I. Pro vero antea obtinebat, regna, atque imperia, fortunam dono dare, item alia, quae per mortalis avide cupiuntur: quia et apud indignos saepe erant, quasi per lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit, id verum esse, quod in carminibus Appius ait, "Fabrum esse suae quemque fortunae:" atque in te maxume, qui tantum alios praetergressus es, uti prius defessi sint homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciundo. Ceterum uti fabricata, sic virtute parta, quam magna industria haberi decet, ne incuria deformentur, aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit: et, quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest, tamen, quia malo esse licet, formidatur. Id evenit, quia plerique rerum potentes perverse consulunt: et eo se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores fuere.
At contra id eniti decet; quum ipse bonus, atque strenuus sis, uti quam optumis imperites. Nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur.
Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere. Bellum aliorum pace mollius gessisti: ad hoc victores pradam petunt, victi cives sunt. Inter has difficultates evadendum est tibi: atque in posterum firmanda respublica non armis modo, neque advorsum hostes; sed, quod multo maius, multoque asperius est, bonis pacis artibus.
Ergo omnes magna mediocrique sapientia res huc vocat: quam quisque optuma potest, ut dicat. Ac mihi sic videtur: qualicumque modo tu victoriam composueris, ita alia omnia futura.
II. Sed iam, quo melius faciliusque constituas, paucis, quae me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, magnis opibus, avido potentiae, maiore fortuna, quam sapientia: quem sequuti sunt pauci, per suam iniuriam tibi inimici; item quos adfinitas, aut alia necessitudo, traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam; neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo volgi, more magis quam iudicio, post alius alium, quasi prudentiorem, sequuti.
Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae reipublicae in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua; et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quae corruptus animus lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus, sicut hostibus, uti vident, defluxere: pauci restitere; quibus maius otium in castris, quam Romae, futurum erat; tanta vis creditorum impendebat. Sed ob easdem caussas immane dictu est, quanti et quam multi mortales, postea ad Pompeium discesserint: eoque, per omne tempus belli, quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi.
III. Igitur, quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum est, hoc tu civiliter deponas, illa ut quam iustissuma et diuturna sit; de te ipso primum, quia compositurus es, quod optumum factu est, existuma. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam vitam bellum aeternum atque anceps gerere: quoniam neque advorsus, neque ab tergo, aut lateribus tutus sis; semper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperavere, his laeta et candida omnia visa, etiam hostes aequiores quam aliis cives.
An qui me his dictis corruptorem victoriae tuae, nimisque in victos bona voluntate praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, ea civibus danda arbitror; neque barbaro ritu caede caedem, et sanguine sanguinem expiandum.
IV. An illa, quae paullo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Sullanam increpabantur, oblivio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos, neque in praelio belli iure, sed post ea supplices per summum scelus interfectos: plebem romanam in villa publica, pecoris modo, conscissam? Heu! Quam illa occulta civium funera, et repentinae caedes in parentum, aut liberorum sinum, fuga mulierum et puerorum, vastatio domorum, ante partam a te victoriam omnia saeva atque crudelia erant! Ad quae te illi idem hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio iniuria fierent; neque receptam, sed captam a te rempublicam; et ea caussa exercitus, stipendiis confectis, optumos et veterrumos omnium, advorsum fratres parentesque ac liberos armis contendere; ut ex alienis malis deterrumi mortales ventri, atque profundae lubidini sumtus quaererent; atque essent obprobria victoriae, quorum flagitiis commacularetur honorum laus.
Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia, etiam tum dubia victoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta aut convivia exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem tales voluptates sine dedecore attigerit. De bello satis dictum.
V. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis; primum id, quaeso, considera, quale id sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego sic existumo: quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi romanae fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos: ita defessos et exsangues regi, aut nationi praedae futuros: aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae, movere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt concordiae bona, et discordiae mala expellenda.
Id ita eveniet, si sumtuum et rapinarum licentiam demseris; non ad vetera instituta revocans, quae, iam pridem corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adolescentuli, sua atque aliena consumere, nihil lubidini, atque aliis rogantibus denegare, pulcherrumum putent; eam virtutem, et magnitudinem animi, pudorem, atque modestiam pro socordia aestument. Ergo animus ferox, prava via ingressus, ubi consueta non subpetunt, fertur accensus in socios modo, modo in cives; movet composita, et res novas veteribus adquirit.
Quare tollendus foenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea vera, atque simplex via est, magistratum populo, non creditori, gerere; et magnitudinem animi in addendo, non demendo reipublicae, ostendere.
VI. Atque ego scio, quam aspera haec res in principio futura sit, praesertim iis qui se in victoria licentius liberiusque, quam arctius, futuros credebant: quorum si saluti potius, quam lubidini consules, illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia artesque iuventuti erunt, hae ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet. Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant: nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit?
Quare capesse per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, pervade. Namque aut tu mederi potes, aut obmittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudeles poenas, aut acerba iudicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur; sed uti pravas artes, malasque lubidines, ab iuventute prohibeas.
Ea vera clementia erit, consuluisse, ne immerito cives patria expellerentur; retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus; pacem, concordiamque stabilivisse: non, si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium cum mox futuro malo concesseris.
VII. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est, negotii magnitudine: et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt; quippe res parvas tantum ingenium adtingere nequit: magnae curae magna merces est.
Igitur provideas oportet uti plebes, largitionibus et publico frumento corrupta, habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus probitati et industriae, non sumptibus, neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris.
Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarissumi viri magnitudinem invenissent; quae res populos, nationesve, magnis auctoribus auxissent; ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia corruissent: eadem semper bona, atque mala reperiebam omnesque victores divitas contemsisse, et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis adtingere potest, nisi, obmissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens, non adsentando, neque concupita praebendo, perversam gratiam gratificans; sed in labore, patientia, bonisque praeceptis, et factis fortibus exercitando.
VIII. Nam domum aut villam exstruere, eamque signis, aulaeis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet, visendum efficere; id est, non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere, mos est; ubi animum, quem dominari decebat, servitio obpressere, nequicquam eo postea hebeti atque claudo, pro exercito uti volunt: nam imprudentia pleraque et se praecipitant. Verum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratibus, neque alia vulgo cupiunda venalia erunt.
Ad hoc providendum est, quonam modo Italia atque provinciae tutiores sint: id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant, suas deserendo domos, et per iniuriam alienas obcupando. Item ne, ut adhuc, militia iniusta, aut inaequalis sit: quum alii triginta, pars nullum stipendium faciet. Et frumentum id, quod antea praemium ignaviae fuit, per municipia et colonias, illis dare conveniet, quum stipendiis emeritis domos reverterint.
Quae reipublicae necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis absolvi. Non peius videtur pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad iudicandum satis ingenii habent, aut simulant: verum enim ad reprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; vix satis apertum os, aut lingua promta videtur, quae meditata pectore evolvat. Quibus me subiectum haud poenitet, magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges, a me quidem pro virili parte dictum et adiutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quae tibi placuerint, es dii immortales adprobent, beneque evenire sinant.