PROHOEMIVM
I. Perfecto, Marcelle Vitori, operis tibi dicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, noua insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo quale iudicium hominum eimererer accessit. Adhuc enim uelut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu uidebamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
II. Cum uero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegauerit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intellegam nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.
III. Quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non inmerito probauerit sanctissimus censor, aut studia, ne fefellisse in iis uidear principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum?
IV. Quod si nemo miratur poetas maximos saepe fecisse ut non solum initiis operum suorum Musas inuocarent, sed prouecti quoque longius, cum ad aliquem grauiorem uenissent locum, repeterent uota et uelut noua precatione uterentur, V. mihi quoque profecto poterit ignosci si, quod initio quo primum hanc materiam inchoaui non feceram, nunc omnis in auxilium deos ipsumque in primis quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est inuocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac uolens adsit et me qualem esse credidit faciat.
VI. Cuius mihi religionis non haec sola ratio quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus ut maiora praeteritis ac magis ardua sint quae ingredior. Sequitur enim ut iudicialium causarum, quae sunt maxime uariae atque multiplices, ordo explicetur: quod prohoemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus siue contra dicta dissoluimus, quanta uis in perorando, seu reficienda breui repetitione rerum memoria est iudicis, siue adfectus, quod est longe potentissimum, commouendi.
VII. De quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt uelut onus totius corporis ueriti, et sic quoque compluris de una quaque earum libros ediderunt. Quas ego omnis ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus, et si uiribus deficiemur, animo tamen perseuerandum.
1
I. Quod principium Latine uel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci uidentur prohoemium nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis clare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt. II. Nam siue propterea quod oime cantus est et citharoedi pauca illa quae antequam legitimum certamen inchoent emerendi fauoris gratia canunt prohoemium cognominauerunt, oratores quoque ea quae prius quam causam exordiantur ad conciliandos sibi iudicum animos praelocuntur eadem appellatione signarunt, III. siue, quod oimon idem Graeci uiam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic uocare est institutum: certe prohoemium est quod apud iudicem dici prius quam causam cognouerit possit, uitioseque in scholis facimus quod exordio semper sic utimur quasi causam iudex iam nouerit. IV. Cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa uelut imago litis exponitur. Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest, primis quidem raro umquam, nisi forte apud eum cui res aliunde iam nota sit dicimus.
V. Causa principii nulla alia est quam ut auditorem quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior praeparemus. Id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si beniuolum attentum docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis ut procedere ultra possimus admittimur.
VI. Beniuolentiam aut a personis duci aut a causis accepimus. Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et aduersario et iudice: nam exordium duci nonnumquam etiam ab actore causae solet. VII. Quamquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si uir bonus creditur. Sic enim continget ut non studium aduocati uideatur adferre, sed paene testis fidem. Quare in primis existimetur uenisse ad agendum ductus officio uel cognationis uel amicitiae, maximeque, si fieri poterit, rei publicae aut alicuius certe non mediocris exempli. Quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse uideantur. VIII. Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, inparatos, inpares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prohoemia. IX. Est enim naturalis fauor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit quem iustitiae suae minime timet. Inde illa ueterum circa occultandam eloquentiam simulatio, multum ab hac nostrorum temporum iactatione diuersa. X. Vitandum etiam ne contumeliosi maligni superbi maledici in quemquam hominem ordinemue uideamur, praecipueque eorum qui laedi nisi aduersa iudicum uoluntate non possint. XI. Nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intellegi possit stultum erat monere, nisi fieret. Etiam partis aduersae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo ut ea suspecta sint iudici fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Vrbiniae heredibus Labienum aduersarii patronum inter argumenta causae malae posuit. XII. Negat haec prohoemia esse Cornelius Celsus quia sint extra litem: sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale ut iudices iis quos libentius audiunt etiam facilius credant. XIII. Ipsius autem litigatoris persona tractanda uarie est: nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. Nonnumquam contingit relatio meritorum, de quibus uerecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. Multum agit sexus aetas condicio, ut in feminis senibus pupillis, liberos parentis coniuges adlegantibus: XIV. nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio. Degustanda tamen haec prohoemio, non consumenda. Aduersarii uero persona prope isdem omnibus sed e contrario ductis inpugnari solet. Nam et potentes sequitur inuidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima. XV. Neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda ac minuenda ut expediet: hoc enim oratoris est, illa causae.
XVI. Iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis seueritatem, et similiter cetera. XVII. Mores quoque, si fieri potest, iudicis uelim nosse. Nam prout asperi lenes, iucundi graues, duri remissi erant, aut adsumere in causam naturas eorum qua competent aut mitigare qua repugnabunt oportebit. XVIII. Accidit autem interim hoc quoque, ut aut nobis inimicus aut aduersariis sit amicus qui iudicat: quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis in quam uideatur propensior. Est enim nonnumquam prauus hic ambitus, aduersus amicos aut pro iis quibuscum simultates gerant pronuntiandi, faciendique iniuste ne fecisse uideantur. XIX. Fuerunt etiam quidam suarum rerum iudices. Nam et in libris obseruationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae inuenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam dixi. Similis hic quoque superioribus ratio est: aduersarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis uerecundiam. XX. Praeterea detrahenda uel confirmanda opinio, si quam praecipue domo uidebitur iudex attulisse. Metus etiam nonnumquam est amouendus, ut Cicero pro Milone ne arma Pompei disposita contra se putarent laborauit, nonnumquam adhibendus, ut idem in Verrem facit. XXI. Sed adhibendi modus alter ille frequens et fauorabilis, ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur, alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcumque tutius (nam et mali inhibentur et boni gaudent), apud singulos uero numquam suaserim, nisi defecerint omnia. XXII. Quod si necessitas exiget, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut antequam pronuntiet reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.
XXIII. Si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii quae maxime fauorabilia uidebuntur decerpi oportebit. Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prohoemium conferantur. XXIV. Nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum: in quo uitii nihil erat, nisi in uniuersum id praeciperet, quod nec omnis actio patitur nec omnis causa desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quo modo ex quaestionibus ducemus sententias? Nimirum res erunt indicandae prius. Demus aliquas (nam id exiget ratio nonnumquam): etiamne potentissimas omnis, id est totam causam? Sic erit in prohoemio peracta narratio. XXV. Quid uero si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa? Non beniuolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed, non ante conciliato eius animo, nuda quaestionum committetur asperitas: quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prohoemio opus esset. XXVI. Aliqua ergo nonnumquam quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. Quae sint porro in causis fauorabilia enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controuersiae condicione et omnia colligi in tanta litium uarietate non possunt. XXVII. Vt autem haec inuenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. Miseratio quoque aliquando ex eadem uenit, siue quid passi sumus graue siue passuri. XXVIII. Neque enim sum in hac opinione qua quidam, ut eo distare prohoemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo uero liceat totos effundere adfectus, et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere: quae minus in exordiis sunt usitata. XXIX. Sed haec quae supra dixi non mouere tantum uerum ex diuerso amoliri quoque prohoemio opus est. Vt autem nostrum miserabilem si uincamur exitum, ita aduersariorum superbum si uicerint utile est credi.
XXX. Sed ex iis quoque quae non sunt personarum nec causarum uerum adiuncta personis et causis duci prohoemia solent. Personis adplicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam ciuitatesque et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest. XXXI. Ad causam extra pertinet tempus, unde principium pro Caelio, locus, unde pro Deiotaro, habitus, unde pro Milone, opinio, unde in Verrem, deinceps, ne omnia enumerentur, fama iudiciorum, exspectatio uulgi: nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent. XXXII. Adicit Theophrastus ab †oratione† principium, quale uidetur esse Demosthenis pro Ctesiphonte ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo quem accusator actione praescripserit.
XXXIII. Fiducia ipsa solet opinione adrogantiae laborare. Faciunt fauorem et illa paene communia, non tamen omittenda uel ideo ne occupentur: optare, abominari, rogare, sollicitum agere, quia plerumque attentum iudicem facit si res agi uidetur noua magna atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen si iudex allit sua uice aut rei publicae commouetur: cuius animus spe metu admonitione precibus, uanitate denique, si id profuturum credemus, agitandus est. XXXIV. Sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. Docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio, sed et illud, si breuiter et dilucide summam rei de qua cognoscere debeat indicarimus (quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt): XXXV. nam is eius rei modus est ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quo modo quidque sit actum sed de quibus dicturus sit orator ostendat. Nec uideo quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. Cluentio. XXXVI. "Animaduerti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partes: quarum altera mihi niti et magno opere confidere uidebatur inuidia iam inueterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem ueneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta". Id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est. XXXVII. Nec me quamquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem uelim: non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa qualis ea sit non intellegi, uerum quia istud non neglegentia iudicis contingit, sed errore. XXXVIII. Dixit enim aduersarius et fortasse persuasit: nobis opus est eius diuersa opinione, quae mutari non potest nisi illum fecerimus ad ea quae dicemus docilem et intentum. Quid ergo est? Inminuenda quaedam et eleuanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis quam aduersario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero. XXXIX. Quid enim agebat aliud ironia illa quam ut Caesar minus se in rem tamquam non nouam intenderet? Quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor uideretur?
XL. Verum ex iis quae proposuimus aliud in alio genere causae desiderari palam est. Genera porro causarum plurimi quinque fecerunt: honestum, humile, dubium uel anceps, admirabile, obscurum, id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον: quibus recte uidetur adici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiciunt. XLI. Admirabile autem uocant quod est praeter opinionem hominum constitutum. In ancipiti maxime beniuolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. Nam honestum quidem ad conciliationem satis per se ualet: in admirabili et turpi remediis opus est. XLII. Et eo quidam exordium in duas diuidunt partis, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta beniuolentiae et attentionis postulatio: quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio subrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, uel quia res sit improba uel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur uel inuidiosa consistentis ex diuerso patroni aut patris uel miserabili senis caeci infantis. XLIII. Et quidem quibus aduersus haec modis sit medendum uerbosius tradunt, materiasque ipsi sibi fingunt et ad morem actionum prosecuntur: sed hae, cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus,nisi generaliter comprenduntur in infinitum sunt extrahendae. XLIV. Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. Illud in uniuersum praeceperim, ut ab iis quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus: si causa laborabimus, persona subueniat, si persona, causa; si nihil quod nos adiuuet erit, quaeramus quid aduersarium laedat; nam ut optabile est plus fauoris mereri, sic proximum odii minus. XLV. In iis quae negari non poterunt elaborandum ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita uideantur. Ideoque agere aduocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine adrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest. XLVI. Nam se quoque moueri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat uera sentientis, quo magis credatur uel defendenti eadem uel neganti. Ideoque hoc primum intuemur, litigatoris an aduocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum ut sit idoneus suae rei quisque defensor. XLVII. Declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. Hi sunt enim qui mandari non possunt, nec eadem ui perfertur alieni animi qua sui motus. XLVIII. His etiam de causis insinuatione uidetur opus esse si aduersarii actio iudicum animos occupauit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et aduersas eludendo uitabimus, alterum spe breuitatis et iis quibus attentum fieri iudicem docuimus. XLIX. Et urbanitas opportuna reficit animos et undecumque petita iudicis uoluptas leuat taedium. Non inutilis etiam est ratio occupandi quae uidentur obstare, ut Cicero dicit scire se mirari quosdam quod is qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit. Deinde ostendit hanc ipsam esse sociorum defensionem: quod schema πρόλημψις dicitur. L. Id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.
Negant Apollodorum secuti tris esse de quibus supra diximus praeparandi iudicis partes, sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis ex quibus omnes controuersiae constant, personis factis dictis causis temporibus locis occasionibus ceteris. LI. Quas ueras esse fateor, sed in haec genera reccidere. Nam si iudicem beniuolum attentum docilem habeo, quid amplius debeam optare non reperio: cum metus ipse, qui maxime uidetur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab aduerso fauore deterreat.
LII. Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus quae sint in ratione prohoemii, sed dicendum etiam quo modo perfici facillime possint, hoc adicio, ut dicturus intueatur cui, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua uulgi fama dicendum sit: quid iudicem sentire credibile sit antequam incipimus: tum quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo ducet ut sciat quid primum dicendum sit. LIII. At nunc omne quo coeperunt prohoemium putant, et ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur quam quod aeque bene dici alibi non possit. LIV. Multum gratiae exordio est quod ab actione diuersae partis materiam trahit: hoc ipso quod non compositum domi sed ibi atque ex re natum et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit, adeo ut, etiam si reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque uideatur tota extemporalis oratio cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est. LV. Frequentissime uero prohoemium decebit et sententiarum et compositionis et uocis et uultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. Odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intellegat tacitus reuerentiam postulat. LVI. Nec minus diligenter ne suspecti simus ulla parte uitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia uidetur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi. LVII. Sed ipsum istud euitare summae artis; nam id sine dubio ab omnibus, et quidem optime, praeceptum est, uerum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis, maximeque capitalibus aut apud centumuiros, ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se nisi in dicendo etiam diligentia appareat credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari uolunt. Et est difficilis huius rei moderatio: LVIII. quae tamen ita temperari potest ut uideamur accurate, non callide dicere. Illud ex praeceptis ueteribus manet, ne quod insolens uerbum, ne audacius tralatum, ne aut ab obsoleta uetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur. LIX. Nondum enim recepti sumus et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam uerbi notari circumfuso nitore non patitur. LX. Nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prohoemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque inlaboratae similis nec uerbis uultuque nimia promittens; dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, anepiphantos actio melius saepe subrepit. Sed haec prout formari animum iudicum expediet.
LXI. Turbari memoria uel continuandi uerba facultate destitui nusquam turpius, cum uitiosum prohoemium possit uideri cicatricosa facies: et pessimus certe gubernator qui nauem dum portu egreditur impegit. LXII. Modus autem principii pro causa; nam breue simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. Ridendi uero qui uelut legem prohoemiis omnibus dederunt ut intra quattuor sensus terminarentur. Nec minus euitanda est inmodica eius longitudo, ne in caput excreuisse uideatur et quo praeparare debet fatiget. LXIII. Sermonem a persona iudicis auersum (ἀποστροφή dicitur) quidam in totum a prohoemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. Nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos adloquamur potissimum quos conciliare nobis studemus. LXIV. Interim tamen et est prohoemio necessarius sensus aliquis et hic acrior fit atque uehementior ad personam derectus alterius. Quod si accidat, quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae uires? LXV. Neque enim istud scriptores artium quia non liceat sed quia non putent utile uetant. Ita, si uincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam uetamur. LXVI. Et Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prohoemio conuertit, et M. Tullius cum pro aliis quibusdam ad quos ei uisum est, tum pro Ligario ad Tuberonem: LXVII. nam erat multo futura languidior si esset aliter figurata, quod facilius cognoscet si quis totam illam partem uehementissimam cuius haec forma est: "habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum" et cetera conuertat ad iudicem: tum enim uere auersa uideatur oratio et languescat uis omnis, dicentibus nobis: "habet igitur Tubero quod est accusatori maxime optandum"; illo enim modo pressit atque institit, hoc tantum indicasset. LXVIII. Quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaueris, accidet. Quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus: "grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli": sicut Cicero fecerat in Catilinam: "quo usque tandem abutere"? LXIX. Ac ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio uero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio, ut modo ostendi, partitione. LXX. Non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum uicerit ratio: quo modo et similitudine, dum breui, et tralatione atque aliis tropis, quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent, utemur interim, nisi cui diuina illa pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
LXXI. Alia exordiorum uitia uerius tradiderunt. Quod in pluris causas accommodari potest, uulgare dicitur: id minus fauorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non euitatum; quo et aduersarius uti potest, commune appellatur: quod aduersarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile: quod causae non cohaeret, separatum: quod aliunde trahitur, tralatum: praeterea quod longum, quod contra praecepta est: quorum pleraque non principii modo sunt uitia sed totius orationis.
LXXII. Haec de prohoemio, quotiens erit eius usus. Non semper autem est; - nam et superuacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex aut si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. Aliquando tamen uti nec si uelimus eo licet, cum iudex occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere. LXXIII. Contraque est interim prohoemii uis etiam non exordio; nam iudices et in narratione nonnumquam et in argumentis ut attendant et ut faueant rogamus, quo Prodicus uelut dormitantes eos excitari putabat, quale est: LXXIV. "tum C. Varenus, qui a familia Anchariana occisus est - hoc quaeso, iudices, diligenter attendite." Vtique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut "audite nunc reliqua" et "transeo nunc illuc". LXXV. Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prohoemii uice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena cum se Seruio excusat. Verum id frequentius est quam ut exemplis confirmandum sit.
LXXVI. Quotiens autem prohoemio fuerimus usi, tum siue ad expositionem transibimus siue protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse cui commodissime iungi initium sequentium poterit. LXXVII. Illa uero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius uelut praestigiae plausum petat, ut Ouidius lasciuire in Metamorphosesin solet; quem tamen excusare necessitas potest, res diuersissimas in speciem unius corporis colligentem: LXXVIII. oratori uero quid est necesse surripere hanc transgressionem, et iudicem fauere qui ut ordini rerum animum intendat etiam commonendus est? Peribit enim prima pars expositionis si iudex narrari nondum sciet. LXXIX. Quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. Si uero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus iudex erit, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: "paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis." Haec fere sunt mihi de exordio comperta.
2
I. Maxime naturale est, et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec quae supra dicta sunt iudice res de qua pronuntiaturus est indicetur: ea est narratio. II. In qua sciens transcurram subtiles nimium diuisiones quorundam plura eius genera facientium. Non enim solam uolunt esse illam negotii de quo apud iudices quaeritur expositionem, sed personae, ut: "M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus"; loci, ut: "oppidum est in Hellesponto, Lampsacum, iudices"; temporis, ut:
"uere nouo, gelidus canis cum montibus umor
liquitur";
causarum, quibus historici frequentissime utuntur cum exponunt unde bellum seditio pestilentia. III. Praeter haec alias perfectas, alias inperfectas uocant: quod quis ignorat? Adiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari uaticinantibus potest: nam ὑποτύπωσις non est habenda narratio. Sed nos potioribus uacemus. IV. Plerique semper narrandum putauerunt: quod falsum esse pluribus coarguitur. Sunt enim ante omnia quaedam tam breues causae ut propositionem potius habeant quam narrationem. V. Id accidit aliquando utrique parti, cum uel nulla expositio est, uel de re constat de iure quaeritur, ut apud centumuiros: "filius an frater debeat esse intestatae heres", "pubertas annis an habitu corporis aestimetur": aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. VI. Accidit aliquando alteri, et saepius ab actore, uel quia satis est proponere uel quia sic magis expedit. Satis est dixisse: "certam creditam pecuniam peto ex stipulatione", "legatum peto ex testamento". Diuersae partis expositio est cur ea non debeantur. VII. Et satis est actori et magis expedit sic indicare: "dico ab Horatio sororem suam interfectam". Namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro aduersario magis est. VIII. Reus contra tunc narrationem subtrahet cum id quod obicitur neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet. Vt in eo qui, cum pecuniam priuatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est confessio uerecundior est quam expositio: "non negamus pecuniam de templo esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum priuata fuerit, non sacra: uos autem de hoc cognoscitis, an sacrilegium sit admissum".
IX. Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio qui non existimant esse narrationem cum reus quod obicitur tantum negat: in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnis ambitus ac repetundarum. X. Non enim putat esse narrationem nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem: atqui ille et negauit peruenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit. XI. Ego autem magnos alioqui secutus auctores duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram in rerum ad causam pertinentium expositione. XII. "Non occidi hominem": nulla narratio est; conuenit: sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis, de ante acta uita, de causis propter quas innocens in periculum deducatur, aliis quibus incredibile id quod obicitur fiat. XIII. Neque enim accusator tantum hoc dicit "occidisti", sed quibus id probet narrat: ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi, dicens inuentum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Vlixes respondet, non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum: deinde subiungit quo modo in eam solitudinem uenerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e uulnere extraxerit. XIV. His subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore: "fuisti in eo loco in quo tuus inimicus occisus est": "non fui"; dicendum enim ubi fuerit. Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt quo plura crimina: in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est, interdum singulis, interdum uniuersis. XV. An reus ambitus male narrabit quos parentes habuerit, quem ad modum ipse uixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? Aut qui repetundarum insimulabitur, non et ante actam uitam et quibus de causis [per] prouinciam uniuersam uel accusatorem aut testem offenderit non inutiliter exponet? XVI. Quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: "A. Cluentius Habitus". Nihil enim hic de ueneficio sed de causis quibus ei mater inimica sit dicit. XVII. Illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes, uel exempli gratia, ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri optulerat, exceptum esse a se uenabulo confessus esset, in crucem sustulit: XVIII. uel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: "nam ut uentum Alexandream est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est seruandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset": uel augendi, ut describitur iter Verris. XIX. Ficta interim narratio introduci.solet, uel ad concitandos iudices, ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem, uel ad resoluendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios, interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina: "in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur". Quae omnia eo pertinent ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum non narrare quod negat.
XX. Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, superuacuam esse narrationem rei quam iudex nouerit: quod sic intellegi uolo, si non modo factum quid sit sciet, sed ita factum etiam ut nobis expedit opinabitur. XXI. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed aliquanto magis ut consentiat. Quare etiam si non erit docendus sed aliquo modo adficiendus narrabimus, cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne grauetur. XXII. Interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim ut rei quae ex aduerso proponatur iniquitatem omnes etiam circumstantes intellegant. In quo genere plurimis figuris erit uarianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut "meministi" et "fortasse superuacuum fuerit hic commorari", "sed quid ego diutius cum tu optime noris?", "illud quale sit tu scias", et his similia. XXIII. Alioqui, si apud iudicem cui nota causa est narratio semper uidetur superuacua, potest uideri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
XXIV. Alterum est de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prohoemio subicienda: quod qui opinantur non possunt uideri nulla ratione ducti. Nam cum prohoemium idcirco comparatum sit ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior docilior intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus uidetur. XXV. Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum, nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima quam pro Milone scriptam reliquit male distulisse narrationem uidetur tribus praepositis quaestionibus, aut profuisset exponere quo modo insidias Miloni fecisset Clodius si reum qui a se hominem occisum fateretur defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis cluserat, tamquam aduersus ei timeretur. XXVI. Ergo hae quoque quaestiones uim prohoemii optinebant, cum omnes iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narrauit quam obiecta diluit. Quod fiet utiliter quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis uelut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cauendi quam ictum inferendi cura est. XXVII. Erunt quaedam causae, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio est faciles ad diluendum, sed multis ante actae uitae flagitiis et grauibus oneratae, quae prius amouenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii cuius propria quaestio est audiat. Vt si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conuiciis luxuriae petulantiae inpudicitiae ueneficii, in quibus solis omnis Ciceronis uersatur oratio: tum deinde narret de bonis Pallae totamque de ui explicet causam, quae est ipsius actione defensa? XXVIII. Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur (quae themata dicimus) praeter quae nihil est diluendum, ideoque narratio prohoemio semper subiungitur. Inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare uideantur. XXIX. Nam cum pro petitore dicunt, et expositione tamquam priores agant uti solent et contradictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum exerceat? Cuius rationis ignari ex more cui adsuerunt nihil in foro putant esse mutandum. XXX. Sed in scholasticis quoque nonnumquam euenit ut pro narratione sit propositio. Nam quid exponet quae zelotypum malae tractationis accusat aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit, cum totum crimen uno uerbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur? Sed haec hactenus.
XXXI. Nunc quae sit narrandi ratio subiungam. Narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, uel, ut Apollodorus finit, oratio docens auditorem quid in controuersia sit. Eam plerique scriptores maximeque qui sunt ab Isocrate uolunt esse lucidam breuem ueri similem. Neque enim refert an pro lucida perspicuam, pro ueri simili probabilem credibilemue dicamus. XXXII. Eadem nobis placet diuisio, quamquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit, praeceptum breuitatis inridens tamquam necesse sit longam esse aut breuem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breuiter utique nec dilucide semper sit utile exponere. XXXIII. Quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam. Narratio est aut tota pro nobis aut tota pro aduersariis aut mixta ex utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus, per quas efficitur quo facilius iudex intellegat meminerit credat. XXXIV. Nec quisquam reprehensione dignum putet quod proposuerim eam quae sit tota pro nobis debere esse ueri similem cum uera sit. Sunt enim plurima uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter ueri similia. Quare non minus laborandum est ut iudex quae uere dicimus quam quae fingimus credat. XXXV. Sunt quidem hae quas supra retuli uirtutes aliarum quoque partium; nam et per totam actionem uitanda est obscuritas, et modus ubique custodiendus, et credibilia esse oportet omnia quae dicuntur. Maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt quae prima iudicem docet: in qua si acciderit ut aut non intellegat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.
XXXVI. Erit autem narratio aperta ac dilucida si fuerit primum exposita uerbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus personis temporibus locis causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat. XXXVII. Quae quidem uirtus neglegitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae uel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium, nec sibi diserti uidentur nisi omnia tumultu et uociferatione concusserint: rem indicare sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim quod tamquam facile contemnunt nescias praestare minus uelint an possint. XXXVIII. Neque enim aliud in eloquentia cuncta experti difficilius reperient quam id quod se dicturos fuisse omnes putant postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed uera: tum autem optime dicit orator cum uidetur uera dicere. XXXIX. At nunc uelut campum nacti expositionis hic potissimum et uocem flectunt et ceruicem reponunt et bracchium in latus iactant totoque et rerum et uerborum et compositionis genere lasciuiunt: deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intellegitur. Verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprendendo praua mereamur.
XL. Breuis erit narratio ante omnia si inde coeperimus rem exponere unde ad iudicem pertinet, deinde si nihil extra causam dixerimus, tum etiam si reciderimus omnia quibus sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati detrahatur; solet enim quaedam esse partium breuitas, XLI. quae longam tamen efficit summam. "In portum ueni, nauem prospexi, quanti ueheret interrogaui, de pretio conuenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, soluimus oram, profecti sumus". Nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere: "e portu nauigaui"; et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti quo reliqua intelleguntur. XLII. Quare, cum dicere liceat: "est mihi filius iuuenis", omnia illa superuacua: "cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educaui, in adulescentiam perduxi". Ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud breuem putauerunt, quod illa superuacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare. XLIII. Nos autem breuitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione uitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo: sunt enim haec uitia non tantum breuitatis gratia refugienda. XLIV. Non minus autem cauenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse: nam superuacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. XLV. Quare uitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso uirtutis optinet locum) breuitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transuolat, nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit, ut fortasse ubique, in narratione tamen praecipue media haec tenenda sit uia dicendi: "quantum opus est et quantum satis est". XLVI. Quantum opus est autem non ita solum accipi uolo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse breuitas, alioqui sit indocta; nam et fallit uoluptas, et minus longa quae delectant uidentur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium. XLVII. Neque mihi umquam tanta fuerit cura breuitatis ut non ea quae credibilem faciunt expositionem inseri uelim. Simplex enim et undique praecisa non tam narratio uocari potest quam confessio. Sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes. Quibus extrema, ut praecepi, prohoemii parte ad intentionem praeparandus est iudex, deinde curandum ut omni arte uel ex spatio eius detrahamus aliquid uel ex taedio. XLVIII. Vt minus longa sit efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum quae differemus: "quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quem ad modum disposuerit insidias, probationis loco dicam." XLIX. Quaedam uero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: "moritur Fulcinius; multa enim quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam". Et partitio taedium leuat: "dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea"; L. ita tres potius modicae narrationes uidebuntur quam una longa. Interim expediet expositionem breui interfatione distinguere: "audistis quae ante acta sunt: accipite nunc quae insecuntur". Reficietur enim iudex priorum fine et se uelut ad nouum rursus initium praeparabit. LI. Si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio, quod Cicero etiam in breui narratione fecit: "adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli suspicionem", et cetera.
LII. Credibilis autem erit narratio ante omnia si prius consuluerimus nostrum animum ne quid naturae dicamus aduersum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus, sed de quibus quaeritur, si personas conuenientes iis quae facta credi uolemus constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, uel his contraria si defendemus: praeterea loca, tempora, et similia. LIII. Est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in mimis. Aliqua enim naturaliter secuntur et cohaerent, ut si bene priora narraueris iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet. LIV. Ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, uerum sic ut narrationem esse meminerimus, non probationem. Nonnumquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus quod proposuerimus, sed simplici et breui, ut in ueneficiis: sanus bibit, statim concidit, liuor ac tumor confestim est insecutus. LV. Hoc faciunt et illae praeparationes, cum reus dicitur robustus armatus ‹paratus› contra infirmos inermis securos. Omnia denique quae probatione tractaturi sumus, personam causam locum tempus instrumentum occasionem, narratione delibabimus. LVI. Aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur uix esse credibile, sed uerum, et hoc maius habendum scelus: nescire nos quo modo factum sit aut quare, mirari, sed probaturos. LVII. Optimae uero praeparationes erunt quae latuerint. Vt a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia per quae Miloni Clodius, non Clodio Milo insidiatus esse uideatur, plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: "Milo autem, cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum uenit, calceos et uestimenta mutauit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est." LVIII. Quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse uidetur Milo! Quod non solum rebus ipsis uir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed uerbis etiam uulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est: quae si aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent. LIX. Frigida uidentur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est quo modo iudicem fefellerit, quod uix a lectore deprenditur. Haec sunt quae credibilem faciant expositionem. LX. Nam id quidem, ne qua contraria aut repugnantia in narratione dicamus? si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiam si quidam scriptores artium hoc quoque tamquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
LXI. His tribus narrandi uirtutibus adiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν uocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis priuatis de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?), neque semper est utilis, ut uel proximo exemplo Miloniano patet. LXII. Et meminerimus multas esse causas in quibus confitendum excusandum summittendum sit quod exponimus: quibus omnibus aliena est illa magnificentiae uirtus. Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter inuidiose grauiter dulciter urbane: quae cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et uelut dedita.
LXIII. Illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est uirtus quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo uult esse uerum etiam iucundam expositionem. Sunt qui adiciant his euidentiam, quae ἐνάργεια Graece uocatur. LXIV. Neque ego quemquam deceperim ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. Nam praeterquam planam et breuem et credibilem uult esse euidentem, moratam, cum dignitate. Sed in oratione morata debent esse omnia, cum dignitate quae poterunt: euidentia in narratione, quantum ego intellego, est quidem magna uirtus, cum quid ueri non dicendum sed quodammodo etiam ostendendum est, sed subici perspicuitati potest. Quam quidam etiam contrariam interim putauerunt, quia in quibusdam causis obscuranda ueritas esset. Quod est ridiculum; LXV. nam qui obscurare uult narrat falsa pro ueris, et in iis quae narrat debet laborare ut uideantur quam euidentissima.
LVI. Sed quatenus etiam forte quadam peruenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur in quibus res contra nos erit: quo loco nonnulli praetereundam narrationem putauerunt. Et sane nihil est facilius nisi prorsus totam causam omnino non agere. Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? Nisi forte tam hebes futurus est iudex ut secundum id pronuntiet quod sciet narrare te noluisse. LXVII. Neque infitias eo in narratione ut aliqua neganda, aliqua adicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda: sed tacenda quae tacere oportebit et liberum erit. Quod fit nonnumquam breuitatis quoque gratia, quale illud est: "respondit quae ei uisum est". LXVIII. Distinguamus igitur genera causarum. Namque in iis in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiam si erunt contra nos themata confiteri nobis licebit: "pecuniam de templo sustulit, sed priuatam, ideoque sacrilegus non est"; "uirginem rapuit, non tamen optio patri dabitur"; "ingenuum stuprauit et stupratus se suspendit: LXIX. non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constituta est, dabit". Verum in his quoque confessionibus est aliquid quo inuidia quam expositio aduersarii fecit detrahi possit, cum etiam serui nostri de peccatis suis mollius loquantur. LXX. Quaedam enim quasi non †narrantes† mitigabimus: "Non quidem, ut aduersarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captauit eius rei tempus, sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, uictus est. Sed quid refert? Peccauit et fur est: nihil attinet id defendere cuius poenam non recusamus". LXXI. Interim quasi damnemus ipsi: "Vis te dicam uino inpulsum, errore lapsum, nocte deceptum? Vera sunt ista fortasse: tu tamen ingenuum stuprasti, solue decem milia." Nonnumquam propositione praemuniri potest causa, deinde exponi. LXXII. Contraria sunt omnia tribus filiis qui in mortem patris coniurarant; sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente: cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt. LXXIII. Si tamen pater, qui diuisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: "Quod contra legem sufficit, parricidium obicitur iuuenibus quorum pater uiuit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei narrare quid necesse est cum ad legem nihil pertineat? Sed si confessionem culpae meae exigitis, ego fui pater durus, et patrimonii quod iam melius ab his administrari poterat tenax custos", LXXIV. deinde subiciat stimulatos ab iis quorum indulgentiores parentes erant semper tamen eum habuisse animum qui sit euentu deprensus, ut occidere patrem non possent; neque enim iure iurando opus fuisse si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte nisi quod se quisque eximi uoluerit: omnia haec qualiacumque placidioribus animis accipientur illa breui primae propositionis defensione mollita.
LXXV. At cum quaeritur an factum sit uel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quo modo tamen euitare expositionem salua causae ratione possumus? Narrauit accusator, neque ita ut quae essent acta tantum indicaret, sed adiecit inuidiam, rem uerbis exasperauit: accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit. LXXVI. Exspectat naturaliter iudex quid narretur a nobis. Si nihil exponimus, illa esse quae aduersarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. Quid ergo? Eadem exponemus? Si de qualitate agetur, cuius tum demum quaestio est cum de re constat, eadem, sed non eodem modo: alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo. LXXVII. Verbis eleuare quaedam licebit: luxuria liberalitatis, auaritia parsimoniae, neglegentia simplicitatis nomine lenietur, uultu denique uoce habitu uel fauoris aliquid uel miserationis merebor: solet nonnumquam mouere lacrimas ipsa confessio. Atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri quae non narrauerint necne? LXXVIII. Nam si neque defenderint neque narrauerint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id quod confirmaturi sumus oportet. Cur ergo non exponamus quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est? LXXIX. Aut quid inter probationem et narrationem interest nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? Videamus ergo num expositio haec longior demum esse debeat et paulo uerbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione); cui tamen plurimum conferet frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus: non posse uim rerum ostendi prima expositione: exspectent et opiniones suas differant et bene sperent. LXXX. Denique utique narrandum est quidquid aliter quam aduersarius exposuit narrari potest, aut etiam prohoemia sunt in his causis superuacua: quae quid magis agunt quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? Atqui constabit nusquam esse eorum maiorem usum quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.
LXXXI. Coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei de qua iudicium est quam eorum per quae res colligenda est expositionem habent. Quae cum accusator suspiciose narret, reus leuare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
LXXXII. At enim quaedam argumenta turba ualent,diducta leuiora sunt. Id quidem non eo pertinet ut quaeratur an narrandum, sed quo modo narrandum sit. Nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et diuidere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia? LXXXIII. Namque ne iis quidem accedo qui semper eo putant ordine quo quid actum sit esse narrandum, sed eo malo narrare quo expedit. Quod fieri plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis excidisse simulamus cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros relicum ordinem testamur quia sic futura sit causa lucidior: LXXXIV. interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt. Neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum: pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit uulnus, ita uel curandum protinus uel, si curatio differri potest, interim deligandum. LXXXV. Nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit, estque non concessum modo sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt; amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi. LXXXVI. Narrationem ideo ante probationes ponere est institutum ne iudex qua de re quaeratur ignoret. Cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? Me certe, quantacumque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis qui iudicabant, scio: et (quod non adroganter dixerim, quia sunt plurimi quibuscum egi qui me refellere possint si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur. LXXXVII. Neque ideo tamen non saepius id facere oportebit ut rerum ordinem sequamur. Quaedam uero etiam turpiter conuertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse, apertum testamentum, deinde signatum, in quibus si id quod posterius est dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.
LXXXVIII. Sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum quod instrumentis adiuuatur, ut P. Clodius fiducia testium qua nocte incestum Romae commiserat Interamnae se fuisse dicebat: alterum quod est tuendum dicentis ingenio. Id interim ad solam uerecundiam pertinet, unde etiam mihi uidetur dici color, interim ad quaestionem. LXXXIX. Sed utrumcumque erit, prima sit curarum ut id quod fingemus fieri possit, deinde ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat: si continget, etiam uerae alicui rei cohaereat, aut argumento quod sit in causa confirmetur; nam quae tota extra rem petita sunt mentiendi licentiam produnt. XC. Curandum praecipue, quod fingentibus frequenter excidit, ne qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt: praeterea ne iis quae uera esse constabit aduersa sint: in schola etiam ne color extra themata quaeratur. XCI. Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt: uerumque est illud quod uulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. XCII. Sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum: si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. Est tamen quibusdam scholasticis controuersiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogatur, libertas omnia enumerandi quae responderi potuissent. XCIII. Fingenda uero meminerimus ea quae non cadant in testem: sunt autem haec quae a nostro ducuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus, item quod a defunctis (nec hoc enim est qui neget) itemque ab eo cui idem expediet (is enim non negabit), ab aduersario quoque qua non est habiturus in negando fidem. XCIV. Somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseueratione et perseuerantia: XCV. ut ille parasitus qui ter abdicatum a diuite iuuenem et absolutum tamquam suum filium adserit, habebit quidem colorem quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse, et ideo a se parasiti personam esse susceptam quia in illa domo filium haberet, et ideo illum innocentem ter abdicatum quia filius abdicantis non esset; XCVI. nisi tamen in omnibus uerbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium diuitis et metum pro iuuene, quem periculose mansurum in illa domo in qua tam inuisus sit sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
XCVII. Euenit aliquando in scholasticis controuersiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in illa controuersia: XCVIII. "uxor marito dixit appellatam se de stupro a priuigno et sibi constitutum tempus et locum: eadem contra filius detulit de nouerca, edito tantum alio tempore ac loco: pater in eo quem uxor praedixerat filium inuenit, in eo quem filius uxorem: illam repudiauit: qua tacente filium abdicat". XCIX. Nihil dici potest pro iuuene quod non idem sit pro nouerca; ponentur tamen etiam communia, deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur. C. Ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant sed tantum defendenda sint, qualis est ille diues qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum: nam factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum optinebit.
CI. Quod si pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio cum ipsa causae condicione deliberandum est. Nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruentur. Itaque tunc diuidere optimum erit, et iis quae partem nostram adiuuabunt expositis et confirmatis aduersus reliqua uti remediis de quibus supra dictum est. CII. Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis uelut auxiliis nostris posita minus habeant uirium. Quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diuersa cur credibilia non sint adiciamus, quia nisi distinxerimus uerendum est ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
CIII. Illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne auertatur a iudice sermo, ne alienae personae uocem demus, ne argumentemur; adiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus: quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo numquam nisi ratio coegerit mutanda. CIV. Vt sit expositio perspicua et breuis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio: nec umquam debebit esse nisi breuis et talis ut ui quadam uideamur adfectus uelut recto itinere depulsi, CV. qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae: "O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus uim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum?" CVI. Sermo uero auersus a iudice et breuius indicat interim et coarguit magis: qua de re idem quod in prohoemio dixeram sentio, sicut de prosopopoeia quoque, qua tamen non Seruius modo Sulpicius utitur pro Aufidia: "somnone te languidum an graui lethargo putem pressum?", sed M. quoque Tullius circa nauarchos (nam ea quoque rei expositio est): "ut adeas, tantum dabis" et reliqua. CVII. Quid? pro Cluentio Staieni Bulbique conloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? Quae ne fecisse inobseruantia quadam uideatur, quamquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecipit ut habeat narratio suauitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, conloquia personarum, omnes adfectus. CVIII. Argumentabimur in narratione, ut dixi, numquam: argumentum ponemus aliquando, quod facit pro Ligario Cicero cum dicit sic eum prouinciae praefuisse ut ei pacem esse expediret. Inseremus expositioni et breuem cum res poscet defensionem et rationem factorum; neque enim narrandum est tamquam testi, CIX. sed tamquam patrono. Rei ordo per se talis est: "Q. Ligarius legatus C. Considio profectus". Quid ergo M. Tullius? "Q. enim" inquit "Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est"; CX. et alibi: "non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli". Et cum esset indicaturo satis "Q. Ligarius nullo se inplicari negotio passus est", adiecit "domum spectans, ad suos redire cupiens". Ita quod exponebat et ratione fecit credibile et adfectu quoque impleuit.
CXI. Quo magis miror eos qui non putant utendum in narratione adfectibus. Qui si hoc dicunt "non diu neque ut in epilogo", mecum sentiunt: effugiendae sunt enim morae. Ceterum cur ego iudicem nolim dum doceo etiam mouere? cur, CXII. quod in summa sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum uel ira uel miseratione. CXIII. An non M. Tullius circa uerbera ciuis Romani omnis breuissime mouit adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere uerberum, sed animi quoque commendatione? Summum enim uirum ostendit, qui cum uirgis caederetur non ingemuerit, non rogauerit, sed tantum ciuem se Romanum esse cum inuidia caedentis et fiducia iuris clamauerit. CXIV. Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit inuidia tum in supplicio ipso lacrimis impleuit, cum flentis non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris? Quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile? CXV. Serum est enim aduocare iis rebus adfectum in peroratione quas securus narraueris: adsueuit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit quibus commotus nouis non est; et difficile est mutare habitum animi semel constitutum.
CXVI. Ego uero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id quod sum dicturus exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et uenere exornandam puto. Sed plurimum refert quae sit natura eius rei quam exponimus. CXVII. In paruis ergo, quales sunt fere priuatae, sit ille pressus et uelut adplicitus rei cultus, in uerbis summa diligentia: quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut uult Zenon, "sensu tincta" esse debebunt: compositio dissimulata quidem, sed tamen quam iucundissima: CXVIII. figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate ueterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae uarietate taedium effugiant et mutationibus animum leuent, ne in eundem casum, similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. Caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac uenustate, iaceat necesse est. CXIX. Nec in ulla parte intentior est iudex, eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio quo modo etiam credit facilius quae audienti iucunda sunt, et uoluptate ad fidem ducitur. CXX. Vbi uero maior res erit, et atrocia inuidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus sed ut tamen uelut primis lineis designentur, ut plane qualis futura sit imago rei statim appareat. CXXI. Ne sententia quidem uelut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem breui interiectione, qualis est illa: "fecerunt serui Milonis quod suos quisque seruos in tali re facere uoluisset", interim paulo liberiore, qualis est illa: "nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium". CXXII. Quod cum sit factum iis quoque temporibus quibus omnis ad utilitatem potius quam ostentationem componebatur oratio et erant adhuc seueriora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit uoluptas? Cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam: interim aliquid indulgendum esse confiteor. CXXIII. Multum confert adiecta ueris credibilis rerum imago, quae uelut in rem praesentem perducere audientis uidetur, qualis est illa M. Caeli in Antonium descriptio: "namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transuersas incubare et reliquas circum iacere passim: CXXIV. quae tamen exanimatae terrore, hostium aduentu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem inuocabat, uehementius etiam nonnulla, feriebat: quarum cum omnium uocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat: neque dormire excitatus neque uigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur". Nihil his neque credibilius fingi neque uehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
CXXV. Ne illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas, quam mereri debemus ante omnia quidem uita, sed et ipso genere orationis: quod quo fuerit grauius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis. CXXVI. Effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex: nihil uideatur fictum, nihil sollicitum: omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. At hoc pati non possumus, CXXVII. et perire artem putamus nisi appareat, cum desinat ars esse si apparet. Pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam: ita quae circumstantibus ostentare uolumus, iudicibus prodimus.
CXXVIII. Est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta ut, quia narratio breuis esse debet, fusius et ornatius res posset exponi, quod fit uel inuidiae gratia uel miserationis. Id et raro faciendum iudico neque sic umquam ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. Ceterum qui uti epidiegesei uolet, narrationis loco rem stringat, et, contentus indicare quid facti sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
CXXIX. Initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque si nostra sit ornandam, si aliena infamandam statim. Hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur. CXXX. Sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est, ut: "A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis uirtute existimatione nobilitate princeps"; CXXXI. interim sine his ut: "Q. enim Ligarius cum esset"; frequenter uero et a re, sicut pro Tullio Cicero: "fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum", Demosthenes pro Ctesiphonte: τοῦ γὰρ Φωκικοῦ συστάντος πολέμου.
CXXXII. De fine narrationis cum iis contentio est qui perduci expositionem uolunt eo unde quaestio oritur: "his rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de ui hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret": deinde: "restituisse se dixit: sponsio facta est: hac de sponsione uobis iudicandum est". Id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
3
I. Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio; probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint fauorabiliter excurrere. II. Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum uenit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi qualis saepius desideratur narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi uoluptatibus oratio refrigescat. III. In quo uitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc tamquam semper expediat aut etiam necesse sit faciunt, eoque sumptas ex iis partibus quarum alius erat locus sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia [alia] alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. IV. Ego autem confiteor hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus uel uniuersis uel interim singulis opportune posse subiungi cum res postulat aut certe permittit, atque eo uel maxime inlustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per uim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit. V. Nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille uel quasi finis narrationis uel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnumquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam uelut erumpente protinus indignatione. VI. Quod tamen ita fieri oportebit si res dubitationem non habebit: alioqui prius est quod obicias uerum efficere quam magnum, quia criminum inuidia pro reo est priusquam probatur; difficillima est enim grauissimi cuiusque sceleris fides. VII. Item fieri non inutiliter potest ut, si merita in aduersarium aliqua exposueris, in ingratum inueharis, aut, si uarietatem criminum narratione demonstraueris, quantum ob ea periculum intentetur ostendas. VIII. Verum haec breuiter omnia; iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. Praeterea cauendum est ne ipsa expositio uanescat, auersis in aliud animis et inani mora fatigatis.
IX. Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit fauorabilis, si legem asperam tuebimur aut poenarias actiones inferemus. Est hic locus uelut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius Hic et uehementius fieri potest quia iudici nota iam causa est. X. His igitur uelut fomentis, si quid erit asperum,praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint; nihil enim facile persuadetur inuitis. XI. Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit adpositus: proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quaestionem perorationis uice fungitur.
XII. Hanc partem παρέκβασιν uocant Graeci, Latini egressum uel egressionem. Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam uarios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum uel etiam fabulosarum. XIII. Quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus, pro C. Cornelio popularis illa uirtutum Cn. Pompei commemoratio: in quam in ille diuinus orator, ueluti nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoauerat sermone deuertit actutum. XIV. Parekbasis est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis, extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non uideo cur hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio. XV. Nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes egressio est: indignatio, miseratio, inuidia, conuicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, similia his, quae non sunt in quaestione: omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus: atque ea quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de auaritia, de religione, de officiis; quae cum sunt argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent egredi non uidentur: XVI. sed plurima sunt quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione uel necessitate ducimus si quid nobis agentibus noui accidit, interpellatio, interuentus alicuius, tumultus. XVII. Vnde Ciceroni quoque in prohoemio, cum diceret pro Milone, degredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo longius exire qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi uelut commendationem adicit: at qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde deuertit.
4
I. Sunt qui narrationi propositionem subiungant tamquam partem iudicialis materiae: cui opinioni respondimus. Mihi autem propositio uidetur omnis confirmationis initium: quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnumquam etiam in singulis argumentis poni solet, maximeque in iis quae epicheiremata uocantur. II. Sed nunc de priore loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione uersetur, utique si narratio ibi finem habet ubi initium quaestio, adeo ut aliquando subiungatur expositioni quae solet in argumentis esse summa conectio: "haec si ut exposui gesta sunt, iudices, insidiator superatus est, ui uicta uis uel potius oppressa uirtute audacia est". III. Nonnumquam ualde est utilis, praecipue ubi res defendi non potest et de iure quaeritur, ut pro eo qui pecuniam priuatam de templo sustulit: "sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis", ut iudex intellegat id unum esse officii sui quaerere, an id quod obicitur sacrilegium sit. IV. Item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum, ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moueat. Mouet autem si protinus subtexantur aliqua quae prosint: "lex aperte scripta est, ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur: peregrinum te esse certum est: quin ascenderis murum non quaeritur: quid superest nisi ut te puniri oporteat?" Haec enim propositio confessionem aduersarii premit et quodam modo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem, sed adiuuat.
V. Sunt autem propositiones et simplices et duplices uel multiplices: quod accidit non uno modo. Nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est quod corrumperet iuuentutem et nouas superstitiones introduceret: et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obicitur Aeschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit. VI. Recusatio quoque pluris interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: "male petis: procuratorem enim tibi esse non licuit: sed neque illi cuius nomine litigas habere procuratorem; sed neque est heres eius a quo accepisse mutuam dicor; sed nec ipsi debui". VII. Multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. Hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones: si coniungantur, in partitionem cadunt.
VIII. Est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus: "caedis ago", "furtum obicio"; est ratione subiecta, ut: "maiestatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit". Praeter haec utimur propositione aut nostra, ut: "adulterium obicio", aut aduersarii, ut: "adulterii mecum agitur", aut communi, ut: "inter me et aduersarium quaestio est uter sit intestato propior". Nonnumquam diuersas quoque iungimus: "ego hoc dico, aduersarius hoc".
IX. Habet interim uim propositionis, etiamsi per se non est propositio, cum exposito rerum ordine subicimus: "de his cognoscitis", ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et uelut quodam tactu excitatus finem esse, narrationis et initium probationis intellegat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodam modo nouum audiendi sumat exordium.
5
I. Partitio est nostrarum aut aduersarii propositionum aut utrarumque ordine conlocata enumeratio. Hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex intentior ac docilior si scierit et de quo dicimus et de quo dicturi postea sumus. II. Rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnumquam et excidere soleant quae promisimus et si qua in partiendo praeterimus occurrere: quod quidem nemini accidet nisi qui plane uel nullo fuerit ingenio uel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit. III. Alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae partitionis? Sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium, uia dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem probauerim qui partitionem uetant ultra tris propositiones extendere: quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem, hoc tamen numero uelut lege non est alliganda, cum possit causa pluris desiderare. IV. Alia sunt magis propter quae partitione non semper sit utendum: primum quia pleraque gratiora sunt si inuenta subito nec domo allata sed inter dicendum ex re ipsa nata uideantur, unde illa non iniucunda schemata: "paene excidit mihi" et "fugerat me" et "recte admones"; propositis enim probationibus omnis in relicum gratia nouitatis praecerpitur. V. Interim uero etiam fallendus est iudex et uariis artibus subeundus ut aliud agi quam quod petimus putet. Nam est nonnumquam dura propositio, quam iudex si prouidit non aliter praeformidat quam qui ferrum medici prius quam curetur aspexit: at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conuersum intrarit oratio, efficiet quod promittenti non crederetur. VI. Interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio: adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa mouendum ualet. Cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partis secta diuisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre. VII. Quid quod interim quae per se leuia sunt et infirma, turba ualent, ideoque congerenda sunt potius, et uelut eruptione pugnandum? Quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio. VIII. Praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audiuit iudex cetera tamquam superuacua grauari solet. Itaque, si plura uel obicienda sunt uel diluenda, et utilis et iucunda partitio est, ut quo quaque de re dicturi sumus ordine appareat; at, si unum crimen uarie defendemus, superuacua. IX. Vt si ita partiamur: "dicam non talem esse hunc quem tueor reum ut in eo credibile uideri possit homicidium, dicam occidendi causam huic non fuisse, dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse": omnia quae ante id quod ultimum est exsequeris inania uideri necesse est. X. Festinat enim iudex ad id quod potentissimum est, et uelut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si uel occupatus uel in aliqua potestate uel etiam sic moribus compositus, cum conuicio efflagitat. XI. Itaque non defuerunt qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum neminem maioribus criminibus, grauioribus testibus in iudicium uocatum quam Oppianicum: deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus sit: postremo iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium: quia, si probari posset quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora. XII. Rursus nemo tam erit aut iniustus aut stultus quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum: "intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione uitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse uersatam". Nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero superuacuum.
XIII. De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: "si occidi, recte feci, sed non occidi"; quo enim pertinere prius si sequens firmum sit? Haec inuicem obstare et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte uerum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, [sit) solo utendum; at si quid in eo quod est fortius timebimus, XIV. utraque probatione nitemur. Alius enim alio moueri solet; et qui factum putabit, iustum credere potest, qui tamquam iusto non mouebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus uno telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunae locus. XV. Egregie uero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiam si id non fuisset, talem tamen ciuem cum summa uirtute interfectoris et gloria necari potuisse. XVI. Neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnauerim, quia quaedam, etiam si ipsa sunt dura, in id tamen ualent, ut ea molliant quae sequentur. Nec omnino sine ratione est quod uulgo dicitur: inicum petendum ut aecum feras. XVII. Quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. Recte enim Graeci praecipiunt non temptanda quae effici omnino non possint. Sed quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur; potest enim uideri qui tuto etiam confessurus fuit mentiendi causam in negando non habere.
XVIII. Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur iudici aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur. XIX. Frequenter autem accidit ut causa parum uerecunda iure tuta sit; de quo ne inuiti iudices audiant et aduersi, frequentius sunt admonendi secuturam defensionem probitatis ac dignitatis: exspectent paulum et agi ordine sinant. XX. Quaedam interim nos et inuitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem: nonnumquam quasi interpellemur ab iis subsistere: saepe auertenda ad ipsos oratio, hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur animo iudicis, et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit. XXI. Quae cum receperit, etiam uerecundiae defensioni facilior erit. Sic utraque res inuicem iuuabit eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione procliuior.
XXII. Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio est, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant quae dicuntur, rebus uelut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis, sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. XXIII. Nam et exhausti laboris nosse mensuram uoluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. Nihil enim longum uideri necesse est in quo quid ultimum sit certum est. XXIV. Nec inmerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen diuisionem in digitos diductam nonnumquam Cicero leuiter eludit. Nam est suus et in gestu modus et uitanda utique maxime concisa nimium et uelut articulosa partitio. XXV. Nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta: et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius diuisisse uideantur, et superuacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem contra quam partitio inuenta est.
XXVI. Et diuisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius quam id esse obscurum ipsum quod in eum solum adhibetur usum ne sint cetera obscura?), tum breuis nec ullo superuacuo onerata uerbo; non enim quid dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus. XXVII. Optinendum etiam ne quid in ea desit, ne quid supersit. Superest autem sic fere, cum aut in species partimur quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subicitur species, ut "dicam de uirtute iustitia continentia", cum iustitia atque continentia uirtutis sint species. XXVIII. Partitio prima est, quid sit de quo conueniat, quid de quo ambigatur. In eo quod conuenit, quid aduersarius fateatur, quid nos: in eo quo de ambigitur, [quae dicturi sumus] quae nostrae propositiones, quae partis aduersae. Turpissimum uero non eodem ordine exsequi quo quidque proposueris.