M. TVLLII CICERONIS - DE FINIBVS BONORVM ET MALORVM - LIBER II

I

Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam uobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probaui. Quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? Eorum erat iste mos, qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conuentu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis uellet audire. Audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros esset. Sed et illum, quem nominaui, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos uidemus a Socrate. Is enim percontando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae ii respondissent, si quid uideretur, diceret. Qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas eum reuocauit instituitque ut ii, qui se audire uellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. Sed eum qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. Apud ceteros autem philosophos, qui quaesiuit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam in Academia. Vbi enim is, qui audire uult, ita dixit: "Voluptas mihi uidetur esse summum bonum", perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi uideri dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire uelle contraria. Nos commodius agimus. Non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. Ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod uelis et ad exitum perueniri. Cum enim fertur quasi torrens oratio, quamuis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidam coerceas. Omnis autem in quaerendo, quae uia quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis EA RES AGETVR, ut, inter quos disseritur, conueniat quid sit id, de quo disseratur.

II

Hoc positum in Phaedro a Platone probauit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. Sed quod proximum fuit non uidit. Negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conueniat quid sit id, de quo agatur, uelut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. Quaerimus enim finem bonorum. Possumusne hic scire qualis sit, nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum? Atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definito est. Qua tu etiam inprudens utebare non numquam. Nam hunc ipsum siue finem siue extremum siue ultimum definiebas id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. Praeclare hoc quidem. Bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses aut quod esset natura adpetendum aut quod prodesset aut quod iuuaret aut quod liberet modo. Nunc idem, nisi molestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire et id facis, cum uis, uelim definias quid sit uoluptas, de quo omnis haec quaestio est. Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit uoluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret? Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi uiderer habere bene cognitam uoluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae uis subiecta sit uocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec uox uoluptatis, id est quae res huic uoci subiciatur.

III

Tum ille ridens: Hoc uero, inquit optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum uoluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et quale sit, nesciat! Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit uoluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt. Quonam, inquit, modo? Quia uoluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens mouetur et iucunditate quadam perfunditur. Quid ergo? Istam uoluptatem, inquit, Epicurus ignorat? Non semper, inquam; nam interdum nimis etiam nouit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena uoluptate capiatur. An haec ab eo non dicuntur? Quasi uero me pudeat, inquit istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere! Ego uero non dubito, inquam, quin facile possis nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. Nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt. Verum hoc loco sumo uerbis his eandem certe uim uoluptatis Epicurum nosse quam ceteros. Omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur, Graece hedonen Latine uoluptatem uocant. Quid est igitur, inquit, quod requiras? Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum uelim. Ego quoque, inquit, didicerim libentius, si quid attuleris, quam te reprehenderim. Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet omnia referri oportere? Teneo, inquit, finem illi uideri nihil dolere. Quid? Idem iste, inquam, de uoluptate quid sentit? Negat esse eam, inquit, propter se expetendam. Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere. Et quidem, inquit, uehementer errat; nam, ut paulo ante docui, augendae uoluptatis finis est doloris omnis amotio. Non dolere, inquam, istud quam uim habeat postea uidero; aliam uero uim uoluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi ualde pertinax fueris, concedas necesse est. Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest uerius. Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo uoluptas? Quis istud possit, inquit, negare? Eademne, quae restincta siti? Immo alio genere; restincta enim sitis stabilitatem uoluptatis habet, inquit, illa autem uoluptas ipsius restinctionis in motu est. Cur igitur inquam, res tam dissimiles eodem nomine appellas? Quid paulo ante, inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, uariari, non augeri uoluptatem? Memini uero, inquam; sed tu istuc dixti bene Latine, parum plane. uarietas enim Latinum uerbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: uarium poema, uaria oratio, uarii mores, uaria fortuna, uoluptas etiam uaria dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis efficientibus uoluptates. Eam si uarietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista uarietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa uoluptate nos esse, cum autem uescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu uoluptatem, qui faciat uarietatem uoluptatum, sed non augeri illam non dolendi uoluptatem, quam cur uoluptatem appelles nescio.

IV

An potest, inquit ille, quicquam esse suauius quam nihil dolere? Immo sit sane nihil melius, inquam - nondum enim id quaero -, num propterea idem uoluptas est, quod, Vt ita dicam, indolentia? Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest. Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere? Quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic uoluptatem in uirtutum concilium adducere? Inuidiosum nomen est, infame, suspectum. Itaque hoc frequenter dici solet a uobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus uoluptatem. Quod quidem mihi si quando dictum est - est autem dictum non parum saepe -, etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. Egone non intellego, quid sit hedone Graece, Latine uoluptas? Vtram tandem linguam nescio? Deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse uoluerunt? Quod uestri quidem uel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit, scire litteras. Itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic uos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem uiros, sed certe non pereruditos. Ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? Vt scias me intellegere, primum idem esse dico uoluptatem, quod ille hedonen. Et quidem saepe quaerimus uerbum Latinum par Graeco et quod idem ualeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. Nullum inueniri uerbum potest, quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat uoluptas. Huic uerbo omnes, qui ubique sunt, qui Latine sciunt, duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suauem iucunditatis in corpore. Nam et ille apud Trabeam "uoluptatem animi nimiam" laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui "omnibus laetitiis laetum " esse se narrat. Sed hoc interest, quod uoluptas dicitur etiam in animo - uitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui -, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore. In eo autem uoluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moueat, iucunditas. Hanc quoque iucunditatem, si uis, transfer in animum; iuuare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat: "Tanta laetitia auctus sum, ut nihil constet", et eum, qui: "Nunc demum mihi animus ardet", quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: "Quamquam haec inter nos nuper notitia admodum est", qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis uoluptatibus, et eum, qui crucietur summis doloribus, esse eum, qui utroque careat.

V

Satisne igitur uideor uim uerborum tenere, an sum etiam nunc uel Graece loqui uel Latine docendus? Et tamen uide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Graece, ut uideor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. Quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, "cognomento qui skoteinos perhibetur, quia de natura nimis obscure memorauit ", aut cum rerum obscuritas, non uerborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non uult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa, ut mathematici, sed de illustri et facili et iam in uulgus peruagata loquitur. Quamquam non negatis nos intellegere quid sit uoluptas, sed quid ille dicat. E quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae uis sit istius uerbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat. Si enim idem dicit, quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia uiuere, cur mauult dicere uoluptatem quam uacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? Sin autem uoluptatem putat adiungendam eam, quae sit in motu - sic enim appellat hanc dulcem: "in motu", illam nihil dolentis "in stabilitate" -, quid tendit? Cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, uacuitas doloris et uoluptas idem esse uideatur. Hoc est uim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones uerborum, quibus inbuti sumus. Quis enim est, qui non uideat haec esse in natura rerum tria? Vnum, cum in uoluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum, credo item uos, nec in dolore nec in uoluptate; ut in uoluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. Tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non uides nec laetantium nec dolentium? Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in uoluptate, et ea quidem summa, esse dico. Ergo in eadem uoluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat?

VI

Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si uidetur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum prouidens, dialecticas captiones. Rhetorice igitur, inquam, nos mauis quam dialectice disputare? Quasi uero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit. Zenonis est, inquam, hoc Stoici. Omnem uim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. Obsequar igitur uoluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem. Sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et ratione ac uia disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem uidetur, nec ea, quae docere uult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. Summum a uobis bonum uoluptas dicitur. Aperiendum est igitur, quid sit uoluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. Quam si explicauisset, non tam haesitaret. Aut enim eam uoluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde mouetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent uoluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut Omnes Danai atque Mycenenses. Attica pubes reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum uoluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut probat, coniungeret doloris uacuitatem cum uoluptate et duobus ultimis uteretur. Multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles uirtutis usum cum uitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem uoluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit uacuitatem doloris. Idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi uetere sententia. Illi enim inter se dissentiunt. Propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui uoluptatem summum bonum dicit, in uoluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, uoluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus numeret uoluptatem. Duae sunt enim res quoque, ne tu uerba solum putes.

VII

Vnum est sine dolore esse, alterum cum uoluptate. Vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum - nam id facilius paterer -, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest. Hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque tamen diuidit uerbis. Cum enim eam ipsam uoluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere uoluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio de summo bono. In alio uero libro, in quo breuiter comprehensis grauissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his uerbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt - quis enim uestrum non edidicit Epicuri Kyrias doxas, id est quasi maxime ratas, quia grauissimae sint ad beate uiuendum breuiter enuntiatae sententiae? - animaduerte igitur rectene hanc sententiam interpreter: "Si ea, quae sunt luxuriosis efficientia uoluptatum, liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus, cum undique complerentur uoluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum." Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? Quod mihi quidem uisus est, cum sciret, uelle tamen confitentem audire Torquatum. At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis uerbis, inquit, sed quid sentiat, non uidetis. Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. Idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. Et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose uiuerent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera cauerent? sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita uiuerent, ut persequerentur cuiusque modi uoluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa uoluptas nihil dolere? Atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: "Mihi sex menses sati' sunt uitae, septimum Orco spondeo". iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: "Si grauis, breuis; si longus, leuis." Vnum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.

VIII

Quid ergo attinet dicere: "Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent"? Hoc est dicere: "Non reprehenderem asotos, si non essent asoti." Isto modo ne improbos quidem, si essent boni uiri. Hic homo seuerus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule Torquate, ut uerum loquamur, si summum bonum uoluptas est, rectissime non putat. Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam uomant, et qui de conuiuiis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam uiderint nec orientem qui consumptis patrimoniis egeant. Nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat uiuere. Mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, uenatione, his omnibus exquisitis, uitantes cruditatem, quibus uinum defusum e pleno sit chrysikon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his uestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium - hos ergo asotos bene quidem uiuere aut beate numquam dixerim. Ex quo efficitur, non ut uoluptas ne sit uoluptas, sed ut uoluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adulescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suauissimum esset - nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus -, sed quia parui id duceret. O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu' qui sis! In quo [cognitu] Laelius clamores sophos ille solebat edere compellans gumias ex ordine nostros. Praeclare Laelius, et recte sophos, illudque uere: O Publi, o gurges, Galloni! Es homo miser, inquit. Cenasti in uita numquam bene, cum omnia in ista consumis squilla atque acupensere cum decimano. Is haec loquitur, qui in uoluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in uoluptate, et tamen non negat libenter cenasse umquam Gallonium mentiretur enim -, sed bene. Ita grauiter et seuere uoluptatem secreuit a bono. Ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. Semper Laelius bene. Quid bene? Dicet Lucilius: "cocto, condito", sed cedo caput cenae: sermone bono", quid ex eo? "Si quaeris, libenter"; ueniebat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria naturae. Recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. Quem libenter cenasse nemo negat. Cur igitur non bene? Quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro [male] praue, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene. Nec lapathi suauitatem acupenseri Galloni Laelius anteponebat, sed suauitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in uoluptate summum bonum poneret.

IX

Semouenda est igitur uoluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. Possumusne ergo in uita summum bonum dicere, cum id ne in cena quidem posse uideamur? Quo modo autem philosophus loquitur? "Tria genera cupiditatum, naturales et necessariae, naturales et non necessariae, nec naturales nec necessariae. "Primum diuisit ineleganter; duo enim genera quae erant. Fecit tria. Hoc est non diuidere, sed frangere. Qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: "Duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae." Confecta res esset. Vitiosum est enim in diuidendo partem in genere numerare. Sed hoc sane concedamus. Contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur. Gerendus est mos, modo recte sentiat. Et quidem illud ipsum non nimium probo et tantum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. An potest cupiditas finiri? Tollenda est atque extrahenda radicitus. Quis est enim, in quo sit cupiditas, quin recte cupidus dici possit? Ergo et auarus erit, sed finite, et adulter, uerum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. Qualis ista philosophia est, quae non interitum afferat prauitatis, sed sit contenta mediocritate uitiorum? Quamquam in hac diuisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero. Appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen seruet alio, ut eam, cum de auaritia, cum de intemperantia, cum de maximis uitiis loquetur, tamquam capitis accuset. Sed haec quidem liberius ab eo dicuntur et saepius. Quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. Sed tamen ex eo, quod eam uoluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, uidetur amplexari saepe uehementius, in magnis interdum uersatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod uoluptatis causa non uideatur esse facturus. Deinde, ubi erubuit - uis enim est permagna naturae -, confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad uoluptatem nihil dolentis. At iste non dolendi status non uocatur uoluptas. "Non laboro", inquit, "de nomine". Quid, quod res alia tota est? "Reperiam multos, uel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam uos estis, quibus, quid uelim, facile persuadeam." Quid ergo dubitamus, quin, si non dolere uoluptas sit summa, non esse in uoluptate dolor sit maximus? Cur id non ita fit? "Quia dolori non uoluptas contraria est, sed doloris priuatio."

X

Hoc uero non uidere, maximo argumento esse uoluptatem illam, qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum - eam autem ita persequitur, quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honos praefandus sit - hoc igitur, quod solum bonum seuerus et grauis philosophus nouit, idem non uidet ne expetendum quidem esse, quod eam uoluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus. Quam haec sunt contraria! Hic Si definire, si diuidere didicisset, si loquendi uim, si denique consuetudinem uerborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. Nunc uides, quid faciat. Quam nemo umquam uoluptatem appellauit, appellat; quae duo sunt, unum facit. Hanc in motu uoluptatem sic enim has suaues et quasi dulces uoluptates appellat - interdum ita extenuat, ut M. Curium putes loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. Quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. Non est enim uitium in oratione solum, sed etiam in moribus. Luxuriam non reprehendit, modo sit uacua infinita cupiditate et timore. Hoc loco discipulos quaerere uidetur, ut, qui asoti esse uelint, philosophi anti fiant. A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. Simul atque natum animal est, gaudet uoluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum. De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum deprauata sint, ait optime iudicari. Haec et tu ita posuisti, et uerba uestra sunt. quam inulta uitiosa! Summum enim bonum et malum uagiens puer utra uoluptate diiudicabit, stante an mouente? Quoniam, si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante, hoc natura uidelicet uult, saluam esse se, quod concedimus; si mouente, quod tamen dicitis, nulla turpis uoluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa uoluptate, quae est a te posita in non dolendo. Nec tamen argumentum hoc Epicurus a paruis petiuit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis duce natura hanc uoluptatem expeti nihil dolendi. Nec enim haec mouere potest appetitum to animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. At ille pellit, qui permulcet sensum uoluptate. Itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet uoluptatem natura expeti, quod ea uoluptas, quae in motu sit, et paruos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. Qui igitur conuenit ab alia uoluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?

XI

Bestiarum uero nullum iudicium puto. Quamuis enim deprauatae non sint, prauae tamen esse possunt. Vt bacillum aliud est inflexum et incuruatum de industria, aliud ita natum, sic ferarum natura non est illa quidem deprauata mala disciplina, sed natura sua. Nec uero ut uoluptatem expetat, natura mouet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se saluumque uelit. Omne enim animal, simul et ortum est, se ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. Nam sunt et in animo praecipua quaedam, et in corpore, quae cum leuiter agnouit, tum discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat asperneturque contraria. In his primis naturalibus uoluptas insit necne, magna quaestio est. Nihil uero putare esse praeter uoluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non ualetudinem [corporis], summae mihi uidetur inscitiae. Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam ante Aristoteli ea prima uisa sunt, quae paulo ante dixi. Ergo nata est sententia ueterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam uiuere, id est uirtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad uirtutem nihil adiunxit nisi uoluptatem, Diodorus uacuitatem doloris. His omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt bonorum, Aristippo simplex uoluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse uolunt e uirtute, id est honeste, uiuere, quod ita interpretantur: uiuere cum intellegentia rerum earum, quae natura euenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque contraria. Ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi uel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. Reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis conuenirent, ut Aristippo uoluptas, Hieronymo doloris uacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione uoluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, ne fecisset idem, ut uoluptatem illam Aristippi in prima commendatione poneret.

XII

Nam quod ait sensibus ipsis iudicari uoluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum priuatarum litium iudices sumus. Nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii - in quo frustra iudices solent, cum sententiam pronuntiant, addere: "si quid mei iudicii est"; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non additio illud est iudicatum -. Quid iudicant sensus? Dulce amarum, leue asperum, prope longe, stare mouere, quadratum rotundum. Aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum diuinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis uirtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu uoluptatum satellites et ministras esse uoluisti. Quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de uoluptate nihil esse ei loci, non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. De uacuitate doloris eadem sententia erit. Reicietur etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut uoluptatis non dolendiue particeps aut honestatis expers probabitur. Ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. Aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione uitae locupletatam uidebit. Quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas uerborumne sit controuersia.

XIII

Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest uirtutis adiunctio, omnino a philosophia semouendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est ueritum in ea uoluptate, quae maxima dulcedine sensum moueret, summum bonum ponere contemnentes istam uacuitatem doloris. Hi non uiderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bouem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi uoluptatem hoc diuinum animal ortum esse uoluerunt, quo nihil mihi uidetur absurdius. Atque haec contra Aristippum, qui eam uoluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus uoluptatem. Aliter autem uobis placet. Sed ille, ut dixi, uitiose. Nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut frueretur uoluptatibus. Nec uero audiendus Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod uos interdum uel potius nimium saepe dicitis, nihil dolere. Non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene uiuendum. Hoc dixerit potius Ennius: "Nimium boni est, cui nihil est mali". Nos beatam uitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, siue gaudentem, ut Aristippus, siue non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid considerandoue quaeramus. Quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. Id autem eius modi est, ut additum ad uirtutem auctoritatem uideatur habiturum et expleturum cumulate uitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. Nam qui ad uirtutem adiungunt uel uoluptatem, quam unam uirtus minimi facit, uel uacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. Quasi enim emendum eis sit, quod addant ad uirtutem, primum uilissimas res addunt, dein singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbauisset, ea cum honestate coniungerent. Quae quod Aristoni et Pyrrhoni omnino uisa sunt pro nihilo, ut inter optime ualere et grauissime aegrotare nihil prorsus sus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est disputari. Dum enim in una uirtute sic omnia esse uoluerunt, ut eam rerum selectione exspoliarent nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent, aut ubi niteretur, uirtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt. Erillus autem ad scientiam omnia reuocans unum quoddam bonum uidit, sed nec optimum nec quo uita gubernari possit. Itaque hic ipse iam pridem est relectus; post enim Chrysippum contra eum non sane est disputatum.

XIV

Restatis igitur uos; nam cum Academicis incerta luctatio, est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi uolunt, quodcumque ueri simile uideatur. Cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere uoluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam uim, populus cum illis facit. Quos nisi redarguimus, omnis uirtus, omne decus, omnis uera laus deserenda est. Ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed uirtuti cum uoluptate certatio. Quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat. Ego autem existimo, si honestum esse aliquid ostendero, quod sit ipsum ui sua propter seque expetendum, iacere uestra omnia. Itaque eo, quale sit, breuiter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit. Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusue per se ipsum possit iure laudari. Quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum uident. Homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam mentemque acrem et uigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones uideat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur uitae consequentis statum. Eademque ratio fecit hominem hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum ciuium, deinde omnium mortalium societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur. Et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini ueri uidendi, quod facillime apparet, cum uacui curis etiam quid in caelo fiat scire auemus, his initiis inducti omnia uera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum uana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. Eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam leuia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper inuictum. Atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. Cuius similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. Nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto proteruo aut facto nocere uereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum uirile uideatur.

XV

Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor his uirtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. Hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse uelint qui honestate summum bonum metiantur. Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea uoluptatem dicant inesse, ait eos uoce inani sonare - his enim ipsis uerbis utitur - neque intellegere nec uidere sub hanc uocem honestatis quae sit subicienda sententia. Vt enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum. "Quod", inquit, "quamquam uoluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter uoluptatem." Videsne quam sit magna dissensio? Philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit in uoluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore laudetur. Ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, uel si ignorarent id homines, uel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. Itaque idem natura uictus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod a te etiam paulo ante dictum est, non posse iucunde uiui nisi etiam honeste. Quid nunc "honeste" dicit? Idemne, quod iucunde? Ergo ita: non posse honeste uiui, nisi honeste uiuatur? An nisi populari fama? Sine ea igitur iucunde negat posse se uiuere? Quid turpius quam sapientis uitam ex insipientium sermone pendere? Quid ergo hoc loco intellegit honestum? Certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. Nam si propter uoluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? Non is uir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse uiui, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde uiui posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua ui, sua natura, sua sponte laudabile.

XVI

Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non posse iucunde uiui, nisi honeste et sapienter et iuste uiueretur, tu ipse mihi gloriari uidebare. Tanta uis inerat in uerbis propter earum rerum, quae significabantur his uerbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. Quam te decebat iis uerbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! Istorum enim uerborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt. "Oculorum", inquit Plato, "est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. Quam illa ardentis amores excitaret sui! "Cur tandem? an quod ita callida est, ut optime possit architectari uoluptates? Cur iustitia laudatur? Aut unde est hoc contritum uetustate prouerbium: "quicum in tenebris"? hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus factis re, non teste moueamur. Sunt enim leuia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. Non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum uirum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, uersutum, ueteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat. An tu me de L. Tubulo putas dicere? Qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaeuola tribunus plebis ferret ad plebem uellentne de ea re quaeri. Quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni. Profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.

XVII

Non igitur de improbo, sed de callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec uero omnia timente, sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. Is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe facto uideatur. Quid est enim aliud esse uersutum? Memini me adesse P. Sextilio Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perueniret. id Sextilius factum negabat. Poterat autem inpune; quis enim redargueret? Nemo nostrum credebat, eratque ueri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. Addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis uideretur. aderamus nos quidem adulescentes, sed multi amplissimi uiri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia peruenire. Tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. Num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? Nihil minus, contraque illa hereditate diues ob eamque rem laetus. Magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam. Quae quidem uel cum periculo est quaerenda uobis; est enim effectrix multarum et magnarum uoluptatum. Vt igitur illis, qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe pericula decoris honestatisque causa, sic uestris, qui omnia uoluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas uoluptates. Si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia uoluptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro uestro faciendum, si suum finem bonorum sequi uolet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. Itaque quantum adiit periculum! Ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad uoluptatem. Sic uester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta, si opus erit, di, micabit. Occultum facinus esse potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. Erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. Quem quidem uos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere uultis, tolerabilem.

XVIII

Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, uerum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam uellet iniquus iustus poterat inpune. Quam multa uero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! Si te amicus tuus moriens rogauerit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies? Tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. f., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium uir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Gaio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem uenit eique nihil opinanti uiri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. Sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem uim esse naturae, quod ipsi uos, qui omnia ad uestrum commodum et, ut ipsi dicitis, ad uoluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non uoluptatem uos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem prauam ualere. Si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et uelle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. Perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, uirum bonum non posse reperiri; deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio.

XIX

Transfer idem ad modestiam uel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens. Satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? An est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia? Quid? Fortes uiri uoluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? Vtrum tandem censes, Torquate, imperiosum illum, si nostra uerba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? Si uero id etiam explanare uelles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi uoluptatis causa, quo modo eum tandem laturum fuisse existimas? Esto, fecerit, si ita uis, Torquatus propter suas utilitates malo enim dicere quam uoluptates, in tanto praesertim uiro -, num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se deuouerat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de uoluptatibus suis cogitabat? Vbi ut eam caperet aut quando? Cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus uoluptatem petendam putat. Quod quidem eius factum nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam uictimam rei publicae praebuisset. Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut se uirtuti tradat constringendam uoluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus iudex durior, dicere consessori solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: "Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit," sic a me satis datum est testium. Quid enim? Te ipsum, dignissimum maioribus tuis, uoluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? Quem cum ad patrem tuum rettulisses, fortissimum uirum, qualis ille uel consul uel ciuis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus. At quam pulchre dicere uidebare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximis uoluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata uoluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illo beatior; deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum uoluptatem!

XX

Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuuinus, quem meminisse tu non potes. Is ita uiuebat, ut nulla tam exquisita posset inueniri uoluptas, qua non abundaret. Erat et cupidus uoluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus. Cupiditates non Epicuri diuisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem ualitudinis: utebatur iis exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens ueniret, eo cibo, qui et suauissimus esset et idem facillimus ad concoquendum, uino et ad uoluptatem et ne noceret. Cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere quid sit bonum. Aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. Color egregius, integra ualitudo, summa gratia, uita denique conferta uoluptatum omnium uarietate. Hunc uos beatum; ratio quidem uestra sic cogit. At ego quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa uirtus nec dubitabit isti uestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua uoluntate, nulla ui coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem reuertisset, tum ipsum, cum uigiliis et fame cruciaretur, clamat uirtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. Bella magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis uidetur audientibus, illi perpetienti erat uoluptarius. Non enim hilaritate nec lasciuia nec risu aut ioco, comite leuitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati. Stuprata per uim Lucretia a regis filio testata ciuis se ipsa interemit. Hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa ciuitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et uir et pater eius consul est factus. Tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam uirginem filiam sua manu occidit potius, quam ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo cum imperio, dederetur.

XXI

Aut haec tibi, Torquate, sunt uituperanda aut patrocinium uoluptatis repudiandum. Quod autem patrocinium aut quae ista causa est uoluptatis, quae nec testes ullos e claris uiris nec laudatores poterit adhibere? Vt enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis uita consumpta est in laboribus gloriosis, qui uoluptatis nomen audire non possent, sic in uestris disputationibus historia muta est. Numquam audiui in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum. Nunc uero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quos et quantos uiros! Nonne melius est de his aliquid quam tantis uoluminibus de Themista loqui? Sint ista Graecorum; quamquam ab iis philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis. Pugnant Stoici cum Peripateticis. Alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. Et certamen honestum et disputatio splendida! Omnis est enim de uirtutis dignitate contentio. At cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis uoluptatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur. Non potes ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode uerbis depingere solebat. Iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo uestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent, nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caueret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. "Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi seruiremus, aliud negotii nihil habemus."

XXII

At negat Epicurus - hoc enim uestrum lumen est - quemquam, qui honeste non uiuat, iucunde posse uiuere. Quasi ego id curem, quid ille aiat aut neget. Illud quaero, quid ei, qui in uoluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. Quid affers, cur Thorius, cur Gaius Postumius, cur omnium horum magister, Orata, non iucundissime uixerit? Ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum uitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. Quarum ambarum rerum cum medicinam pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. His enim rebus detractis negat se reperire in asotorum uita quod reprehendat. Non igitur potestis uoluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere uirtutem. Nam nec uir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. Nosti, credo, illud: "Nemo pius est, qui pietatem "* caue putes quicquam esse uerius. Nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, siue celare poterit, siue opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet existimari bonus uir, ut non sit, quam esse, ut non putetur. Ita, quod certissimum est, pro uera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur. Quae dici eadem de ceteris uirtutibus possunt, quarum omnium fundamenta uos in uoluptate tamquam in aqua ponitis. Quid enim? Fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum? - Delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia uestra et nomine. Et hercule mihi uir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, uersatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque uestrum. Quae mihi ipsi, qui uolo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. Si id dicis, uicimus. Id enim uolumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium. Hoc ille tuus non uult omnibusque ex rebus uoluptatem quasi mercedem exigit. Sed ad illum redeo. Si uoluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnauit prouocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna uiro uidebantur, fortem non puto. Iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno uerbo temperantia poenae aut infamiae metu coercebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia? Quid? Illud, Torquate, quale tandem uidetur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris uelis, quid optimum denique in uita iudices non audere in conuentu dicere? Quid enim mereri uelis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis - est enim tibi edicendum quae sis obseruaturus in iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit uisum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum -, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia uoluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in uita nisi uoluptatis causa? "An me", inquis, "tam amentem, putas, ut apud imperitos isto modo loquar?" At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. Numquam facies. Cur, nisi quod turpis oratio est? Mene ergo et Triarium dignos existimas, apud quos turpiter loquare?

XXIII

Verum esto: uerbum ipsum uoluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. Hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis uoluptatem. Rem uidelicet difficilem et obscuram! Indiuidua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla is nec possunt esse, intellegimus, uoluptas, quae passeribus omnibus nota est, a nobis intellegi non potest? Quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit uoluptas scire - est enim iucundus motus in sensu -, sed etiam quid eam tu uelis esse? Tum enim eam ipsam uis, quam modo ego dixi, et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam uarietatem, tum aliam quandam summam uoluptatem, quo addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas. Sit sane ista uoluptas. Dic in quouis conuentu te omnia facere, ne doleas. Si ne hoc quidem satis ampli, satis honeste dici putas, dic te omnia et in isto magistratu et in omni uita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas? Eamne rationem igitur sequere, qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? At uero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. Officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu uidelicet tecum ipse rides. Nam inter ista tam magnifica uerba tamque praeclara non habet ullum uoluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, uoluptatem uocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter uos nemo appellat uoluptatem.

XXIV

Vide igitur ne non debeas uerbis nostris uti, sententiis tuis. Quodsi uultum tibi, si incessum fingeres, quo grauior uiderere, non esses tui similis; uerba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? Aut etiam, ut uestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus ueritas occultetur? Vide, quaeso, rectumne sit. Mihi quidem eae uerae uidentur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere. Amicitiae uero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum? Quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi uelle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil redundet? "Prodest", inquit, "mihi eo esse animo." Immo uideri fortasse. Esse enim, nisi eris, non potes. Qui autem esse poteris, nisi te amor ipse ceperit? Quod non subducta utilitatis ratione effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. "At enim sequor utilitatem." Manebit ergo amicitia tam diu, quam diu sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet, tollet eadem. Sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? Relinquesne? Quae ista amicitia est? Retinebis? Qui conuenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda uides. "Ne in odium ueniam, si amicum destitero tueri." Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis? Quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi, adeundum uitae periculum? Ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis uoluptatibus? Vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit tyranno? Aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem, ut moriare pro amico? Aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, "te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?

XXV

Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. Non quaeritur autem quid naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae. Ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus euertunt amicitiam, quamuis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus. At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso, illum negat et bonum uirum et comem et humanum fuisse? De ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. Sit ista in Graecorum leuitate peruersitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de ueritate dissentiunt. Sed quamuis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si haec uera sunt - nihil enim affirmo -, non satis acutus fuit. At multis se probauit. Et quidem iure fortasse, sed tamen non grauissimum est testimonium multitudinis. In omni enim arte uel studio uel quauis scientia uel in ipsa uirtute optimum quidque rarissimum est. Ac mihi quidem, quod et ipse bonus uir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni uita constantes et graues nec uoluptate, sed officio consilia moderantes, hoc uidetur maior uis honestatis et minor uoluptatis. Ita enim uiuunt quidam, ut eorum uita refellatur oratio. Atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi uidentur facere melius quam dicere.

XXVI

Sed haec nihil sane ad rem; illa uideamus, quae a te de amicitia dicta sunt. E quibus unum mihi uidebar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a uoluptate non posse diuelli ob eamque rem colendam esse, quod, quoniam sine ea tuto et sine metu uiui non posset, ne iucunde quidem posset. Satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe uoluptatis. Hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant. Mihi enim satis est, ipsis non satis. Nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla exspectata nec quaesita uoluptate. Posuisti etiam dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad uoluptates percipiendas maxime pertinere. Hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, uirtutes omnes per se ipsas gratis diligant. An uero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, ui sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus? Licet hic rursus ea commemores, quae optimis uerbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. Non quaero, quid dicat, sed quid conuenienter possit rationi et sententiae suae dicere. "Vtilitatis causa amicitia est quaesita." Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria? Collige omnia, quae soletis: "Praesidium amicorum." Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii. Iam contemni non poteris. Odium autem et inuidiam facile uitabis. Ad eas enim res ab Epicuro praecepta dantur. Et tamen tantis uectigalibus ad liberalitatem utens etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te beniuolentia praeclare tuebere et munies. "At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia? "Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. Sed fac ista esse non inportuna; quid ad utilitatem tantae pecuniae? Vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. Me igitur ipsum ames oportet, non mea, si ueri amici futuri sumus.

XXVII

Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. Perfecto enim et concluso neque uirtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad uoluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. Ac tamen, ne cui loco non uideatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam. Quoniam igitur omnis summa philosophiae ad beate uiuendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem uiuere alii in alio, uos in uoluptate ponitis, item contra miseriam omnem in dolore, id primum uideamus, beate uiuere uestrum quale sit. Atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti uita beata potest, beata esse non potest. Quis enim confidit semper sibi illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? Qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum, timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser. Beatus autem esse in maximarum rerum timore nemo potest. Nemo igitur esse beatus potest. Neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis uita beata dici solet, nec appellatur omnino uita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. Nam cum suscepta semel est beata uita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae uitae sapientia neque exspectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatem quidem temporis ad beate uiuendum aliquid afferre, nec minorem uoluptatem percipi in breuitate temporis, quam si illa sit sempiterna. Haec dicuntur inconstantissime. Cum enim summum bonum in uoluptate ponat, negat infinito tempore aetatis uoluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. Qui bonum omne in uirtute ponit, is potest dicere perfici beatam uitam perfectione uirtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. Qui autem uoluptate uitam effici beatam putabit, qui sibi is conueniet, si negabit uoluptatem crescere longinquitate? Igitur ne dolorem quidem. An dolor longissimus quisque miserrimus, uoluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? Quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum et aeternum? Dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est uoluptate. "At enim hic etiam dolore." At eum nihili facit; ait enim se, si uratur, "Quam hoc suaue!" dicturum. Qua igitur re ab deo uincitur, si aeternitate non uincitur? In qua quid est boni praeter summam uoluptatem, et eam sempiternam? Quid ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In uoluptate corporis - addam, si uis, "animi", dum ea ipsa, ut uultis, sit e corpore - situm est uiuere beate. Quid? Istam uoluptatem perpetuam quis potest praestare sapienti? Nam quibus rebus efficiuntur uoluptates, eae non sunt in potestate sapientis. Non enim in ipsa sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad uoluptatem. Totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. Ita fit beatae uitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam interuenire sapienti.

XXVIII

Age, inquies, ista parua sunt Sapientem locupletat ipsa natura, cuius diuitias Epicurus parabiles esse docuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant. Negat enim tenuissimo uictu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem uoluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate uiuendum quali uteretur uictu, concederem, laudarem etiam; uerum enim diceret, idque Socratem, qui uoluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. Sed qui ad uoluptatem omnia referens uiuit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo. Naturales diuitias dixit parabiles esse, quod paruo esset natura contenta. Certe, nisi uoluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, uoluptas percipitur ex uilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. Qui enim uoluptatem ipsam contemnunt, iis licet dicere se acupenserem maenae non anteponere. Cui uero in uoluptate summum bonum est, huic omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint suauissima. Verum esto; consequatur summas uoluptates non modo paruo, sed per me nihilo, si potest; sit uoluptas non minor in nasturcio illo, quo uesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone grauiter uituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam uultis, comparatio uoluptatis, quid de dolore dicemus? Cuius tanta tormenta sunt, ut in iis beata uita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. Ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, beatum esse describit his fere uerbis: "cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum." An id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad uesperum? Dolor ergo, id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. Qui potest igitur habitare in beata uita summi mali metus? Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neglegi. Sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, breuis est. Primum quid tu dicis breue? Deinde dolorem quem maximum? Quid enim? Summus dolor plures dies manere non potest? Vide, ne etiam menses! Nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. Quis istum dolorem timet? Illum mallem leuares, quo optimum atque humanissimum uirum, Cn. Octauium, Marci filium, familiarem meum, confici uidi, nec uero semel nec ad breue tempus, sed et saepe et plane diu. Quos ille, di inmortales, cum omnes artus ardere uiderentur, cruciatus perferebat! Nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantum modo laboriosus uidebatur; at miser, si in flagitiosa et uitiosa uita afflueret uoluptatibus.

XXIX

Quod autem magnum dolorem breuem, longinquum leuem esse dicitis, id non intellego quale sit. Video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum alia toleratio est uerior, qua uti uos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. Fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari uirum uetant in dolore. Quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse -, sed saxum illud Lemnium clamore Philoctetaeo funestare, quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus resonando mutum flebiles uoces refert. Huic Epicurus praecentet, si potest, cui e uiperino morsu uenae uiscerum ueneno inbutae taetros cruciatus cient! Sic Epicurus: "Philocteta, st! Breuis dolor." At iam decimum annum in spelunca iacet. "Si longus, leuis; dat enim interualla et relaxat." Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet timor? "Moriatur", inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud: "Plus semper uoluptatis"? Si enim ita est, uide ne facinus facias, cum mori suadeas. Potius ergo illa dicantur: turpe esse, uiri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. Nam ista uestra: "Si grauis, breuis; si longus, leuis" dictata sunt. Virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.

XXX

Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis discrepare: "Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus", inquit, "uitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec. Tanti autem aderant uesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere." Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. Sed audiamus ipsum: "Compensabatur", inquit, "tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inuentorumque nostrorum. Sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam uoluntate ab adulescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos. " Non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum uicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse graui uulnere exanimari se uideret, ut primum dispexit, quaesiuit saluusne esset clipeus. Cum saluum esse flentes sui respondissent, rogauit essentne fusi hostes. Cum id quoque, ut cupiebat, audiuisset, euelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. Ita multo sanguine profuso in laetitia et in uictoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. Praeclarae mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. Refert tamen, quo modo. beatus sibi uidetur esse moriens. Magna laus. "Compensabatur", inquit, "cum summis doloribus laetitia." Audio equidem philosophi uocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. Primum enim, si uera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si uera sunt tua scripta et inuenta, gaudere non potes. Nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. "Praeteritis", inquit, "gaudeo." Quibusnam praeteritis? Si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te uideo compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum uoluptatum; sin autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quod non referatur ad corpus. Cur deinde Metrodori liberos commendas? Quid in isto egregio tuo officio et tanta fide - sic enim existimo - ad corpus refers?

XXXI

Huc et illuc, Torquate, uos uersetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et conueniens decretis eius reperietis. Ita redarguitur ipse a sese, conuincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus. Nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conseruatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non inuitatam uoluptatibus nec praemiorum mercedibus euocatam. Quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum uideamus tanta officia morientis? Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere uerbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophia nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum a philosophi grauitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. Scripsit enim et multis saepe uerbis et breuiter arteque in eo libro, quem modo nominaui, mortem nihil ad nos pertinere. Quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertinere omnino. Hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. Nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. Sed tamen intellego quid uelit. Quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caueat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus uicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et sui et Metrodori memoria colatur. Haec ego non possum dicere non esse hominis quamuis et belli et humani, sapientis uero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse uult, putare ullum esse cuiusquam diem natalem. Quid? Idemne potest esse dies saepius, qui semel tuit? Certe non potest. An eiusdem modi? Ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum tempus reuersio. Nullus est igitur cuiusquam dies natalis. "At habetur!" Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? Idque testamento cauebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere? Haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragrauisset. Num quid tale Democritus? Vt alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est. Quod si dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. [et] Isto modo, ne si auia quidem eius nata non esset. Res tota, Torquate, non doctorum hominum, uelle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. Quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico nihil opus est litibus -; tantum dico, magis fuisse uestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cauere ut ageretur.

XXXII

Sed ut ad propositum - de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus -, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor. Iam illud quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? Primum in nostrane potestate est, quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur,"obliuionis", inquit, "mallem. Nam memini etiam quae nolo, obliuisci non possum quae uolo." Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit uetare meminisse. Vide ne ista sint Manliana uestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim. Quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? Vt prouerbia non nulla ueriora sint quam uestra dogmata. Vulgo enim dicitur: "Iucundi acti labores", nec male Euripides - concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc uersum nostis omnes -: "Suauis laborum est praeteritorum memoria." Sed ad bona praeterita redeamus. Quae si a uobis talia dicerentur, qualibus Gaius Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione leuaret dolorem suum, audirem et plane probarem. Nec enim absolui beata uita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius obliuione obruentur. Sed uobis uoluptatum perceptarum recordatio uitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. Nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi uoluptates esse e corporis societate. Corporis autem uoluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis secum libidinum uoluptates abstulisse. Quod enim ne uiuus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuo permanere? Effluit igitur uoluptas corporis et prima quaeque auolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi. Itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens: "Desine, Roma, tuos hostes" reliquaque praeclare. "Nam tibi moenimenta mei peperere labores." Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes uoluptatibus, et hic se ad ea reuocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore.

XXXIII

Illud autem ipsum qui optineri potest quod dicitis, omnis animi et uoluptates et dolores ad corporis uoluptates ac dolores pertinere? Nihilne te delectat umquam - uideo, quicum loquar -, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? Omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam uirtutum, de quibus ante dictum est, haec leuiora ponam: poema, orationem cum aut scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, uenatio, uilla Luculli - nam si "tuam" dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere -, sed ea, quae dixi, ad corpusne refers? An est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri, aut deserueris totam Epicuri uoluptatem, si negaueris. Quod uero a te disputatum est maiores esse uoluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id probari potest ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat? [Animo uoluptas oritur propter uoluptatem corporis, et maior est animi uoluptas quam corporis. Ita fit, ut gratulator laetior sit quam is, cui gratulatur.] Sed, dum efficere uultis beatum sapientem, cum maximas animo uoluptates percipiat omnibusque partibus maiores quam corpore, quid occurrat non uidetis. Animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. Ita miser sit aliquando necesse est is, quem uos beatum semper uultis esse, nec uero id, dum omnia ad uoluptatem doloremque referetis, efficietis umquam. Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, uoluptatem bestiis concedamus, quibus uos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter uel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut appareat aliud quiddam iis propositum, non uoluptatem? Partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo ciuitatis imitantur; uidemus in quodam uolucrium genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria uidemus. Ergo in bestiis erunt secreta e uoluptate humanarum quaedam simulacra uirtutum, in ipsis hominibus uirtus nisi uoluptatis causa nulla erit? Et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum esse dicemus?

XXXIV

Nos uero, siquidem in uoluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus uarios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut uix aut ne uix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. Nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi uideri potest. Quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis? Quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto uirtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisi ad uoluptatem conquiruntur? Vt, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulauisset terra nauigauisset, si, cum tanto impetu in Graeciam uenisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto uoluisse diceret, certe sine causa uideretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et grauissimis artibus atque uirtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum uniuerso mari terram mente complexum uoluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum. Ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a diuinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum uirtutum, sed ministri etiam uidebuntur. Quid? Si in ipso corpore multa uoluptati praeponenda sunt, ut uires, ualetudo, uelocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes? In quibus doctissimi illi ueteres inesse quidam caeleste et diuinum putauerunt. Quodsi esset in uoluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in uoluptate nullo interuallo interiecto dies noctesque uersari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi mouerentur. Quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum uelit esse in genere isto uoluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; uestri haec uerecundius, illi fortasse constantius. Sed lustremus animo non has maximas artis, quibus qui carebant inertes a maioribus nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad uoluptatem artes suas direxisse. Ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam ciuis excellens ad factorum pulchritudinem? Quae autem est alia causa erroris tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui uoluptatem summum bonum esse decernit, non cum ea parte animi, in qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate, id est cum animi leuissima parte, deliberat? Quaero enim de te, si sunt di, ut uos etiam putatis, qui possint esse beati, cum uoluptates corpore percipere non possint aut, si sine eo genere uoluptatis beati sint cur similem animi usum in sapiente esse nolitis.

XXXV

Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege nostrorum hominum, lege uestrae familiae; neminem uidebis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum uoluptatum diceretur. Non elogia monimentorum id significant uelut hoc ad portam: "Hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse uirum." Idne consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse, quod praestantissimus fuisset in conficiendis uoluptatibus? Ergo in iis adulescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inseruituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? Nonne uidemus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? Tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt uincla concordiae. Nec enim, cum tua causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi uidetur ei, qui sua causa commodauerit. Maximas uero uirtutes iacere omnis necesse est uoluptate dominante. Sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas natura plurimum ualeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere. Ac ne plura complectar - sunt enim innumerabilia-, bene laudata uirtus uoluptatis aditus intercludat necesse est. Quod iam a me exspectare noli. Tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis uoluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod uos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, uel Herculis perpeti aerumnas. Sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo tamen uerbo aerumnas etiam in deo nominauerunt. Elicerem ex te cogeremque, ut responderes, nisi uererer ne Herculem ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, uoluptatis causa gessisse diceres. Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et quamquam aliquid ipse poteram, tamen inuenire malo paratiores. Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos uiros, tum homines doctissimos. Recte, inquit, intellegis. Age sane, inquam. Sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare. Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos uexat. Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. Nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audiui, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum uidero. Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi.