M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD FAMILIARES - LIBER I

I

Scr. id. Ian. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio uitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt. Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores per quos cum tu aderas agebatur. Regis causa si qui sunt qui uelint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri uolunt. Senatus religionis calumniam non religione sed maleuolentia et illius regiae largitionis inuidia comprobat. [2] Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere ut magnam infamiam fugiat non desistimus, sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum; nam cum in sermone cottidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam ut neque eloquentia maiore quisquam nec grauitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scribis: is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat accipimus; quod instituit referre de religione et saepe iam rettulit, ab eo deduci non potest. [3] Res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi). Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu (teneri enim res aliter non potest), sed ex illo senatus consulto quod te referente factum est tibi decernit ut regem reducas, quod commodo rei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tris legatos decernit nec excludit Pompeium; censet enim etiam ex iis qui cum imperio sint. Bibulus tris legatos ex iis qui priuati sint. Huic adsentiuntur reliqui consulares praeter Seruilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui adsentitur Volcacio. Quae res auget suspicionem Pompei uoluntatis; nam animaduertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio. Laboratur uehementer; inclinata res est. Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere uideatur; cui qui nolunt, idem, tibi, quod eum ornasti, non sunt amici. [4] Nos in causa auctoritatem eo minorem habemus quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Vt in rebus multo ante quam profectus es ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam inuidiam adductis, ita uersamur. Nostram fidem omnes, amorem tui absens tu, praesentes tui cognoscent. Si esset in iis fides in quibus summa esse debebat, non laboraremus.

II

Scr. XVI kal. Febr. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

Id. Ian. in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Canini tribuni pl. Eo die nos quoque multa uerba fecimus maximeque uisi sumus senatum commemoratione tuae uoluntatis erga illum ordinem permouere. Itaque postridie placuit ut breuiter sententias diceremus; uidebatur enim reconciliata nobis uoluntas esse senatus, quod cum dicendo tum singulis appellandis rogandisque perspexeram. Itaque cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est ut Bibuli sententia diuideretur. Quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. [2] Proxima erat Hortensi sententia, cum Lupus tribunus pl., quod ipse de Pompeio rettulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules. Eius orationi uehementer ab omnibus reclamatum est; erat enim et iniqua et noua. Consules neque concedebant neque ualde repugnabant; diem consumi uolebant, id quod est factum; perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros, quamquam aperte ut Volcacio adsentirentur multi rogabantur, atque id ipsum consulibus inuitis; nam ii Bibuli sententiam ualere cupierant. [3] Hac controuersia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. Ego eo die casu apud Pompeium cenaui nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus ut mihi uiderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere. Quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum uideo, perspicio,id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non inuito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam. [4] Haec scripsi a. d. XVI Kal. Febr. ante lucem; eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc uidemur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut saluis auspiciis aut saluis legibus aut denique sine ui posset. De his rebus pridie quam haec scripsi senatus auctoritas grauissima intercessit, cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror. De ceteris rebus quicquid erit actum scribam ad te et ut quam rectissime agatur omni mea cura opera diligentia gratia prouidebo.

III

Scr. (ut uid.) mense Ian. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

A. Trebonio, qui in tua prouincia magna negotia et ampla et expedita habet, multos annos utor ualde familiariter. Is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in prouincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem uehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore. II. Quae ne spes eum fallat uehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia libertos procuratores familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decreuit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes ut intellegat meam commendationem non uulgarem fuisse.

IV

Scr. c. XIV Kal. Febr. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

A. d. XVI Kal. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia Volcaci, res ab aduersariis nostris extracta est uariis calumniis; causam enim frequenti senatu non magna uarietate magnaque inuidia eorum qui a te causam regiam alio transferebant obtinebamus. Eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante kal. Febr. per legem Pupiam, id quod scis, non potest, neque mense Februario toto nisi perfectis aut reiectis legationibus. [2] Haec tamen opinio est populi Romani, a tuis inuidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis non tam ut te impediret quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandream uellet ire. Dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim quin sciat, quo minus discessio fieret, per aduersarios tuos esse factum; qui nunc populi nomine, re autem uera sceleratissimo tribunorum pl. latrocinio si quae conabuntur agere, satis prouisum est ut ne quid saluis auspiciis aut legibus aut etiam sine ui agere possent. [3] Ego neque de meo studio neque de non nullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si uitam pro tua dignitate profundam, nullam partem uidear meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? Ego tibi a ui, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum; ui excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum.

VA

Scr. c. Non. Febr. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

Tametsi mihi nihil fuit optatius quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer, tamen adficior summo dolore eius modi tempora post tuam profectionem consecuta esse ut et meam et ceterorum erga te fidem et beneuolentiam absens experirere; te uidere et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate quam ego in mea salute sum expertus ex tuis litteris intellexi. [2] Nos cum maxime consilio studio labore gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret. Sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus; et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. [3] De Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satis facturum, sed uereor ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur; quorum utrum minus uelim non facile possum existimare. Sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere regem pateremur nec nobis repugnantibus ad eum negotium deferri ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse uideamur. [4] Tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in uirtute atque in rebus gestis tuis atque in tua grauitate positam existimare; si quid ex iis rebus quas tibi fortuna largita est non nullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi. Vtor ad omnia Q. Selicio; neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui.

VB

Scr. paulo post V Id. Febr. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

Hic quae agantur quaeque acta sint ego te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque uidentur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. Postea quam Pompeius et apud populum a. d. VII Id. Febr., cum pro Milone diceret, clamore conuicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe inimicorum magno silentio est accusatus, uisus est mihi uehementer esse perturbatus. Itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id quod per eandem religionem dari alteri non potest), uidetur ab illo plane esse deposita. [2] Nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intellegat sese quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere, faciet; sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. Nos tamen nihil quod ad eam rem pertineat praetermittimus. Ceteris iniuriis quae propositae sunt a Catone facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse uideo praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui partim non dissimulanter irati. Tu fac animo forti magnoque sis speresque fore ut fracto impetu leuissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

VI.

Scr.fort. mense Mart. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

Quae gerantur accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum sed praefuit. Me in summo dolore quem in tuis rebus capio maxime scilicet consolatur spes, quod ualde suspicor fore ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum. [2] Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem uideo in rebus tuis; nam etsi minore in re uiolatur tua dignitas quam mea adflicta est, tamen est tanta similitudo ut sperem te mihi ignoscere si ea non timuerim quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. Sed praesta te eum qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus: inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque exspecta; non fallam opinionem tuam.

VII.

Scr. mense Quint. an. 56

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te beneuolentiam facile perspicias; quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est si uolo is esse quem tu me esse uoluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam interuallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime conloquar. Quod si rarius fiet quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt ut eas audeam temere committere; quotiens mihi certorum hominum potestas erit quibus recte dem, non praetermittam. [2] Quod scire uis qua quisque in te fide sit et uoluntate, difficile dictu est de singulis. Vnum illud audeo, quod antea tibi saepe significaui, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, uehementer quosdam homines, et eos maxime qui te et maxime debuerunt et plurimum iuuare potuerunt, inuidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut quos tu rei publicae causa laeseras palam te oppugnarent, quorum auctoritatem dignitatem uoluntatemque defenderas non tam memores essent uirtutis tuae quam laudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognoui Hortensium percupidum tui, studiosum Lucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem benefici tui fortasse plerisque offici maiorem auctoritatem habere uideatur quam sententiae. [3] Praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studi erga te aut offici aut amici animi esse testis; etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me prouocatus sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. Mihi quidem humanitas tua, uel summa potius sapientia, non iucunda solum sed etiam admirabilis uisa est; uirum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate deuinctum non nihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistula retinuisti; qui mihi cum semper tuae laudi fauere uisus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum uero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. [4] Qua re ea quae scribam sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque quae de ea re perscripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam uim habet ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse uideatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura uideatur ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperi dignitatis, Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege conlocato, te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolomaeus redeat in regnum; ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. [5] Sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur ut ex euentu homines de tuo consilio existimaturos uideremus: si cecidisset ut uolumus et optamus, omnis te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos. Qua re quid adsequi possis non tam facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare. Nos quidem hoc sentimus: si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum; si dubium sit, non esse conandum. Illud tibi adfirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore ut absens a multis, cum redieris ab omnibus conlaudere; offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque uideo. Sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex euentu homines esse facturos. [6] Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse uidebitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis qui per prouinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuuares; eam esse naturam et regionem prouinciae tuae ut illius reditum uel adiuuando confirmares uel neglegendo impedires. In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat tu facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset ex me potissimum putaui te scire oportere. [7] Quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate, de leuitate et imbecillitate Clodi gratularis, minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari. Quamquam est incredibilis hominum peruersitas (grauiore enim uerbo uti non libet) qui nos, quos fauendo in communi causa retinere potuerunt, inuidendo abalienarunt; quorum maleuolentissimis obtrectationibus nos scito de uetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat utrumque praeclare si esset fides, si grauitas in hominibus consularibus; sed tanta est in plerisque leuitas ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet quam splendor offendat. [8] Quod eo liberius ad te scribo quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique fauisti, simulque quod uideo non, ut antehac putabam, nouitati esse inuisum meae; in te enim, homine omnium nobilissimo, similia inuidorum uitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, euolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam; multum enim interest utrum laus imminuatur an salus deseratur. Me meae tamen ne nimis paeniteret tua uirtute perfectum est; curasti enim ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna uideretur. [9] Te uero admoneo, cum beneficiis tuis tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amaui, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. Magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui. Haec profecto uides quanto expressiora quantoque inlustriora futura sint cum aliquantum ex prouincia atque ex imperio laudis accesserit; quamquam te ita gerere uolo quae per exercitum atque imperium gerenda sunt ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas, sentiasque (id quod quia semper sperasti non dubito quin adeptus intellegas) te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum ciuitatis. Quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta uideatur, illa me ratio mouit, ut te ex nostris euentis communibus admonendum putarem ut considerares in omni reliqua uita quibus crederes, quos caueres. [10] Quod scribis te uelle scire qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sed contentio dispar; nam qui plus opibus armis potentia ualent perfecisse tamen mihi uidentur stultitia et inconstantia aduersariorum ut etiam auctoritate iam plus ualerent. Itaque perpaucis aduersantibus omnia quae ne per populum quidem sine seditione se posse adsequi arbitrabantur per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est et decem legati, et ne lege Sempronia succederetur facile perfectum est. Quod eo ad te breuius scribo quia me status hic rei publicae non delectat; scribo tamen ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognoui, tu ut tuis rebus integris discas: neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute. [11] Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunctionem uoluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summa uirtute adulescentem, cum ceteris artibus quibus studuisti semper ipse tum in primis imitatione tui fac erudias; nulla enim erit hac praestantior disciplina. Quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus.

VIII.

Scr. fort. mense Febr. an. 55

M. CICERO S. D. P. LENTVLO PRO COS.

De omnibus rebus quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit iis rebus sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi prudentissimi diligentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae quales sint non facile est scribere. Sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse uideatur. [2] Ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti; sed te non praeterit quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verum tamen ipse me conformo ad eius uoluntatem a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam uidear, simulatione; tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me ualet ut, quae illi utilia sunt et quae ille uult, ea mihi omnia iam et recta et uera uideantur; neque, ut ego arbitror, errarent ne aduersarii quidem eius si, cum pares esse non possent, pugnare desisterent. [3] Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum cui uel maxime concedant omnes ut uel ea defendam quae Pompeius uelit uel taceam uel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum; quod profecto faciam si mihi per eiusdem amicitiam licebit. Quae enim proposita fuerant nobis cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata tota sunt, nec mihi magis quam omnibus; nam aut adsentiendum est nulla cum grauitate paucis aut frustra dissentiendum. [4] Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo ut iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus iudiciorum rei totius publicae; otium nobis exoptandum est, quod ii qui potiuntur rerum praestaturi uidentur si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint. Dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa est eorum qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt. [5] Sed ut ad ea quae coniunctiora rebus tuis sunt reuertar, Pompeium tibi ualde amicum esse cognoui [ut]; eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia quae uoles obtinebis. Quibus in rebus me sibi ille adfixum habebit, neque a me ulla res quae ad te pertineat neglegetur; neque enim uerebor ne sim ei molestus, cui iucundum erit, etiam propter se ipsum, cum me esse gratum uidebit. [6] Tu uelim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam quae ad te pertineat quae mihi non carior sit quam meae res omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere non possim, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum. [7] Rem te ualde bene gessisse rumor erat. Exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti; quae si erunt adlatae, nostrum studium exstabit in conueniendis magistratibus et senatoribus. Cetera[que] quae ad te pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, minus tamen faciemus quam debemus.

IX.

Scr. mense Dec. an. 54

M. CICERO S. D. LENTVLO IMP.

Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem; quid enim dicam beneuolentiam, cum illud ipsum grauissimum et sanctissimum nomen pietatis leuius mihi meritis erga me tuis esse uideatur? Quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris ut etiam grata sint ea quae praetermitti sine nefario scelere non possunt. Tibi autem multo notior atque inlustrior meus in te animus esset si hoc tempore omni quo diiuncti fuimus et una et Romae fuissemus. [2] Nam in eo ipso quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te uehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus (de qua ostendam equidem paulo post qui sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea quae quaeris); sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et beneuolo certe, usus esses. Quamquam tua quidem causa te esse imperatorem prouinciamque bene gestis rebus cum exercitu uictore obtinere, ut debeo, laetor; sed certe qui tibi ex me fructus debentur eos uberiores et praestantiores praesens capere potuisses; in iis uero ulciscendis quos tibi partim inimicos esse intellegis propter tuam propugnationem salutis meae, partim inuidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem. Quamquam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam uim suam contulit, nostram uicem ultus est ipse sese; ea est enim conatus quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis sed ne libertatis quidem partem reliquit. [3] Te autem, etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede quam ego maximo dolore cognoram. De qua ratione tota iam uidetur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea quae quaeris. [4] Certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere adscribis; Vatinium autem scire te uelle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim. Quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, beneficio rerum atque actionum tuarum non solum meis sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuuisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar quem antea tantum modo communi officio ciuium, non aliquo erga me singulari beneficio, debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audiuit et tu in nostris sermonibus conlocutionibusque uidisti. [5] Etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta non nullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monumentis meis ab iis adiutus es a quibus debuisti neque de ui nefaria qua cum fratre eram domo expulsus; neque hercule in iis ipsis rebus quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis, eam uoluntatem quam exspectaram praestiterunt. Quae cum uiderem (neque erant obscura), non tamen tam acerba mihi haec accidebant quam erant illa grata quae fecerant. [6] Itaque, quamquam et Pompeio plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam et cum non solum beneficio sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans quid ille uellet in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam. [7] Ego sedente Cn. Pompeio, cum ut laudaret P. Sestium introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me eam Bibuli fortunam quam ille adflictam putaret omnium triumphis uictoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me coegissent; tota uero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus. In quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de ui, de auspiciis, de donatione regnorum, [8] neque uero hac in causa modo sed constanter saepe in senatu. Quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Non. Apr. mihi est senatus adsensus ut de agro Campano frequenti senatu Id. Mai. referretur. Num potui magis in arcem illius causae inuadere aut magis obliuisci temporum meorum, meminisse actionum? Hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum quorum oportuit tum illorum etiam quorum numquam putaram. [9] Nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius, cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem uenit. Ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Rauennae Crassum ante uidisset ab eoque in me esset incensus. Sane moleste Pompeium id ferre constabat; quod ego, cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognoui. Quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat conuenisset, "te" inquit "ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere. Nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est quod mihi pro illo spopondisti." Quid multa? questus est grauiter; sua merita commemorauit; quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset in memoriam redegit, seque quae de mea salute egisset uoluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est. Cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret rogauit, ut eam ne oppugnarem si nollem aut non possem tueri. [10] Haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reseruarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque quem bonum ciuem semper habuisset bonum uirum esse pateretur. In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus quae Pompeium uidebantur offendere certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me qui, cum illa sentirent in re publica quae ego agebam semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant. Erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum (meum autem? immo uero legum iudiciorum oti patriae bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fouebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. Hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breuiter exponam. [11] Ego, si ab improbis et perditis ciuibus rem publicam teneri uiderem, sicut et Cinnanis temporibus scimus et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum ualent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen mouentur etiam fortissimi uiri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent. Cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset uir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adulescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuuisset meumque inimicum unum in ciuitate haberet inimicum, non putaui famam inconstantiae mihi pertimescendam si quibusdam in sententiis paulum me immutassem meamque uoluntatem ad summi uiri de meque optime meriti dignitatem adgregassem. [12] In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut uides, in coniuncta et causa et dignitate. Hic multum ualuit cum uetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas breui tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. Vehementer etiam res ipsa publica me mouit, quae mihi uidebatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis uiris nolle fieri et ne fieret uehementer recusare. Grauissime autem me in hanc mentem impulit et Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio. Erant praeterea haec animaduertenda in ciuitate quae sunt apud Platonem nostrum scripta diuinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse ciuis. Tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex Kal. Ian. confirmandi senatus ut neminem mirari oporteret Non. Dec. tantum uel animi fuisse in illo ordine uel auctoritatis; idemque memineram nobis priuatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bonorum omnium. [13] Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica consules haberet sed mercatores prouinciarum et seditionum seruos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque ciuilem. Quo in discrimine cum mirifica senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensio in me tuendo exstitisset, non dicam quid acciderit (multorum est enim et uaria culpa), tantum dicam breui, non mihi exercitum sed duces defuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa qui me non defenderunt, non minor est in iis qui reliquerunt, et, si accusandi sunt si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi si qui se timere simularunt. Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos ciuis et a me conseruatos et me seruare cupientis spoliatos ducibus seruis armatis obici noluerim declararique maluerim quanta uis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti. [14] Qua in causa (non modo non negabo sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo quam fuerant idem in tenendo. Qua in sententia si constare uoluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea reciperassent. Recreatis enim bonis uiris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et nouis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo ciui locus ad rem publicam uiolandam esse potuisset. [15] Sed attende, quaeso, quae sint consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam Deam quam tris sorores, impunitatem est illorum sententiis adsecutus qui, cum tribunus pl. poenas a seditioso ciui per bonos uiros iudicio persequi uellet, exemplum praeclarissimum in posterum uindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum monumentum (non enim illae manubiae meae sed operis locatio mea fuerat), monumentum uero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt. Qui me homines quod saluum esse uoluerunt est mihi gratissimum; sed uellem non solum salutis meae quem ad modum medici sed ut aliptae etiam uirium et coloris rationem habere uoluissent. Nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt. [16] In quo ego spem fefelli non modo inuidorum sed etiam inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo uiro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperant, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse (est uero probandum, qui et summa uoluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse in quo cum omnis homines tum M. illum Scaurum, singularem uirum, constantia et grauitate superasset!) - sed quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum quam umquam habuissem daret cum declarasset se non potuisse me uno ciui carere, cumque Metellum unius tribuni pl. rogatio, me uniuersa res publica duce senatu, comitante Italia, promulgantibus omnibus paene magistratibus, te ferente consule, comitiis centuriatis, cunctis ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis uiribus reciperauisset. [17] Neque uero ego mihi postea quicquam adsumpsi neque hodie adsumo quod quemquam maleuolentissimum iure possit offendere; tantum enitor ut neque amicis neque etiam alienioribus opera consilio labore desim. Hic meae uitae cursus offendit eos fortasse qui splendorem et speciem huius uitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt; illud uero non obscure queruntur, in meis sententiis quibus ornem Caesarem quasi desciscere me a pristina causa. Ego autem cum illa sequor quae paulo ante proposui tum hoc non in postremis de quo coeperam exponere. Non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti; qui confirmatus consulatu nostro, non numquam postea interruptus, adflictus ante te consulem, recreatus abs te, totus est nunc ab iis a quibus tuendus fuerat derelictus; idque non solum fronte atque uultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii qui tum in nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sententiis saepe iam tabellaque docuerunt. [18] Itaque tota iam sapientium ciuium, qualem me et esse et numerari uolo, et sententia et uoluntas mutata esse debet. Id enim iubet idem ille Plato, quo ego uehementer auctore moueor, tantum contendere in re publica quantum probare tuis ciuibus possis; uim neque parenti nec patriae adferre oportere. Atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute, cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi [posse] uidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur. Mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum capesseremne rem publicam implicatus tenebar; sed laetatus tamen sum quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuiuis bono recta defendere. Huc accessit commemoranda quaedam et diuina Caesaris in me fratremque meum liberalitas; qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque uictoriis, etiam si in nos non is esset qui est, tamen ornandus uideretur. Sic enim te existimare uelim, cum a uobis meae salutis auctoribus discesserim, neminem esse cuius officiis me tam esse deuinctum non solum confitear sed etiam gaudeam. [19] Quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea quae a me de Vatinio et de Crasso requiris. Nam de Appio quod scribis sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. De Vatinio autem, primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem grauissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto a te ut id a me neue in hoc reo neue in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam cum ueneris. Tametsi possum uel absenti; recordare enim quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem. Sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus de quo in iudicio, cum illum defenderem, dixi me facere quiddam quod in Eunucho parasitus suaderet militi: "ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam continuo; si quando illa dicet "Phaedriam intro mittamus comissatum", "Pamphilam cantatum prouocemus"; si laudabit haec illius formam, tu huius contra; denique par pro pari referto, quod eam mordeat." Sic petiui a iudicibus ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo seuere seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leuiter repungere; neque solum dixi sed etiam saepe facio dis hominibusque adprobantibus. [20] Habes de Vatinio; cognosce de Crasso. Ego, cum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnis grauissimas iniurias communis concordiae causa uoluntaria quadam obliuione contrieram, repentinam eius defensionem Gabini, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed cum me disputantem, non lacessentem, laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia (nam ea tam uehemens fortasse non fuisset) sed cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit. Quo quidem tempore ipso quidam homines, et idem illi quos saepe significo neque appello, cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi esse uisum rei publicae qualis fuissem restitutum, cumque ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos qui in eadem causa essent numquam amicos futuros. Quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in prouinciam est profectus; nam, cum mihi condixisset, cenauit apud me in mei generi Crassipedis hortis. Quam ob rem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides postulabat. [21] Accepisti quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim, quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status. De quo sic uelim statuas, me haec eadem sensurum fuisse si mihi integra omnia ac libera fuissent; nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiam si id fieri posset, summorum ciuium principatum nec permanendum in una sententia conuersis rebus ac bonorum uoluntatibus mutatis, sed temporibus adsentiendum. Numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda uiris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in nauigando tempestati obsequi artis est etiam si portum tenere non queas, cum uero id possis mutata uelificatione adsequi stultum est eum tenere cum periculo cursum quem coeperis potius quam eo commutato quo uelis tamen peruenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere sed idem semper spectare debemus. Quam ob rem, ut paulo ante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica non alius essem atque nunc sum; cum uero in hunc sensum et adliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere quae maxime cum meis tum etiam rei publicae rationibus putem conducere. Apertius autem haec ago ac saepius quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit quod ille non ita inlustri gratia exceperit ut ego eum mihi deuinctum putarem. Itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis; nec mihi aliter potuisse uideor hominum perditorum de me consilia frangere nisi cum praesidiis iis quae semper habui nunc etiam potentium beneuolentiam coniunxissem. [22] His ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus isdem; noui enim temperantiam et moderationem naturae tuae, noui animum cum mihi amicissimum tum nulla in ceteros maleuolentia suffusum contraque cum magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem. Vidi ego quosdam in te talis qualis tu eosdem in me uidere potuisti; quae me mouerunt, mouissent eadem te profecto. Sed quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae; me quidem certe tuarum actionum sententiarum uoluntatum rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni uita res tam erit ulla proposita quam ut cottidie uehementius te de me optime meritum esse laetere. [23] Quod rogas ut mea tibi scripta mittam quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas. Scripsi etiam (nam me iam ab orationibus diiungo fere referoque ad mansuetiores Musas, quae me maxime sicut iam a prima adulescentia delectarunt) - scripsi igitur Aristotelio more, quem ad modum quidem uolui, tris libros in disputatione ac dialogo "de oratore", quos arbitror Lentulo tuo fore non inutilis; abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum, et Aristoteliam et Isocratiam, rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam uersibus tris libros "de temporibus meis"; quos iam pridem ad te misissem si esse edendos putassem (sunt enim testes et erunt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis), sed quia uerebar non eos qui se laesos arbitrarentur (etenim id feci parce et molliter) sed eos quos erat infinitum bene de me meritos omnis nominare ... Quos tamen ipsos libros, si quem cui recte committam inuenero, curabo ad te perferendos. Atque istam quidem partem uitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero; quantum litteris, quantum studiis, ueteribus nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus. [24] Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas, ea tantae mihi curae sunt ut me nolim admoneri, rogari uero sine magno dolore uix possim. Quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum ut conficias, id scito esse eius modi ut frater meus uere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum. Tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus uelim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias sed ut omnes gentes, etiam ut posteritas omnis intellegat esse facturum. [25] Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam, sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum conlega prouinciam; si curiata lex non esset, se paraturum cum conlega tibique successurum; legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se, quoniam ex senatus consulto prouinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum quoad in urbem introisset. Ego quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat nescio; uarias esse opiniones intellego. Sunt qui putant posse te non decedere quod sine lege curiata tibi succedatur; sunt etiam qui, si decedas, a te relinqui posse qui prouinciae praesit. Mihi non tam de iure certum est (quamquam ne id quidem ualde dubium est) quam illud, ad tuam summam amplitudinem dignitatem libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere te sine ulla mora prouinciam successori concedere, praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare. Ego utrumque meum puto esse, et quid sentiam ostendere et quod feceris defendere. [26] Scripta iam epistula superiore accepi tuas litteras de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare; felicitate [a] quidem uellem consequi potuisses ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut uoluntatem offenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere; sed nosti consuetudinem hominum, scis quam grauiter inimici ipsi illi Q. Scaeuolae fuerint. Tibi tamen sum auctor ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges; id etsi difficile est, tamen mihi uidetur esse prudentiae tuae.

X.

Scr. fort. an. 54

M. CICERO S. D. L. VALERIO IVRISCONSVLTO

(cur enim tibi hoc non gratificer nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti). Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. Sed tu uelim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando reuisas et ibi malis esse ubi aliquo numero sis quam istic ubi solus sapere uideare. Quamquam qui istinc ueniunt partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas. Sed iam cupio tecum coram iocari; qua re fac ut quam primum uenias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus saluum uenisse gaudere; nam illo si ueneris tam Vlixes, cognosces tuorum neminem.