mense nudato; sic auerti uiolentiam caeli, in nauigando quidem tempestates etiam sine menstruis. Ex ipsis uero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indicauimus, dira et infanda uaticinantur, e quibus dixisse non pudeat; si in defectus lunae solisue congruat uis illa, inremediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitusque tum maribus exitiales esse atque pestiferos, purpuram quoque eo tempore ab his pollui; tanto uim esse maiorem. Quocumque autem alio menstruo si nudatae segetem ambiant, urucas et uermiculos scarabaeosque ac noxia alia decidere Metrodorus Scepsius in Cappadocia inuentum prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media arua retectis super clunes uestibus. Alibi seruatur ut nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. Cauendum ne id oriente sole faciant, sementiua enim arescere, item nouella tactu in perpetuum laedi, rutam et ederam, res medicatissimas, ilico mori. Multa diximus de hac uiolentia, sed praeter illa certum est apes tactis aluariis fugere; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris tonsorum hebetari; aes contactu graue uirus odoris accipere et aeruginem, magis si decrescente luna id accidat; equas, si sint grauidae, tactas abortum pati, quin et aspectu omnino, quamuis procul uisas, si purgatio illa post uirginitatem prima sit aut in uirgine aetatis sponte. Nam bitumen in Iudaea nascens sola hac ui superari filo uestis contactae docuimus. Ne igni quidem uincitur, quo cuncta, cinisque etiam ille, si quis aspargat lauandis uestibus, purpuras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem feminis malo suo inter se inmunibus: abortus facit inlitu aut si omnino praegnans supergradiatur. Quae Lais et Elephantis inter se contraria prodidere de abortiuo carbone e radice brassicae uel myrti uel tamaricis in eo sanguine extincto, itemque asinas tot annis non concipere quot grana hordei contacta ederint, quaeque alia nuncupauere monstrifica aut inter ipsas pugnantia, cum haec fecunditatem fieri isdem modis quibus sterilitatem illa, praenuntiaret, melius est non credere. Bithus Dyrrachinus hebetata aspectu specula recipere nitorem tradit isdem auersa rursus contuentibus, omnemque uim talem resolui, si mullum piscem secum habeant; multi uero inesse etiam remedia tanto malo: podagris inlini, strumas et parotidas et panos, sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mulierum earum leniri; Lais et Salpe canum rabiosorum morsus et tertianas quartanasque febris menstruo in lana arietis nigri argenteo bracchiali incluso, Diotimus Thebanus uel omnino uestis ita infectae portiuncula ac uel licio bracchiali inserto. Sotira obstetrix tertianis quartanque efficacissimum dixit plantas aegri subterlini, multoque efficacius ab ipsa muliere et ignorantis; sic et comitialis excitari. Icatidas medicus quartanas finiri coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit. Inter omnes uero conuenit, si aqua potusque formidetur a morsu canis, subposita tantum calici lacinia tali statim metum eum discuti, uidelicet praeualente sympathia illa Graecorum, cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere dixerimus. Cinere eo iumentorum omnium ulcera sanari certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem e ueste eas non nisi eiusdem urina ablui; cinerem per se rosaceo mixtum feminarum praecipue capitis dolores sedare inlitum fronti, asperrimamque uim profluuii eius esse per se annis uirginitate resoluta. Id quoque conuenit, quo nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino menstruo postibus inritas fieri Magorum artes, generis uanissimi, ut aestimare licet. Ponam enim uel modestissimum e promissis eorum, ex homine siquidem resegmina unguium e pedibus manibusque cera permixta, ita ut dicatur tertianae, quartanae uel cotidianae febri remedium quaeri, ante solis ortum alienae ianuae adfigi iubent ad remedia in his morbis: quanta uanitate, si falsum est, quanta uero noxia, si transferunt morbos! Innocentiores ex his omnium digitorum resegmina unguium ad cauernas formicarum abici iubent eamque quae prima coeperit trahere correptam subnecti collo: ita discuti morbum.

XXIV. Haec sunt quae retulisse fas sit, ac pleraque ex his non nisi honore dicto; reliqua intestabilia, infanda, ut festinet oratio ab homine fugere. In ceteris claritates animalium aut operum sequemur. Elephanti sanguis, praecipue maris, fluctiones omnis quas rheumatismos uocant sistit. Ramentis eboris cum melle Attico, ut aiunt, nubeculae in facie, scobe paronychia tolluntur. Proboscidis tactu capitis dolor leuatur, efficacius si et sternuat. Dextra pars proboscidis cum Lemnia rubrica adalligata inpetus libidinum stimulat. Sanguis et syntecticis prodest, iocurque comitialibus morbis.

XXV. Leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custodiunt a uitiis candoremque; sanant et adusta niuibus articulorumque tumores. Magorum uanitas perunctis adipe eo faciliorem gratiam apud populos regesue promittit, praecipue tamen eo pingui quod sit inter supercilia, ubi esse nullum potest. Similia dentis, maxime a dextera parte, uillique e rostro inferiore promissa sunt. Fel aqua addita claritatem oculis inunctis facit, et cum adipe eiusdem comitiales morbos discutit leui gustu et ut protinus qui sumpsere cursu id digerant. Cor in cibo sumptum quartanis medetur; adips cum rosaceo cotidianis febribus. Perunctos eo bestiae fugiunt; resistere etiam insidiis uidetur.

XXVI. Cameli cerebrum arefactum potumque ex aceto comitialibus morbis aiunt mederi, item fel cum melle potum, hoc et anginae; cauda arefacta solui aluom, fimi cinere crispari capillum cum oleo. Et dysintericis prodest inlitus cinis potusque, quantum tribus digitis capiatur, et comitialibus morbis. Vrinam fullonibus utilissimam esse tradunt, itemque ulceribus manantibus; barbaros constat seruare eam quinquennio et heminis pota ciere aluom; saetas e cauda contortas et sinistro bracchio alligatas quartanis mederi.

XXVII. Hyaenam Magi ex omnibus animalibus in maxima admiratione posuerunt, utpote cui et ipsi magicas artes dederint uimque qua alliciat ad se homines mentis alienatos. Permutationes sexus annua uice diximus ceteraque monstrifica naturae eius; nunc persequemur quaecumque medicinis produntur. Praecipue pantheris terrori esse traditur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid e corio eius habentem non adpeti, mirumque dictu, si pelles utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos pantherae. Cum fugiant uenantem, declinare ad dexteram ut praegressi hominis uestigia occupent; quod si successerit, alienari mentem ac uel ex equo hominem decidere; at si in laeua detorserit, deficientis argumentum esse celeremque capturam; facilius autem capi, si cinctus suos uenator flagellumque inperitans equo septenis alligauerit nodis. Mox, ut est sollers ambagibus uanitas Magorum, capi iubent Geminorum signum transeunte luna, singulosque prope pilos seruari; capitis dolori inligatam cutem prodesse quae fuerit in capite eius; lippitudini fel inlitum frontibus aut, ne omnino lippiatur, decoctum cum mellis Attici cyathis tribus et croci uncia inunctum; sic et caligines discuti et suffusiones; claritatem excitari melius inueterato medicamento, adseruari autem in Cypria pyxide; eodem sanari argema, scabritias, excrescentia in oculis, item cicatrices, glaucomata uero recentis iocineris inassati sanie cum despumato melle inunctis. Dentes eius dentium doloribus tactu prodesse uel alligatos numeri ordine, umerorum et lacertorum doloribus; eiusdem dentes, si de sinistra parte rostri, inligatos pecoris aut capri pelle stomachi cruciatibus; pulmones in cibo sumptos coeliacis uel uentriculi cinerem cum oleo inlitum; neruis medullas e dorso cum oleo uetere ac felle; febribus quartanis iocur degustatum ter ante accessiones; podagris spinae cinerem cum lingua et dextro pede uituli marini addito felle taurino, omnia pariter cocta atque inlita hyaenae pelle; in eodem morbo prodesse et fel cum lapide Assio; tremulis, spasticis, exilientibus et quibus cor palpitet aliquid ex corde coctum mandendum, ita ut reliquae partis cinis cum cerebro hyaenae inlinatur; pilos etiam auferri hac conpositione inlita uel per se felle, euolsis prius qua renasci non libeat; sic et palpebris inutiles tolli; lumborum doloribus carnes e lumbis edendas inlinendasque cum oleo; sterilitatem mulierum emendari oculo cum glycyrrhiza et aneto sumpto in cibo, promisso intra triduum conceptu. Contra nocturnos pauores umbrarumque terrorem unus e magnis dentibus lino alligatus succurrere narratur. Suffiri furentes eodem et circumligari ante pectus suum cum adipe renium aut iocinere aut pelle praecipiunt. Mulieri candida a pectore hyaenae caro et pili septem et genitale cerui, si inligentur dorcadis pelle collo suspensa, continere partus promittuntur; uenerem stimulare genitalia ad sexus suos in melle sumpta, etiamsi uiri mulierum coitus oderint; quin immo totius domus concordiam eodem genitali et articulo spinae cum adhaerente corio adseruatis constare. Hinc spinae articulum siue nodum Atlantion uocant; est autem primus. In comitialium quoque remediis habent eum. Adipe accenso serpentes fugari dicunt; maxilla comminuta in aneso et in cibo sumpta horrores sedari; eodem suffitu mulierum menses euocari. Tantumque est uanitatis ut, si ad bracchium alligetur superior e dextra parte rostri dens, iaculantium ictus deerraturos negent. Palato eiusdem arefacto et cum alumine Aegyptio calefacto ac ter in ore permutato faetores et ulcera oris emendari, eos uero, qui linguam in calciamento sub pede habeant, non latrari a canibus; sinistra parte cerebri naribus inlita morbos perniciosos mitigari siue hominum siue quadripedum; frontis corium fascinationibus resistere, ceruicis carnes, siue mandantur siue arefactae bibantur, lumborum doloribus; neruis a dorso armisque suffiendos neruorum dolores; pilos rostri admotos mulierum labris amatorium esse; iocur in potu datum torminibus et calculis mederi. Nam cor in cibo potuue sumptum omnibus doloribus corporum auxiliari, lienem lienibus, omentum ulcerum inflammationibus cum oleo, medullas doloribus spinae et neruorum lassitudini; renium neruos potos in uino cum ture fecunditatem restituere ademptam ueneficio; uoluam cum mali Punici dulcis cortice in potu datam prodesse mulierum uoluae; adipe a lumbis suffiri parientes difficulter et statim parere; e dorso medullam adalligatam contra uanas species opitulari, spasticis genitale e maribus suffitu, item lippientibus, ruptis, et contra inflammationes seruatos pedes tactu, laeuos dexteris partibus, dexteros laeuis; sinistrum pedem superlatum parturienti letalem esse, dextro inlato facile eniti. Membranam quae fel continuerit, cardiacis potam in uino uel in cibo sumptam, [contra] succurrere; uesicam in uino potam contra urinae incontinentiam; quae autem in uesica inuenta sit urina, additis oleo ac sesamis et melle haustam prodesse stomachi acrimoniae ueteri. Costarum primam et octauam suffitu ruptis salutarem esse; ex spina uero parturientibus ossa sanguinem cum polenta sumptum torminibus eodem tactis postibus ubicumque Magorum infestari artes, non elici deos nec conloqui, siue lucernis siue pelui siue aqua siue pila siue quo alio genere temptetur. Carnes si edantur, contra rabidi canis morsus efficaces esse, etiamnum iocur efficacius. Carnes uel ossa hominis quae in uentriculo occisae inueniantur, suffitu podagricis auxiliari. Si ungues inueniantur in his, mortem alicuius capientium significari; excrementa siue ossa reddita, cum interimatur, contra magicas insidias pollere; fimum, quod in intestinis inuentum sit, arefactum ad dysintericos ualere potum, inlitumque cum adipe anserino toto corpore opitulari laesis malo medicamento; a cane uero morsis adipem inlitum et corium substratum; rursus tali sinistri cinere decocto cum sanguine mustelae perunctos omnibus odio uenire; idem fieri oculo decocto. Super omnia est, quod extremam fistulam intestini contra ducum ac potestatium iniquitates commonstrant et ad successus petitionum iudiciorumque ac litium euentus, si omnino [tantum] aliquis secum habeat; eiusdem cauernam sinistro lacerto alligatam, si quis mulierem prospiciat, amatorium esse tam praesens ut ilico sequatur; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo inlitum uiris qui sint probrosae mollitiae seueros, non modo pudicos, mores induere.

XXVIII. Proxime fabulosus est crocodilus, ingenio quoque ille, cui uita in aqua terraque communis. Duo enim genera eorum. Illius e dextra maxilla dentes adalligati dextro lacerto, coitus, si credimus, stimulant; canini dentes febris statas arcent ture repleti - sunt enim caui - ita ne diebus quinque ab aegio cernatur qui adalligauerit. Idem pollere uentre exemptos lapillos aduersus febrium horrores uenientis tradunt. Eadem de causa Aegyptii perungunt adipe aegros suos. Alter illi similis, multum infra magnitudine, in terra tantum odoratissimisque floribus uiuit; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore referta; crocodileam uocant, oculorum uitiis utilissimam cum porri suco inunctis et contra suffusiones uel caligines. Inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie nascentis tollit, ex aqua uero morbos omnes quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit; lentigines tollit ac uaros maculasque omnes. Et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. Adposita menses ciet. Optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, cum teratur inter digitos, fermentescens. Lauatur ut cerussa. Adulterant amylo aut Cimolia, sed maxime sturnorum fimo qui captos oryza tantum pascunt. Felle inunctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius praedicant. Intestinis et reliquo corpore eius suffiri uolua laborantis salutare tradunt, item uelleribus circumdari uapore eiusdem infectis. Corii utriusque cinis ex aceto inlitus iis partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati sensum omnem scalpelli aufert. Sanguis utriusque claritatem uisus inunctis excitat, cicatrices oculorum emendat. Corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur ischiadicis tussimque ueterem sanat, praecipue in pueris, item lumborum dolores. Habent et adipem quo tactus pilus defluit. Hic perunctos a crocodilis tuetur instillaturque morsibus. Cor adnexum in lana ouis nigrae, cui nullus alius colos incursauerit, et primo partu genitae quartanas abigere dicitur.

XXIX. Iungemus illis simillima et peregrina aeque animalia, priusque chamaeleonem, peculiari uolumine dignum existimatum Democrito ac per singula membra desecratum, non sine magna uoluptate nostra cognitis proditisque mendaciis Graecae uanitatis. Similis et magnitudine est supra dicto crocodilo, spinae tantum acutiore curuatura et caudae amplitudine distans. Nullum animal pauidius existimatur et ideo uersicoloris esse mutationis. Vis eius maxima contra accipitrum genus: detrahere enim superuolantem ad se traditur et uoluntarium praebere lacerandum ceteris animalibus. Caput eius et guttur, si roboreis lignis accendantur, imbrium et tonitruum concursus facere Democritus narrat, item iocur in tegulis ustum. Reliqua ad ueneficia pertinentia quae dicit, quamquam falsa existimantes, omittemus, praeter quam ubi inrisu coarguentur: dextro oculo, si uiuenti eruatur, albugines oculorum cum lacte caprino tolli, lingua adalligata pericula puerperii; eundem salutarem esse parturientibus, si sit domi, si uero inferatur, perniciosissimum. Linguam, si uiuenti exempta sit, ad iudiciorum euentus pollere, cor aduersus quartanas inligatum lana nigra primae tonsurae. Pedem e prioribus dextrum pelle hyaenae adalligatum sinistro bracchio contra latrocinia terroresque nocturnos pollere, item dextram mamillam contra formidines pauoresque; sinistrum uero pedem torreri in furno cum herba quae aeque chamaeleon uocetur, additoque unguento pastillos eos in ligneum uas conditos praestare, si credimus, ne cernatur ab aliis qui id habeat. Armum dextrum ad uincendos aduersarios uel hostes ualere, utique si abiectos eiusdem neruos calcauerit. Sinistrum umerum quibus monstris consecret, qualiter somnia quae uelis ac quibus uelis mittantur, pudet referre: omnia ea dextro pede resolui, sicut sinistro latere lethargos, quos fecerit dexter. Si sint capitis dolores, insperso uino in quo latus alterutrum maceratum sit, sanari; si feminis sinistri uel pedis cinere misceatur lac suillum, podagricos sanos fieri inlitis pedibus. Felle glaucomata et suffusiones corrigi prope creditur tridui inunctione, serpentes fugari ignibus instillato, mustelas contrahi in aquam coiecto, corpori uero inlito detrahi pilos. Idem praestare narrat iocur cum ranae rubetae pulmone inlitum; praeterea iocinere amatoria dissolui, melancholicos autem sanari, si ex corio chamaeleonis sucus herbae Heleniae bibatur; intestina et fartum eorum, cum animal id nullo cibo uiuat, simiarum urina una inlita inimicorum ianuae odium omnium hominum his conciliare; cauda flumina et aquarum impetus sisti, serpentes soporari; eadem medicata cedro et murra inligataque gemino ramo palmae percussam aquam discuti, ut quae intus sint omnia appareant; utinamque eo ramo contactus esset Democritus, quoniam ita loquacitates inmodicas promisit inhiberi. Palamque est uirum, alias sagacem et uitae utilissimum, nimio iuuandi mortales studio prolapsum.

XXX. Ex eadem similitudine est scincus - et quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt -, candidior autem et tenuiore cute. Praecipua tamen differentia dinoscitur a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput uersa. Maximus Indicus, deinde Arabicus. Adferuntur salsi. Rostrum eius et pedes in uino albo poti cupiditates ueneris accendunt, utique cum satyrio et erucae semine singulis drachmis omnium ac piperis duabus admixtis ita pastilli singularum drachmarum bibantur. Per se laterum carnes obolis binis cum murra et pipere pari modo potae efficaciores ad idem creduntur. Prodest et contra sagittarum uenena, ut Apelles tradit, ante posteaque sumptus. In antidota quoque nobilia additur. Sextius plus quam drachmae pondere in uini hemina potum perniciem adferre tradit, praeterea eiusdem decocti ius cum melle sumptum uenerem inhibere.

XXXI. Est crocodilo cognatio quaedam amnis eiusdem geminique uictus cum hippopotamio, repertore detrahendi sanguinis, ut diximus, plurimo autem super Saiticam praefecturam. Huius corii cinis cum aqua inlitus panos sanat, adeps frigidas febres, item fimum suffitu; dentes e parte laeua dolorem dentium scarifatis gingiuis. Pellis eius e sinistra parte frontis inguini adalligata uenerem inhibet, eiusdem cinis alopecias explet. Testiculi drachma ex aqua contra serpentes bibitur. Sanguine pictores utuntur.

XXXII. Peregrinae sunt et lynces, quae clarissime quadripedum omnium cernunt. Vngues earum omnes cum corio exuri efficacissime in Carpatho insula tradunt. Hoc cinere poto propudia uirorum, eiusdem aspersu feminarum libidines inhiberi, item pruritus corporum, urina stillicidia uesicae. Itaque eam protinus terra pedibus adgesta obruere traditur. Eadem autem et iugulorum dolori monstratur in remedio Hactenus de externis.

XXXIII. Nunc praeuertemur ad nostrum orbem, primumque communia animalium remedia atque eximia dicemus, sicuti e lactis usu. Vtilissimum cuique maternum. Concipere nutrices exitiosum est; ii sunt enim infantes qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. Est autem colostra prima a partu spongea densitas lactis. Maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum, unde fortassis fabulae Iouem ita nutritum dixere. Dulcissimum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis. Magnorum animalium et corporum facilius redditur. Stomacho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam herba uescuntur, bubulum medicatius, ouillum dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam est pinguis. Omne autem uernum aquatius aestiuo et de nouellis. Probatissimum uero quod in ungue haeret nec defluit; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis. Aluos maxime soluitur bubulo, minus autem inflat quodcumque decoctum. Vsus lactis ad omnia intus exulcerata, maxime renes, uesicam, interanea, fauces, pulmones, foris pruritum cutis, eruptiones pituitae poti ab abstinentia. Nam ut in Arcadia bubulum biberent phthisici, syntectici, cachectae, diximus in ratione herbarum. Sunt inter exempla qui asininum bibendo liberati sint podagra cheragraque. Medici speciem unam addidere lactis generibus, quod schiston appellauere. Id fit hoc modo: fictili nouo feruet, caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur additis totidem cyathis mulsi quot sint heminae lactis. Cum feruet, ne circumfundatur praestat cyathus argenteus cum frigida aqua demissus ita ne quid infundat. Ablatum deinde igni refrigeratione diuiditur, et discedit serum a lacte. Quidam et ipsum serum iam multo potentissimum decoquont ad tertias partes et sub diu refrigerant. Bibitur autem efficacissime heminis per interualla, singulis diebus quinae; melius a potu gestari. Datur comitialibus, melancholicis, paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis morbi. Infunditur quoque lac contra rosiones a medicamentis factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis aut cum tisana hordeacia. Item ad intestinorum rosiones bubulum aut ouillum utilius. Recens quoque dysintericis infunditur, ad colum autem crudum, item uoluae et propter serpentium ictus potisue pityocampis, bupresti, cantharidum aut salamandrae uenenis, priuatim bubulum iis qui Colchicum biberint aut cicutam aut dorycnium aut leporem marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et sulpur et argentum uiuom, item durae aluo in febri. Gargarizatur quoque faucibus exulceratis. Vtilissime et bibitur ab imbecillitate uires recolligentibus quos atrophos uocant, in febri etiam quae careat dolore capitis. Pueris ante cibum lactis asinini heminam dari [aut] si exitus cibi rosiones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt aut si hoc non esset, caprini. Bubuli serum orthopnoicis prodest ante cetera addito nasturtio. Inunguntur etiam oculi in lactis heminas additis sesamae drachmis quattuor tritis in lippitudine. Caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio die edera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. Lactis usus alias contrarius capitis doloribus, hepaticis, splenicis, neruorum uitio, febres habentibus, uertigini praeterquam purgationis gratia, grauedini, tussientibus, lippis. Ouillum utilissimum tenesmo, dysinteriae; nec non phthisicis hoc et mulieris saluberrimum qui dicerent fuerunt.

XXXIV. De generibus caseorum diximus, cum de uberibus singulisque membris animalium diceremus. Sextius eosdem effectus equino quos bubulo tradit; hunc uocant hippacen. Stomacho utiles qui non sunt salsi, id est recentes. Veteres aluom sistunt corpusque minuunt, stomacho in-utiliores; et in totum salsa minuunt corpus, alunt mollia. Caseus recens cum melle suggillata emendat, mollis aluom sistit, sedat tormina pastillis in uino austero decoctis rursusque in patina tostis cum melle. Saprum uocant qui cum sale et sorbis siccis e uino tritus potusque medetur coeliacis. Genitalium carbunculis caprinus tritus inpositus, item acidus. Cum oxymelite maculis in balineo inlitus oleo interlinitur.

XXXV. E lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui diuites a plebe discernat. Plurimum e bubulo - et inde nomen -, pinguissimum ex ouibus, fit et caprino; sed hieme calefacto lacte, aestate expresso tantum, crebro iactatu in longis uasis angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias praeligato. Additur paulum aquae, ut acescat. Quod est maxime coactum, in summo fluitat; id exemptum addito sale oxygala appellant. Relicuum decoquont in ollis; ibi quod supernatat, butyrum est, oleosum natura. Quo magis uirus resipit, hoc praestantius iudicatur. Pluribus conpositionibus miscetur inueteratum. Natura eius adstringere, mollire, replere, purgare.

XXXVI. Oxygala fit et alio modo, acido lacte addito in recens, quod uelint acescere, utilissimum stomacho. Effectus dicemus suis locis.

XXXVII. Proxima in communibus adipi laus est, sed maxime suillo, apud antiquos etiam religiosius. Certe nouae nuptae intrantes etiam nunc sollemne habent postes eo attingere. Inueteratur duobus modis, cum sale aut sincerus; tanto fit utilior. Axungiam Graeci etiam appellauere iam in uoluminibus suis, neque est occulta uirium causa, quoniam id animal herbarum radicibus uescitur; itaque etiam fimo innumeri usus. Quam ob rem non de alia loquemur [sue]. Multo efficacior e femina et quae non peperit, multo uero praestantior in apris esse dicitur usu axungiae ad emollienda, excalfacienda, discutienda purgandaque. Medicorum aliqui admixto anseris adipe taurorumque sebo et oesypo ad podagras uti iubent; si uero permaneat dolor, cum cera, myrto, resina, pice. Sincera axungia medetur ambustis uel niue, pernionibus autem cum nordei cinere et galla pari modo. Prodest et confricatis membris, itinerumque lassitudines et fatigationes leuat. Ad tussim ueterem recens decoquitur quadrantis pondere in uini cyathis tribus addito melle. Vetus etiam phthisis pilulis sumpta sanat, quae sine sale inueterata est. Omnino enim non nisi ad ea quae purganda sint aut quae non sint exulcerata, salsa recipitur. Quidam quadrantes axungiae et mulsi in uini cyathis ternis decocunt contra phthisis, quarto quoque die picem liquidam in ouo sumi iubent. Circumligatur et lateribus, pectori, scapulis eorum qui phthisim sentiunt, tantaque est uis ut genibus etiam adalligata redeat in os sapor propere eamque exspuere uideantur. E sue quae non pepererit, aptissime utuntur ad cutem mulieres; contra scabiem uero quiuis admixto iumentorum sebo pro parte tertia et pice pariterque subferuefactis. Sincera partus in abortum uergentes nutrit collyrii modo subdita. Cicatrices concolores facit cerussa admixta uel argenti spuma, et cum sulpure unguium scabritias emendat. Medetur et capillo fluenti et ulceribus in capite mulierum cum gallae parte quarta, et infumata pilis oculorum. Datur et phthisicis unciatim cum uini ueteris hemina decocta, donec tres unciae e toto restent; aliqui et mellis exiguum adiciunt. Panis inlinitur cum calce, item furunculis duritiaeque mammarum. Rupta et conuolsa et spasmata et luxata sanat, clauos et rimas callique uitia cum elleboro albo, parotidas admixta farina salsamentariae testae, quo genere proficit et ad strumas. Pruritus et papulas in balineo perunctis tollit, alioque etiamnum modo podagricis prodest mixto oleo uetere, contrito una sarcophago lapide et quinquefolio tuso in uino uel cum calce aut cum cinere. Facit et peculiare emplastrum LXXV denariis ponderi centum spumae argenteae mixtis, utilissime contra ulcerum inflammationes. Adipe uerrino et inungui putant utile, quaeque serpant inlinere cum resina. Antiqui axibus uehiculorum perunguendis maxime ad faciliorem circumactum rotarum utebantur, unde nomen; sic quoque utili medicina cum illa ferrugine rotarum ad sedis uitia uirilitatisque et per se. Axungiam et medici antiqui maxime probabant renibus detractam, exemptisque uenis aqua caelesti fricabant crebro decoquebantque fictili nouo saepius, tum demum adseruantes. Conuienit salsam magis mollire, excalefacere, discutere, utrioremque esse uino lotam. Masurius palmam lupino adipi dedisse antiquos tradidit, ideo nouas nuptas illo perunguere postes solitas, ne quid mali medicamenti inferretur.

XXXVIII. Quae ratio adipis, eadem in iis quae ruminant sebi est, aliis modis, non minoris potentiae. Perficitur omne exemptis uenis aqua marina uel salsa lotum, mox in pila tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donec odor omnis aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem reducitur. A renibus autem omne laudatissimum est. Si uero uetus reuocetur ad curam, liquefieri prius iubent, mox frigida aqua lauari saepius, dein liquefacere adfuso uino quam odoratissimo. Eodemque modo iterum ac saepius cocunt, donec uirus euanescat. Multi priuatim sic taurorum leonumque ac pantherarum et camelorum pinguia curari iubent. Vsus dicetur suis locis.

XXXIX. Communis et medullarum est. Omnes molliunt, explent, siccant, excalfaciunt. Laudatissima e ceruis, mox uitulina, dein hircina et caprina. Curantur ante autumnum, recentes lotae siccataeque in umbra, per cribrum dein liquatae per lintea exprimuntur ac reponuntur in fictili locis frigidis.

XL. Inter omnia autem communia animalium uel praestantissimum effectu fel est. Vis eius excalfacere, mordere, scindere, extrahere, discutere. Minorum animalium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medicamenta utilius existimatur. Taurino praecipua potentia, etiam in aere peluibusque aureo colore obducendis. Omne autem curatur recens, praeligato ore lino crasso, demissum in feruentem aquam semihora, mox siccatum sine sole atque in melle conditum. Damnatur equinum tantum inter uenena; ideo flamini sacrorum ecum tangere non licet, cum Romae publicis sacris ecus etiam immoletur.

XLI. Quin et sanguis eorum septicam uim habet, item equarum, praeterquam uirginum; erodit, emarginat ulcera. Taurinus quidem recens inter uenena est excepta Aegira: ibi enim sacerdos Terrae uaticinatura sanguinem tauri bibit prius quam in specus descendat. Tantum potest sympathia illa de qua loquimur ut aliquando religione aut loco fiat. Drusus tribunus plebei traditur caprinum bibisse, cum pallore et inuidia ueneni sibi dati insimulare Q. Caepionem inimicum uellet. Hircorum sanguini tanta uis est ut ferramentorum subtilitas non aliter acrius induretur, scabritia poliatur uehementius quam lima. Non igitur et sanguis animalium inter communia dici potest, et ideo suis quisque dicetur effectibus.

XLII. Digeremus enim in mala singula usus primumque contra serpentes. Exitio his esse ceruos nemo ignorat ut, si quae sunt, extractas cauernis mandentes. Nec uero ipsi spirantesque tantum aduersantur, sed membratim quoque. Fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur. Pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab eo metu somnos, coagulum ex aceto potum ab ictu; et si omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. Testes quoque eius inueterati uel genitale [eius] maris salutariter dantur in uino; item uenter, quem centipellionem uocant. Fugiunt et omnino dentem cerui habentes aut medulla perunctos seboue cerui aut uituli. Summis autem remediis praefertur hinnulei coagulum matris utero exsecti, ut indicauimus. Sanguine ceruino, si una urantur dracontion et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto adiciatur pyrethrum. Inuenio apud auctores Graecos animal ceruo minus et pilo demum simile, quod ophion uocaretur, Sardiniam tantum ferre solitam. Hoc interisse arbitror et ideo medicinas ex eo omitto. Apri quoque cerebrum contra eas laudatur cum sanguine, iocur etiam inueteratum cum ruta potum ex uino, item adips cum melle resinaque, simili modo uerrinum iocur et fellis dumtaxat fibra denariis IIII pondere uel cerebrum in uino potum. - Caprarum cornu uel pilis accensis fugari serpentes dicunt, cineremque e cornu potum uel inlitum contra ictus ualere, item lactis haustus cum uua taminia uel urinae cum aceto scillite, caseum caprinum cum origano inpositum uel sebum cum cera. Millia praeterea remediorum ex eo animali demonstrantur, sicut apparebit, quod equidem miror, cum febri negetur carere. Amplior potentia feris eiusdem generis, quod numerosissimum esse diximus, alia uero et hircis. Democritus etiamnum effectus auget eius qui singularis natus sit. Fimo quoque caprarum in aceto decocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in uino; atque in totum difficilius sese recolligentes a serpentium ictu in caprilibus optime conualescunt. Qui efficacius uolunt mederi, occisae caprae aluom dissectam cum fimo intus reperto inligant statim. Alii carnem recentem haedorum cum pilo suffiunt eodemque nidore fugant serpentes. Vtuntur et pelle eorum recente, ad plagas et carne et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto contraque scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri leporis coagulo perunctos. A scorpione percussis fimum caprae efficacius aceto decoctum auxiliatur, lardum iusque decocti potum et iis qui buprestim hauserint. Quin etiam si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, transire malum protinus tradunt, uenenataque omnia accenso pulmone eius fugere. Et fimo uituli suffiri percussos a scorpione prodest.

XLIII. Canis rabiosi morsu facta uolnera circumcidunt ad uiuas usque partes quidam, carnemque uituli admouent et ius ex eodem carnis decoctae dant potui aut axungiam cum calce tusam, hirci iocur, quo inposito ne temptari quidem aquae metu adfirmant. Laudant et caprae fimum ex uino inlitum, melis et cuculi et hirundinis decoctum et potum. Ad reliquos bestiarum morsus caprinum caseum siccum cum origano inponunt et bibi iubent, ad hominis morsus carnem bubulam coctam, efficacius uituli, si non ante quintum diem soluant.

XLIV. Veneficiis rostrum lupi resistere inueteratum aiunt, ob idque uillarum portis praefigunt. Hoc idem praestare et pellis e ceruice solida manica existimatur, quippe tanta uis est animalis praeter ea quae retulimus, ut uestigia eius calcata equis adferant torporem.

XLV. Iis qui argentum uiuom biberint, lardum remedio est. - Asinino lacte poto uenena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum potum sit aut uiscum aut cicuta aut lepus marinus aut opocarpat‹h›um aut cerussa aut dorycnium et si coagulum alicui nocuerit, nam id quoque uenenum est in prima lactis coagulatione. Multos et alios usus eius dicemus, sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo postea tepefacto; nullum enim celerius euanescit. Ossa quoque asini confracta et decocta contra leporis marini uenenum dantur. Omnia eadem onagris efficaciora. De equiferis non scripserunt Graeci, quoniam terrae illae non gignebant,uerum tamen fortiora omnia eadem quam in equis intellegi debent. Lacte equino uenena leporis marini et toxica expugnantur. Nec uros aut bisontes habuerunt Graeci in experimentis, quamquam boue fero refertis Indiae siluis; pro portione tamen eadem efficaciora omnia ex his credi par est. Sic quoque lacte bubulo cuncta uenena expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum inpactum sit aut si cantharides datae; omnia uomitione egeri, sic et caprino iure cantharidas. Contra ea uero quae exulceratione enecant, sebum uitulinum uel bubulum auxiliatur. Nam contra sanguisugas potas butyrum remedio est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prodest contra uenena, nam si oleum non sit, uicem eius repraesentat. Multipedae morsus cum melle sanat. Omasi quoque iure poto uenena supra dicta expugnari putant, priuatim uero aconita et cicutas itemque uitulino sebo. - Caprinus caseus recens iis qui uiscum biberint, lac uero contra cantharidas remedio est, contra ephemeri potum cum taminia uua. Sanguis caprinus decoctus cum medulla contra toxica uenena sumitur, haedinus contra reliqua, coagulum haedi contra uiscum et chamaeleonem album sanguinemque taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto, contra pastinacam uero et omnium marinorum ictus uel morsus coagulum leporis uel haedi uel agni drachmae pondere ex uino. Leporis coagulum et contra uenena additur antidotis. Papilio quoque lucernarum luminibus aduolans inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est iocur caprinum, sicut fel ueneficiis ex mustella rustica factis. Hinc deinde praeuertemur ad genera morborum.

XLVI. Capilli defluuia ursinus adips admixto ladano et adianto continet alopeciasque emendat et raritatem superciliorum cum fungis lucernarum ac fuligine quae est in rostris earum, porriginem cum uino. Prodest ad hanc et cornus ceruini cinis e uino utque non taedia animalium capillis increscant, item fel caprinum cum creta Cimolia et aceto sic, uti paulum capiti inarescant, item fel scrofinum, urina tauri. Si uero uetus sit, furfures etiam adiecto sulpure emendat. Cinere genitalis asini spissari capillum putant et a canitie uindicari, si rasis inlinatur plumboque tritus cum oleo, densari et asinini pulli cum urina; admiscent nardum fastidii gratia. Alopecias felle taurino cum Aegyptio alumine tepefacto inlinunt. Vlcera capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis uetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen uitulinum fel, quo cum aceto calefacto et lendes tolluntur. Sebum uitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilissimum. Laudatur et uolpium adips, sed praecipue felium fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini cornus farina uel cinis, magisque hircini, addito nitro et tamaricis semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire continent ita fluentem capillum, sicuti carnis cinere ex oleo inlita supercilia nigrescunt. Lacte caprino lendes tolli tradunt, fimo cum melle alopecias expleri, item ungularum cinere cum pice. Fluentem capillum continet leporinus cinis cum oleo myrteo. Capitis dolorem sedat pota aqua quae relicta est e bouis aut asini potu, et, si credimus, uolpis masculae genitale circumligatum, cornus ceruini cinis inlitus ex aceto aut rosaceo aut ex irino.

XLVII. Oculorum epiphoras bubulo sebo cum oleo cocto inlinunt; ceruini cornus cinere scabritias ex eodem inunguont, mucrones autem ipsos efficaciores putant. Lupi excrementis circumlini suffusiones prodest, cinere eorum cum Attico melle inungui obscuritates, item felle ursino, epinyctidas adipe apruno cum rosaceo. Vngulae asininae cinis inunctus e suo lacte oculorum cicatrices et albugines tollit. Medulla bubula e dextro crure priore trita cum fuligine pilis et palpebrarum uitiis angulorumque occurrit - calliblephari modo fuligo in hoc usu temperatur, optime ellychnio papyraceo oleoque sesamino fuligine in nouom uas pinnis detersa -, efficacissime tamen euolsos ibi pilos coercet. Felle tauri cum oui albo collyria fiunt, aquaque dissoluta inungunt per quadriduum. Sebum uituli cum anseris adipe et ocimi suco genarum uitiis aptissimum est. Eiusdem medullae cum pari pondere cerae et olei uel rosacei addito ouo duritiae genarum inlinuntur. Caseo molli caprino inposito ex aqua calida epiphorae sedantur; si tumor sit, ex melle; utrumque sero calido fouendum. Sicca lippitudo lumbulis suum exustis atque contritis et inpositis tollitur. Capras negant lippire, quoniam quasdam herbas edint, item dorcadas; ob id fimum earum cera circumdatum noua luna deuorari iubent. Et quoniam noctu quoque aeque cernant, sanguine hircino lusciosos sanari putant, nyctalopas a Graecis dictos, caprae uero iocinere in uino austero decocto. Quidam inassati iocineris sanie inungunt aut felle caprae, carnesque uesci eas et, dum coquantur, oculos uaporari iis praecipiunt; id quoque referre arbitrantur ut rutili coloris fuerit. Volunt et suffiri oculos iocinere in ollis decocto, quidam inassato. Fel quidem caprinum pluribus modis adsumunt; cum melle contra caligines, cum ueratri candidi tertia parte contra glaucomata, cum uino contra cicatrices et albugines et caligines et pterygia et argema, ad palpebras uero euolso prius pilo cum suco oleris ita ut unctio inarescat, contra ruptas tuniculas cum lacte mulieris. Ad omnia inueteratum fel efficacius putant. Nec abdicant fimum ex melle inlitum epiphoris, contraque dolores medullam, item pulmonem leporis, et ad caligines fel cum passo aut melle. Lupino quoque adipe uel medulla suum fricari oculos contra lippitudines praecipiunt. Nam uolpinam linguam habentes in armilla lippituros negant.

XLVIII. Aurium dolori et uitiis medentur urina apri in uitreo seruata, fel apri uel suis uel bubulum cum oleo citreo et rosaceo aequis portionibus, praecipue uero taurinum cum porri suco tepidum uel cum melle, si suppurent, contraque odorem grauem per se, tepefactum in malicorio. Rupta in ea parte cum lacte mulierum efficaciter sanat. Quidam et in grauitate aures sic perluendas putant, alii cum senecta serpentium et aceto includunt lana collutas ante calida aqua, aut, si maior sit grauitas, uerrinum fel cum murra et ruta in malicorio excalfactum infundunt, lardum quoque pingue; item fimum asini recens cum rosaceo instillatur, omnia tepefacta. Vtilior equi spuma uel equini fimi recentis cinis cum rosaceo, butyrum recens, sebum bubulum cum adipe anserino, urina caprae uel tauri aut fullonia uetus, calfacta et uapore per lagoenae collum subeunte. - Admiscent aceti tertiam partem et aliquid murrae, uituli qui nondum herbam gustauerit fimum, mixto felle eiusdem et cute quam relinquont angues, excalfactis prius auribus; lana autem medicamina ea includuntur. Prodest et sebum uituli cum anseris adipe et ocimi suco, eiusdem medulla admixto cumino trito infusa, uirus uerrinum e scrofa exceptum priusquam terram attingat, contra dolores; auribus fractis glutinum e naturis uitulorum factum et in aqua liquatum; aliis uitiis adips uolpium, item fel caprinum cum rosaceo tepido aut porri suco aut, si rupta sint aliqua ibi, e lacte mulieris; si grauitas audiendi, fel bubulum cum urina caprae uel hirci, uel si pus sit. In quocumque autem usu putant efficaciora haec in cornu caprino per dies uiginti infumata. Laudant et coagulum leporis tertia parte denariorum dimidiaque sacopenii in Amineo uino. Parotidas ursinus adips conprimit pari pondere cerae et taurini sebi. Addunt quidam hypocisthidem et per se butyrum inlitum, si prius foueantur feni Graeci decocti suco, efficacius cum strychno. Prosunt et uolpium testes et taurinus sanguis aridus tritus, urina caprae calefacta instillata auribus, fimum eiusdem cum axungia inlitum.

XLIX. Dentes mobiles confirmat ceruini cornus cinis doloresque eorum mitigat, siue infricentur siue colluantur. Quidam efficaciorem ad omnes eosdem usus crudi cornus farinam arbitrantur; dentifricia utroque modo fiunt. Magnum remedium est et in luporum capitis cinere. Certum est in excrementis eorum plerumque inueniri ossa; haec adalligata eundem effectum habent, item leporina coagula per aurem infusa contra dolores. Et capitis eorum cinis dentifricium est, adiectoque nardo mulcet graueolentiam oris. Aliqui murinorum capitum cinerem miscuisse malunt. Reperitur in latere leporis os acui simile; hoc scarifare dentes in dolore suadent. Talus bubulus accensus eos qui labent cum dolore, admotus confirmat; eiusdem cinis cum murra dentifricium est. Ossa quoque ex ungulis suum combusta eundem usum praebent, item ossa ex acetabulis pernarum, circa quae coxendices uertuntur. Isdem sanari demissis in fauces iumentorum uerminationes notum est, sed et combustis dentes confirmari, asinino quoque lacte percussu uexatos aut dentium eiusdem cinere, item lichene equi cum oleo infuso per aurem. Est autem hoc non hippomanes, quod alioqui noxium omitto, sed in equorum genibus ac super ungulas. Praeterea in corde equorum inuenitur os dentibus caninis maximis simile; hoc scarifari dolorem aut exempto dente mortui equi maxillis ad numerum eius qui doleat, demonstrant. Equarum uirus a coitu in ellychniis accensum Anaxilaus prodidit equinorum capitum uisus repraesentare monstrifice, similiter ex asinis. Nam hippomanes tantas in ueneficio uires habet, ut adfusum aeris mixturae in effigiem equae Olympiae admotos mares equos ad rabiem coitus agat. Medetur dentibus et fabrile glutinum in aqua decoctum, inlitum et mox paulo detractum ita ut confestim conluantur uino in quo decocti sint cortices mali Punici dulcis. Efficax habetur et caprino lacte collui dentes uel felle taurino. Talorum caprae recentium cinis dentifricio placet et omnium fere uillaticarum quadripedum, ne saepius eadem dicantur.

L. Cutem in facie erugari et tenerescere candore [custodito] lacte asinino putant, notumque est quasdam cottidie septies genas custodito numero fouere. Poppaea hoc Neronis principis instituit, balinearum quoque solia sic temperans, ob hoc asinarum gregibus eam comitantibus. Impetus pituitae in facie butyro inlito tolluntur, efficacius cum cerussa, sincero uero ea uitia, quae serpunt, superinposita farina hordeacia, ulcera in facie membrana e partu bouis madida. Friuolum uideatur, non tamen omittendum propter desideria mulierum, talum candidi iuuenci XL diebus noctibusque, donec resoluatur in liquorem, decoctum et inlitum linteolo candorem cutisque erugationem praestare. Fimo taurino malas rubescere aiunt, non ut crocodileam inlini melius sit; foueri frigida et ante et postea iubent. Testas et quae decolorem faciunt cutem fimum uituli cum oleo et cummi manu subactum emendat; ulcera oris ac rimas sebum uituli uel bouis cum adipe anserino et ocimi suco. Est et alia mixtura sebo uituli cum medulla cerui et albae spinae foliis una tritis. Idem praestat et medulla cum resina, uel si uaccina sit, et ius e carne uaccina. Lichenas oris praestantissime uincit glutinum factum e genitalibus uitulorum, liquatum aceto cum sulpure uiuo, ramo ficulneo permixtum, ita ut bis die recens inlinatur, item lepras ex melle et aceto decoctum, quas et iocur hirci calidum inlitum tollit, sicut elephantiasin fel caprinum; etiamnum lepras ac furfures tauri fel addito nitro, urina asini circa Canis ortum; maculas in facie fel utriusque per sese aqua infractum euitatisque solibus ac uentis post detractam cutem. Similis effectus et in taurino uitulinoue felle cum semine cunilae, cinere e cornu ceruino, si Canicula exoriente conburatur. Asinino sebo cicatricibus, a lichene leprisque maxime, color redditur. Hirci fel et lentigines tollit admixto caseo cum uiuo sulpure spongeaque cinere, ut sit mellis crassitudo. Aliqui inueterato felle maluere uti, mixtis calidis furfuribus pondere oboli unius quattuorque mellis, prius defricatis maculis. Efficax eiusdem et sebum cum melanthio et sulpure et iride, labrorum fissuris cum anserino adipe ac medulla ceruina resinaque et calce. - Inuenio apud auctores iis qui lentigines habeant negari magices sacrificiorum usus. -

LI. Lacte bubulo aut caprino tonsillae et arteriae exulceratae iuuantur. Gargarizatur tepidum, ut est usus, expressum aut calefactum. Caprinum utilius cum malua decoctum et sale exiguo. Linguae exulcerationi et arteriarum prodest ius omasi gargarizatum, tonsillis autem priuatim renes uolpium aridi cum melle triti inlitique, anginae fel taurinum uel caprinum cum melle, iocur melis ex aqua. Oris grauitatem ulceraque butyrum emendat. Spinam aliudue quid faucibus adhaerens felis extrinsecus fimo perfricatis aut reddi aut delabi tradunt. Strumas discutit fel aprunum uel bubulum tepidum inlitum - nam coagulum leporis e uino in linteolo exulceratis dumtaxat inponitur -, discutit et ungulae asini uel equi cinis ex oleo uel aqua inlitus et urina calefacta et bouis ungulae cinis ex aqua, fimum quoque feruens ex aceto, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes uolpini. Prodest et sapo, Galliarum hoc inuentum rutilandis capillis. Fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino, duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud Germanos maiore in usu uiris quam feminis.

LII. Ceruicum dolores butyro aut adipe ursino perfricentur, rigores bubulo sebo, quod et strumis prodest cum oleo. Dolorem inflexibilem - opisthotonum uocant - leuat urina caprae auribus infusa aut fimum cum bulbis inlitum; ungues contusos fel cuiuscumque animalis circumligatum; pterygia digitorum fel tauri aridum aqua calida dissolutum. Quidam adiciunt sulpur et alumen pari pondere omnium.

LIII. Tussim iocur lupi ex uino tepido sanat, ursinum fel admixto melle aut ex cornus bubuli summis partibus cinis uel saliua equi triduo pota - equom mori tradunt -, pulmo ceruinus cum gula sua arefactus in fumo, dein tusus ex melle cottidiano ecligmate; efficacior ad id subulo ceruorum generis. Sanguinem exspuentes ceruini cornus cinis, coagulum leporis tertia parte denarii cum terra Samia et uino myrteo potum sanat; eiusdem fimi cinis in uino uesperi potus nocturnas tussis, pili quoque leporis suffiti extrahunt pulmonibus difficiles exscreationes. Purulentas autem exulcerationes pectoris pulmonisque et a pulmone graueolentiam halitus butyrum efficacissime iuuat cum pari modo mellis Attici decoctum, donec rufescat, et matutinis sumptum ad mensuram linguae; quidam pro melle laricis resinam addere maluere. Si sanguis reiciatur, efficacem tradunt bubulum sanguinem modice et cum aceto sumptum. Nam de taurino credere temerarium est; sed glutinum taurinum tribus obolis cum calida aqua bibitur in uetere sanguinis exscreatione.

LIV. Stomachum exulceratum lactis asinini potus reficit, item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto et uino cocta; rheumatismos cornus ceruini cinis; sanguinis exscreationes haedinus sanguis recens ad cyathos ternos cum aceto acri pari modo feruens potus, coagulum tertia parte ex aceto potum.

LV. Iocineris dolores lupi iocur aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini partibus duabus ac nucibus tribus ex melle tritum et in cibo sumptum, sanguis hircinus cibo aptatus. Suspiriosis ante omnia efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asinini tepidi, bubuli decocti ita ut serum ex eo bibatur, addito in tres heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua, dein melle diluti. Iocur quoque uolpinum aut pulmo in uino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi.

LVI. Lumborum dolores et quaecumque alia molliri opus sit ursino adipe perfricari conuenit, cinerem apruni aut suilli fimi inueterati aspergi potioni uini. Adferunt et Magi sua commenta: primum omnium rabiem hircorum, si mulceatur barba, mitigari, eadem praecisa non abire eos in alienum gregem. Huic admiscent fimum caprinum et subdito linteolo uncto caua manu, quantum pati possit, feruens sustineri iubent ita ut si laeua pars doleat, haec medicina in dextera manu fiat aut e contrario; fimum quoque ad eum usum acus aereae punctu tolli iubent. Modus est curationis donec uapor ad lumbos peruenisse sentiatur; postea manum porro tuso inlinunt, item lumbos ipso fimo cum melle. Suadent in eo dolore et testes leporis deuorare. Ischiadicis fimum bubulum inponunt calfactum in foliis cinere feruenti, in renium dolore leporis renes crudos deuorari iubent aut certe coctos ita ne dente contingantur. Ventris quidem dolore temptari negant talum leporis habentes.

LVII. Lienem sedat fel apri uel suis potum uel ceruini cornus cinis in aceto, efficacissime tamen inueteratus lien asini, ita ut in triduo sentiatur utilitas. Asinini pulli fimum quod primum edidit - poleam uocant -, Syri dant in aceto mulso. Datur et equi lingua inueterata ex uino praesentaneo medicamento, ut didicisse se ex barbaris Caecilius Bion tradidit, et lien bubulus simili modo, recens autem assus uel elixus in cibo. In uesica quoque bouis alii capita XX tusa cum aceti sextario imponuntur ad lienis dolores. Eadem ex causa emi lienem uituli quanti indicatus sit iubent Magi nulla pretii cunctatione, quoniam hoc quoque religiose pertineat, diuisumque per longitudinem adnecti tunicae utrimque et induentem pati decidere ad pedes, dein collectum arefacere in umbra. Cum hoc fiat, simul residere lienem aegri uitiatum liberarique eum morbo dicitur. Prodest et pulmo uolpium cinere siccatus atque in aqua potus, item haedorum lien impositus.

LVIII. Aluom sistit cerui sanguis, item cornus cinis, iocur aprunum ex uino potum citra salem recensque, item assum, uel suillum, hircinum decoctum ad quintas hemina in uino, coagulum leporis in uino ciceris magnitudine aut, si febris sit, ex aqua - aliqui et gallam adiciunt, alii per se leporis sanguine contenti sunt -, lac coctum, equini fimi cinis in aquae potu, taurini cornus ueteris e parte ima cinis inspersus potioni aquae, sanguis hircinus carbone decoctus, corium caprinum cum suo pilo decoctum suco epoto, coagulum equi et sanguis caprinus uel medulla uel iocur. - Aluom soluit fel lupi cum elaterio umbilico inlitum uel lactis equini potus, item caprini cum sale et melle, caprae fel cum cyclamini suco et aluminis momento - aliqui et nitrum et aquam adiecisse malunt -, fel tauri cum absinthio tritum ac subditum pastillo, butyrum largius sumptum. Coeliacis et dysintericis medetur iocur uaccinum, cornus ceruini cinis tribus digitis captus in potione aquae, coagulum leporis subactum in pane, si uero sanguinem detrahant, in polenta, apruni uel suilli uel leporini fimi cinis inspersus potioni tepidi uini. Vituli quoque ius uolgariter dari inter auxilia coeliacorum et dysintericorum tradunt. Lactis asinini potus utilior addito melle, nec minus efficax fimi cinis ex uino utrique uitio, item polea supra dicta, equi coagulum, quod aliqui hippacen appellant, etiam si sanguinem detrahant, uel fimi cinis dentiumque eiusdem tusorum farina; salutaris et bubuli lactis decocti potus. Dysintericis addi mellis exiguum praecipiunt et, si tormina sint, cornus ceruini cinerem aut fel taurinum cumino mixtum et cucurbitae carnes umbilico inponere. Caseus recens uaccinus inmittitur ad utrumque uitium, item butyrum heminis quattuor cum resinae terebinthinae sextante aut cum malua decocta aut cum rosaceo. Datur et sebum uitulinum aut bubulum, item medulla, et coquontur cum farinae ceraeque exiguo et oleo, ut sorberi possint, medulla et in pane subigitur -, lac caprinum ad dimidias partes decoctum; si sint et tormina, additur protropum. Torminibus satis esse remedii in leporis coagulo poto e uino tepido uel semel arbitrantur aliqui; cautiores et sanguine caprino cum farina hordeacea et resina uentrem inlinunt. Ad omnis epiphoras uentris inlini caseum mollem suadent, ueterem autem in farinam tritum coeliacis et dysintericis dari, cyatho casei in cyathis uini cibarii tribus. Sanguis caprinus decoctus cum medulla dysintericis, iocur assum caprae coeliacis subuenit, magisque etiam hirci, in uino austero decoctum potumque uel ex oleo myrteo umbilico inpositum. Quidam decoquont a tribus sextariis aquae ad heminam addita ruta. Vtuntur et liene asso caprae hirciue et sebo hirci in pane qui cinere coctus sit, caprae a renibus maxime, ut per se hauriatur protinusque modice frigida. Sorberi iubent aliqui et in aqua decoctum sebum admixta polenta et cumino et aneto acetoque. Inlinunt et uentrem coeliacis fimo cum melle decocto. Vtuntur ad utrumque uitium et coagulo haedi in uino myrtite fabae magnitudine poto et sanguine eiusdem in cibum formato, quem sanguiculum uocant. Infundunt dysintericis et glutinum taurinum aqua calida resolutum. Inflationes discutit uitulinum fimum in uino decoctum. - Intestinorum uitiis magnopere prodest coagulum ceruorum decoctum cum lente betaque atque ita in cibo sumptum, leporis pilorum cinis cum melle decoctus, lactis caprini potus decocti cum malua exiguo sale addito; si et coagulum addatur, maioribus emolumentis fiat. Eadem uis est et in sebo caprino in sorbitione aliqua, uti protinus hauriatur frigida aqua. Item feminum haedi cinis rupta intestina sarcire mire traditur, fimum leporis cum melle decoctum et cottidie fabae magnitudine sumptum ita ut deploratos sanauerint. Laudant et caprini capitis cum suis pilis discocti sucum.

LIX. Tenesmos, id est crebra et inanis uoluntas desurgendi, tollitur poto lacte asinino, item bubulo. Taeniarum genera pellit ceruini cornus cinis potus. Quae in excrementis lupi diximus inueniri ossa, si terram non attigerint, colo medentur adalligata bracchio. Polea quoque supra dicta magnopere prodest decocta in sapa, item suilli fimi farina addito cumino in aqua rutae decoctae, cornus ceruini teneri cinis cocleis Africanis cum testa sua tusis mixtus in uini potione.

LX. Vesicae calculorumque cruciatibus auxiliatur urina apri et ipsa uesica pro cibo sumpta, efficacius, si prius fumo maceretur utrumque. Vesicam elixam mandi oportet, et a muliere feminae suis. Inueniuntur in iocineribus eorum lapilli aut duritiae lapillis similes, candidae, sicut in uolgari sue, quibus contritis atque in uino potis pelli calculos aiunt. Ipsi apro tam grauis urina sua est, ut nisi egesta fugae non sufficiat ac uelut deuinctus opprimatur; exuri illa tradunt eos. Leporis renes inueterati in uino poti calculos pellunt. In pernae suum articulo os esse diximus, quod decoctum ius facit urinae utile. Asini renes inueterati tritique ex uino mero dati uesicae medentur. Calculos expellunt lichenes equini ex uino aut mulso poti diebus XL. Prodest et ungulae equinae cinis in uino aut aqua, item fimum caprarum in mulso, efficacius siluestrium, pili quoque caprini cinis; uerendorum carbunculis cerebrum apri uel suis sanguisque. Vitia uero quae in eadem parte serpunt iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno, cum charta et arrhenico sanat, fimi cinis, fel bubulum cum alumine Aegyptio ac murra ad crassitudinem mellis subactum, insuper beta ex uino cocta inposita, caro quoque; manantia uero ulcera sebum cum medulla uituli in uino decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, uel si serpant; fimum etiam prodesse cum melle dicunt aut cum aceto et per se butyrum. Testium tumor sebo uituli addito nitro cohibetur uel fimo eiusdem ex aceto decocto. Vrinae incontinentiam cohibet uesica apruna, si assa mandatur, ungularum apri uel suis cinis potioni inspersus, uesica feminae suis combusta ac pota, item haedi, uel pulmo, cerebrum leporis in uino, eiusdem testiculi tosti uel coagulum cum anserino adipe in polenta, renes asini in mero triti potique. Magi uerrini genitalis cinere poto ex uino dulci demonstrant urinam facere in canis cubili ac uerba adicere, ne ipse urinam faciat ut canis in suo cubili. Rursus ciet urinam uesica suis, si terram non attigerit, inposita pubi.

LXI. Sedis uitiis praeclare prodest fel ursinum cum adipe; quidam adiciunt spumam argenti ac tus. Prodest et butyrum cum adipe anserino ac rosaceo; modum ipsae res statuunt, ut sint inlitu faciles. Praeclare medetur et taurinum fel in linteolis concerptis rimasque perducit ad cicatricem. Inflationibus in ea parte sebum uituli, maxime ab inguinibus, cum ruta; ceteris uitiis medetur sanguis caprinus cum polenta, item fel caprinum condylomatis per se, item fel lupinum ex uino. Panos et apostemata in quacumque parte sanguis ursinus discutit, item taurinus aridus tritus. Praecipuum tamen remedium traditur in calculo onagri, quem dicitur, cum interficiatur, reddere urina liquidiorem initio, sed in terra spissantem se; hic adalligatus femini omnes impetus discutit omnique suppuratione liberat. Est autem rarus inuentu nec ex omni onagro, sed me celebrari remedio. Prodest et urina asini cum melanthio et ungulae equinae cinis cum oleo et aqua inlitus, sanguis equi, praecipue admissarii, sanguis bubulus, item fel. Caro quoque eosdem effectus habet calida inposita et ungulae cinis ex aqua aut melle, urina caprarum, hircorum quoque carnes in aqua decoctae aut fimum ex his cum melle decoctum, fel uerrinum, urina suum in lana inposita. Femina adteri adurique equitatu notum est; utilissimum est ad omnes inde causas spumam equi ex ore inguinibus inlinere. Inguina et ex ulcerum causa intumescunt. Remedio sunt equi saetae tres totidem nodis alligatae intra ulcus.

LXII. Podagris medetur ursinus adips taurinumque sebum, pari pondere et cerae. Addunt quidam hypocistidem et gallam. Alii hircinum praeferunt sebum cum fimo caprae et croco, sinapi, cum caulibus hederae tritis ac perdicio uel flore cucumeris siluestris. Item bouis fimum cum aceti faece magnificant et uituli qui nondum herbam gustauerit fimum, aut per se sanguinem tauri, uolpem decoctam uiuam donec ossa tantum restent, lupumue uiuom oleo cerati modo incoctum, sebum hircinum cum helxines parte aequa, sinapis tertia, fimi caprini cinerem cum axungia. Quin et ischiadicos uri sub pollicibus pedum eo fimo feruente utilissime tradunt, articulorumque uitiis fel ursinum utilissimum esse et pedes leporis adalligatos, podagras quidem mitigari pede leporis uiuenti absciso, si quis secum adsidue habeat. Perniones ursinus adips rimasque pedum omnis sarcit, efficacius alumine addito, sebum caprinum, dentium equi farina, aprunum uel suillum fel cum adipe, pulmo inpositus et si subtriti sint contusiue offensatione, si uero adusti frigore, leporini pili cinis; eiusdem pulmo contusis dissectus aut pulmonis cinis. Sole adusta sebo asinino aptissime curantur, item bubulo cum rosaceo. Clauos et rimas callique uitia fimum apri uel suis recens inlitum ac tertio die solutum sanat, talorum cinis, pulmo aprunus aut suillus aut ceruinus; attritus calciamentorum urina asini cum luto suo inlita; clauos sebum bubulum cum turis polline; perniones uero corium conbustum; melius, si ex uetere calciamento; iniurias e calceatu ex oleo corii caprini cinis. Varicum dolores sedat fimi uitulini cinis cum lilii bulbis decoctus addito melle modico, itemque omnia inflammata et suppurationes minantia. Eadem res et podagris prodest et articulariis morbis, e maribus praecipue uitulis; articulorum adtritis fel aprorum uel suum linteo calefacto inpositum, uituli qui nondum herbam gustauerit fimum, item caprinum cum melle in aceto decoctum. Vngues scabros sebum uituli emendat, item caprinum admixta sandaraca. Verrucas uero aufert fimi uitulini cinis ex aceto, asini urinae lutum.

LXIII. Comitiali morbo testes ursinos edisse prodest uel aprunos bibisse ex lacte equino aut ex aqua, item aprunam urinam ex aceto mulso, efficacius quae inaruerit in uesica sua. Dantur et suum testiculi inueterati tritique in suis lacte, praecedente uini abstinentia et sequente continuis ... diebus. Dantur et leporis sale custoditi pulmones cum turis tertia parte in uino albo per dies XXX, item coagula eiusdem; asini cerebrum ex aqua mulsa, infumatum prius in foliis, semuncia per dies VII, ungularum eius cinis coclearibus binis toto mense potus, item testes sale adseruati et inspersi potioni in asinarum maxime lacte uel ex aqua. Membrana partus earum, praecipue si marem pepererint, olefactata accedente morbo comitialium resistit. Sunt qui e mare nigroque cor edendum cum pane sub diu prima aut secunda luna praecipiant, alii carnem, aliqui sanguinem aceto dilutum per dies XL bibendum. Quidam urinam aquae ferrariae ex officinis miscent eademque potione et lymphatis medentur. Comitialibus datur et lactis equini potus, lichen equi in aceto mulso bibendus; dantur et carnes caprinae in rogo hominis tostae, ut uolunt Magi, sebum earum cum felle taurino pari pondere decoctum et in folliculo fellis reconditum ita ne terram attingat, potum uero ex aqua sublime. Morbum ipsum deprehendit caprini cornus uel ceruini usti nidor. Sideratis urina pulli asinini nardo admixto perunctione prodesse dicitur.

LXIV. Regio morbo cornus ceruini cinis, sanguis asini ex uino, item fimum asinini pulli, quod primum edidit a partu, datum fabae magnitudine e uino medetur intra diem tertium. Eadem et ex equino pullo similiterque uis est.

LXV. Fractis ossibus praesentaneus maxillarum apri cinis uel suis; item lardum elixum atque circumligatum mira celeritate solidat. Costis quidem fractis laudatur unice caprinum fimum ex uino uetere: aperit, extrahit, persanat.

LXVI. Febres arcet ceruorum caro, ut diximus; eas quidem quae certo dierum numero redeunt, oculus lupi dexter salsus adalligatusque, si credimus Magis. Est genus febrium quod amphemerinon uocant; hoc liberari tradunt, si quis e uena auris asini tres guttas sanguinis in duabus heminis aquae hauserit. Quartanis Magi excrementa felis cum digito bubonis adalligari iubent et, ne recidant, non remoueri septeno circumitu. Quis hoc, quaeso, inuenire potuit? Quae est ista mixtura? Cur digitus potissimum bubonis electus est? Modestiores iocur felis decrescente luna occisae inueteratum ale ex uino bibendum ante accessiones quartanae dixere. Idem Magi fimi bubuli cinere consperso puerorum urina inlidunt digitos pedum manuumque. Leporis cor adalligant, coagulum ante accessiones propinant. Datur et caseus caprinus recens cum melle diligenter sero expresso.

LXVII. Melancholicis fimum uituli in uino decoctum remedio est. - Lethargicos excitat asini lichen naribus inlitus ex aceto, caprini cornus nidor aut pilorum, iocur aprunum; itaque et ueternosis datur. Phthisicis medentur iocur lupi ex uino macro, suis feminae herbis pastae laridum, carnes asininae ex iure sumptae; hoc genere maxime in Achaia curant id malum. Fimi quoque aridi, sed pabulo uiridi pasto boue, fumum arundine haustum prodesse tradunt bubuliue cornus mucronem exustum duorum coclearium mensura addito melle pilulis deuoratis. Caprae sebo in pulte alicacia et phthisim et tussim sanari uel recenti cum mulso liquefacto, ita ut uncia in cyathum addatur rutaeque ramo permisceatur, non pauci tradunt. Rupicaprae sebi cyatho et lactis pari mensura deploratum phthisicum conualuisse certus auctor adfirmat. Sunt qui et suum fimi cinerem profuisse scripserint in passo et cerui pulmonem, maxime subulonis, siccatum fumo tritumque in uino.

LXVIII. Hydropicis auxiliatur urina e uesica apri paulatim data in potu, efficacius quae inaruerit cum uesica sua, fimi taurini maxime, sed et bubuli - de armentiuis loquor -, quod bolbiton uocant, cinis coclearium trium in mulsi hemina, bouis feminae in mulieribus, ex altero sexu in uiris, quod ueluti mysterium occultarunt Magi, fimum uituli masculi inlitum, fimi uitulini cinis cum semine staphylini aequa portione ex uino, sanguis caprinus cum medulla. Efficaciorem putant hirci, utique si lentisco pascantur.

LXIX. Igni sacro ursinus adips inlinitur, maxime qui est ad renes, uitulinum fimum recens uel bubulum, caseus caprinus siccus cum porro, ramenta pellis ceruinae delecta pumice ex aceto trita; rubori cum prurigine equi spuma aut ungulae cinis; eruptionibus pituitae asinini fimi cinis cum butyro; papulis nigris caprinus caseus siccus ex melle et aceto in balineis, oleo remoto; pusulis suilli fimi cinis aqua inlitus uel cornus ceruini cinis,

LXX. luxatis recens fimum aprunum uel suillum, item uitulinum, uerris spuma recens cum aceto, fimum caprinum cum melle, bubula caro inposita; ad tumores fimum suillum sub testo calefactum tritumque cum oleo. Duritias corporum omnes mollit optime adips e lupis inlitus. In iis quae rumpere opus sit, plurimum proficit fimum bubulum in cinere calefactum aut caprinum in uino uel aceto decoctum; in furunculis sebum bubulum cum sale aut, si dolores sint, cum oleo liquefactum sine sale, simili modo caprinum.

LXXI. In ambustis ursinus adips cum lilii radicibus, aprunum aut suillum fimum inueteratum, saetarum ex his e penicillis tectoriis cinis cum adipe tritus, tali bubuli cinis cum cera et medulla ceruina, fel tauri, fimum leporis et caprarum fimum. Sine cicatrice sanare dicitur glutinum. Praestantissimum fit ex auribus taurorum et genitalibus, nec quicquam efficacius prodest ambustis, sed adulteratur nihil aeque, quibusuis pellibus inueteratis calciamentisque etiam decoctis. Rhodiacum fidelissimum, eoque pictores et medici utuntur; id quoque quo candidius, eo probatius; nigrum et lignosum damnatur.

LXXII. Neruorum doloribus fimum caprinum decoctum in aceto cum melle utilissimum putant uel putrescente neruo. Spasmata et percussu uitiata fimo apruno curant uere collecto et arefacto; sic et quadrigas agentis tractos rotaue uolneratos et quoquo modo sanguine contuso, uel si recens inlinatur. Sunt qui incoxisse aceto utilius putent. Quin et in potu farinam eam ruptis conuolsisque, euersis, ex aceto salutarem promittunt. Reuerentiores cinerem eius ex aqua bibunt, feruntque et Neronem principem hac potione recreari solitum, cum sic quoque se trigario adprobare uellet. Proximam suillo fimo uim putant.

LXXIII. Sanguinem sistit coagulum ceruinum ex aceto, item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item e fimo asini cinis inlitus - efficacior uis e maribus aceto admixto et in lana ad omne profluuium inposito -, similiter ex equino, capitis et feminum aut fimi uitulorum cinis inlitus ex aceto, item caprini cornus uel fimi ex aceto. Hircini uero iocineris dissecti sanies efficacior, et cinis utriusque ex uino potus uel naribus ex aceto inlitus, hircini quoque utris, uinarii dumtaxat, cinis cum pari pondere resinae, quo genere sistitur sanguis et uolnus glutinatur. Haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum eius combustorum cinis similiter pollere traduntur.

LXXIV. Vlcera sanat in tibiis cruribusque ursinus adips admixta rubrica; quae uero serpunt, fel aprunum cum resina et cerussa, maxillarum apri uel suum cinis, fimum suum inlitum siccum, item caprinum ex aceto subferuefactum. Cetera purgantur et explentur butyro, cornus ceruini cinere uel medulla cerui, felle taurino cum Cyprino oleo aut irino. Fimum recens suum uel inueterati farina inlinuntur uolneribus ferro factis. Phagedaenis et fistulis inmittitur fel tauri cum suco porri aut lacte mulierum uel sanguis aridus cum cotyledone herba. Carcinomata curat coagulum leporis cum pari pondere capparis adspersum uino, gangraenas ursinum fel pinna inlitum, asini ungularum cinis ea quae serpunt ulcera inspersus. Sanguis equi adrodit carnes septica ui, item fimi equini inueterati fauilla; ea uero quae phagedaenas uocant in ulcerum genere, corii bubuli cinis cum melle. Caro uituli recentia uolnera non patitur intumescere, fimum bubulum cum melle. Fimi uitulini cinis sordida ulcera et quae cacoëthe uocant lacte mulieris sanat; recentes plagas ferro inlatas glutinum taurinum liquefactum, tertio die solutum. Caseus caprinus siccus ex aceto ac melle purgat ulcera; quae uero serpant, cohibet sebum cum cera, idem addita pice ac sulpure percurat. Similiter proficit ad caco‰the haedi feminum cinis e lacte mulieris, et aduersus carbunculos suis feminae cerebrum tostum inlitumque.

LXXV. Scabiem hominis asininae medullae maxime abolent et urina eiusdem cum suo luto inlita, butyrum etiam, quod in iumentis proficit cum resina calida, glutinum taurinum in aceto liquefactum addita calce, fel caprinum cum aluminis cinere; bouas fimum bubulum, unde et nomen traxere. Canum scabies sanatur bubulo sanguine recenti iterumque, cum inarescat, inlito et postero die abluto cinere lixiuo.

LXXVI. Spinae et similia corpori extrahuntur felis excrementis, item caprae ex uino, coagulo quocumque, sed maxime leporis, cum turis polline et oleo aut cum uisci pari pondere aut cum propoli. Cicatrices nigras sebum asininum reducit ad colorem, fel uituli extenuat calefactum. Medici adiciunt murram et mel et crocum aereaque pyxide condunt; aliqui et florem aeris admiscent.

LXXVII. Mulierum purgationes adiuuat fel tauri in lana sucida adpositum - Olympias Thebana addit oesypum et nitrum -, cornus ceruini cinis potus, item uolua laborantes inlitus quoque et fel taurinum cum opio adpositum obolis binis. Voluas et pilo ceruino suffire prodest. Tradunt ceruas, cum senserint se grauidas, lapillum deuorare, quem in excrementis repertum aut in uolua - nam et ibi inuenitur - custodire partus adalligatum. Inueniuntur et ossicula in corde et in uolua perquam utilia grauidis parturientibusque. Nam de pumice qui in uaccarum utero simili modo inuenitur, diximus in natura boum. Lupi adips inlitus uoluas mollit, dolores earum iocur, carnes uero lupi edisse parituris prodest aut si incipientibus parturire sit iuxta qui ederit, adeo ut etiam contra inlatas noxias ualeat. Eundem superuenire perniciosum est. Magnus et leporis usus mulieribus. Voluas adiuuat pulmo aridus potus, profluuia iocur cum Samia terra ex aqua potum, secundas coagulum - cauentur pridiana balinea -, inlitum quoque cum croco et porri suco; in uellere adpositum abortus mortuos expellit. Si uolua leporum in cibis sumatur, mares concipi putant; hoc et testiculis eorum et coagulo profici; conceptum leporis utero exemptum, iis quae parere desierint restibilem fecunditatem adferre. Sed conceptus leporis saniem et uiro Magi propinant, item uirgini nouem grana fimi, ut stent perpetuo mammae. Coagulum quoque ob id cum melle inlinunt, sanguinem ubi euolsos pilos renasci nolunt. Inflationi uoluae fimum aprunum suillumue cum oleo inlini prodest. Efficacius sistit farina aridi, ut aspergatur potioni, uel si grauidae aut puerperae torqueantur. Lacte suis poto cum mulso adiuuantur partus mulierum; per se uero potum deficientia ubera puerperarum replet. Eadem circumlita sanguine feminae suis minus crescunt. Si dolent, lactis asinini potu mulcentur, quod addito melle sumptum et purgationes earum adiuuat. Sanat et uoluarum exulcerationes eiusdem animalis sebum inueteratum et in uellere adpositum duritias uoluarum emollit. Per se uero recens uel inueteratum ex aqua inlitum psilotri uim optinet. Eiusdem animalis lien inueteratus ex aqua inlitus mammis abundantiam facit, uoluas suffitu corrigit. Vngulae asininae suffitio partum maturat, ut uel abortus euocetur, nec aliter adhibetur, quoniam uiuentem partum necat. Eiusdem animalis fimum si recens inponatur, profluuia sanguinis mire sedare dicitur, nec non et cinis eiusdem fimi, qui et uoluae prodest inpositus. Equi spuma inlita per dies XL, priusquam primum nascantur, pili restinguntur, item cornus ceruini decocto; melius, si recentia sint cornua. Lacte equino iuuantur uoluae collutae. Quod si mortuus partus sentiatur, lichen equae e dulci potus eicit, item ungula suffitu aut fimum aridum. Voluas procidentes butyrum infusum sistit. Induratam uoluam aperit fel bubulum rosaceo admixto, foris uellere cum resina terebinthina inposito. Aiunt et suffitu fimi e mare boue procidentes uoluas reprimi, partus adiuuari, conceptus uero lactis uaccini potu. Sterilitatem a partus uexatione fieri certum est. Hanc emendari Olympias Thebana adfirmat felle tauri et adipe serpentium et aerugine ac melle medicatis locis ante coitus. Vitulinum quoque fel in purgationibus sub coitu aspersum uoluae etiam duritias ueteres emollit et profluuium minuit umbilico peruncto atque in totum uoluae prodest. Modum statuunt fellis pondere denariorum, opii tertiam, admixto amygdalino oleo quantum satis esse appareat; haec in uellere inponunt. Masculi fel uituli cum mellis dimidio tritum seruatur ad uoluas. Carnem uituli si cum aristolochia inassatam edant circa conceptum, marem parituras promittunt. Medulla uituli in uino et aqua decocta cum sebo exulcerationibus uoluarum inposita prodest, item adeps uolpium excrementumque felium, hoc cum resina et rosaceo inpositum. Caprino cornu suffiri uoluam utilissimum putant. Siluestrium caprarum sanguis cum palma marina pilos detrahit; ceterarum uero fel callum uoluarum emollit inspersum et a purgatione conceptus facit. Sic quoque psilotri uis efficitur; euolsis pilis triduo seruatur inlitum. Profluuium quamuis inmensum urinae caprae potu sisti obstetrices promittunt et si fimum inlinatur. Membrana caprarum in qua partus editur, inueterata potuque sumpta in uino secundas pellit. Haedorum pilis suffiri uoluas utile putant et in profluuio sanguinis coagulum bibi aut cum hyoscyami semine inponi. E boue siluestri nigro si sanguine ricini lumbi perungantur mulieri, taedium ueneris fieri dicit Osthanes, item [amoris] potu hirci urinae admixto propter fastidium nardo.

LXXVIII. Infantibus nihil butyro utilius per se et cum melle, priuatim et in dentitione et ad gingiuas et ad oris ulcera. Dens lupi adalligatus infantium pauores prohibet dentiendique morbos, quod et pellis lupina praestat. Dentes quidem eorum maximi equis quoque adalligati infatigabilem cursum praestare dicuntur. Leporum coagulo ubere inlito sistitur infantium aluos. Iocur asini admixta modice panace instillatum in os a comitialibus morbis et aliis infantes tuetur; hoc XL diebus fieri praecipiunt. Et pellis asini iniecta inpauidos infantes facit. Dentes qui equis primum cadunt facilem dentitionem praestant, adalligati infantibus; efficacius, si terram non attigere. Lien bubulus in melle et datur et inlinitur ad lienis dolores; sedat ulcera manantia cum melle lien uituli, in uino decoctus tritusque et inlitus ulcuscula oris. Cerebrum caprae Magi per anulum aureum traiectum, priusquam lac detur, infantibus instillant contra comitiales ceterosque infantium morbos. Caprinum fimum inquietos infantes adalligatum panno cohibet, maxime puellas. Lacte caprino aut cerebro leporum perunctae gingiuae faciles dentitiones faciunt.

LXXIX. Somnos fieri lepore sumpto in cibis Cato arbitrabatur, uolgus et gratiam corpori in VIIII dies, friuolo quidem ioco, cui tamen aliqua debeat subesse causa in tanta persuasione. Magi felle caprae, sacrificatae dumtaxat, inlito oculis uel sub puluino posito somnum allici dicunt. Sudores inhibet cornus caprini cinis e myrteo oleo perunctis.

LXXX. Coitus stimulat fel aprunum inlitum, item medullae suum haustae, sebum asininum anseris masculi adipe admixto inlitum; item a coitu equi Vergilio quoque descriptum uirus et testiculi equini aridi, ut potioni interi possint, dexterue asini testis in uino potus portione uel adalligatus bracchiali; eiusdem a coitu spuma conlecta russeo panno et inclusa argento, ut Osthanes tradit. Salpe genitale id in oleum feruens mergi iubet septies eoque perungui pertinentes partes, Dalion cinerem ex eodem bibi uel tauri a coitu urinam, luto ipso inlini pubem. At e diuerso tauri fimo inlito cohibetur uirorum uenus. Ebrietatem arcet pulmo apri aut suis assus, ieiunis in cibo sumptus eo die, item haedinus.

LXXXI. Mira praeterea traduntur in isdem animalibus: uestigium equi excussum ungula, ut solet plerumque, si quis collectum reponat, singultus remedium esse recordantibus quonam loco id reposuerint; iocur luporum equinae ungulae simile esse; rumpi equos qui uestigia luporum sub equite sequantur; talis suum discordiae uim quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur e stabulis, facilius extrahi nec recurrere oues bouesque; hircorum carnes uirus non resipere, si panem hordeacium eo die quo interficiantur, ederint laserue dilutum biberint, nullas uero teredinem sentire luna decrescente induratas sale. Adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum celerius pinguescere reperiamus, animalium uero medicinas: si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex uino infundendum, boum autem morbis sebum, sulpur uiuom, alium siluestre, ouom in coctum trita in uino danda aut uolpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum morbis mederi, omnium uero quadripedum morbis capram solidam cum corio et ranam rubetam discoctas; gallinaceos non attingi a uolpibus qui iocur animalis eius aridum ederint, uel si pellicula ex eo collo induta galli inierint; similiter in felle mustelae; boues in Cypro contra tormina hominum excrementis sibi mederi; non supteri pedes boum si prius cornua ima pice liquida perunguantur; lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus infractis cultroque adacto paulatim sanguis circa fines agri spargatur atque ipse defodiatur in eo loco ex quo coeperit trahi; aut si uomerem, quo primus sulcus eo anno in agro ductus sit, excussum aratro focus Larum, quo familia conueniet, urat, lupum nulli animalium nociturum in eo agro quam diu id fiat. Hinc deinde praeuertemur ad animalia sui generis, quae aut placida non sunt aut fera.