I
Pelopidas Thebanus, magis historicis quam uulgo notus. Cuius de uirtutibus dubito quem ad modum exponam, quod uereor, si res explicare incipiam, ne non uitam eius enarrare, sed historiam uidear scribere, si tantummodo summas attigero, ne rudibus Graecarum litterarum minus dilucide appareat, quantus fuerit ille uit. Itaque utrique rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum ignorantiae lectorum. Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum Olynthum duceret iterque per Thebas faceret, arcem oppidi, quae Cadmea nominatur, occupauit impulsu paucorum Thebanorum, qui aduersariae factioni quo facilius resisterent, Laconum rebus studebant, idque suo priuato, non publico fecit consilio. Quo facto eum Lacedaemonii ab exercitu remouerunt pecuniaque multarunt, neque eo magis arcem Thebanis reddiderunt, quod susceptis inimicitiis satius ducebant eos obsideri quam liberari. Nam post Peloponnesium bellum Athenasque deuictas cum Thebanis sibi rem esse existimabant et eos esse solos, qui aduersus resistere auderent. Hac mente amicis suis summas potestates dederant alteriusque factionis principes partim interfecerant, alios in exilium eiecerant: in quibus Pelopidas hic, de quo scribere exorsi sumus, pulsus patria carebat.
II
Hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur otium, sed ut quemque ex proximo locum fors obtulisset, eo patriam recuperare niterentur. Itaque cum tempus est uisum rei gerendae, communiter cum iis, qui Thebis idem sentiebant, diem delegerunt ad inimicos opprimendos ciuitatemque liberandam eum, quo maximi magistratus simul consuerant epulari. Magnae saepe res non ita magnis copiis sunt gestae, sed profecto numquam tam ab tenui initio tantae opes sunt profligatae. Nam duodecim adulescentuli coierunt ex iis, qui exilio erat multati, cum omnino non essent amplius centum, qui tanto se offerrent periculo. Qua paucitate percussa est Lacedaemoniorum potentia. Hi enim non magis aduersariorum factioni quam Spartanis eo tempore bellum intulerunt, qui principes erant totius Graeciae: quorum imperii maiestas, neque ita multo post, Leuctrica pugna ab hoc initio perculsa concidit. Illi igitur duodecim, quorum dux erat Pelopidas, cum Athenis interdiu exissent, ut uesperascente caelo Thebas possent peruenire, cum canibus uenaticis exierunt, retia ferentes, uestitu agresti, quo minore suspicione facerent iter. Qui cum tempore ipso, quo studuerant, peruenissent, domum Charonis deuerterunt, a quo et tempus et dies erat datus.
III
Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia quantae calamitati soleat esse. Nam magistratuum Thebanorum statim ad auris peruenit exules in urbem uenisse. Id illi uino epulisque dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint. Accessit etiam, quod magis aperiret eorum dementiam. Allata est enim epistula Athenis ab Archino uni ex his, Archiae, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum perscripta erant. Quae cum iam accubanti in conuiuio esset data, sicut erat signata, sub puluinum subiciens "in crastinum" inquit "differo res seueras". At illi omnes, cum iam nox processisset, uinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti. Quibus rebus confectis, uulgo ad arma libertatemque uocato, non solum qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim occiderunt, partim in exilium eiecerunt.
IV
Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas, quoad cum ciuibus dimicatum est, domi quietus fuit. Itaque haec liberatarum Thebarum propria laus est Pelopidae, ceterae fere communes cum Epaminonda. Namque Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostrauit Laconum. Omnibus praeterea periculis affuit sicut, Spartam cum oppugnauit, alterum tenuit cornu -, quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est profectus. Denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae.
V
Conflictatus autem est cum aduersa fortuna. Nam et initio, sicut ostendimus, exul patria caruit et, cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in uincla coniectus est. Hunc Epaminondas recuperauit, bello persequens Alexandrum. Post id factum numquam animo placari potuit in eum, a quo erat uiolatus. Itaque persuasit Thebanis, ut subsidio Thessaliae proficiscerentur tyrannosque eius expellerent. Cuius belli cum ei summa esset data eoque cum exercitu profectus esset, non dubitauit, simulac conspexit hostem, confligere. In quo proelio Alexandrum ut animaduertit, incensus ira equum in eum concitauit proculque digressus a suis coniectu telorum confossus concidit. Atque hoc secunda uictoria accidit: nam iam inclinatae erant tyrannorum copiae. Quo facto omnes Thessaliae ciuitates interfectum Pelopidam coronis aureis et statuis aeneis liberosque eius multo agro donarunt.