I
Scr. Athenis inter VII K. et prid. Non. Quint. an. 51.
M. CICERO S.D. C. MEMMIO.
Etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis uisurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen uidisse te mallem; nam quod est molestiae non sane multo leuius est, cum te non uideo, quod esse potuit uoluptatis certe, si uidissem te, plus fuisset. Itaque non dubitabo dare operam ut te uideam, cum id satis commode facere potuero; interea quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest agam. [2] Nunc te illud primum rogabo ne quid inuitus mea causa facias, sed id, quod mea intelleges multum, tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi ut id libenter facias ante persuaseris. Cum Patrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia uehementer ab eo dissentio. Sed et initio Romae, cum te quoque et tuos omnis obseruabat, me coluit in primis et nuper, cum ea quae uoluit de suis commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a Phaedro, qui nobis, cum pueri essemus, ante quam Philonem cognouimus, ualde ut philosophus, postea tamen ut uir bonus et suauis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est. [3] Is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri; idem, ut ueni Athenas, cum idem ad te scriberem rogasset, ob eam causam impetrauit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos tuos. [4] Quod si ita est et si iam tua plane nihil interest, uelim, si qua offensiuncula facta est animi tui peruersitate aliquorum (noui enim gentem illam), des te ad lenitatem uel propter summam tuam humanitatem uel etiam honoris mei causa. Equidem, si quid ipse sentiam quaeris, nec cur ille tanto opere contendat uideo, nec cur tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa. Quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam esse certo scio; honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, Phaedri obtestationem, sedem, domicilium, uestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit. Totam hominis uitam rationemque, quam sequitur in philosophia, derideamus licet, si hanc eius contentionem uolumus reprehendere; sed me hercules, quoniam illi ceterisque, quos illa delectant, non ualde inimici sumus, nescio an ignoscendum sit huic, si tanto opere laborat; in quo etiam si peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat. [5] Sed ne plura (dicendum enim aliquando est), Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem. Nihil est illo nec carius nec iucundius. Is (non quo sit ex istis; est enim omni liberali doctrina politissimus, sed ualde diligit Patronem, ualde Phaedrum amauit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses. Nunc uero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse, non te in ne inliberalem sed me in se neglegentem putabit. Quam ob rem peto a te ut scribas ad tuos posse tua uoluntate decretum illud Areopagitarum, quem hypomnematismon illi uocant, tolli. [6] Sed redeo ad prima. Prius uelim tibi persuadeas ut hoc mea causa libenter facias quam ut facias; sic tamen habeto, si feceris quod rogo, fore mihi gratissimum. Vale.
II
Scr. Romae, ut uidetur, m. Apr. aut paulo post an. 52
CICERO MEMMIO S.
C. Auianio Euandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. Peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes. Nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare K. Quintilibus. Impedior uerecundia ne te pluribus uerbis rogem; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem si quid tu me rogares. Mihi certe gratissimum feceris.
III
Scr. Romae, ut uidetur, post m. Apr. 52 aut in. an. 51
CICERO MEMMIO S.
A. Fufium, unum ex meis intimis obseruantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem et summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, uelim ita tractes ut mihi coram recepisti. Tam gratum mihi id erit quam quod gratissimum; ipsum praeterea summo officio et summa obseruantia tibi in perpetuum deuinxeris.
IV
Scr. Romae non ante med. m. Oct. an. 45
M. CICERO S.D. Q. VALERIO Q. F. ORCAE LEGATO PROPR.
Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est; magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt; nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt. Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te uehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt. [2] Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgauissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos ciuis, quibus fortuna pepercisset, saluos esse uellent. Hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobauit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberauit, ut mihi dubium non sit quin is, qui nouas necessitudines adiungat, uetera sua beneficia conseruari uelit. Quam ob rem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es, aut certe illi integram omnem causam reseruare; illud uero dubitare non debes quin tam fraue, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari uelis. [3] Sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter et suadeam; reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare. Gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse uolueris. Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p. ciuibus summo senatus populique R. studio conseruatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo. Si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc tempore daret ut ita defendere possem Volaterranos quem ad modum consueui tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis prodesse possem, praetermitterem; sed quoniam apud te nihilo minus hoc tempore ualere me confido quam ualuerim semper apud omnis, pro nostra summa necessitudine parique inter nos et mutua beniuolentia abs te peto ut ita de Volaterranis mereare, ut existiment eum quasi diuino consilio isti negotio praepositum esse, apud quem unum nos eorum perpetui defensores plurimum ualere possemus.
V
Scr. Romae non ante med. m. Oct. an. 45
CICEO S. D. Q. VALERIO LEG. PROPR.
Non moleste fero eam necessitudinem, quae mihi tecum est, notam esse quam plurimis neque tamen ob eam causam (quod te optime existimare potes) te impedio quo minus susceptum negotium pro tua fide et diligentia ex uoluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis. Nam cum multi a me petant multa, quod de tua erga me uoluntate non dubitent, non committo ut ambitione mea conturbem officium tuum. [2] C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus. Eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et cum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam uoluntate omnium concedi uideretur, adiutor incolumitatis fui. Is habet in Volaterrano possessionem, cum in eam tamquam e naufragio reliquias contulisset. Hoc autem tempore eum Caesar in senatum legit; quem ordinem ille ista possessione amissa tueri uix potest. Grauissimum autem est, cum superior factus sit ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque conuenit ex eo agro, qui Caesaris iussu diuidatur, eum moueri, qui Caesaris beneficio senator sit. [3] Sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te ualuisse uidear quam gratia. Quam ob rem te in maiorem modum rogo ut C. Curti rem meam putes esse, quicquid mea causa faceres, ut, id C. Curti causa cum feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te. Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo.
VI
Scr. Romae post med. an. 56
M. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS.
S. u. b. e. e. u. Credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus uerbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum. Id tu pro tua summa erga me beneuolentia perpetuaque obseruantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti. [2] Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista prouincia tuetur et diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. Itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuuare. Qua re Cuspianorum omnium commendationis causam haec tibi epistula exponendam putaui, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum conuenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum; [3] sed hanc commendationem, quam his litteris consignare uolui, scito esse omnium grauissimam; nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. Eius ego studio uix uideor mihi satis facere posse, si utar uerbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus; noua quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. Ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. Id quoniam adsequi non possum, tu re uelim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. [4] Id facies, si omne genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit, non modo re sed etiam uerbis, uultu denique exprompseris; quae quantum in prouincia ualeant uellem expertus esse, sed tamen suspicor. Ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum quia mihi Cuspius dicit, credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia noui eius iudicium in hominibus et amicis deligendis. [5] Harum litterarum uis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. Ego quae te uelle quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. Cura ut ualeas.
VI A
Scr, ibid. eod. fere tempore
M. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS.
P. Cornelius, qui tibi litteras has dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus; cuius causa quanto opere cuperem deberemque profecto ex me facile cognosti. Vehementer te rogo ut cures ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias agat. Vale.
VII
Scr. Romae non ante med. m. Oct. an. 45
CICERO CLVVIO S.
Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me obseruantia ad me domum uenisses, locutus sum tecum de agro uectigali municipi Atellani, qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi ostendi. Post tuam autem profectionem cum et maxima res municipi honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimaui me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intellego. Qua re a te tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror. [2] Et primum uelim existimes, quod res est, municipi fortunas omnis in isto uectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus. Hoc etsi commune uidetur esse cum multis, tamen mihi crede singularis huic municipio calamitates accidisse; quas idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo uidear offendere. [3] Itaque nisi magnam spem haberem C. Caesari nos causam municipi probaturos, non erat causa cur a te hoc tempore aliquid contenderem; sed quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et etiam uoluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitaui contendere ut hanc causam illi integram conseruares. [4] Quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audiuissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetrauisse; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris necessarios. Hoc me non sine causa facere neque aliqua leui ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas uelim me huic municipio debere plurimum; nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me exstiterit singulare. [5] Quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima beneuolentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum fortunas agi eius municipi intellegas, quod sit mihi necessitudine, officiis, beneuolentia coniunctissimum, id mihi des; quod erit huius modi ut, si a Caesare quod speramus impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit opera ut impetraremus. Hoc cum mihi gratissimum feceris tum uiros optimos, homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque deuinxeris.
VIII
Scr. (ut uid.) an. 45.
M. CICERO M. RVTILIO S.
Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me beneuolentiam expertus essem, non dubitaui a te petere quod mihi petendum esset. P. Sestium quanti faciam ipse optime scio; quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt. Is cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petiuit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albani senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti. Hoc idcirco scripsi ut intellegeres non solum me pro P. Sestio laborare debere sed Sestium etiam pro Albanio. [2] Res autem est haec: a M. Laberio C. Albanius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. Ea si dicam non esse e re publica diuidi, docere te uidear, non rogare. Sed tamen, cum Caesar Sullanas uenditiones et adsignationes ratas esse uelit quo firmiores existimentur suae, si ea praedia diuidentur quae ipse Caesar uendidit, quae tandem in eius uenditionibus esse poterit auctoritas? [3] Sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis. Ego te plane rogo, atque ita ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albanio parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me adfeceris non modo laetitia sed etiam quodam modo gloria si P. Sestius homini maxime necessario satis fecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo. Quod ut facias te uehementer etiam atque etiam rogo; maius mihi dare beneficium nullum potes. Id mihi intelleges esse gratissimum.
IX
Scr. an. incerto.
CICERO CRASSIPEDI S.
Quamquam tibi praesens commendaui, ut potui diligentissime, socios Bithyniae teque cum mea commendatione tum etiam tua sponte intellexi cupere ei societati quibuscumque rebus posses commodare, tamen, cum ii quorum res agitur magni sua interesse arbitrarentur me etiam per litteras declarare tibi qua essem erga ipsos uoluntate, non dubitaui haec ad te scribere. [2] Volo enim te existimare me, cum uniuerso ordini publicanorum semper libentissime tribuerim idque magnis eius ordinis erga me meritis facere debuerim, tum in primis amicum esse huic Bithynicae societati, quae societas †ordine† ipso et hominum genere pars est maxima ciuitatis (constat enim ex ceteris societatibus); et casu permulti sunt in ea societate ualde mihi familiares in primisque is cuius praecipuum officium agitur hoc tempore, P. Rupilius P. Men., qui est magister in ea societate. [3] Quae cum ita sint, in maiorem modum a te peto Cn. Pupium, qui est in operis eius societatis, omnibus tuis officiis atque omni liberalitate tueare, curesque ut eius operae, quod tibi facile factu est, quam gratissimae sint sociis, remque et utilitatem sociorum (cuius rei quantam potestatem quaestor habeat non sum ignarus) per te quam maxime defensam et auctam uelis. Id cum mihi gratissimum feceris tum illud tibi expertus promitto et spondeo, te socios Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos cogniturum.
X
Scr. an. 46.
CICERO BRVTO S.
Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam uoluit esse. Sed cum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet ut quam diligentissime scriberem, malui facere quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur. [2] Vt igitur debere me facere hoc intellegas, cum primum M. Terentius in forum uenit, ad amicitiam se meam contulit. Deinde, ut se corroborauit, duae causae accesserunt quae meam in illum beneuolentiam augerent: una, quod uersabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria; deinde, quod mature se contulit in societates publicorum; quod quidem nollem, maximis enim damnis adfectus est; sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem. Deinde uersatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei publicae petitioni sese dedit honoremque honestissimum existimauit fructum laboris sui. [3] His autem temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. Videor mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse. Sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et uoluptati et usui; nam et modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae. [4] Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene cognoris, iudicanda sunt; sed tamen in omnibus nouis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur. Quod ego his litteris efficere uolui. Etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. Cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.
XI
Scr. an. 46
CICERO BRVTO S.
Quia semper animaduerti studiose te operam dare ut ne quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito quin scias non solum cuius municipi sim sed etiam quam diligenter soleam meos municipes Arpinatis tueri. Quorum quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis uectigalibus quae habent in prouincia Gallia. Ad ea uisenda pecuniasque quae a colonis debentur exigendas totamque rem et cognoscendam et administrandam legatos equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercium Q. f. [2] Peto a te in maiorem modum pro nostra necessitudine ut tibi ea res curae sit operamque des ut per te quam commodissime negotium municipi administretur quam primumque conficiatur, ipsosque quorum nomina scripsi ut quam honorificentissime pro tua natura et quam liberalissime tractes. [3] Bonos uiros ad tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo deuinxeris, mihi uero eo etiam gratius feceris quod cum semper tueri municipes meos consueui tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet. Nam constituendi municipi causa hoc anno aedilem filium meum fieri uolui et fratris filium et M. Caesium, hominem mihi maxime necessarium; is enim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet. Quos cohonestaris in primisque me si res publica municipi tuo studio diligentia bene administrata erit. Quod ut facias te uehementer etiam atque etiam rogo.
XII
Scr. eodem tempore quo ep. 11.
CICERO BRVTO S.
Alia epistula communiter commendaui tibi legatos Arpinatium ut potui diligentissime; hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam set ut [ad] hanc addam. Nam et priuignus est M. Caesi, mei maxime et familiaris et necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum; quo in munere ita se tractauit ut accepisse ab eo beneficium uiderer, non dedisse. [2] Est praeterea, quod apud te ualet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. Qua re uelim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam quam maxime eius excellat industria. Vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi; quod ei continget si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.
XIII
Scr. an. 46.
CICERO BRVTO S.
L. Castronius Paetus, longe princeps municipi Lucensis, est honestus, grauis, plenus offici, bonus plane uir et cum uirtutibus tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, ornatus; meus autem est familiarissimus, sic prorsus ut nostri ordinis obseruet neminem diligentius. Qua re ut et meum amicum et tua dignum amicitia tibi commendo. Cui quibuscumque rebus commodaueris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. Vale.
XIV
Scr. an. 46
CICERO BRVTO S.
L. Titio Strabone, equite Romano in primis honesto et ornato, familiarissime utor; omnia mihi cum eo intercedunt iura summae necessitudinis. Huic in tua prouincia pecuniam debet P. Cornelius. Ea res a Volcacio, qui Romae ius dicit, reiecta in Galliam est. [2] Peto a te, hoc diligentius quam si mea res esset quo est honestius de amicorum pecunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias transigas, operamque des, quoad tibi aequum et rectum uidebitur, ut quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius rei causa missus est, negotium conficiat ad nummosque perueniat. Id et mihi gratissimum erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. Quod ut tibi curae sit, ut omnia solent esse quae me uelle scis, te uehementer etiam atque etiam rogo.
XV
Scr. priore parte an. 45
CICERO CAESARI IMP. S.
Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, uiri optimi filium. Quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. Em hic ille est de illis maxime qui inridere atque obiurgare me solitus est quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime inuitarer, coniungerem; "all'emon ou pote thymon eni stethessin epeithen". Audiebam enim nostros proceres clamitantis "alkimos ess', hina tis se kai opsigonon eu eipei" "hos phato, ton d'acheos nephele ekalypse melaina." [2] Sed tamen idem me consolatur etiam. Hominem perustum etiamnum gloria uolunt incendere atque ita loquuntur: "me man aspoldi ge kai akleios apoloimen, alla mega rexas ti kai essomenoisi pythesthai." Sed me minus iam mouent, ut uides. Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad uera praecepta Euripidou: "miso sophistem hostis ouch hautoi sophos." Quem uersum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et "hama prosso kai opisso" uidere et tamen nihilo minus "aien aristeuein kai hypeirochon emmenai allon." [3] Sed ut redeam ad id unde coepi, uehementer mihi gratum feceris si hunc adulescentem humanitate tua, quae est singularis, comprehendis et ad id quod ipsorum Preciliorum causa te uelle arbitror addideris cumulum commendationis meae. Genere nouo sum litterarum ad te usus ut intellegeres non uulgarem esse commendationem.
XVI
Scr. ex. an. 46 uel in. an. 45.
CICERO CAESARI S.
P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene sperauissem, tum optime existimare coepi [ex] iis iudiciis quae de eo feceras cognitis. Eius libertum Apollonium iam tum equidem cum ille uiueret et magni faciebam et probabam; erat enim et studiosus Crassi et ad eius optima studia uehementer aptus; itaque ab eo admodum diligebatur. [2] Post mortem autem Crassi eo mihi etiam dignior uisus est quem in fidem atque amicitiam meam reciperem quod eos a se obseruandos et colendos putabat quos ille dilexisset et quibus carus fuisset. Itaque et ad me in Ciliciam uenit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit. [3] Quod cum speraret te quoque ita existimare, in Hispaniam ad te maxime ille quidem suo consilio sed etiam me auctore est profectus. Cui ego commendationem non sum pollicitus, non quin eam ualituram apud te arbitrarer, sed neque egere mihi commendatione uidebatur, qui et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si uti commendationibus uellet, etiam per alios eum uidebam id consequi posse; testimonium mei de eo iudici, quod et ipse magni aestimabat et ego apud te ualere eram expertus, ei libenter dedi. [4] Doctum igitur hominem cognoui et studiis optimis deditum, idque a puero; nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit. Nunc autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat. Posse arbitror; ualet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque uersatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. Habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. Et tamen, quod negaueram, commendo tibi eum. Quicquid ei commodaueris, erit id mihi maiorem in modum gratum.
XVII
Scr. an. 46.
CICERO S. D. SER. SVLPICIO
M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur; nam et amicitia peruetus mihi cum eo est, ut primum in forum ueni, instituta et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea. Maximum autem mihi uinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros obseruat ac diligit. [2] Quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere serius; ea est enim humanitate et obseruantia ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. Quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam uoluntatem, si quam in illum ante has meas litteras contulisti, quam maximus postea mea commendatione cumulus accedat. [3] Sin autem propter uerecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant; spondebo enim tibi, uel potius spondeo in meque recipio, eos esse M'. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus. Mihi certe gratissimum feceris si intellexero has litteras tantum quantum scribens confidebam apud te pondus habuisse.
XVIII
Scr. an. 46.
CICERO SERVIO S.
Non concedam ut Attico nostro, quem elatum laetitia uidi, iucundiores tuae suauissime ad eum et humanissime scriptae litterae fuerint quam mihi. Nam etsi utrique nostrum prope aeque gratae erant, tamen ego admirabar magis te, qui si rogatus aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses (quod tamen dubium nobis quin ita futurum fuerit non erat) ..., ultro ad eum scripsisse eique necopinanti uoluntatem tuam tantam per litteras detulisse. De quo non modo rogare te ut eo studiosius mea quoque causa facias non debeo (nihil enim cumulatius fieri potest quam polliceris) sed ne gratias quidem agere, quod tu et ipsius causa et tua sponte feceris; illud tamen dicam, mihi id quod fecisti esse gratissimum. [2] Tale enim tuum iudicium de homine eo quem ego unice diligo non potest mihi non summe esse iucundum; quod cum ita sit, esse gratum necesse est. Sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra uel peccare apud te in scribendo licet, utrumque eorum quae negaui mihi facienda esse faciam; nam et ad id quod Attici causa te ostendisti esse facturum tantum uelim addas quantum ex nostro amore accessionis fieri potest et, quod modo uerebar tibi gratias agere, nunc plane ago teque ita existimare uolo, quibuscumque officiis in Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, isdem me tibi obligatum fore.
XIX
Scr. an. 46.
CICERO SERVIO S.
Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium uetus, quam ego necessitudinem sancte colendam puto; sed ea causa etiam cum aliis compluribus, familiaritas tanta nullo cum hospite, et ea cum officiis eius multis tum etiam consuetudine cottidiana sic est aucta ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius. Is cum Romae annum prope ita fuisset ut mecum uiueret, etsi eramus in magna spe te meis litteris commendationeque diligentissime facturum id quod fecisti, ut eius rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, cottidie aliquid timebamus. Effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque hospitum studio ut omnia quae uellemus a Caesare impetrarentur, quod intelleges ex iis litteris quas Caesar ad te dedit. [2] Nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia sed eo uehementius a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias. Cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus uerentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses; explorata uero eius incolumitate omnia a te †studia summo† cura peto. Quae ne singula enumerem, totam tibi domum commendo, in his adulescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in calamitate exsili sui Patrensis ciuis factus esset, Patrensium legibus adoptauit, ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare. [3] Caput illud est, ut Lysonem, quem ego uirum optimum gratissimumque cognoui, recipias in necessitudinem tuam. Quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo ceterisque postea commendando idem quod ego sis iudici et uoluntatis habiturus. Quod cum fieri uehementer studeo tum etiam illud uereor, ne, si minus cumulate uidebere fecisse aliquid eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te oblitum mei; quanti enim me faceres cum ex sermonibus cottidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.
XX
Scr. an. 46.
CICERO SERVIO S.
Asclapone Patrensi medico utor familiariter, eiusque cum consuetudo mihi iucunda fuit tum ars etiam, quam sum expertus in ualetudine meorum; in qua mihi cum ipsa scientia tum etiam fidelitate beneuolentiaque satis fecit. Hunc igitur tibi commendo et a te peto ut des operam ut intellegat diligenter me scripsisse de sese meamque commendationem usui magno sibi fuisse; erit id mihi uehementer gratum.
XXI
Scr. an. 46.
CICERO SERVIO S.
M. Aemilius Auianianus ab ineunte adulescentia me obseruauit semperque dilexit, uir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligentissimus. Quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc ubi ego reliqui, Cibyrae, commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere; perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus. [2] Sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Auianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. Nam cum propterea mihi est probatus quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter beneuoleque praesto fuit ut si a me manumissus esset. Itaque peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem quem tibi commendo et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum. Hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur. Vale.
XXII
Scr. an. 46
CICERO SERVIO S.
T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, uehementer diligo; nam et semper me coluit diligentissimeque obseruauit et a studiis nostris non abhorret. Accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa uult omnia; qui tamen existimauit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, ualde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore. Me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commouit ut ad te quam accuratissime scriberem. [2] Gratissimum igitur mihi feceris si huic commendationi meae tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus honeste ac pro tua dignitate poteris, iuueris atque ornaueris; ex ipsiusque praeterea gratissimis et humanissimis moribus confirmo tibi te eum quem soles fructum a bonorum uirorum officiis exspectare esse capturum.
XXIII
Scr. an. 46.
CICERO SERVIO S.
L. Cossinio, amico et tribuli meo, ualde familiariter utor; nam et inter nosmet ipsos uetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. Itaque tota Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus. [2] Hunc tibi ita commendo ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo [et] est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem. Qua re pergratum mihi feceris si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuueris. Id et mihi uehementer gratum erit et tibi postea iucundum; hominem enim summa probitate humanitate obseruantiaque cognosces.
XXIV
Scr. an. 46
CICERO SERVIO S.
Cum antea capiebam ex officio meo uoluptatem quod memineram quam tibi diligenter Lysonem, hospitem et familiarem meum, commendassem, tum uero, postea quam ex litteris eius cognoui tibi eum falso suspectum fuisse, uehementissime laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse. Ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse. [2] De quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago cum tantum litterae meae potuerunt ut iis lectis omnem offensionem suspicionis quam habueras de Lysone deponeres, deinde credas mihi adfirmanti uelim me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem qui umquam mentionem tui sine tua summa laude fecerit; Lyso uero cum mecum prope cottidie esset unaque uiueret, non solum quia libenter me audire arbitrabatur sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat. [3] Quapropter etsi a te ita tractatur ut iam non desideret commendationem meam unisque se litteris meis omnia consecutum putet, tamen a te peto in maiorem modum ut eum etiam atque etiam tuis officiis liberalitate complectare. Scriberem ad te qualis uir esset, ut superioribus litteris feceram, nisi eum iam per se ipsum tibi satis esse notum arbitrarer.
XXV
Scr. an. 46
CICERO SERVIO S.
Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo memor et gratus fuit meque postea diligentissime coluit. Eum tibi magno opere commendo ut et hospitem meum et familiarem et gratum hominem et uirum bonum et principem ciuitatis suae et tua necessitudine dignissimum. Pergratum mihi feceris si dederis operam ut is intellegat hanc meam commendationem magnum apud te pondus habuisse.
XXVI
Scr. an. 46
CICERO SERVIO S.
L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est quod mihi quaestor fuit, sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper grauem duxi, fecit uirtute et humanitate sua iustiorem. Itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. Is, quamquam confidere uidebatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen sperauit apud te meas quoque litteras pondus habituras; id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suauis esset inter nos et quanta coniunctio. [2] Peto igitur a te, tanto scilicet studio quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate quam habes tum etiam auctoritate et consilio tuo. Sic enim praescripsimus iis quibus ea negotia mandauimus, ut omnibus in rebus quae in aliquam controuersiam uocarentur te arbitro et, quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur; id ut honoris mei causa suscipias uehementer te etiam atque etiam rogo. [3] Illud praeterea, si non alienum tua dignitate putabis esse, feceris mihi pergratum, si qui difficiliores erunt, ut rem sine controuersia confici nolint, si eos, quoniam cum senatore res est, Romam reieceris. Quod quo minore dubitatione facere posses, litteras ad te a M. Lepido consule, non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur) sed quodam modo quasi commendaticias, sumpsimus. [4] Scriberem quam id beneficium bene apud Mescinium positurus esses nisi et te scire confiderem et mihi peterem. Sic enim uelim existimes, non minus me de illius re laborare quam ipsum de sua. Sed cum illum studeo quam facillime ad suum peruenire tum illud laboro, ut non minimum hac mea commendatione se consecutum arbitretur.
XXVII
Scr. an. 46.
CICERO SERVIO S.
Licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, cum gratias agam quod meas commendationes tam diligenter obserues (quod feci in aliis et faciam, ut uideo, saepius), sed tamen non parcam operae et, ut uos soletis in formulis, sic ego in epistulis "de eadem re alio modo". [2] C. Auianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Auianiani, patroni sui, nomine: nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui. Id mihi cum iucundum est eorum causa quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaueram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis deuinctus et prope omnium qui mihi debere aliquid uidentur gratissimus, tum inulto iucundius te esse in me tali uoluntate ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem quam tu quid mea. [3] Sed hoc non dubito, quin existimes mihi esse gratum; illud te rogo, ut illos quoque gratos esse homines putes; quod ita esse tibi promitto atque confirmo. Qua re uelim quicquid habent negoti des operam, quod commodo tuo fiat, ut te obtinente Achaiam conficiant. [4] Ego cum tuo Seruio iucundissime et coniunctissime uiuo magnamque cum ex ingenio eius singularique studio tum ex uirtute et probitate uoluptatem capio.
XXVIII
Scr. an. 46.
CICERO SERVIO S.
Etsi libenter petere a te soleo si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago cum fecisti aliquid commendatione mea, quod semper facis; incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a me tibi commendati. Quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum. Sic enim est mecum locutus, te, ut meas litteras legeris, statim procuratoribus suis pollicitum esse omnia, multo uero plura et maiora fecisse. Id igitur (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse) uelim existimes mihi te fecisse gratissimum. [2] Quod quidem hoc uehementius laetor quod ex ipso Mescinio te uideo magnam capturum uoluptatem; est enim in eo cum uirtus et probitas et summum officium summaque obseruantia tum studia ilia nostra quibus antea delectabamur, nunc etiam uiuimus. Quod reliquum est, uelim augeas tua in eum beneficia omnibus rebus quae te erunt dignae; sed sunt duo quae te nominatim rogo: primum ut, si quid satis dandum erit amplius eo nomine non peti, cures ut satis detur fide mea; deinde, cum fere consistat hereditas in iis rebus quas auertit Oppia, quae uxor Mindi fuit, adiuues ineasque rationem quem ad modum ea mulier Romam perducatur. Quod si putarit illa fore, ut opinio nostra est, negotium conficiemus. Hoc ut adsequamur te uehementer etiam atque etiam rogo. [3] Illud quod supra scripsi, id tibi confirmo in meque recipio, te ea quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene conlocaturum ut ipse iudices homini te gratissimo iucundissimo benigne fecisse. Volo enim ad id quod mea causa fecisti hoc etiam accedere.
XXVIII A
Scr. an. 46
CICERO SERVIO S.
Nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae et ego, qui te optime nouissem, non dubitaui quin tibi notissima et iura et merita populorum essent. Itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi ciuitatem commendarem, etsi memineram me ei ciuitati omnia debere, tamen respondi commendatione Lacedaemonios apud te non egere. [2] Itaque sic uelim existimes, me omnis Achaiae ciuitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua sponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. Qua re tantum a te peto ut, cum ea facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides amplitudo iustitia postulabit, iis, si tibi uidebitur, significes te non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse; pertinet enim ad officium meum eos existimare curae mihi suas res esse. Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo.
XXIX
Scr. (ut uid.) in. an. 46.
M. CICERO L. PLANCO S.
Non dubito quin scias in iis necessariis qui tibi a patre relicti sint me tibi esse uel coniunctissimum, non iis modo causis quae speciem habeant magnae coniunctionis sed iis etiam quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse. Ab his initiis noster in te amor profectus auxit paternam necessitudinem, et eo magis quod intellexi, ut primum per aetatem iudicium facere potueris quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse obseruari coli diligi. Accedebat non mediocre uinculum cum studiorum, quod ipsum est per se graue, tum eorum studiorum earumque artium quae per se ipsae eos qui uoluntate eadem sunt etiam familiaritate deuinciunt. [2] Exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. Id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime. Notae tibi sunt uarietates meorum temporum. In omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae. [3] Huius propinquus fuit T. Antistius. Qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei successum esset, Pompeius in eam prouinciam cum exercitu uenit. Facere Antistius nihil potuit; nam si potuisset, nihil et fuisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut parentem diligebat, reuerti, praesertim cum sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset. Sed oppressus tantum attigit negoti quantum recusare non potuit. [4] Cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere eum non praefuisse neque possum negare adfuisse, sed non plus duobus an tribus mensibus. Deinde afuit a castris; fugit omne negotium. Hoc mihi ut testi uelim credas; meam enim ille maestitiam in illo bello uidebat, mecum omnia communicabat. Itaque abdidit se in intimam Macedoniam, quo potuit longissime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio sed etiam ut ne interesset quidem. Is post proelium se ad hominem necessarium, A. Plautium, in Bithyniam contulit. Ibi eum Caesar cum uidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam iussit uenire. Ille in morbum continuo incidit, ex quo non conualuit; aeger Corcyram uenit, ibi est mortuus. Testamento, quod Romae Paulo et Marcello consulibus fecerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito; in sextante sunt ii quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse; ea est ad HS XXX centena milia. Sed de hoc Caesar uiderit. [5] Te, mi Plance, pro paterna necessitudine, pro nostro amore, pro studiis et omni cursu nostro totius uitae simillimo rogo et a te ita peto ut maiore cura maiore studio nullam possim, ut hanc rem suscipias, meam putes esse, enitare contendas efficias ut mea commendatione, tuo studio, Caesaris beneficio hereditatem propinqui sui C. Capito obtineat. Omnia quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare, si petiuissem, ultro te ad me detulisse putabo si hanc rem impetrauero. [6] Illud fore tibi adiumento spero, cuius ipse Caesar optimus esse iudex potest: semper Caesarem Capito coluit et dilexit. Sed ipse huius rei testis est; noui hominis memoriam. Itaque nihil te doceo; tantum tibi sumito pro Capitone apud Caesarem quantum ipsum meminisse senties. [7] Ego quod in me ipso experiri potui ad te deferam; in eo quantum sit ponderis tu uidebis. Quam partem in re publica causamque defenderim, per quos homines ordinesque steterim quibusque munitus fuerim non ignoras. Hoc mihi uelim credas, si quid fecerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris uoluntate (quod intellexi scire ipsum Caesarem me inuitissimum fecisse), id fecisse aliorum consilio hortatu auctoritate; quod fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte quisquam, id me fecisse maxime auctoritate Capitonis; cuius similis si reliquos necessarios habuissem, rei publicae fortasse non nihil, mihi certe plurimum profuissem. [8] Hanc rem, mi Plance, si effeceris, meam de tua erga me beneuolentia spem confirmaueris, ipsum Capitonem, gratissimum officiosissimum, optimum uirum, ad tuam necessitudinem tuo summo beneficio adiunxeris.
XXX
Scr. an. 46 uel 45.
CICERO ACILIO PRO COS. S.
L. Manlius est Sosis. Is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis ciuis Romanus factus decurioque Neapoli; erat enim adscriptus in id municipium ante ciuitatem sociis et Latinis datam. Eius frater Catinae nuper mortuus est. Nullam omnino arbitramur de ea hereditate controuersiam eum habiturum, et est hodie in bonis; sed quoniam habet praeterea negotia uetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo, in primisque ipsum, uirum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum quibus ego maxime delector. [2] Peto igitur abs te ut eum, siue aderit siue non uenerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.
XXXI
Scr. an. 46 uel 45.
CICERO ACILIO PRO COS. S.
C. Flauio, honesto et ornato equite Romano, utor ualde familiariter; fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime obseruant et ipse et L. Flauius, frater eius. Quapropter uelim honoris mei causa, quibus rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flauium tractes; id mihi sic erit gratum ut gratius esse nihil possit. [2] Sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam ueritate) te ex C. Flaui officio et obseruantia et praeterea splendore atque inter suos gratia magnam uoluptatem esse capturum. Vale.
XXXII
Scr. an. 46 uel 45
CICERO ACILIO PRO COS. S.
In Halaesina ciuitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem. Sed uereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare uidear ambitione quadam commendationes meas; quamquam a te quidem cumulate satis fit et mihi et meis omnibus. [2] Sed uelim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse coniunctos uetustate officiis beneuolentia. Quam ob rem peto a te in maiorem modum ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur, commodes; id si feceris, erit mihi uehementissime gratum.
XXXIII
Scr. an. 46 uel 45.
CICERO ACILIO PRO COS. S.
Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine cottidiana magno opere delector. Nihil iam opus est exspectare te quibus eum uerbis tibi commendem quo sic utar ut scripsi. Habet is in prouincia tua negotia, quae procurant liberti Hilarus Antigonus Demostratus; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent. Gratissimum mihi feceris si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. Vale.
XXXIV
Scr. an. 46 uel 45
CICERO ACILIO PRO COS. S.
Auitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, ualdeque ab eo obseruor cognouique dignum et patre et auo; est enim nobilissima familia. Quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut, is intellegat meam commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.
XXXV
Scr. an. 46 uel 45
CICERO ACILIO PRO COS. S.
C. Auianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter hospitium ualde etiam familiaris. Quem Caesar meo beneficio in Nouocomensis rettulit; nomen autem Auiani secutus est quod homine nullo plus est usus quam Flacco Auianio, meo, quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. Quae ego omnia conlegi ut intellegeres non uulgarem esse commendationem hanc meam. [2] Peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod si ne molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui fuisse; erit id mihi maiorem in modum gratum.
XXXVI
Scr. an. 46 uel 45.
CICERO ACILIO PRO COS. S.
Cum Demetrio Mega mihi uetus hospitium est, familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo. Ei Dolabella rogatu meo ciuitatem a Caesare impetrauit, qua in re ego interfui; itaque nunc P. Cornelius uocatur. Cumque propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia uendebant, tabulam in qua nomina ciuitate donatorum incisa essent reuelli iussisset, eidem Dolabellae me audiente Caesar dixit nihil esse quod de Mega uereretur; beneficium suum in eo manere. [2] Hoc te scire uolui ut eum in ciuium Romanorum numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo ut maiore studio neminem commendarim. Gratissimum mihi feceris si eum ita tractaris ut intellegat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse.
XXXVII
Scr. an. 46 uel 45.
CICERO ACILIO PRO COS. S.
Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem et necessarium meum, tibi commendo in maiorem modum. Eius bona, quem ad modum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine contra leges Calactinorum. Id si ita est, etiam sine mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet ut ei subuenias. Quoquo modo autem se res habet, peto a te ut honoris mei causa eum expedias tantumque ei commodes et in hac re et in ceteris quantum tua fides dignitasque patietur; id mihi uehementer gratum erit.
XXXVIII
Scr. an. 46 uel 45.
CICERO ACILIO PRO COS. S.
L. Bruttius, eques Romanus, adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque obseruat diligentissime; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. Omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo ut maiore studio commendare non possim. Gratissimum mihi feceris si curaris ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.
XXXIX
Scr. an. 46 uel 45.
CICERO ACILIO PRO COS. S.
Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit uetus; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. Est igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse. Quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento . fuisse. Erit id mihi uehementer gratum.
XL
Scr. an. 55 uel 54.
M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PRO COS.
L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, uiro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. Si ulla mea apud te commendatio ualuit (quod scio multas plurimum ualuisse), haec ut ualeat rogo. Quod si eos honorifice liberaliterque tractaris., et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.
XLI
Scr. ante an. 58.
CICERO CVLLEOLO S.
Quae fecisti L. Luccei causa scire te plane uolo te homini gratissimo commodasse; et cum ipsi quae fecisti pergrata sunt, tum Pompeius, quotienscumque me uidit (uidet autem saepe), gratias tibi agit singularis. Addo etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga Lucceium benignitate maxima uoluptate adfici. [2] Quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te uehementer etiam atque etiam peto ut ea quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te uelis. Id et Lucceio et Pompeio ualde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. De re publica deque his negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque litteras dederam pueris tuis. Vale.
XLII
Scr. ante an. 58.
M. CICERO S. D. L. CVLLEOLO PRO COS.
L. Lucceius, meus familiaris, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse. Cum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es feceris? Omnino ostenderunt Bulliones sese Lucceio Pompei arbitratu satis facturos, [2] sed uehementer opus est nobis et uoluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere; quod ut facias te etiam atque etiam rogo. Illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis quas ad eum misisti intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam ualere plus quam meam. Id ut re experiatur iterum et saepius te rogo.
XLIII
Scr. hieme an. 47-46.
M. CICERO Q. GALLIO
Etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur in qua facile declarare possis tuam erga me beneuolentiam. L. Oppius M. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo eoque magis quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite Romano familiarissime utor et qui cum consuetudine cottidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est. [2] Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnati absentis rem ut tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent. Velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid quae tibi in prouincia reddantur, sed ita conscribas ut tum cum eas leges facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam. Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo.
XLIV
Scr. an. 46.
CICERO GALLIO S.
Etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognoui te memorem commendationis meae fuisse idque pro tua summa erga me beneuolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem. Quapropter gratissimum mihi feceris si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. Hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias uehementer te rogo.
XLV
Scr. an. 46.
CICERO APPVLEIO PRO Q.
L. Egnatio uno equite Romano uel familiarissime utor. Eius Anchialum seruum negotiaque quae habet in Asia tibi commendo non minore studio quam si rem meam commendarem. Sic enim existimes uelim, mihi cum eo non modo cottidianam consuetudinem summam intercedere sed etiam officia magna et mutua nostra inter nos esse. Quam ob rem etiam atque etiam a te peto ut cures ut intellegat me ad te satis diligenter scripsisse; nam de tua erga me uoluntate non dubitabat. Id ut facias te etiam atque etiam rogo. Vale.
XLVI
Scr. an. 46.
CICERO APPVLEIO S.
L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. Ea re utrumque scripsi ut et mihi cum illo causam amicitiae scires esse et hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic commendo ut unum ex nostra domo. Valde mihi gratum erit si curaris ut intellegat hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.
XLVII
Scr. an. incerto.
CICERO SILIO S.
Quid ego tibi commendem eum quem tu ipse diligis? Sed tamen ut scires eum a me non diligi solum uerum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo. Omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum fuerit si ita tractaris Egnatium ut sentiat et se a me et me a te amari. Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo. Illa nostra scilicet ceciderunt. Vtamur igitur uulgari consolatione, "quid si hoc melius?" Sed haec coram. Tu fac quod facis, ut me ames teque amari a me scias.
XLVIII
Scr. (ut uid.) in. an. 49.
CICERO C. SEXTILIO RVFO QVAESTORI S. D.
Omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios, quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima; eoque facio libentius ut eos tibi commendem quod [et] tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor ueneris, ea te instituere quae sequantur alii. Quod, ut spero, facilius consequere si et P. Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi uolueris; quam rem tibi confido magnae laudi fore.
XLIX
Scr. an. incerto.
CICERO CVRIO PRO COS.
Q. Pompeius Sex. f. multis et ueteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est. Is, cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te prouinciam obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse. Quam ob rem a te maiorem in modum peto ut, cum omnis meos aeque ac tuos obseruare pro necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias ut ipse intellegat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem esse potuisse. Vale.
L
Scr. in. an. 44.
CICERO S. D. ACILIO
Sumpsi hoc mihi pro tua in me obseruantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem si quae res esset de qua ualde laborarem. M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est ut nihil possit esse coniunctius. Multa illius in me officia, multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus. [2] Quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea quae in me officia et studia Brundisi contulisti uis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari uides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium sartum et tectum, ut aiunt, ab omnique incommodo detrimento molestia sincerum integrumque conserues. Et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque uoluptatem esse capturum. Vale.
LI
Scr. an. incerto.
CICERO P. CAESIO S. D.
P. Messienum, equitem Romanum omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. Peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. Virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.
LII
Scr. (ut uid.) an. 46 uel 45.
CICERO REGI S.
A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. Haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te ualere. Hunc ego a Caesare liberaui; frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus; quo melius te de eo existimaturum arbitror. Fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.
LIII
Scr. in Cilicia an. 51 uel 50.
CICERO THERMO PRO PR. S.
L. Genucilio Curuo iam pridem utor familiarissime, optimo uiro et homine gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei [te] commodes, quoad fides tua dignitasque patietur; patietur autem in omnibus; nihil enim abs te umquam quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus postulabit. [2] Praecipue autem tibi commendo negotia eius quae sunt in Hellesponto: primum ut obtineat id iuris in agris quod ei Pariana ciuitas decreuit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controuersia; deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controuersiae, ut in illam dioikesin reicias. Sed non mihi uideor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. Summa illa est: quicquid offici benefici honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.
LIV
Scr. Laodiceae inter III Id. Febr. et Non. Mai. an. 50.
CICERO THERMO PRO PR. S.
Cum multa mihi grata sunt quae tu adductus mea commendatione fecisti tum in primis quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractauisti; uenit enim Laodiceam et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. Qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat. Ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem abstinentiam modestiamque cognoui.
LV
Scr. in Cilicia ex. an. 51 uel in. an. 50
CICERO THERMO PRO PR. S.
Etsi mihi uideor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa uehementer omnia uelle, tamen et M. Anneium tanti facio ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit et me a te tanti fieri puto ut non dubitem quin ad tuam uoluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae. Nam cum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem ut res declarat, qui ultro ei detulerim legationem cum multis petentibus denegassem, tum uero, postea quam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo uirtutem prudentiam fidem tantamque erga me beneuolentiam cognoui ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controuersiam scis. Causam tibi exposuimus Ephesi; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces. [2] De reliquo, mihi mehercule diu dubium fuit quid ad te potissimum scriberem. Ius enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est; nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere. Sed tamen, cum me non fugiat quanta sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate grauitate clementia qua te esse inter omnis constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut uoluntate auctoritate studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non dubitat; saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris esse factum. In tuo toto imperio atque prouincia nihil est quod mihi gratius facere possis; nam apud ipsum, gratissimum hominem atque optimum uirum, quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.
LVI
Scr. in Cilicia an. 51 uel 50
CICERO THERMO PRO PR. S.
Cluuius Puteolanus ualde me obseruat ualdeque est mihi familiaris. Is ita sibi persuadet, quod in tua prouincia negoti habeat, nisi te prouinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum. Nunc, quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse. Mylasis et Alabandis pecuniam Cluuio debent. Dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut ecdici Mylasii Romam mitterentur. Id factum non est; legatos audio missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. Qua re peto a te ut et eos et Alabandis iubeas ecdicos Romam mittere. [2] Praeterea Philocles Alabandensis hypothekas Cluuio dedit. Eae commissae sunt. Velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluui tradat aut pecuniam soluat; praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam soluant aut fructibus suis satis faciant. [3] Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse; id uelim cognoscas et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluuio instituto tuo conseruentur. His de rebus eo magis laboro quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi laborare uidetur quam ipse Cluuius; cui satis factum esse a nobis ualde uolo. His de rebus te uehementer etiam atque etiam rogo.
LVII
Scr. Laodiceae in. (ut uid.) mense Apr. an. 50.
CICERO THERMO PRO PR. S.
Quo magis cottidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo uehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas; nam eius opera consilio scientia rei militaris uel maxime intellego me et rem publicam adiuuari posse. Quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset ut a me discederet neque ego ut eum a me dimitterem. Ego in Ciliciam proficisci cogito circiter Kal. Mai.; ante eam diem M. Anneius ad me redeat oportet. [2] Illud quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id te nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae ueritate et pro sua dignitate conficiat. Intellexi ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia uelle; sed tamen sic uelim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo.
LVIII
Scr. (ut uid.) Laodiceae post III Id. Febr. an. 50.
M. CICERO C. TITIO L. F. RVFO PR. VRB. S.
L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus. Is causam habet, quam causam ad te deferet. Commendo tibi hominem, sicut tua fides et meus pudor postulat, tantum ut facilis ad te aditus habeat, quae aequa postulabit ut libente te impetret, sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum longissime absim, prodesse, in primis apud te.
LIX
Scr. Laodiceae post III Id. Febr. an. 50
M. CICERO M. CVRTIO PEDVCAEANO PR. S.
M. Fabium unice diligo, summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est peruetus. In eius controuersiis quid decernas a te non peto (seruabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te. Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo.
LX
Scr. post mensem Quint. an. 57
M. CICERO C. MVNATIO C. F. S.
L. Liuineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus, cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum; nam beneuolentior quam semper fui esse non possum. Sed ego libertum eius per se ipsum diligo; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus quibus facillime [bonam] beneuolentiam hominum et fidem perspicere potui. [2] Eum tibi ita commendo ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. Pergratum mihi feceris si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa nauigarit, pro tua erga me beneuolentia gratum etiam tibi fecisse.
LXI
Scr. in Cilicia an. 51 uel 50
M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR.
T. Pinnio familiarissime me usum esse scire te arbitror; quod quidem ille testamento declarauit, qui me cum tutorem tum etiam secundum heredem instituerit. Eius filio mire studioso et erudito et modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei uolunt soluere. Pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores, qui sciunt quanti me facias, sed etiam puer ipse sibi persuasit te omnia mea causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietur, ut quam plurimum pecuniae Pinnio soluatur Nicaeensium nomine.
LXII
Scr. in Cilicia an. 51 uel 50.
M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR.
Et in Atili negotio te amaui (cum enim sero uenissem, tamen honestum equitem Romanum beneficio tuo conseruaui) et mehercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coniunctionem et singularem necessitudinem. Itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam; te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime. Quintum, fratrem meum, si me diligis, eo numero cura ut habeas quo me. Ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris.
LXIII
Scr. in Cilicia an. 51 uel 50.
M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR.
Non putaui fieri posse ut mihi uerba deessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. Itaque rem tibi exponam paucis uerbis, sed tamen ut plane perspicere possis uoluntatem meam. incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium. Id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me inuitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suauitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar. [2] Sed uereor ne iam superesse mihi uerba putes, quae dixeram defutura. Commendo tibi hominem sic ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare, a teque uehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua prouincia negoti expedias, quod tibi uidebitur rectum esse ipsi dicas. Hominem facillimum liberalissimumque cognosces. Itaque te rogo ut eum solutum liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas; id mihi fratrique meo gratissimum feceris.
LXIV
Scr. (ut uid.) Laodiceae mense Apr. an. 50.
M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR.
Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus incredibilis, ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret qui a te praetermissus esset. Magnum fructum ex ipso capies; nihil est enim illo adulescente gratius; sed mehercule mihi quoque gratissimum fecisti; pluris enim ex omni nobilitate neminem facio. Itaque, si ea feceris quae ille per me tecum agi uoluit, gratissimum mihi feceris: primum de Pausania Alabandensi, sustentes rem dum Nero ueniat; uehementer eius causa cupere eum intellexi, itaque hoc ualde te rogo; deinde Nysaeos, quos Nero in primis habet necessarios diligentissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi commendatissimos, ut intellegat ilia ciuitas sibi in Neronis patrocinio summum esse praesidium. Strabonem Seruilium tibi saepe commendaui; nunc eo facio id impensius quod eius causam Nero suscepit. Tantum a te petimus ut agas eam rem ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum. Id cum gratum mihi erit tum etiam existimabo te humanitate, tua esse usum. [2] Summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti. Magnum theatrum habet ista prouincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis ingeniosi abstinentis commendationem atque gloriam. Qua re, si te fautore usus erit, sicut profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare. Hoc in genere si eum adiuueris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris, sed mihi etiam gratissimum feceris.
LXV
Scr. in Cilicia an. 51 uel. 50
M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR.
Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt. Eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum ciuitatibus reliquis conficiat. Non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod uelis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici uelis. [2] Praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est, non solum ob eam causam quod ea societas uniuersa in mea fide est sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime. Ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius obseruantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris. Sic enim uelim existimes, in tota tua prouincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.
LXVI
Scr. ex. an. 46 uel in. an. 45.
M. CICERO P. SERVILIO S.
A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae uestrae, non commendarem tibi, cum scirem qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita moueret ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi mouere debebat. A te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura maiore animi labore petere non possim, ut ad ea quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem calamitosum aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius eum quibuscumque rebus possis iuues. [2] Quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, ut opinio mea fert, per te consecuti; de qua tamen magnam spem habemus freti clementia conlegae tui. Nunc, quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum prouinciam istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro ut eum et in reliquiis ueteris negotiationis conligendis iuues et ceteris rebus tegas atque tueare. Hoc mihi gratius facere nihil potes.
LXVII
Scr. an. 46-45.
M. CICERO P. SERVILIO [PRO PR.] S.
Ex prouincia mea Ciliciensi, cui scis treis dioikeseis Asiaticas attributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne, Artemonis filio, Laodicensi, eumque habui in ea ciuitate cum hospitem tum uehementer ad meae uitae rationem et consuetudinem accommodatum; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem. Itaque eum Romae libentissime uidi; non te enim fugit, qui plurimis in ista prouincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur. [2] Haec propterea scripsi ut et me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. Feceris igitur mihi gratissimum si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuueris. Hoc mihi erit uehementer gratum, idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
LXVIII
Scr. mense Sept. uel Oct. an. 46.
M. TVLLIVS CICERO P. SERVILIO ISAVRICO PRO COS. CONLEGAE S. P.
Gratae mihi uehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognoui cursus nauigationum tuarum; significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. Quod reliquum est, multo etiam erit gratius si ad me de re publica, id est de statu prouinciae, de institutis tuis, familiariter scribes. Quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam. [2] Ego ad te de re publica summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum; quid agatur autem scribam saepius. Sperare tamen uideor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem publicam; cuius conciliis magni referebat te interesse. Sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei publicae male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse. [3] Ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo, in primisque tuebor omni obseruantia clarissimum uirum, patrem tuum; quod et pro uetustate necessitudinis et pro beneficiis uestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
LXIX
Scr. an. 45-44.
CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. P.
C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et obseruat aeque atque illum ipsum patronum suum. Apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et beneuolentiam eius erga me experirer et fidem. Itaque si quid aut mihi aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consueui, huius cum opera et fide tum domo et re uti tamquam mea. Haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non uulgari more nec ambitiose sed ut pro homine intimo ac mihi pernecessario scribere. [2] Peto igitur a te ut in ea controuersia quam habet de fundo cum quodam Colophonio et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes; etsi, ut eius modestiam cognoui, grauis tibi nulla in re erit. Si et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. Vt igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te uehementer etiam atque etiam rogo. Ego quae te uelle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.
LXX
Scr. an. 46 - 44.
M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. P.
Quia non est obscura tua in me beneuolentia, sic fit ut multi per me tibi uelint commendari; ego autem tribuo non numquam in uulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. Nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. Eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis uehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. Vehementer mihi gratum feceris si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. Quod ut facias te uehementer etiam atque etiam rogo.
LXXI
Scr. an. 45 - 44.
M. CICERO S. D. P. SERVILIO CONLEGAE
Multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me beneuolentia; sed tamen, etsi omnium causa quos commendo uelle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum nauigationum laborum periculorum meorum socius, neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. Qua re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. Pergratum mihi feceris si eum ita tractaris ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
LXXII
Scr. an. 44 - 46.
M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S.
Caerelliae, necessariae meae, rem nomina possessiones Asiaticas commendaui tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum liberalissime recepisti. Meminisse te id spero; scio enim solere. Sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem prouinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum. [2] Peto igitur ut memineris te omnia quae tua fides pateretur mihi cumulate recepisse. Equidem existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo senatus consulto quod in heredes C. Vennoni factum est Caerelliae commodandi. Id senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia; scio enim eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. Quod reliquum est, sic uelim existimes, quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturum.
LXXIII
Scr. aestate an. 46.
M. CICERO Q. PHILIPPO PRO COS. S.
Gratulor tibi quod ex prouincia saluum te ad tuos recepisti incolumi fama et re publica. Quod si Romae fuissem, te uidissem coramque gratias egissem quod tibi L. Egnatius, familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae fuisset. [2] Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium uerum etiam summa familiaritas intercedit. Ei te uehementer suscensuisse audiui et moleste tuli. De re nihil possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem uirum, nihil temere fecisse. A te autem pro uetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re uiolari existimationem tuam. Quod ego si arbitrarer, numquam te rogarem, mihique tua fama multo antiquior esset quam illa necessitudo est; sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam uituperationi fore. Quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin uelis non dubito) uelim, si tibi graue non erit, certiorem me facias.
LXXIV
Scr. an. 46.
M. CICERO Q. PHILIPPO PRO COS. S.
Etsi non dubito pro tua in me obseruantia proque nostra necessitudine quin commendationem meam memoria teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem meum, praesentem et L. Egnati, familiarissimi mei, absentis negotia commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut si mea res esset non magis laborarem. Quapropter gratissimum mihi feceris si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. Hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias te uehementer rogo.
LXXV
Scr. ex. an. 52 uel in. an. 51
M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D.
Etsi non dubito quin apud te mea commendatio prima satis ualeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C. Auianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum mehercule etiam debeo. De quo et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea; sed putat interesse sua me ad te quam saepissime scribere. Qua re uelim mihi ignoscas si illius uoluntati obtemperans minus uidebor meminisse constantiae tuae. [2] A te idem illud peto, ut de loco quo deportet frumentum et de tempore Auianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit. Summa est haec: est in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Auianius, quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat; erit id mihi pergratum.
LXXVI
Scr. an. incerto.
M. CICERO IIII VIRIS ET DECVRIONIBVS S. D.
Tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus. Quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine, ut uobis nulla in re molestus essem. Etenim uos mihi optimi testes estis, cum mihi persuasum esset nihil esse quod a uobis impetrare non possem, numquam me tamen grauem uobis esse uoluisse. [2] Vehementer igitur uos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano a uobis emptam eam liberam et immunem habere possit. Id si a uobis impetraro, summo me beneficio uestro adfectum arbitrabor.
LXXVII
Scr. (ut uid.) autumno an. 46
M. CICERO S. D. P. SVLPICIO IMP.
Cum his temporibus non sane in senatum uentitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimaui me saluo iure nostrae ueteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. Itaque adfui supplicationemque tibi libenter decreui nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. Atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, uelim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare. [2] M. Bolanum, uirum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque ueterem amicum, tibi magno opere commendo. Pergratum mihi feceris si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse; ipsumque uirum optimum gratissimumque cognosces. Promitto tibi te ex eius amicitia magnam uoluptatem esse capturum. [3] Praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam elabores: Dionysius, seruus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractauit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit. Is est in prouincia tua. Eum et M. Bolanus, familiaris meus, et multi alii Naronae uiderunt, sed cum se a me manu missum esse diceret crediderunt. Hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit. Res ipsa parua, sed animi mei dolor magnus est. Vbi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit. Ego si hominem per te reciperaro, summo me a te beneficio adfectum arbitrabor.
LXXVIII
Scr. (ut uid.) an. 47 uel 46
M. CICERO ALLIENO S.
Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non multis contigit, Graecis praesertim, ualde familiaris; est enim in eo summa probitas, summa uirtus, summa in hospites liberalitas et obseruantia, meque praeter ceteros et colit et obseruat et diligit. Eum tu non modo suorum ciuium uerum paene Achaiae principem cognosces. [2] Huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio; cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. Peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa. De reliquo, si, id quod confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoueris, peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas; erit id mihi maiorem in modum gratum. Vale.
LXXIX
Scr. an. 47 uel 46
M. CICERO S. D. ALLIENO PRO COS.
Et te scire arbitror quanti fecerim C. Auianium Flaccum et ego ex ipso audiueram, optimo et gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus. Eius filios dignissimos illo patre meosque necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi sic ut maiore studio nullos commendare possim. C. Auianius in Sicilia est, Marcus est nobiscum; ut illius dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. Hoc mihi gratius in ista prouincia facere nihil potes, idque ut facias te uehementer etiam atque etiam rogo.