I
Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiaui, ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eueniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut uestrae mentes atque sententiae cum populi Romani uoluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res uobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se uim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eueniret. Quae cum ita sint, iudices, et omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad uos aut certe communicata uobiscum, idem consulem uestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendauit, ut eiusdem hominis uoce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum uestra atque omnium ciuium salute tueatur. Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto uobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.
II
Et primum M. Catoni uitam ad certam rationis normam derigenti et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam seuere gesto consulatu causam L. Murenae attingere. Cuius reprehensio me uehementer mouet, non solum ut uobis, iudices, quibus maxime debeo, uerum etiam ut ipsi Catoni, grauissimo atque integerrimo uiro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? Quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? Quod si in eis rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudici praestare debet qui se nexu obligauit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul qui consulem declarauit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit. Ac si, ut non nullis in ciuitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. Quod si e portu soluentibus ei qui iam in portum ex alto inuehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut eis faueamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet prope iam ex magna iactatione terram uidentem in hunc cui uideo maximas rei publicae tempestates esse subeundas? Qua re si est boni consulis non solum uidere quid agatur uerum etiam prouidere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse. Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam uocare.
III
Nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim de ciuium periculis defendendis non abrogarem. Etenim si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; cum uero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat? Negat esse eiusdem seueritatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem uerbis et paene imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam uero grauitatis seueritatisque personam non appetiui, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo ciuium postulabat. Quod si tum, cum res publica uim et seueritatem desiderabat, uici naturam et tam uehemens fui quam cogebar, non quam uolebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem uocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique seruire? Ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commouebat qui grauissime et acerbissime se ferre dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio uosque adhibere arbitros. Nam cum graue est uere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiit illud tempus; mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere. Neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nunc cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus.
IV
Mihi autem cum Murena, iudices, et magna et uetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen uel dignitas hominis uel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis subleuandis non impertiam. Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperis, eos, cum adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati. Quod si, licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae infamia, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego uero libenter desino. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eius modi quam nec industrius quisquam nec misericors nec officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Serui, facillime ceperis. Nam si tibi necesse putas etiam aduersariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te aduocato illum ipsum quem contra ueneris causa cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes uel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere. Etenim si me tua familiaritas ab hac causa remouisset, et si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis uiris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea ciuitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse uoluerunt. Ego uero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. Qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Serui, non secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.
V
Intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione uitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse uersatam. Atque harum trium partium prima illa quae grauissima debebat esse ita fuit infirma et leuis ut illos lex magis quaedam accusatoria quam uera male dicendi facultas de uita L. Murenae dicere aliquid coegerit. Obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad uoluptatem et luxuriam expetita est sed in militari labore peragrata. Qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus uideretur. An cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut rebus communiter gestis paene simul patre triumpharet? Hic uero, iudices, et fuit in Asia et uiro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in uictoria fuit. Et si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam uidisse sed in Asia continenter uixisse laudandum est. Quam ob rem non Asiae nomen obiciendum Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse uero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam solum gerebat uirtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris uictoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. Maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupauit.
VI
Saltatorem appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, si uere obicitur, uehementis accusatoris, sin falso, maledici conuiciatoris. Qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, adripere maledictum ex triuio aut ex scurrarum aliquo conuicio neque temere consulem populi Romani saltatorem uocare, sed circumspicere quibus praeterea uitiis adfectum esse necesse sit eum cui uere istud obici possit. Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in conuiuio moderato atque honesto. Tempestiui conuiui, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi adripis hoc quod necesse est omnium uitiorum esse postremum, relinquis quibus remotis hoc uitium omnino esse non potest? Nullum turpe conuiuium, non amor, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae uoluptatis nomen habent quamquam uitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas? Nihil igitur in uitam L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices. Sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla auaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in uita proferatur. Bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione uirum bonum atque integrum hominem defendimus. Quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.
VII
Summam uideo esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria ut neque ipse dignitate uinci a te potuerit neque te dignitate superarit. Contempsisti L. Murenae genus, extulisti tuum. Quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in Auentinum seuocanda esse uideatur. Sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proauus L. Murenae et auus praetor fuit, et pater, cum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur. Tua uero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo uero et suffragatoribus obscurior. Pater enim fuit equestri loco, auus nulla inlustri laude celebratus. Itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium uetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae. Qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod uirtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. Nec mihi umquam minus in Q. Pompeio, nouo homine et fortissimo uiro, uirtutis esse uisum est quam in homine nobilissimo, M. Aemilio. Etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua uirtute renouare.
VIII
Quamquam ego iam putabam, iudices, multis uiris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis uiris, nouis hominibus, sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam. Cum uero ego tanto interuallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam uirtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia uetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis nouitate accusatores esse dicturos. Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo uiro, peterem; superaui tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quod si id crimen homini nouo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque inuidi defuissent. Omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; uideamus cetera. "Quaesturam una petiit et sum ego factus prior". Non est respondendum ad omnia. Neque enim uestrum quemquam fugit, cum multi pares dignitate fiant, unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis fuit. Habuit hic lege Titia prouinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. Consedit utriusque nomen in quaestura. Nullum enim uobis sors campum dedit in quo excurrere uirtus cognoscique posset. Reliqui temporis spatium in contentionem uocatur. Ab utroque dissimillima ratione tractatum est.
IX
Seruius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cauendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius ciuile didicit, multum uigilauit, laborauit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; uixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura. Quid Murena interea? Fortissimo et sapientissimo uiro, summo imperatori legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim ui, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque auaritiae neque luxuriae uestigium reliquerit, maximo in bello sic est uersatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. Atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam uideamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque inuidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit. Summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Seruium liceat, pari atque eadem in laude ponam. Sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. "Apud exercitum mihi fueris" inquit; "tot annos forum non attigeris; afueris tam diu et, cum longo interuallo ueneris, cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas"? Primum ista nostra adsiduitas, Serui, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi quidem uehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superaui et tu item fortasse; uerum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset. Sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem reuertamur, qui potest dubitari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris ciuilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perueniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caues ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu aquae pluuiae arceantur; ille exercitatus est in propagandis finibus, tuque in regendis.
X
Ac nimirum - dicendum est enim quod sentio - rei militaris uirtus praestat ceteris omnibus. Haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latet in tutela ac praesidio bellicae uirtutis. Simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt. Et quoniam mihi uideris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore uersari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te uirtutibus, continentiae, grauitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicaui; quod quidem ius ciuile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum uiam. Omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.
XI
Summa dignitas est in eis qui militari laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in statu ciuitatis ab his defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Grauis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe ualuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permouere. Quaeritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios Furores, qui concitatum flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. Quorum in isto uestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt paruae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus uerborum occupatae. Deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis uestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. Posset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim uolgo non habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. Inuentus est scriba quidam, Cn. Flauius, qui comicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit et ab ipsis his cautis iuris consultis eorum sapientiam compilarit. Itaque irati illi, quod sunt ueriti ne dierum ratione peruolgata et cognita sine sua opera lege agi posset, uerba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.
XII
Cum hoc fieri bellissime posset: "fundus Sabinus meus est". "Immo meus", deinde iudicium, noluerunt. "FVNDVS" inquit "QVI EST IN AGRO QVI SABINVS VOCATVR". Satis uerbose; cedo quid postea? "EVM EGO EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO". Quid tum? "INDE IBI EGO TE EX IVRE MANVM CONSERTVM VOCO". Quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. Transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. "VNDE TV ME" inquit "EX IVRE MANVM CONSERTVM VOCASTI, INDE IBI EGO TE REVOCO". Praetor interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum uero in illo: "SVIS VTRISQVE SVPERSTITIBVS PRAESENTIBVS ISTAM VIAM DICO; ITE VIAM". Praesto aderat sapiens ille qui inire uiam doceret. "REDITE VIAM". Eodem duce redibant. Haec iam tum apud illos barbatos ridicula, credo, uidebantur, homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. Isdem ineptiis fucata sunt illa omnia: "QVANDO TE iN IVRE CONSPICIO" et haec: "ANNE TV DICAS QVA EX CAVSA VINDICAVERIS"? Quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea uero peruolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima. Nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac deprauata sunt. Mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse uoluerunt; hi inuenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. Sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. In omni denique iure ciuili aequitatem reliquerunt, uerba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris exempli causa id nomen inuenerant, putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent "Gaias" uocari. Iam illud mihi quidem mirum uideri solet, tot homines, tam ingeniosos, post tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum "diem tertium" an "perendinum", "iudicem" an "arbitrum", "rem" an "litem" dici oporteret.
XIII
Itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae uero multo etiam minus. Quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et aduersario meo, id esse gratum nullo pacto potest. Itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud quod aliquamdiu fuit "LICET CONSVLERE"? Iam perdidistis. Sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam ualet. Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. Difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. Itaque si mihi, homini uehementer occupato, stomachum moueritis, triduo me iuris consultum esse profitebor. Etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. Si id quod oportet responderis, idem uideare respondisse quod Seruius; sin aliter, etiam controuersum ius nosse et tractare uideare. Quapropter non solum illa gloria militaris uestris formulis atque actionibus anteponenda est uerum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti uestrae exercitationi ad honorem antecellit. Itaque mihi uidentur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos uidemus, qui oratores euadere non potuerint, eos ad iuris studium deuenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. Etenim a uobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. Deinde uestra responsa atque decreta et euertuntur saepe dicendo et sine defensione orationis firma esse non possunt. In qua si satis profecissem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.
XIV
Duae sint artes igitur quae possint locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. Ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur. Ceterae tamen uirtutes ipsae per se multum ualent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Serui, excellere omnes intellegunt. Sed nunc de studiis ad honorem appositis, non de insita cuiusque uirtute disputo. Omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus nouus bellicum canere coepit. Etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor ualde bonus, "proeliis promulgatis pellitur e medio" non solum ista uestra uerbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, "sapientia; ui geritur res, spernitur orator" non solum odiosus in dicendo ac loquax uerum etiam "bonus; horridus miles amatur", uestrum uero studium totum iacet. "Non ex iure manum consertum, sed mage ferro" inquit rem repetunt". Quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in ciuitate ea prima res propter quam ipsa est ciuitas omnium princeps. Verum haec Cato nimium nos nostris uerbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. Quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. Nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini, de Aetolis M. Fului, de rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. Sin haec bella grauissima uictoriaeque eorum bellorum gratissimae fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? Atqui ex ueterum rerum monumentis uel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse uideo; cuius belli uictor L. Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit. Quo quidem in bello uirtus enituit egregia M. Catonis, proaui tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi statuo, talis qualem te esse uideo, numquam cum Scipione esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. Neque uero cum P. Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud graue bellum et uehemens putaretur.
XV
Atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui uir fuerit consideraris, omnibus quibuscum populus Romanus bellum gessit hunc regem nimirum antepones. Quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello inuectum totam in Asiam cum pace dimisit; quem L. Murena, pater huiusce, uehementissime uigilantissimeque uexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; qui rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe conatuque ualuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret. Ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae uehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli uero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et uirtute gestum. Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et reuolsa tota pateret prouincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. Quid? Illam pugnam naualem ad Tenedum, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parua dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate ualuit ut se rege Armeniorum adiuncto nouis opibus copiisque renouarit.
XVI
Ac si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non id agimus. Hoc dico: si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tanta gloria L. Lucullus, neque uero eius belli conficiendum exitum tanto studio populus Romanus ad Cn. Pompeium detulisset. Cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumerabiles, uel acerrima mihi uidetur illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. Qua ex pugna cum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. Itaque ipse Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit ut, cum ipse omnia quae tenuerat, adierat, sperarat, uictoria possideret, tamen non ante quam illum uita expulit bellum confectum iudicarit. Hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti uita tanti aestimata est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitrarentur? Hoc igitur in bello L. Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.
XVII
At enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Seruius. Pergitisne uos tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem in reliquis honoribus debeat? Quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam uarias habere putatis agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parua non numquam commutat aura rumoris. Saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi uero non ipse fecerit. Nihil est incertius uolgo, nihil obscurius uoluntate hominum, nihil fallacius ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo ingenio, opera, gratia, nobilitate a M. Herennio superari posse arbitratus est? Quis Q. Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio? Quis M. Scaurum, hominem grauissimum, ciuem egregium, fortissimum senatorem, a Q. Maximo? Non modo horum nihil ita fore putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum esset intellegi potuit. Nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commouentur, saepe improuiso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura causa est ut casu excitata esse uideatur.
XVIII
Sed tamen si est reddenda ratio, duae res uehementer in praetura desideratae sunt quae ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una exspectatio muneris quae et rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creuerat, altera quod ei quos in prouincia ac legatione omni et liberalitatis et uirtutis suae testis habuerat nondum decesserant. Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reseruauit. Nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum conuenerat idem comitiis L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod petitio praeturae desiderarat praetura restituit. Num tibi haec parua uidentur adiumenta et subsidia consulatus, uoluntas militum, quaeque cum per se ualet multitudine, cum apud suos gratia, tum uero in consule declarando multum etiam apud uniuersum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris? Imperatores enim comitiis consularibus, non uerborum interpretes deliguntur. Qua re grauis est illa oratio: "me saucium recreauit, me praeda donauit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cum fortis tum etiam felix". Hoc quanti putas esse ad famam hominum ac uoluntatem? Etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen ualuerit praerogatiuum, quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque ualuisse?
XIX
Sed si haec leuiora ducis quae sunt grauissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tam ualde contemnere; quae huic admodum profuerunt. Nam quid ego dicam populum ac uolgus imperitorum ludis magno opere delectari? Minus est mirandum. Quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. Qua re, si populo ludorum magnificentia uoluptati est, non est mirandum eam L. Murenae apud populum profuisse. Sed si nosmet ipsi qui et ab delectatione communi negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et ducimur, quid tu admirere de multitudine indocta? L. Otho, uir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam uoluptatem. Itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. Qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. Nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. Quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commouebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam aduersatam putas? Sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari, militaris suffragatio urbanae, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos; quid? In ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem interfuisse?
XX
Huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliat magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio; qua in sorte sapiens praetor qualis hic fuit offensionem uitat aequabilitate decernendi, beniuolentiam adiungit lenitate audiendi. Egregia et ad consulatum apta prouincia in qua laus aequitatis, integritatis, facilitatis ad extremum ludorum uoluptate concluditur. Quid tua sors? Tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorum atque indicum; cogendi iudices inuiti, retinendi contra uoluntatem; scriba damnatus, ordo totus alienus; Sullana gratificatio reprehensa, multi uiri fortes et prope pars ciuitatis offensa est; lites seuere aestimatae; cui placet obliuiscitur, cui dolet meminit. Postremo tu in prouinciam ire noluisti. Non possum id in te reprehendere quod in me ipso et praetore et consule probaui. Sed tamen L. Murenae prouincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit. Habuit proficiscens dilectum in Vmbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi tribus quae municipiis Vmbriae conficiuntur adiunxit. Ipse autem in Gallia ut nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. Tu interea Romae scilicet amicis praesto fuisti; fateor; sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos a quibus prouincias contemni intellegunt.
XXI
Et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem fortunam prouincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Seruius, et ea dicam uobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. Petere consulatum nescire te, Serui, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere uidebam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatorem mihi uideri quam sapientem candidatum. Primum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis uiri, sed et populi opinionem a spe adipiscendi auertunt et amicorum studia debilitant. Nescio quo pacto semper hoc fit - neque in uno aut altero animaduersum est sed iam in pluribus - simul atque candidatus accusationem meditari uisus est, ut honorem desperasse uideatur. Quid ergo? Acceptam iniuriam persequi non placet? Immo uehementer placet; sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. Petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, Magnis copiis et in forum et in campum deduci uolo. Non placet mihi inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatio potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc nouo more omnes fere domos omnium concursent et ex uoltu candidatorum coniecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere uideatur. "Videsne tu illum tristem, demissum? Iacet, diffidit, abiecit hastas". Serpit hic rumor. "Scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis quaerere? Alium fac iam, quoniam sibi hic ipse desperat". Eius modi rumoribus candidatorum amici intimi debilitantur, studia deponunt; aut certam rem abiciunt aut suam operam et gratiam iudicio et accusationi reseruant.
XXII
Accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem curam operam diligentiamque suam in petitione non possit ponere. Adiungitur enim accusationis cogitatio, non parua res sed nimirum omnium maxima. Magnum est enim te comparare ea quibus possis hominem e ciuitate, praesertim non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et uero etiam per alienos defendatur. Omnes enim ad pericula propulsanda concurrimus et qui non aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissimorum officia et studia praestamus. Qua re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. Itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. Tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimasti te utrique negotio satis facere posse. Vehementer errasti. Quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris?
XXIII
Legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim seuerissime scripta Calpurnia. Gestus est mos et uoluntati et dignitati tuae. Sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni uero refragata est. Poena grauior in plebem tua uoce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. Exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. Morbi excusationi poena addita est; uoluntas offensa multorum quibus aut contra ualetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri uitae fructus relinquendi. Quid ergo? haec quis tulit? Is qui auctoritati senatus, uoluntati tuae paruit, denique is tulit cui minime proderant. Illa Quidem quae mea summa uoluntate senatus frequens repudiauit mediocriter aduersata tibi esse existimas? Confusionem suffragiorum flagitasti, +praerogationum legis Maniliae+, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. Grauiter homines honesti atque in suis uicinitatibus et municipiis gratiosi tulerunt a tali uiro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. Idem editicios iudices esse uoluisti, ut odia occulta ciuium quae tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque erumperent. Haec omnia tibi accusandi uiam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et, copiosissimo, Q. Hortensio, multa grauissime dicta sunt. Quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et uir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi uideretur. Itaque in isdem rebus fere uersor et quoad possum, iudices, occurro uestrae satietati.
XXIV
Sed tamen, Serui, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta petitione? Etenim te inquirere uidebant, tristem ipsum, maestos amicos; obseruationes, testificationes, seductiones testium, secessiones subscriptorum animaduertebant, quibus rebus certe ipsi candidatorum uoltus obscuriores uideri solent; Catilinam interea alacrem atque laetum, stipatum choro iuuentutis, uallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum tum conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, circumfluentem colonorum Arretinorum et Faesulanorum exercitu; quam turbam dissimillimo ex genere distinguebant homines perculsi Sullani temporis calamitate. Voltus erat ipsius plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut ei iam exploratus et domi conditus consulatus uideretur. Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum numerabat non competitorem; ei uim denuntiabat, rei publicae minabatur.
XXV
Quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, nolite a me commoneri uelle; uosmet ipsi uobiscum recordamini. Meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris uoces percrebruissent quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inueniri posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere; qua re qui consumpta replere, erepta reciperare uellent, spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet; minime timidum et ualde calamitosum esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum. Tum igitur, his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. Itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitaui atque eum de his rebus iussi, si quid uellet, quae ad me adlatae essent dicere. Atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgauit sed indicauit atque induit. Tum enim dixit duo corpora esse rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; huic, si ita de se meritum esset, caput se uiuo non defuturum. Congemuit senatus frequens neque tamen satis seuere pro rei indignitate decreuit; nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia omnia. Erupit e senatu triumphans gaudio quem omnino uiuum illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo uiro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, si quod esset in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua sed ruina restincturum.
XXVI
His tum rebus commotus et quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo praesidio fortissimorum uirorum et cum illa lata insignique lorica, non quae me tegeret - etenim sciebam Catilinam non latus aut uentrem sed caput et collum solere petere - uerum ut omnes boni animaduerterent et, cum in metu et periculo consulem uiderent, id quod est factum, ad opem praesidiumque concurrerent. Itaque cum te, Serui, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflammatum uiderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere cupiebant ad Murenam se statim contulerunt. Magna est autem comitiis consularibus repentina uoluntatum inclinatio, praesertim cum incubuit ad uirum bonum et ultis aliis adiumentis petitionis ornatum. Qui cum honestissimo patre atque maioribus, modestissima adulescentia, clarissima legatione, praetura probata in iure, grata in munere, ornata in prouincia petisset diligenter, et ita petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, huic mirandum est magno adiumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse? Nunc mihi tertius ille locus est relictus orationis, de ambitus criminibus, perpurgatus ab eis qui ante me dixerunt, a me, quoniam ita Murena uoluit, retractandus; quo in loco C. Postumo, familiari meo, ornatissimo uiro, de diuisorum indiciis et de deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M. Catoni, homini in omni uirtute excellenti, de ipsius accusatione, de senatus consulto, de re publica respondebo.
XXVII
Sed pauca quae meum animum repente mouerunt prius de L. Murenae fortuna conquerar. Nam cum saepe antea, iudices, et ex aliorum miseriis et ex mais curis laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis otium ac tranquillitatem uitae secuti sunt, tum uero in his L. Murenae tantis tamque improuisis periculis ita sum animo adfectus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius euentum fortunamque miserari. Qui primum, dum ex honoribus continuis familiae maiorumque suorum unum ascendere gradum dignitatis conatus est, uenit in periculum ne et ea quae ei relicta, et haec quae ab ipso parta sunt amittat, deinde propter studium nouae laudis etiam in ueteris fortunae discrimen adducitur. Quae cum sunt grauia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint. Nam ut omittam Seruium Sulpicium quem intellego non iniuria L. Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C. Postumus, uetus, ut ait ipse, uicinus ac necessarius, qui necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. Accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius, cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. Accusat M. Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum ea condicione nobis erat in hac ciuitate natus ut eius opes, ut ingenium praesidio multis etiam alienis, exitio uix cuiquam inimico esse deberet. Respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi uidetur praetorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. Cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est qui alienam potius iniuriam quam suam persequatur.
DE POSTVMI CRIMINIBVS, DE SERVI ADVLESCENTIS.
XXVIII
Venio nunc ad M. Catonem, Quod est fundamentum ac robur totius accusationis; qui tamen ita grauis est accusator et uehemens ut multo magis eius auctoritatem quam criminationem pertimescam. In quo ego accusatore, iudices, primum illud deprecabor ne quid L. Murenae dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius uitae splendor et grauitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona M. Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit. Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores huius imperi, Carthaginem Numantiamque, deleuerat cum accusauit L. Cottam. Erat in eo summa eloquentia, summa fides, summa integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani quod illius opera tenebatur. Saepe hoc maiores natu dicere audiui, hanc accusatoris eximiam uim et dignitatem plurimum L. Cottae profuisse. Noluerunt sapientissimi homines qui tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio ut nimiis aduersarii uiribus abiectus uideretur. Quid? Ser. Galbam - nam traditum memoriae est - nonne proauo tuo, fortissimo atque florentissimo uiro, M. Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus Romanus eripuit? Semper in hac ciuitate nimis magnis accusatorum opibus et populus uniuersus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices restiterunt. Nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non uim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. Valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in periculo uero et in pernicie ciuium repudientur. Nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo praeiudicio ualere oportere.
XXIX
Ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua uirtute iudicium uituperare non possum; non nulla forsitan conformare et leuiter emendare possim. "Non multa peccas", inquit ille fortissimo uiro senior magister, "sed peccas; te regere possum". At ego non te; uerissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse huius modi ut corrigendus potius quam leuiter inflectendus esse uideare. Finxit enim te ipsa natum ad honestatem, grauitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique uirtutes magnum hominem et excelsum. Accessit istuc doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi uidetur, paulo asperior et durior quam aut ueritas aut natura patitur. Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conuentu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et uobis nota et iucunda sunt disputabo. In M. Catone, iudices, haec bona quae uidemus diuina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura uerum a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio uir, Zeno, cuius inuentorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta eius modi. Sapientem gratia numquam moueri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et leuem; uiri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, diuites, si seruitutem seruiant, reges; nos autem qui sapientes non sumus fugitiuos, exsultes, hostis, insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocauerit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.
XXX
Hoc homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita uiuendi. Petunt aliquid publicani; caue ne quicquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui ueniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. Fatetur aliquis se peccasse et sui delicti ueniam petit; "nefarium est facinus ignoscere". At leue delictum est. "Omnia peccata sunt paria". Dixisti quippiam: "fixum et statutum est". Non re ductus es sed opinione; "sapiens nihil opinatur". Errasti aliqua in re; male dici putat. Hac ex disciplina nobis illa sunt: "dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum". Iratus dixisti. "Numquam" inquit "sapiens irascitur". At temporis causa "Improbi" inquit "hominis est mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium". Nostri autem illi - fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae - nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem ualere aliquando gratiam; uiri boni esse misereri, distincta genera esse delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quod nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis uirtutes mediocritate quadam esse moderatas.
XXXI
Hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem uir melior esses nec fortior nec temperantior nec iustior - neque enim esse potes - sed paulo ad lenitatem propensior. Non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum in eiusdem anni custodia te atque L. Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae uinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses, mitiorem in partem interpretarere. Ac te ipsum, quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et ui naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. Etenim isti ipsi mihi uidentur uestri praeceptores et uirtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura uellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus. "Nihil ignoueris". Immo aliquid, non omnia. "Nihil gratiae causa feceris". Immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. "Misericordia commotus ne sis". Etiam, in dissoluenda seueritate; sed tamen est laus aliqua humanitatis. "In sententia permaneto" Vero, nisi sententiam sententia alia uicerit melior. Huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem Panaetium domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. Quis uero C. Laelio comior fuit, quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo grauior, sapientior? Possum de L. Philo, de C. Gallo dicere haec eadem, sed te domum iam deducam tuam. Quemquamne existimas Catone, proauo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? De cuius praestanti uirtute cum uere grauiterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. Est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui ab illo ortus es quam ad unum quemque nostrum peruenire potuit, ad imitandum uero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. Sed si illius comitatem et facilitatem tuae grauitati seueritatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.
XXXII
Qua re, ut ad id quod institui reuertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remoue uim, praetermitte auctoritatem quae in iudiciis aut nihil ualere aut ad salutem debet ualere, congredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis? Ambitum accusas; non defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim. Puniui ambitum, non innocentiam; ambitum uero ipsum uel tecum accusabo, si uoles. Dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede obuiam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus uolgo locus tributim et item prandia si uolgo essent data, contra legem Calpurniam factum uideri. Ergo ita senatus iudicat, contra legem facta haec uideri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum candidatis morem gerit. Nam factum sit necne uehementer quaeritur; sin factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest. Est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare. Atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi possit. Qua re doce ab L. Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam.
XXXIII
"Multi obuiam prodierunt de prouincia decedenti". Consulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur reuertenti? "Quae fuit ista multitudo"? Primum,si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali uiro aduenienti, candidato consulari, obuiam prodisse multos? Quod nisi esset factum, magis mirandum uideretur. Quid? Si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit aut mirandum, qua in ciuitate rogati infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum uenire soleamus, in ea non esse grauatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis uiri nomine rogatos? Quid? Si omnes societates uenerunt quarum ex numero multi sedent iudices; quid? Si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid? Si illa officiosissima quae neminem patitur non honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obuiam cum bene magna caterua sua uenit, quid habet ista multitudo admirationis? Omitto clientis, uicinos, tribulis, exercitum totum Luculli qui ad triumphum per eos dies uenerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius umquam sed ne uoluntati quidem defuisse. At sectabantur multi. Doce mercede; concedam esse crimen.
XXXIV
Hoc quidem remoto quid reprendis? "Quid opus est" inquit "sectatoribus"? "A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? Homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. Neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter obseruari uidemur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis uiris et beneficis deesse non solet. Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato: sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. Si nihil erit praeter ipsorum suffragium, tenues, etsi suffragantur, nil ualent gratia. Ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non uocare domum suam possunt. Atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. Itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesare consule factum restiterunt. Nulla est enim poena Quae possit obseruantiam tenuiorum ab hoc uetere instituto officiorum excludere. At spectacula sunt tributim data et ad prandium uolgo uocati. Etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Serui, detraxerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum memoria quo haec siue ambitio est siue liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? Haec homines tenuiores praemia commodaque a suis tribulibus uetere instituto adsequebantur ...
XXXV
Praefectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in uiros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? Haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine in tuam nimiam diligentiam, Serui, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab senatus auctoritate defenditur. Quid enim? Senatus num obuiam prodire crimen putat? Non, sed mercede. Conuince. Num sectari multos? Non, sed conductos. Doce. Num locum ad spectandum dare aut ad prandium inuitare? Minime, sed uolgo, passim. Quid est uolgo? Vniuersos. Non igitur, si L. Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam sit et qualis uir futurus sit uidemus, in equitum centuriis uoluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius uitrico fraudi aut crimini, nec, si uirgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum gladiatorium concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. Omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum. At enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat uerum esse adlici beniuolentiam cibo, negat iudicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi uoluptatibus oportere. Ergo, ad cenam petitionis causa si quis uocat, condemnetur? "Quippe" inquit "tu mihi summum imperium, tu summam auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fouendis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis uoluptatibus? Vtrum lenocinium" inquit "a grege delicatae iuuentutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas"? Horribilis oratio; sed eam usus, uita, mores, ciuitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii, auctores istius uitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque uero Cretes quorum nemo gustauit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora uoluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno aduentu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conseruant.
XXXVI
Qua re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium seuera oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio uir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q. Tubero. Is, cum epulum Q. Maximus P. Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. Atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, strauit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit uasa Samia, quasi uero esset Diogenes Cynicus mortuus et non diuini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille uir in hac re publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. Huius in morte celebranda grauiter tulit populus Romanus hanc peruersam sapientiam Tuberonis, itaque homo integerrimus, ciuis optimus, cum esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus est. Odit populus Romanus priuatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem multo minus; distinguit rationem officiorum ac temporum, uicissitudinem laboris ac uoluptatis. Nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum mandandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas non seruas. Cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te adiuuet rogas? Rogas tu me ut mihi praesis, ut committam ego me tibi. Quid tandem? istuc me rogari oportet abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem periculumque suscipias? Quid quod habes nomenclatorem? In eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine appellari abs te ciuis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse seruo tuo quam tibi. Sin iam noris, tamenne per monitorem appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis? Quid quod, cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? Quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? Haec omnia ad rationem ciuitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta uelis, reperiantur prauissima. Qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conuiuiorum, quae omnia maiores nostri comparauerunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
XXXVII
At enim te ad accusandum res publica adduxit. Credo, Cato, te isto animo atque ea opinione uenisse; sed prudentia laberis. Ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, uitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. Audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! Non usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc ciuitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet. Intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini. Quaeris a me ecquid ego Catilinam metuam. Nihil, et curaui ne quis metueret, sed copias illius quas hic uideo dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. Non enim deseruerunt sed ab illo in speculis atque insidiis relicti in capite atque in ceruicibus nostris restiterunt. Hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia ciuitatis uestris sententiis deturbari uolunt. Quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitaui in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his uos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt uestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo consules. Nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis uiis eos uti. Non lex improba, non perniciosa largitio, non auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. Inita sunt in hac ciuitate consilia, iudices, urbis delendae, ciuium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. Atque haec ciues, ciues, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitauerunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. Sed moneo, iudices. In exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere uicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.
XXXVIII
Atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non uidetis? Te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? Iam enim in hesterna contione intonuit uox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni prouiderunt qui te ad tribunatus petitionem uocauerunt. Omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt. Qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis diuino consilio eripiar atque euolem? Neque isti me meo nomine interfici sed uigilantem consulem de rei publicae praesidio demoueri uolunt. Nec minus uellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam uim tribuniciam uiderint, tum se facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. Nam ne sufficiatur consul non timent. Vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi D. Silanum, clarum uirum, sine conlega, te sine consule, rem publicam sine praesidio obici posse. His tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui mihi non tibi, sed patriae natus esse uideris, uidere quid agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod uelis negotium sustinendum.
XXXIX
Quamquam huiusce rei potestas omnis in uobis sita est, iudices; totam rem publicam uos in hac causa tenetis, uos gubernatis. Si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam, si interficere posset, occideret. Petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum furorem imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso aduersario seditionis ac discordiae concitandae. Idemne igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi uiri iudicabunt quod ille importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret? Mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L. Murenae uerum etiam de uestra salute sententiam feretis. In discrimen extremum uenimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt auxilia quae habemus sed etiam noua, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello Punico grauissimum uisum est, sed in urbe, in foro - di immortales! Sine gemitu hoc dici non potest - non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. Di faxint ut meus conlega, uir fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! Ego togatus uobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica periculum parturit consilio discutiam et comprimam. Sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo conlega occupatus. Hunc iam qui impedituri sint * * * illa pestis immanis importuna Catilinae prorumpet, qua po * * * minatur; in agros suburbanos repente aduolabit; uersabitur in urbe furor, in curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris uastitas; omni autem in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. Quae iam diu comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et priuatorum diligentia comprimentur.
XL
Quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, uos pro mea summa et uobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut uitae uestrae et ceterorum ciuium consulatis; deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem noua lamentatione obruatis. Modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus uidebatur, quod primus in familiam ueterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem in squalore et sordibus, confectus morbo, lacrimis ac maerore perditus uester est supplex, iudices, uestram fidem obtestatur, uestram misericordiam implorat, uestram potestatem ac uestras opes intuetur. Nolite, per deos immortalis! Iudices, hac eum cum re qua se honestiorem fore putauit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque priuare. Atque ita uos L. Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem laesit, si nullius auris uoluntatemue uiolauit, si nemini, ut leuissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud uos modestiae locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; inuidiam uero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus opponitur. Qua re quid inuidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non uideo, iudices; quae uero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos uersantur et uos uidere et perspicere potestis.
XLI
Si, quod Iuppiter omen auertat, hunc uestris sententiis adflixeritis, quo se miser uertet? Domumne? Vt eam imaginem clarissimi uiri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque uideat? An ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat? Sed quid eius matrem aut domum appello quem noua poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque priuat? Ibit igitur in exsilium miser? Quo? Ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reuerti. An se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime uiderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem uideat? In ea porro prouincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? Qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent et is unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent, repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis! Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia uestra, iudices, conseruate populi Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuuio, municipio honestissimo, quod in hac tota causa frequens maestumque uidistis. Nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est, domesticum et suum consulem potissimum auellere. Quem ego uobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo ut cupidissimum oti, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.