M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD FAMILIARES - LIBER II

I

Scr. priore parte an. 53

M. CICERO S. D. CVRIONI

Quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim cum, in quo accusabar, culpa uacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te peruenturum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? A te uero bis terue summum et eas perbreuis accepi. Qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis. Sed de litteris hactenus; non enim uereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. [2] Ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breue est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: tanta est exspectatio uel animi uel ingeni tui ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem sic ad nos confirmatus reuertare ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis; et quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit obliuio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi ni meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. Qua re hoc animo in nos esse debebis ut aetas nostra iam ingrauescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.

II

Scr. priore parte an. 53

M. CICERO S. D. CVRIONI

Graui teste priuatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo uiro; qui cum suis laudibus tum uero te filio superasset omnium fortunam si ei contigisset ut te ante uideret quam a uita discederet. Sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium di fortunent! Me certe habebis cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.

III

Scr. priore parte an. 53

M. CICERO S. D. C. CVRIONI

Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri quod tibi, cum uenisses, non esset integrum. Equidem sententiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad eam meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te ad meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. Breui tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere ut iis bonis quae tibi natura studio fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re publica consequi possis quam muneribus; quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non uirtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus sit. [2] Sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in aduentum tuum differo. Summa te scito in exspectatione esse eaque a te exspectari quae a summa uirtute summoque ingenio exspectanda sunt. Ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et ciuis tuos uniuersos et rem publicam adficies. Illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.

IV

Scr. med. fere an. 53

CICERO S. D. C. CVRIONI

Epistularum genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius causa inuenta res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non exspectas; domesticarum enim tuarum [enim] rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane noui. Reliqua sunt epistularum genera duo quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum seuerum et graue. Vtro me minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Ciuem mehercule non puto esse qui temporibus his ridere possit. An grauius aliquid scribam? quid est quod possit grauiter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? Atque in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea quae sentio audeam neque ea quae non sentio uelim scribere. [2] Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis cohortabor. Est enim tibi grauis aduersaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime uinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum. In hanc sententiam scriberem plura nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem; et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei.

V

Scr. med. fere an. 53

CICERO S. D. C. CVRIONI

Haec negotia quo modo se habeant ne epistula quidem narrare audeo. Tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es naui, tamen quod abes gratulor, uel quia non uides ea quae nos, uel quod excelso et inlustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et ciuium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec uario sermone sed et clarissima et una omnium uoce perfertur. [2] Vnum illud nescio, gratulerne tibi an timeam quod mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo uerear ne tua uirtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne, cum ueneris, non habeas iam quod cures; ita sunt omnia debilitata et iam prope exstincta. Sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; qua re cetera cognosces ex allis. Tu tamen, siue habes aliquam spem de re publica siue desperas, ea para meditare cogita quae esse in eo ciui ac uiro debent qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in ueterem dignitatem et libertatem uindicaturus.

VI

Scr. med. fere an. 53

M. CICERO S. D. C. CVRIONI

Nondum erat auditum te ad Italiam aduentare cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi. Sed tamen, cum adpropinquare tuus aduentus putaretur et te iam ex Asia Romam uersus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit ut non uereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere uellemus. Ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, uerecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem; graue est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne id quod petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare uideatur. [2] Sed quia tua in me uel nota omnibus uel ipsa nouitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum uelle debere, non dubitaui id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium. Neque enim sum ueritus ne sustinere tua in me uel innumerabilia officia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam quam non uel capere animus meus in accipiendo uel in remunerando cumulare atque inlustrare posset. [3] Ego omnia mea studia, omnem operam curam, industriam cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locaui statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere; neque uero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decreui. Huic te unum tanto adiumento esse, si uolueris, posse intellego ut nihil sit praeterea nobis requirendum. Habemus haec omnia: bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, uulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuuentutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere uel gratiam uel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam. [4] Dux nobis et auctor opus est et eorum uentorum quos proposui moderator quidam et quasi gubernator; qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus. Quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum uirum uel ex hoc ipso, quod tam uehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subuenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi uel, ut uerius dicam, prope saluti tuum studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi grauitatis constantiae beneuolentiaeque erga te, si complecti hominem uolueris, habiturum esse neminem; mihi uero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile agnoscam fuisse in laude mea qui fueris in salute. [5] Ego, ni te uidere scirem qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non modo contentione sed etiam, dimicatione elaborandum, plura scriberem; nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. Vnum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda; eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.

VII

Scr. in castris ad Pindenissum paulo post XIV Kal. Ian. an. 51

M. CICERO IMP. S. D. C. CVRIONI TR. PL.

Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est; longe enim absum, audio sero; sed tibi et gratulor et ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus exopto, teque hortor ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. Nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere si te audies. Non scribo hoc temere; cui scribam uideo; noui animum, noui consilium tuum; non uereor ne quid timide, ne quid stulte facias si ea defendes quae ipse recta esse senties. [2] Quod in rei publicae tempus non incideris sed ueneris (iudicio enim tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum) profecto uides; quanta uis in re publica temporum sit, quanta uarietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum uoluntates, quid insidiarum, quid uanitatis in uita, non dubito quin cogites. Sed, amabo te, cura et cogita - nihil noui, sed illud idem quod initio scripsi: tecum loquere, [et] te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. Alteri qui melius consilium dare possit quam tu non facile inueniri potest; tibi uero ipsi certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego absum uel spectator laudum tuarum uel particeps uel socius uel minister consiliorum? tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et uis amoris mei consilio te ut possem iuuare. [3] Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni, liberto tuo, dedi. [4] Te, mi Curio, pro tua incredibili in me beneuolentia meaque item in te singulari rogo atque oro ne patiare quicquam mihi ad hanc prouincialem molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi cum te tribunum pl. isto anno fore non putarem, itemque petiui saepe per litteras, sed tum quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid noui, quod solet esse difficilius, sed ut ne quid noui decernatur, ut et senati consultum et leges defendas, eaque mihi condic.io maneat qua profectus sum. Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo.

VIII

Scr. Athenis prid. Non. Quint. an. 51

M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO

Quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut uadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat? Vide quantum tibi meo iudicio tribuam (nec mehercule iniuria; politikoteron enim te adhuc neminem cognoui): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in rebus rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit; scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. Qua re ego nec praeterita nec praesentia abs te sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente, futura exspecto, ut ex tuis litteris cum formam rei publicae uiderim quale aedificium futurum sit scire possim. [2] Neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus prouidere posses quam quiuis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in allis nisi de re publica sermonibus uersatus sum. Quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, ciuem egregium esse Pompeium et ad omnia quae prouidenda sunt in re publica et animo et consilio paratum. Qua re da te homini; complectetur, mihi crede. Iam idem illi et boni et mali ciues uidentur qui nobis uideri solent. [3] Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde prid. Non. Quint., cum hoc ad te litterarum dedi. Tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis prouinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia. Quod quando et quo modo et per quos agendum sit tu optime constitues.

IX

Scr. in castris (ut uid.) in agro Mopsuhestiae c. VIII Id. Oct. an. 51

M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI DESIGNATO

Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. Et cum gratulor tum uero quibus uerbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper ridere possemus. Itaque, cum primum audiui, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis quos ille actitat. [2] Difficile est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer "non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus feceris ... ". Quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud: "incredibile hoc factum obicitur". Repente uero incessi "omnibus laetitiis laetus". In quo cum obiurgarer quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam: "ego uoluptatem animi nimiam ... ". Quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. [3] Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum primum ero aliquid nactus oti. Te uero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam inuidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.

X

Scr. in castris ad Pindenissum XVII Kal. Dec. an. 51

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI DESIGNATO

Tu uide quam ad me litterae non perferantur; non enim possum adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum) quod non putaram. Atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae me laetitia extulerunt; ex quo uereor ne idem eueniat [in] meis litteris. Equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius. Sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. [2] Vt optasti, ita est; uelles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod esset ad laureolam satis; Parthos times quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit. Nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri; multum est enim in his locis: "hicine est ille qui urbem... ? quem senatus... ?"; nosti cetera. Cum uenissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est diuisus aquarum diuortiis, Cassius noster, quod mihi magnae uoluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus prouinciam acceperat. [3] Interea cum meis copiis omnibus uexaui Amaniensis, hostis sempiternos; multi occisi capti, reliqui dissipati; castella munita improuiso aduentu capta et incensa. Ita uictoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audiui, Clitarchus tibi narrauit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. Ibi quintum et uicesimum iam diem aggeribus uineis turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi. Quod si, ut spero, cepero, tum uero litteras publice mittam; [4] haec ad te in praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod optasses. Sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea quae sequitur magno est in timore. Qua re, mi Rufe, uigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto. Qua re ut ad me omnia quam diligentissime perscribas te uehementer rogo.

XI

Scr. Laodiceae prid. Non. Apr. an. 50

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI

Putaresne umquam accidere posse ut mihi uerba deessent, neque solum ista uestra oratoria sed haec etiam leuia nostratia? Desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus quidnam de prouinciis decernatur. Mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem prouinciae, uel quia uidemur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, uel quia totum negotium non est dignum uiribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, uel quia belli magni timor impendet, quod uidemur effugere si ad constitutam diem decedemus. [2] De pantheris per eos qui uenari solent agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas quae sunt ualde aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea prouincia nisi sibi fiat; itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra prouincia decedere. Sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. Quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu uelim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro.

XII

Scr. in castris in Cilicia ex. mense Iun. an. 50

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI

Sollicitus equidem eram de rebus urbanis; ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur (nam citeriora nondum audieramus). Sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in his molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum. Qua re etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obuiae mihi uelim sint tuae litterae quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane ueniam. Hoc melius quam tu facere nemo potest. [2] Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinuntem discessit. Iter habebant ad Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. Vrbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce uiue; omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicaui, obscura et sordida est iis quorum industria Romae potest inlustris esse. Quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno sermone nostro omnis fructus prouinciae non confero. [3] Spero me integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est ex conseruata prouincia. "Spem triumphi" inquis "...": satis gloriose triumpharem si non essem, et quidem tam diu, in desiderio rerum mihi carissimarum. Sed, ut spero, propediem te uidebo; tu mihi obuiam mitte epistulas te dignas.

XIII

Scr. Laodiceae paulo ante Non. Mai. an. 50

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI

Raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed suauis accipio litteras; uel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et offici et consili! Etsi omnia sic constitueram mihi agenda ut tu ad monebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem uideri. [2] Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, ualde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse ut simultatem deposuimus sensi; nam et honorificus in me consul fuit et suauis amicus et studiosus studiorum etiam meorum; mea uero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam komikos martys, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris eum feci quod te amari ab eo sensi. Iam me Pompei totum esse scis; Brutum a me amari intellegis. Quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate opibus, honoribus ingenio, liberis propinquis, adfinibus amicis, conlegam meum praesertim et in ipsa conlegi laude et scientia studiosum mei? Haec eo pluribus scripsi quod non nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga illum uoluntate. Credo te audisse aliquid; falsum est, mihi crede, si quid audisti. Genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione prouinciae; ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione, me ab eo discrepare. Nihil autem feci umquam neque dixi quod contra illius existimationem esse uellem; post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo. [3] Erat in eadem epistula "ueternus ciuitatis"; gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo chirographo. Quid ais? Caesarem nunc defendit Curio? quis hoc putaret praeter me? nam, ita uiuam, putaui. Di immortales, quam ego risum nostrum desidero! Mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem confeceram, ciuitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conseruaram, priuatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Non. Mai. et, cum primum aestiua attigissem militemque conlocassem, decedere ex senatus consulto. Cupio te aedilem uidere, miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.

XIV

Scr. Laodiceae post III Id. Febr. an. 59

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI

M. Fabio, uiro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. Eius negotium sic uelim suscipias ut si esset res mea. Noui ego uos magnos patronos: hominem occidat oportet qui uestra opera uti uelit. Sed in hoc homine nullam accipio excusationem. Omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fabius uti uolet. Ego res Romanas uehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas scire cupio; nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil ad nos noui adferebatur.

XV

Scr. Sidae III aut prid. Non. Sext. an. 50

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI

Non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione; et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate tum quod is qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei qui ornauit res nostras diuinis laudibus. Qua re scito me sperare ea quae sequuntur; ad quae tu te para. [2] Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse. scio cui tuae epistulae respondeant. Quid si meam legas quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? Sed quid agas? sic uiuitur. Quod actum est di adprobent. Spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuuabit. [3] Res publica me ualde sollicitat. Faueo Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum; sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius. In qua tu non ualde te iactas; districtus enim mihi uideris esse, quod et bonus ciuis et bonus amicus es. [4] Ego de prouincia decedens quaestorem Coelium praeposui prouinciae. "Puerum" inquis. At quaestorem, at nobilem adulescentem, at omnium fere exemplo. Neque erat superiore honore usus quem praeficerem: Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari non poterat. Quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus uoluisset, de prouincia decessisse quoniam alterum me reliquissem; fortasse etiam illud adderent, senatum eos uoluisse prouinciis praeesse qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse. Denique nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem omnia timerem. Postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam adlicere uolui quam alienare nolui. Hoc tu meum consilium laudes necesse est; mutari enim non potest. [5] De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. Tuae res gestae ita notae sunt ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum. Ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, uos uidebo.

XVI

Scr. in Cumano c. V Non. Mai. an. 49

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO

Magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem nouum. Sed tamen qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id suspicarere quod scribis nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum? quae non meum animum magis sollicitum habent quam tuum. Nam non eam cognoui aciem ingeni tui, quod ipse uideam, te id ut non putem uidere; illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improuidum qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem aut tam inconstantem ut conlectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, ciuili bello interessem. [2] Quod est igitur meum triste consilium? Vt discederem fortasse in aliquas solitudines. Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium. Accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi quo appellor. Eo si onere carerem, quamuis paruis Italiae latebris contentus essem; sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos sed iam etiam in uoculas maleuolorum. Quod cum ita essent, nil tamen umquam de profectione nisi uobis adprobantibus cogitaui. Sed mea praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. Quod autem in maritimis facillime sum, moueo non nullis suspicionem uelle me nauigare; quod tamen fortasse non nollem si possem ad otium; nam ad bellum quidem qui conuenit? praesertim contra eum cui spero me satis fecisse ab eo cui iam satis fieri nullo modo potest. [3] Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore cum in Cumanum mihi obuiam uenisti. Non enim te celaui sermonem T. Ampi; uidisti quam abhorrerem ab urbe relinquenda cum audissem; nonne tibi adfirmaui quiduis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum ciuile exiturum? Quid ergo accidit cur consilium mutarem? nonne omnia potius ut in sententia permanerem? Credas hoc mihi uelim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma ciuilia. Huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello ciuili interfuisset; hoc nostra laus erit inlustrior, quod illi tribuebatur ignauiae, de nobis id existimari posse non arbitror. [4] Nec me ista terrent quae mihi a te ad timorem fidelissime atque amantissime proponuntur. Nulla est enim acerbitas quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere uideatur; quam quidem ego a re publica meis priuatis et domesticis incommodis libentissime, uel istis ipsis quae tu me mones ut caueam, redemissem. [5] Filio meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis ciuibus. Nam quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum uero Tulliam meam faciam, quin ea me cura uehementissime sollicitet, et eo magis quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum, uel potius nostrum, fore ab iis molestiis quas liberalitate sua contraxerat liberum? Velim quaeras quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipsi socero non honestos. [6] Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. Si quando erit ciuitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, uenies in quibus nos consedisse audies. Sed ego fortasse uaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus. Recordor enim desperationes eorum qui senes erant adulescente me; eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis uitio. Velim ita sit; sed tamen. [7] Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. Hoc aspersi ut scires me tamen in stomacho solere ridere. De Dolabella quod scripsi suadeo uideas tamquam si tua res agatur. Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare ut amicitia nostra et tua fides postulabit.

XVII

Scr. Tarsi XVI kal. Sext. (uel paulo post) an. 50

M. CICERO IMP. S. D. †CANINI SALVSTIO† PRO Q.

Litteras binas a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. XVI kal. Sext. His ego ordine, ut uideris uelle, respondebo. De successore meo nihil audiui neque quemquam fore arbitror. Quin ad diem decedam nulla causa est? praesertim sublato metu Parthico. Commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. Ad urbem uolo quam primum uenire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis conuenire. [2] De rationibus referendis, non erat incommodum te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id uix mihi uideris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non seruat, tibi magno opere seruandam censeo. [3] Quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, uidebam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones maleuolorum fuisse. Parthi transierint necne praeter te uideo dubitare neminem. Itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraueram, commotus hominum non dubio sermone dimisi. [4] Rationes mei quaestoris nec uerum fuit me tibi mittere nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine uecturae periculo. Quod scribis ad me de drachmum tribus milibus, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est a quaestore curetur. [5] Quod quaeris quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam uenturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, uenturae non sint. Marium quidem successorem tarde uideo esse uenturum, propterea quod senatus ita decreuit, ut cum legionibus iret. [6] Vni epistulae respondi; uenio ad alteram. Petis a me ut Bibulo te quam diligentissime commendem. In quo mihi uoluntas non deest, sed locus esse uidetur tecum expostulandi. Solus enim tu ex omnibus qui cum Bibulo sunt certiorem me numquam fecisti quam ualde Bibuli uoluntas a me sine causa abhorreret. Permulti enim ad me detulerunt, cum magnus Antiocheae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quiduis se perpeti malle quam uideri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam quem ad modum tractarere audiebam. Ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere. Tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem. [7] Ille si in omnis est maleuolus, quod numquam existimaui, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt. Nam ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis quod mihi cum illo erat commune sibi soli attribuit: se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur. Quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit. Quod uero illius erat solius, id mecum communicat: "equitibus auxiliariis" inquit "cum amplius frumenti postularemus". Illud uero pusilli animi et in ipsa maleuolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellauit mihique commendauit, iste in litteris non regem sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui sunt deteriores fiunt rogati. Sed tibi morem gessi: litteras ad eum scripsi; quas cum acceperis, facies quod uoles.

XVIII

Scr. Laodiceae in. mense Mai. an. 50

M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR.

Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae tibi ac tuis praestiti tibi, homini gratissimo, grata esse uehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse uideatur. [2] Sed mihi magis magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium quod initio Aristoni nostro, ut ad me uenit, ostendi, grauis te suscepturum inimicitias si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. Et hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso uincit uiros optimos hominesque innocentissimos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. Nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratres summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos uideo deinceps tribunos pl. per triennium fore. [3] Tempora autem rei publicae qualia futura sint quis scit? mihi quidem turbulenta uidentur fore. Cur ego te uelim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? Qui si se dignum maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. Quae mihi ueniebant in mentem quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimaui me ad te oportere scribere. Tu quod egeris, id uelim di adprobent; sed, si me audies, uitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

XIX

Scr. in castris in Cilicia X Kal. Quint. (uel paulo post) an. 59

M. TVLLIVS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q.

Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore quo diutius in prouincia mecum fuisses; magni enim uidebatur interesse ad eam necessitudinem quam nobis fors tribuisset consuetudinem quoque accedere. Postea, cum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de aduentu tuo scriberetur, uerebar ne ita caderet, quod etiam nunc uereor, ne, ante quam tu in prouinciam uenisses, ego de prouincia decederem. Accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. X Kal. Quint., scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset; sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is qui attulerat a te acceperat, ut ex eo scirem quo ex loco aut quo tempore essent datae. [2] Quae cum essent incerta, existimaui tamen faciendum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem. Quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris si ad me in Ciliciam quam primum ueneris. Nam quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, ualet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. Quam ob rem quaecumque a me ornamenta ad te proficisci poterunt ita proficiscentur ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. Sed id facilius consequar si ad me in Ciliciam ueneris; quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.