PRAEFATIO
Cum multi ex Romanis etiam consularis dignitatis viri res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam contulissent, seu aemulatione gloriae sive varietate et novitate operis delectatus vir priscae eloquentiae, Trogus Pompeius, Graecas et totius orbis historias Latino sermone conposuit, ut, cum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent, prorsus rem magni et animi et corporis adgressus. Nam cum plerisque auctoribus singulorum regum vel populorum res gestas scribentibus opus suum ardui laboris videatur, nonne nobis Pompeius Herculea audacia orbem terrarum adgressus videri debet, cuius libris omnium saeculorum, regum, nationum populorumque res gestae continentur? Et quae historici Graecorum, prout commodum cuique fuit iter, segregatim occupaverunt, omissis quae sine fructu erant, ea omnia Pompeius divisa temporibus et serie rerum digesta conposuit. Horum igitur quattuor et quadraginta voluminum (nam totidem edidit) per otium, quo in urbe versabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi et omissis his, quae nec cognoscendi voluptate iucunda nec exemplo erant necessaria, breve veluti florum corpusculum feci, ut haberent et qui Graece didicissent, quo admonerentur, et qui non didicissent, quo instruerentur. Quod ad te non tam cognoscendi magis quam emendandi causa transmisi, simul ut et otii mei, cuius et Cato reddendam operam putat, apud te ratio constaret. Sufficit enim mihi in tempore iudicium tuum, apud posteros, cum obtrectationis invidia decesserit, industriae testimonium habituro.
LIBER I
Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quod ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populus nullis legibus tenebatur, arbitria principum pro legibus erant. Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur. primus omniusm Ninus, rex Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos terminos usque Libyae perdomuit. Fuere quidem temporibus antiquiores Vezosis Aegyptius et Scythiae rex Tanaus, quorum alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit. Sed longinqua, non finitima bella gerebant nec imperium sibi, sed populis suis gloriam quaerebant continentique victoria imperio abstinebant. Ninus magnitudine quaesitae dominationis continua possessione firmavit. Domitis igitur proximis, cum accessione virium fortior ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. Postremum bellum illi fuit cum Zoroastre, rege Bactrianorum, qui primus dicitur artes magicas invenisse et mundi principia siderumque motus diligentissime spectasse. Hoc occiso et ipse decessit, relicto adhuc impubere filio Ninia et uxore Semiramide.
II
Haec neque inmaturo puero ausa tradere imperium nec ipsa palam tractare, tot ac tantis gentibus vix patienter Nino viro, nedum feminae parituris, simulat se pro uxore Nini filium, pro femina puerum. Nam et statura utrique mediocris et vox pariter gracilis et liniamentorum qualitas matri ac filio similis. igitur bracchia et crura calciamentis, caput tiara tegit; et ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem ornatu et populum vestiri iubet, quem morem vestis exinde gens universa tenet. Sic primis initiis sexum mentita puer esse credita est. Magnas deinde res gessit; quarum amplitudine ubi invidiam superatam putat, quae sit fatetur quemve simulasset. Nec hoc illi dignitatem regni ademit, sed auxit, quod mulier non feminas modo virtute, sed etiam viros anteiret. Haec Babyloniam condidit murumque urbi cocto latere circumdedit, arenae vice bitumine interstrato, quae materia in illis locis passim invenitur e terra exaestuata. Multa et alia praeclara huius reginae fuere; siquidem, non contenta adquisitos viro regni terminos tueri, Aethiopiam quoque imperio adiecit. Sed et Indis bellum intulit, quos praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intravit. Ad postremum cum concubitum filii petisset, ab eodem interfecta est, duos et XXX annos post Ninum regno petita. Filius eius Ninias contentus elaborato a parentibus imperio belli studia deposuit et, veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit. Posteri quoque eius id exemplum secuti responsa gentibus per internuntios dabant. Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuere.
III
Postremus apud eos regnavit Sardanapallus, vir muliere corruptior. Ad hunc videndum (quod nemini ante eum permissum fuerat) praefectus ipsius Medis praepositus, nomine Arbactus, cum admitti magna ambitione aegre obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuras colo nentem et muliebri habitu, cum mollitia corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem. Quibus visis indignatus tali feminae tantum virorum subiectum tractantique lanam ferrum et arma habentes parere, progressus ad socios quid viderit refert; negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam virum. Fit igitur coniuratio; bellum Sardanapallo infertur. Quo ille audito non ut vir regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox deinde cum paucis et inconpositis in bellum progreditur. Victus in regiam se recepit, ubi exstructa incensaque pyra et se et divitias suas in incendium mittit, hoc solo imitatus virum. Post hunc rex constituitur interfector eius Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat. Is imperium ab Assyriis ad Medos transfert.
IV
Post multos deinde reges per ordinem successionis regnum ad Astyagen descendit. Hic per somnum vidit ex naturalibus filiae, quam unicam habebat, vitem enatam, cuius palmite omnis Asia obumbraretur. Consulti arioli ex eadem filia nepotem ei futurum, cuius magnitudo praenuntiaretur, regnique ei amissionem portendi responderunt. Hoc responso exterritus neque claro viro neque civi filiam suam, ne paterna maternaque nobilitas nepoti animos extolleret, sed ex gente obscura tum temporis Persarum Cambysi, mediocri viro, in matrimonium tradidit. Ac ne sic quidem somnii metu deposito gravidam ad se filiam arcessit, ut sub avi potissimum oculis partus necaretur. Natus infans datur occidendus Harpago, regis arcanorum participi. Is veritus, si ad filiam mortuo rege venisset imperium, quia nullum Astyages virilis sexus genuerat, ne illa necati infantis ultionem, quoniam a patre non potuisset, a ministro exigeret, pastori regii pecoris puerum exponendum tradit. Forte eodem tempore et ipsi pastori natus filius erat. Eius igitur uxor audita regii infantis expositione summis precibus rogat sibi perferri ostendique puerum. Cuius precibus fatigatus pastor reversus in silvam invenit iuxta infantem canem feminam parvulo ubera praebentem et a feris alitibusque defendentem. Motus et ipse misericordia, qua motam etiam canem viderat, puerum defert ad stabula, eadem cane anxie prosequente. Quem ubi in manum mulier accepit, veluti ad notam adlusit, tantusque in illo vigor et dulcis quidam blandientis infantis risus apparuit, ut pastorem ultro rogaret uxor, suum partum pro illo exponeret permitteretque sibi sive fortunae ipsius sive spei suae puerum nutrire. Atque ita permutata sorte parvulorum hic pro filio pastoris educatur, ille pro nepote regis exponitur. Nutrici postea nomen Spargos fuit, quia canem Persae sic vocant.
V
Puer deinde cum imperiusus inter pastores esset, Cyri nomen accepit. Mox rex inter ludentes sorte delectus cum per lasciviam contumaces flagellis cecidisset, a parentibus puerorum querele regi delata, indignantibus a servo regio ingenuos homines servilibus verberibus adfectos. Ille arcessito puero et interrogato, cum nihil mutato vultu fecisse se ut regem respondisset, admiratum constantiam in memoriam somnii responsique revocatur. Atque ita cum et vultus similitudo et expositionis tempora et pastoris confessio convenirent, nepotem agnovit. Et quoniam defunctus sibi somnio videretur agitato inter pastores regno, animum minacem dumtaxat in illo fregit. Ceterum Harpago, amico suo, infestus in ultionem servati nepotis filium eius interfecit epulandumque patri tradidit. Sed Harpagus ad praesens tempus dissimulato dolore odium regis in vindictae occasionem distulit. Interiecto deinde tempore cum adolevisset Cyrus, dolore orbitatis admonitus scribit ei, ut ablegatus ab avo in Persas fuerit, ut occidi eum parvulum avus iusserit, ut beneficio suo servatus sit, ut regem offenderit, ut filium amiserit. Hortatur exercitum paret et pronam ad regnum viam ingrediatur, Medorum transitionem pollicitus. Epistula quia palam ferri nequibat regis custodibus omnes aditus obsidentibus, exenterato lepori inseritur lepusque in Persas Cyro ferendus fido servo traditur; addita retia, ut sub specie venatoris dolus lateret.
VI
Lectis ille epistulis eadem somnio adgredi iussus, sed praemonitus, ut quem primum postera die obvium habuisset, socium coeptis adsumeret. Igitur antelucano tempore ruri iter ingressus obvium habuit servum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine Sybaren. Huius requisita origine ut in Persis genitum audivit, demptis conpedibus adsumptoque comite Persepolim regreditur. Ibi convocato populo iubet omnes praesto cum securibus esse et silvam viae circumdatam excidere. Quod cum strenue fecissent, eosdem postera die adparatis epulis invitat; dein cum alacriores ipso convivio factos videret, rogat: si condicio ponatur, utrius vitae sortem legant, hesterni laboris an praesentium epularum? "Praesentium" ut adclamavere omnes, ait hesterno similem labori omnem vitam acturos, quoad Medis pareant; se secutos hodiernis epulis. Laetis omnibus bellum Medis infert. Astyages meriti sui in Harpago oblitus summam belli eidem committit, qui exercitum acceptum statim Cyro per deditionem tradidit regisque crudelitatem perfidia defectionis ulciscitur. Quod ubi Astyages audivit, contractis undique auxiliis ipse in Persas proficiscitur et repetito alacrius certamine pugnantibus suis partem exercitus de tergo ponit et tergiversantes ferro agi in hostes iubet ac denuntiat suis, ni vincerent, non minus fortes post terga inventuros, quam a frontibus viros; proinde videant, fugientibus haec an illa pugnantibus acies rumpenda sit. Ingens post necessitatem pugnandi animus exercitui eius accessit. Pulsataque cum Persarum acies paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt; orant in proelium revertantur; cunctantibus sublata veste obscena corporis ostendunt regantes, num in uteros matrum vel uxorum vellent refugere. Hac repressi castigatione in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt. In eo proelio Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit nepotemque in illo magis quam victorem egit, eumque maximae genti Hyrcanorum praeposuit. Nam in Medos reverti ipse noluit. Hic finis imperii Medorum fuit. regnaverunt annis CCCL.
VII
Initio regni Cyrus Sybaren, coeptorum socium, quem iuxta nocturnum visum ergastulo liberaverat comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit sororemque suam ei in matrimonium dedit. Sed civitates, quae Medorum tributariae fuerant, mutato imperio etiam condicionem suam mutatam arbitrantes a Cyro defecerunt, quae res multorum bellorum Cyro causa et origo fuit. Domitis deinde plerisque cum adversus Babylonios bellum gereret, Babyloniis rex Lydorum Croesus, cuius opes divitiaeque insignes ea tempestate erant, in auxilium venit; victusque iam de se sollicitus in regnum refugit. Cyrus quoque post victoriam conpositis in Babylonia rebus bellum transfert in Lydiam. Ibi fortuna prioris proelii perculsum iam Croesi exercitum nullo negotio fundit; Croesus ipse capitur. Sed quanto bellum minoris periculi, tanto et mitior victoria. Croeso et vita et patrimonii partes et urbs Beroe concessa, in qua etsi non regiam vitam, proximam tamen maiestati regiae degeret. Haec clementia non minus victori quam victo utilis fuit. Quippe ex universa Graecia, cognito quod inlatum Croeso bellum esset, auxilia velut ad commune extinguendum incendium confluebant; tantus Croesi amor apud omnes urbes erat passurusque Cyrus grave bellum Graeciae fuit, si quid in Croeso crudelius consuluisset. Interiecto deinde tempore occupato in aliis bellis Cyro Lydi rebellavere, quibus iterum victis arma et equi adempti iussique cauponas et ludicras artes et lenocinia exercere. Ac sic gens industria quondam potens et manu strenua effeminata mollitie luxuriaque virtutem pristinam perdidit et quos ante Cyrum invictos bella praestiterunt, in luxuriam lapsos otium ac desidia superavit. Fuere Lydis multi ante Croesum reges variis casibus memorabiles, nullus tamen fortunae Candauli conparandus. Hic uxorem, quam propter formae pulchritudinem deperibat, praedicare omnibus solebat, non contentus voluptatum suarum tacita conscientia, nisi etiam matrimonii reticenda publicaret, prorsus quasi silentium damnum pulchritudinis esset. Ad postremum, ut adfirmationi suae fidem faceret, nudam sodali suo Gygi ostendit. Quo facto et amicum in adulterium uxoris sollicitatum hostem sibi fecit et uxorem, veluti tradito alii amore, a se alienavit. Namque brevi tempore caedes Candauli nuptiarum praemium fuit et uxor mariti sanguine dotata regnum viri et se pariter adultero tradidit.
VIII
Cyrus subacta Asia et universo Oriente in potestatem redacto Scythis bellum infert. Erat eo tempore regina Scytharum Tamyris, quae non muliebriter adventu hostium territa, cum prohibere eos transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, et sibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos rata et hostibus obiectu fluminis fugam difficiliorem. Itaque Cyrus traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. Dein postera die simulato metu, quasi refugiens castra deseruisset, ita vini adfatim et ea, quae epulis erant necessaria, reliquit. Quod cum nuntiatum reginae esset, adulescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum mittit. Cum ventum ad castra Cyri esset, ignarus rei militaris adulescens, veluti ad epulas, non ad proelium venisset, omissis hostibus insuetos barbaros vino se onerare patitur, priusque Scythae ebrietate quam bello vincuntur. Nam cognitis his Cyrus reversus per noctem saucios opprimit omnesque Scythas cum reginae filio interfecit. Amisso tanto exercitu et, quod gravius dolendum, unico filio Tamyris orbitatis dolorem non in lacrimas effudit, sed in ultionis solacia intendit hostesque recenti victoria exsultantes pari insidiarum fraude circumvenit; quippe simulata diffidentia propter vulnus acceptum refugiens Cyrum ad angustias usque perduxit. Ibi conpositis in montibus insidiis ducenta milia Persarum cum ipso rege trucidavit. In qua victoria etiam illud memorabile fuit, quod ne nuntiuss quidem tantae cladis superfuit. Caput Cyri amputatum in utrem humano sanguine repletum coici regina iubet cum hac exprobratione crudelitatis: "Satia te" inquit "sanguine, quem sitisti cuiusque insatiabilis semper fuisti". Cyrus regnavit annis XXX, non initio tantum regni, sed continuo totius temporis successu admirabiliter insignis.
IX
Huic successit filius Cambyses, qui imperio patris Aegyptum adiecit; sed offensus superstitionibus Aegyptiorum Apis ceterorumque deorum aedes dirui iubet. Ad Hammonis quoque nobilissimum templum expugnandum exercitum mittit, qui tempestatibus et harenarum molibus oppressus interiit. Post haec per quietem vidit fratrem suum Mergim regnaturum. Quo somnio exterritus non dubitavit post sacrilegia etiam parricidium facere. Erat enim difficile, ut parceret suis, qui cum contemptu religionis grassatus etiam adversus deos fuerat. Ad hoc tam crudele ministerium magum quendam ex amicis delegit, nomine Cometen. Interim ipse gladio sua sponte evaginato in femur graviter vulneratus occubuit poenasque luit seu imperati parricidii seu perpetrati sacrilegii. Quo nuntio accepto magus ante famam amissi regis occupat facinus prostratoque Mergide, cui regnum debebatur, fratrem suum subiecit Oropasten. Erat enim et oris et corporis liniamentis persimilis, ac nemine subesse dolum arbitrante pro Mergide rex Oropasta coonstituitur. Quae res eo occultior fuit, quod apud Persas persona regis sub specie maiestatis occulitur. Igitur magi ad favorem populi conciliandum tributa et militiae vacationem in triennium permittunt, ut regnum, quod fraude quaesierant, indulgentiae largitionibus confirmarent. Quae res suspecta primo Hostani, viro nobili et in coniectura sagacissimo, fuit. Itaque per internuntios quaerit de filia, quae inter regias paelices erat, an Cyri filius rex esset. Illa nec se ipsam scire ait nec ex alia posse cognoscere, quia singulae separatae recludantur. Tum pertractare caput dormienti iubet: nam mago Cambyses aures utrasque praeciderat. Factus dein per filiam certior sine auribus regem esse, optimatibus Persarum rem indicat et in caedem falsi regis inpulsos sacramenti religione adstringit. Septem tantum conscii fuere huius coniurationis, qui ex continenti, ne dato in paenitentiam spatio res per quemquam narraretur, occultato sub veste ferro ad regiam pergunt. Ibi obviis interfectis ad magos perveniunt, quibus ne ipsis quidem animus in auxilium sui defuit, siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt. Ipsi tamen corripiuntur a pluribus, quorum alterum Gobryas medium amplexus, cunuctantibus sociis, ne ipsum pro mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, vel per suum corpus adigi mago ferrum iussit. Fortuna tamen ita regente illo incolumi magus interficitur.
X
Occisis magis magna quidem gloria recuperati regni principum fuit, sed multo maior in eo, quod, cum de regno ambigerent, concordare potuerunt. Erant enim virtute et nobilitate ita pares, ut difficilem ex his populo electionem aequalitas faceret. Ipsi igitur viam invenerunt, qua de se iudicium religioni et fortunae committerent, pactique inter se sunt, ut die statuta omnes equos ante regiam primo mane perducerent, et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset. Nam et solem Persae unum deum esse credunt et equos eidem deo sacratos ferunt. Et erat inter coniuratos Darius, Hystaspis filius, cui de regno sollicito equi custos ait, si ea res victoriam moraretur, nihil negotii superesse. Per noctem deinde equum pridie constitutam diem ad eundem locum ducit ibique equae admittit, ratus ex voluptate Veneris futurum quod evenit. Postera die itaque, cum ad statutam horam omnes convenissent, Darii equus cognito loco ex desiderio feminae hinnitum statim edidit et segnibus aliis felix auspicium domino primus emisit. Tanta moderatio ceteris fuit, ut audito auspicio confestim equis desilierint et Darium regem salutaverint. Populus quoque universus secutus iudicium principum eundem regem constituit. Sic regnum Persarum septem nobilissimorum virorum virtute quaesitum tam levi momento in unum conlatum est. Incredibile prorsus tanta patientia gessisse eos, quod ut eriperent magis, mori non recusaverint. Quamquam praeter formam virtutemque hoc imperio dignam etiam cognatio Darioiunctta cum pristinis regibus fuit. Principio igitur regni Cyri filiam in matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus, ut non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur. Interiecto deinde tempore cum Assyrii descivissent et Babyloniam occupassent difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege unus de interfectoribus magorum, Zopyrus, domi se verberibus lacerari toto corpore iubet, nasum, aures et labia sibi praecidi, atque ita regi inopinanti se offert. Attonitum et quaerentem Darium causas auctoremque tam foedae lacerationis tacitus quo proposito fecerit edocet, formatoque in futura consilio transfugae titulo Babyloniam proficiscitur. Ibi ostendit populo laniatum corpus, queritur crudelitatem regis, a quo in regni petitione non virtute, sed auspicio, non iudicio hominum, sed hinnitu equi superatus sit; iubet illos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cavendum sit; hortatur, non moenibus magis quam armis confidant, patianturque se commune bellum recentiore ira gerere. Nota nobilitas viri pariter et virtus omnibus erat, nec de fide timebant, cuius veluti pignora vulnera corporis et iniuriae notas habebant. Constituitur ergo dux omnium suffragio, et accepta parva manu semel atque iterum cedentibus ex consulto Persis secunda proelia facit. Ac postremo universum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in potestatem eius redigit. Post haec Darius bellum Scythis infert, quod sequenti volumine referetur.
LIBER II
I
In relatione rerum ab Scythis gestarum, quae satis amplae magnificaeque fuerunt, principium ab origine repetendum est. Non enim minus inlustria initia quam imperium habuere, nec virorum magis quam feminarum virtutibus claruere, quippe cum ipsi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderint, prorsus ut res gestas virorum mulierumque considerantibus incertum sit, uter apud eos sexus inlustrior fuerit. Scytharum gens antiquissima semper habita, quamquam inter Scythas et Aegyptios diu contentio de generis vetustate fuerit Aegyptiis praedicantibus, initio rerum cum aliae terrae nimio fervore solis arderent, aliae rigerent frigoris inmanitate, ita ut non modo primae generare homines, sed ne advenas quidem recipere ac tueri possent, priusquam adversus calorem vel frigus velamenta corporis invenirentur vel locorum vitia quaesitis arte remediis mollirentur, Aegyptum ita temperatam semper fuisse, ut neque hiberna frigora nec aestivi solis ardores incolas eius premerent, solum ita fecundum, ut alimentorum usum hominum nulla terra feracior fuerit. Iure igitur ibi primum homines natos videri debere, ubi educari facillime possent. Contra Scythae caeli temperamentum nullum esse vetustatis argumentum putabant. Quippe naturam, cum primum incrementa caloris ac frigoris distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse;sed et arborum ac frugum pro regionum condicione apte genera variata. Et quanto Scythis sit caelum asperius quam Aegyptiis, tanto et corpora et ingenia esse duriora. Ceterum si mundi, quae nunc partes sunt, aliquando unitas fuit, sive inluvies aquarum principio rerum terras obrutas tenuit, sive ignis, qui et mundum genuit, cuncta possedit, utriusque primordii Scythas origine praestare. Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim extinctus sedem terris dedit, nullam prius quam septemtrionalem partem hiemis rigore sub igne secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus; Aegyptum vero et totum Orientem tardissime temperatum, quippe qui etiam nunc torrenti calore solis exaestuet. Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt, profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam, humillimo autem solo eandem aquam diutissime inmoratam; et quanto prior quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse. Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi natam in Maeotim, tum deinde in Ponticum et Aegyptium mare decurrant; Aegyptum autem, quae tot regum, tot saeculorum cura inpensaque munita sit et adversum vim incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis concisa, ut, cum his arceantur, illis recipiantur aquae, nihilo minus coli nisi excluso Nilo non potuerit, nec possit videri hominum vetustate ultima, quae aggerationibus regum sive Nili trahentis limum terrarum recentissima videatur. His igitur argumentis superatis Aegyptiis antiquiores semper Scythae visi.
II
Scythia autem in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines. Neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium ignotus et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. Haec continentia illis morum quoque iustitiam edidit, nihil alienum concupiscentibus; quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi et usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni foret; profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet, prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum coonsequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae conlatione superari. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio quam in his cognitio virtutis.
III
Imperium Asiae ter quaesivere; ipsi perpetuo ab alieno imperio aut intacti aut invicti mansere. Darium, regem Persarum, turpi ab Scythia submoverunt fuga, Cyrum cum omni exercitu trucidaverunt, Alexandri Magni ducem Zopyriona pari ratione cum copiis universis deleverunt. Romanorum audivere, non sensere arma. Parthicum et Bactrianum imperium ipsi condiderunt. Gens laboribus et bellis aspera, vires corporum inmensae; nihil parare, quod amittere timeant, nihil victores praeter gloriam concupiscunt. Primus Scythis bellum indixit Vezosis, rex Aegyptius, missis prius legationibus, qui hostibus parendi legem dicerent. Sed Scythae iam ante de adventu regis a finitimis certiores facti legatis respondent: tam opulenti populi ducem stolide adversus inopes occupasse bellum, quod magis domi fuerit illi timendum, quod belli certamen anceps, praemia victoriae nulla, damna manifesta sint. Igitur non exspectaturos Scythas, dum ad se veniatur, cum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque praedae ituros obviam. Nec dicta res morata. Quos cum tanta celeritate advenire rex didicisset, in fugam vertitur exercituque cum omni apparatu belli relicto in regnum trepidus se recepit. Scythas ab Aegypto paludes prohibuere. Inde reversi Asiam perdomitam vectigalem fecere, modico tributo magis in titulum imperii quam in victoriae praemium inposito. XV annis pacandae Asiae inmorati uxorum flagitatione revocantur, per legatos denuntiantibus, ni redeant, subolem se ex finitimis quaesituras nec passuras, ut in posteritatem Scytharum genus per feminas intercidat. His igitur Asia per mille quingentos annos vectigalis fuit. Pendendi tributi finem Ninus, rex Assyriorum, inposuit.
IV
Sed apud Scythas medio tempore duo regii iuvenes, Plynos et Scolopitus, per facionem optimatum domo pulsi ingentem iuventutem secum traxere et in Cappadociae ora iuxta amnem Thermodonta consederunt subiectosque Themiscyrios campos occupavere. Ibi per multos annos spoliare finitimos adsueti conspiratione populorum per insidias trucidantur. Horum uxores cum viderent exsilio additam orbitatem, arma sumunt finesque suos submoventes primo, mox etiam inferentes bellum defendunt. Nubendi quoque finitimis animum omisere, servitutem, non matrimonium appellantes. Singulare omnium saeculorum exemplum, ausae rem publicam augere sine viris; iam etiam cum contemptu virorum tuentur. Et ne feliciores aliae aliis viderentur, viros, qui domi remanserant, interficiunt. Ultionem quoque caesorum coniugum excidio finitimorum consequuntur. Tum pace armis quaesita, ne genus interiret, concubitus finitimorum ineunt. Si qui mares nescerentur, interficiebant. Virgines in eundem ipsis morem, non otio neque lanificio, sed armis, equis, venationibus exercebant, inustis infantum dexterioribus mammis, ne sagittarum iactus impediantur; unde dictae Amazones. Duae his reginae fuere, Martesia et Lampeto, quae in duas partes agmine diviso, inclitae iam opibus, vicibus gerebant bella, soli terminos alternis defendentes, et ne successibus deesset auctoritas, genitas se Marte praedicabant. Itaque maiore parte Europae subacta Asiae quoque nonnullas civitates occupavere. Ibi Epheso multisque aliis urbibus conditis partem exercitus cum ingenti praeda domum dimittunt. Reliquae, quae ad tuendum Asiae imperium remanserant, concursu barbarorum cum Martesia regina interficiuntur. In huius locum filia eius Orithyia regno succedit, cui praeter singularem belli scientiam eximia servatae in omne aevum virginitatis admiratio fuit. Huius virtute tantum additum gloriae et famae Amazonum est, ut Herculi rex, cui duodecim stipendia debebat, quasi inpossibile imperaverit, ut arma reginae Amazonum sibi adferret. Eo igitur profectus longis novem navibus comitante principum Graeciae iuventute inopinantes adgreditur. Duae tum sorores Amazonum regna tractabant, Antiope et Orithyia; sed Orithyia foris bellum gerebat. Igitur cum Hercules ad litus Amazonum adplicuit, infrequens multitudo cum Antiope regina nihil hostile metuente erat. Qua re effectum est, ut paucae repentino tumultu excitae arma sumerent facilemque victoriam hostibus darent. Multae itaque caesae captaeque, in his duae Antiopae sorores, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo. Sed Theseus obtenta in praemium captiva eandem in matrimonium adsumpsit et ex ea genuit Hippolytum. Hercules post victoriam Melanippen captivam sorori reddidit et pretium arma reginae accepit. Atque ita functus imperio ad regem revertitur. Sed Orithyia, ubi conperit bellum sororibus inlatum ac raptorem esse Atheniensium principem, hortatur comites in ultionem frustraque et Ponti sinum et Asiam edomitam esse dicit, si Graecorum non tam bellis quam rapinis pateant. Auxilium deinde a Sagylo, rege Scythiae, petit: genus Scytharum esse, cladem virorum, necessitatem armorum, belli causas ostendit, adsecutasque virtute, ne segniores viris feminas habere Scythae viderentur. Motus ille domestica gloria mittit cum ingenti equitatu filium Panasagorum in auxilium. Et ante proelium dissensione orta ab auxiliis desertae bello ab Atheniensibus vincuntur. Receptaculum tamen habuere castra sociorum, quorum auxilio intactae ab aliis gentibus in regnum revertuntur. Post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello inter fortissimos viros, cum auxilium adversus Graecos ferret, magna virtutis documenta exstitere. Interfecta deinde Penthesilea exercitumque eius absumpto paucae, quae in regno remanserant, aegre se adversus finitimos defendentes usque tempora Alexandri Magni duraverunt. Harum Minithyia sive Thalestris regina, concubitu Alexandri per dies tredecim ad subolem ex eo generandum obtento, reversa in regnum brevi tempore cum omni Amazonum nomine intercidit.
V
Scythae autem tertia expeditione Asiana cum annis octo a coniugibus ac liberis afuissent, servili bello domi excipiuntur. Quippe coniuges eorum longa exspectatione virorum fessae nec iam teneri bello, sed deletos ratae servis ad custodiam pecorum relictis nubunt, qui reversos cum victoria dominos velut advenas armati finibus prohibent. Quibus cum varia victoria fuisset, admonentur Scythae mutare genus pugnae, memores non cum hostibus, sed cum servis proeliandum, nec armorum, sed dominorum iure vincendos, verbera in aciem, non tela adferenda, omissoque ferro virgas et flagella ceteraque servilis metus paranda instrumenta. Probato omnes consilio instructi, sicut praeceptum erat, postquam ad hostem accessere, inopinantibus verbera intenta; adeoque illos perculerunt, ut quos ferro non poterant, metu verberum vincerent, fugamque non ut hostes victi, sed ut fugitivi servi capesserent. Quicumque capi potuerunt, supplicia crucibus luerunt. Mulieres quoque male sibi consciae partim ferro, partim suspendio vitam finierunt. Post haec pax apud Scythas fuit usque tempora Ianthyri regis. Huic Darius, rex Persarum, sicut supra dictum est, cum filiae eius nuptias non obtinuisset, bellum intulit et armatis septingentis milibus hominum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus pugnae potestatem metuens, ne interrupto ponte Histri reditus sibi intercluderetur, amissis LXXX milibus hominum trepidus refugit; quae iactura abundante multitudine inter damna numerata non est. Inde Asiam et Macedoniam domuit; Ionas quoque navali proelio superat. Dein cognito quod Athenienses Ionis contra se auxilium tulissent, omnem impetum belli in eos convertit.
VI
Nunc quoniam ad bella Atheniensium ventum est, quae non modo ultra spem gerendi, verum etiam ultra gesti fidem peracta sunt, operaque Atheniensium effectu maiora quam voto fuere, paucis urbis origo repetenda est, et quia non, ut ceterae gentes, a sordidis initiis ad summa cervere. Soli enim praeterquam incremento etiam origine gloriantur; quippe non advenae neque passim collecta populi conluvies originem urbi dedit, sed eodem innati solo, quod incolunt, et quae illis sedes, eadem origo est. Primi lanificii et olei et vini usum docuere. Arare quoque ac serere frumenta glandem vescentibus monstrarunt. Litterae certe ac facundia et hic civilis disciplinae ordo veluti templum Athenas habent. Ante Deucalionis tempora regem habuere Cecropem, quem, ut omnis antiquitas fabulosa est, biformem tradidere, quia primus marem feminae matrimonio iunxit. Huic successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen regioni dedit. Post hunc Amphictyonides regnavit, qui primus Minervae urbem sacravit et nomen civitati Athenas dedit. Huius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Graeciae absumpsit. Superfuerunt, quos refugia montium receperunt, aut ad regem Thessaliae Deucalionem retibus evecti sunt, a quo propterea genus hominum conditum dicitur. Per ordinem deinde successionis regnum ad Erechtheum descendit, sub quo frumenti satio est Eleusinae a Triptolemo reperta, in cuius muneris honorem noctes initiorum sacratae. Tenuit et Aegeus, Thesei pater, Athenis regnum, a quo per divortium discedens Medea propter adultam privigni aetatem Colchos cum Medo filio ex Aegeo suscepto concessit. Post Aegeum Theseus ac deinceps Thesei filius Demophoon, qui auxilium Graecis adversus Troianos tulit, regnum possedit. Erant initer Athenienses et Dorienses simultatium veteres offensae, quas vindicaturi bello Dorienses de eventu proelii oracula cunsuluerunt. Responsum superiores fore, ni regem Atheniensium occidissent. Cum ventum esset in bellum, militibus ante omnia custodia regis praecipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat, qui et responso dei et praeceptis hostium cognitis permutato regis habitu pannosus, sarmenta collo gerens castra hostium ingreditur. Ibi in turba obsistentium a milite, quem falce astu convulneraverat, interficitur. Cognito regis corpore Dorienses sine proelio discedunt. Atque ita Athenienses virtute ducis pro salute patriae morti se offerentis bello liberantur.
VII
Post Codrum nemo Athenis regnavit, quod memoriae nominis eius tributum est. Administratio rei publicae annua magistratibus permissa. Sed civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Legitur itaque Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitaatem legibus conderet. Qui tanto temperamento inter plebem senatumque egit (cum, si quid pro altero ordine tulisset, alteri displiciturum videretur), ut ab utrisque parem gratiam traheret. Huius viri inter multa egregia illud memorabile fuit. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque interitum armis dimicatum fuerat. Post multas clades capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insula tulisset. Sollicitus igitur Solon, ne aut tacendo parum rei publicae consuleret aut censendo sibi, subitam dementiam simulat, cuius venia non dicturus modo prohibita, sed et facturus erat. Deformis habitu more vaecordium in publicum evolat factoque concursu hominum, quo magis consilium dissimulet, insolitis sibi versibus suadere populo coepit, quod vetabatur, omniumque animos ita cepit, ut extemplo bellum adversus Megarenses decerneretur insulaque devictis hostibus Atheniensium fieret.
VIII
Interea Megarenses memores inlati Atheniensibus belli et deserti, ne frustra arma movisse viderentur, matronas Atheniensium in Eleusinis sacris noctu oppressuri naves conscendunt. Qua re cognita dux Atheniensium Pisistratus iuventutem in insidiis locat, iussis matronis solito clamore ac strepitu etiam in accessu hostium, ne intellectos se sentiant, sacra celebrare; egressosque navibus Megarenses inopinantes adgressus delevit ac protinus classe captiva intermixtis ‹inter milites› muliebribus, ut speciem captarum matronarum praeberent, Megara contendit. Illi cum et navium formam et petitam praedam cognoscerent, obvii ad portum procedunt, quibus caesis Pisistratus paulum a capienda urbe afuit. Ita Dorienses suis dolis hosti victoriam dedere. Sed Pisistratus, quasi sibi, non patriae vicisset, tyrannidem per dolum occupat. Quippe voluntariis verberibus domi adfectus laceratoque corpore in publicum degreditur, advocata contione vulnera populo ostendit, de crudelitate principum, a quibus haec se passum simulabat, queritur; adduntur vocibus lacrimae et invidiosa oratione multitudo credula accenditur: amore plebis invisum se senatui simulat. Obtinet ad custodiam corporis sui satellitum auxilium, per quos occupata tyrannide per annos XXXIII regnavit.
IX
Post huius mortem Diocles, alter ex filiis, per vim stuprata virgine a fratre puellae interficitur. Alter, Hippias nomine, cum imperium paternum teneret, interfectorem fratris conprehendi iubet, qui cum per tormenta conscios caedis nominare cogeretur, omnes amicos tyranni nominavit, quibus interfectis quaerenti tyranno, an adhuc aliqui conscii essent, neminem ait superesse, quem amplius mori gestiat quam ipsum tyrannum. Qua voce eiusdem se tyranni victorem post vindictam pudicitiae sororis ostendit. Huius virtute cum admonita civitas libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus in exsilium agitur, qui profectus in Persas ducem se Dario inferenti Atheniensibus bellum, sicut supra significatum est, adversus patriam suam offert. Igitur Athenienses audito Darii adventu auxilium a Lacedaemoniis, socia tum civitate, petiverunt, quos ubi viderunt quadridui teneri religione, non exspectato auxilio instructis decem milibus civium et Plataeensibus auxiliaribus mille adversus sescenta milia hostium in campis Marathoniis in proelium egrediuntur. Miltiades et dux belli erat et auctor non exspectandi auxilii; quem tanta fiducia ceperat, ut plus praesidii in celeritate quam in sociis duceret. Magna igitur in pugnam euntibus animorum alacritas fuit, adeo ut, cum mille passus inter duas acies essent, citato cursu ante iactum sagittarum ad hostem venerint. Nec audaciae eius eventus defuit. Pugnatum est enim tanta virtute, ut hinc viros, inde pecudes putares. Victi Persae in naves confugerunt, ex quibus multae suppressae, multae captae sunt. In eo proelio tanta virtus singulorum fuit, ut, cuius laus prima esset, difficile iudicium videretur. Inter ceteros tamen Themistoclis adulescentis gloria emicuit, in quo iam tum indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit. Cynegiri quoque, militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus celebraata est, qui post proelii innumeras caedes, cum fugientes hostes ad naves egisset, onustam navem dextra manu tenuit nec prius dimisit, quam manum amitteret; tum quoque amputata dextera navem sinistra conprehendit, quam et ipsam cum amisisset, ad postremum morsu navem detinuit. Tantam in eo virtutem fuisse, ut non tot caedibus fatigatus, non duabus manibus amissis, victus, truncus ad postremum et velut rabida fera dentibus dimicaverit. Ducenta milia Persae eo proelio sive naufragio amisere. Cecidit et Hippias, tyrannus Atheniensis, autor et concitor eius belli, diis patriae ultoribus poenas repetentibus.
X
Interea et Darius, cum bellum restauraret, in ipso apparatu decedit, relictis multis filiis et in regno et ante regnum susceptis. Ex his Ariamenes maximus natu aetatis privilegio regnum sibi vindicabat, quod ius et ordo nascendi et natura ipsa gentibus dedit. Porro Xerxes controversiam non de ordine, sed de nascendi felicitate referebat; nam Ariamenen primum quidem Dario, sed privato provenisse; se regi primum natum. Fratres itaque suos, qui ante geniti essent, privatum patrimonium, quod eo tempore Darius habuisset, non regnum vindicare sibi posse; se esse, quem primum in regno iam rex pater sustulerit. Huc accedere, quod Ariamenes non patre antum, sed e matre privatae adhuc fortunae, avo quoque materno privato procreatus sit; se vero et matre regina natum et patrem non nisi regem vidisse, avum quoque maternum Cyrum se regem habuisse, non heredem, sed conditorem tanti regni. Ita etsi in aequo iure utrumque fratrem pater reliquisset, materno tamen se iure et avito vincere. Hoc certamen concordi animo ad patruum suum Artaphernen veluti ad domesticum iudicem deferunt, qui domi cognita causa Xerxen praeposuit; adeoque fraterna contentio fuit, ut nec victor insultaverit nec victus doluerit ipsoque litis tempore munera invicem miserint, iucunda quoque inter se, non solum credula convivia habuerint, iudicium quoque ipsum sine arbitris, sine convicio fuerit. Tanto moderatius tum fratres inter se maxima regna dividebant, quam nunc exigua patrimonia partiuntur. Igitur Xerxes bellum a patre coeptum adversus Graeciam quinquennium instruxit. Quod ubi primum didicit Demaratus, rex Lacedaemoniorum, qui apud Xerxen exsulabat, amicior patriae post fugam, quam regi post beneficia, ne inopinato bello opprimerentur, omnia in tabellis ligneis magistratibus praescribit easdemque cera superinducta delet, ne aut scriptura sine tegmine indicium daret aut recens cera dolum proderet, fido deinde servo perferendas tradit iusso magistratibus Spartanorum tradere. Quibus perlatis Lacedaemone quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid viderent nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto esset occultior putabant. Haerentibus in coniectura viris soror regis Leonidae consilium scribentis invenit. Erasa igitur cera belli consilia deteguntur. Iam Xerxes septingenta milia de regno armaverat et trecenta milia de auxiliis, ut non inmerito proditum sit, flumina ab exercitu eius siccata Graeciamque omnem vix capere exercitum eius potuisse. Naves quoque rostratas mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse dicitur. Huic tanto agmini dux defuit. Ceterum si regem spectes, divitias, non ducem laudes; quarum tanta copia in regno eius fuit, ut, cum flumina multitudine consumerentur, opes tamen regiae superessent. Ipse autem primus in fuga, postremus in proelio semper visus est, in periculis timidus, sicubi metus abesset, inflatus; denique ante experimentum belli fiducia virium veluti naturae ipsius dominus et montes in planum deducebat et convexa vallium aequabat et quaedam maria pontibus sternebat, quaedam ad navigationis commodum per conpendium ducebat.
XI
Cuius introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit. Namque cum Leonida, rex Spartanorum, cum IV milibus militum angustias Thermopylarum occupasset, Xerxes contenptu paucitatis eos pugnam capessere iubet, quorum cognati Marathonia pugna interfecti fuerant. Qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere; succedente dein inutili turba maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore et indignatione Persarum dimicatum. Quarta die cum nuntiatum esset Leonidae a XX milibus hostium summum cacumen teneri, tum hortatur socios, recedant et se ad meliora patriae tempora reservent, sibi cum Spartanis fortunam experiendam; plura patriae quam vitae debere, ceteros ad praesidia Graeciae servandos. Audito regis imperio discessere ceteri, soli Lacedaemonii remanserunt. Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat, aut regi Spartanorum aut urbi cadendum. Et idcirco rex Leonidas, cum in bellum proficisceretur, ita suos firmaverat, ut ire se parato ad moriendum animo scirent angustiasque propterea occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret aut minore damno rei publicae caderet. Dimissis igitur sociis hortatur Spartanos, meminerint qualitercumque proeliatis cadendum esse; caverent, ne fortius mansisse quam dimicasse videantur; nec exspectandum, ut ab hoste circumvenirentur, sed dum nox occasionem daret, securis et laetis superveniendum; nusquam victores honestius quam in castris hostium perituros. Nihil erat difficile persuadere persuasis mori: statim arma capiunt et sescenti viri castra quingentorum milium inrumpunt statimque regis praetorium petunt, aut cum illo aut, si ipsi oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri. Tumultus totis castris oritur. Spartani, postquam regem non inveniunt, per omnia castra victores vagantur; caedunt sternuntque omnia, ut qui sciunt se pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultionem. Proelium a principiio noctis in maiorem partem diei tractum. Ad postremum non victi, sed vincendo fatigati inter ingentes stratorum hostium catervas occiderunt. Xerxes duobus vulneribus terrestri proelio acceptis experiri maris fortunam statuit.
XII
Sed Atheniensium dux Themistocles cum animadvertisset Ionas, propter quos bellum Persarum susceperunt, in auxilium regis classe venisse, sollicitare eos in partes suas statuit, et cum conloquendi copiam non haberet, quo applicituri erant, symbolos proponi et saxis proscribi curat: "Quae vos, Iones, dementia tenet? Quod facinus agitatis? Bellum inferre olim conditoribus vestris, nuper etiam vindicibus cogitatis? An ideo moenia vestra condidimus, ut essent qui nostra delerent? Quid si non haec et Dario prius et nunc Xerxi belli causa nobiscum foret, quod vos in haec castra vestra ex ista obsidione transitis? Aut si hoc parum tutum est, at vos commisso proelio ite cessim, inhibite remis et a bello discedite". Ante navalis proelii congressionem miserat Xerxes IV milia armatorum Delphos ad templum Apollinis diripiendum, prorsus quasi non cum Graecis tantum, sed et cum diis inmortalibus bellumm gereret; quae manus tota imbribus et fulminibus deleta est, ut intellegeret, quam nullae essent hominum adversum deos vires. Post haec Thespiades et Plataeas et Athenas vacuas hominibus incendit, et quoniam ferro in homines non poterat, in aedificia igne grassatur. Namque Athenienses post pugnam Marathoniam praemonente Themistocle, victoriam illam de Persis non finem, sed causam maioris belli fore, CC naves fabricaverunt. Adventante igitur Xerxe consulentibus Delphis oraculum responsum fuerat, salutem muris ligneis tuerentur. Themistocles navium praesidium demonstratum ratus persuadet omnibus, patriam municipes esse, non moenia, civitatemque non in aedificiis, sed in civibus positam; melius itaque salutem navibus quam urbi commissuros; huius sententiae etiam deum auctorem esse. Probato consilio coniuges liberosque cum pretiosissimis rebus abditis insulis relicta urbe demandant; ipsi naves armati conscendunt. Exemplum Atheniensium et aliae urbes imitatae. Itaque cum adunata omnis sociorum classis et intenta in bellum navale esset angustiasque Salaminii freti, ne circumveniri a multitudine posset, occupassent, dissensio inter civitatum principes oritur. Qui cum deserto bello ad sua tuenda dilabi vellent, timens Themistocles, ne discessu sociorum vires minuerentur, per servum fidum Xerxi nuntiat, uno in loco eum contractam Graeciam capere facillime posse. Quodsi civitates, quae iam abire vellent, dissipentur, maiore labore ei singulas consectandas. Hoc dolo inpellit regem signum pugnae dare. Graeci quoque adventu hostium occupati proelium conlatis viribus capessunt. Interea rex velut spectator pugnae cum parte navium in litore remanet. Artemisia autem, regina Halicarnasi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces bellum acerrime ciebat, quippe ut in viro muliebrem timorem, ita in muliere virilem audaciam cerneres. Cum anceps proelium esset, Iones iiuxta praeceptum Themistoclis pugnae se paulatim subtrahere coeperunt; quorum defectio animos ceterorum fregit. Itaque circumspicientes fugam pelluntur Persae et mox proelio victi in fugam vertuntur. In qua trepidatione multae captae naves, multae mersae; plures tamen non minus saevitiam regis, quam hostem timentes domum dilabuntur.
XIII
Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxen Mardonius adgreditur. Hortatur ut in regnum abeat, ne quid seditionis moveat fama adversi belli et in maius, sicuti mos est, omnia extollens;; sibi CCC milia armatorum lecta ex omnibus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria eius perdomiturum se Graeciam aut, si aliter eventus ferat, sine eiusdem infamia hostibus cessurum. Probato consilio Mardonio exercitus traditur; reliquas copias rex ipse deducere in regnum parat. Sed Graeci audita regis fuga consilium ineunt pontis interrumpendi, quem ille Abydo veluti victor maris fecerat, ut intercluso reditu aut cum exercitu deleretur aut desperatione rerum pacem victus petere cogeretur. Sed Themistocles timens, ne interclusi hostes desperationem in virtutem verterent et iter, quod aliter non pateret, ferro patefacerent (satis multos hostes in Graecia remanere dictitans, nec augeri numerum retinendo oportere) cum vincere consilio ceteros non posset, eundem servum ad Xerxen mittit certioremque consilii facit et occupare transitum maturata fuga iubet. Ille perculsus nuntio tradit ducibus milites perducendos; ipse cum paucis Abydum contendit. Ubi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset, piscatoria scapha trepidus traiecit. Erat res spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum varietate miranda in exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat, carentem omni etiam servorum ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris graves erant. Nec pedestribus copiis, quas ducibus adsignaverat, felicius iter fuit, siquidem cotidiano labori (neque enim ulla est metuentibus quies) etiam fames accesserat. Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut viae cadaveribus implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitae exercitum sequerentur.
XIV
Interim Mardonius in Graecia Olynthum expugnat. Athenienses quoque in spem pacis amicitiamque regis sollicitat, spondens incensae eorum urbis etiam in maius restitutionem. Postquam nullo pretio libertatem his venalem videt, incensis quae aedificare coeperat, copias in Boeotiam transfert. Eo et Graecorum exercitus, qui centum milium fuit, secutus est ibique proelium commissum. Sed fortuna regis cum duce mutata non est. Nam victus Mardonius veluti ex naufragio cum paucis profugit. Castra referta regalis opulentiae capta. Unde primum Graecos diviso inter se auro Persico divitiarum luxuria coepit. Eodem forte die, quo Mardonii copiae deletae sunt, etiam navali proelio in Asia sub monte Mycale adversus Persas dimicatum est. Ibi ante congressionem, cum classes ex adverso starent, fama ad utrumque exercitum venit, vicisse Graecos et Mardonii copias occidione cecidisse. Tantam famae velocitatem fuisse, ut, cum matutino tempore proelium in Boeotia commissum sit, meridianis horis in Asiam per tot maria et tantum spatii tam brevi horarum momento de victoria nuntiatum sit. Confecto bello, cum de praemiis civitatium ageretur, omnium iudicio Atheniensium virtus ceteris praelata. Inter duces quoque Themistocles princeps civitatum testimonio iudicatus gloriam patriae suae auxit.
XV
Igitur Athenienses aucti et praemiis belli et gloria urbem ex integro condere moliuntur. Cum moenia maiora conplexi fuissent, suspecti esse Lacedaemoniis coepere reputantibus, quibus ruina urbis tantum incrementi dedisset, quantum sit datura munita civitas. Mittunt ergo legatos, qui monerent, ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli exstruant. Themistocles ut vidit spei urbis invideri, non existimans abrupte agendum, respondit legatis, ituros Lacedaemonem, qui de ea re pariter cum illis consulant. Sic dimissis Spartanis hortatur suos, opus maturent. Dein ipse interiecto tempore in legatione proficiscitur, et nunc in itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibus agi iure nihil posset, diem de die proferendo spatium consummando operi quaerebat; cum interim nuntiatur Spartanis opus Athenis maturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem. Tum Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium, legatos vinciant pignusque teneant, ne in se gravius consulatur. Adiit deinde contionem Lacedaemoniorum, indicat permunitas Athenas esse et posse iam inlatum bellum non armis tantum, sed etiam muris sustinere; si quid ob eam rem de se crudelius statuerent, legatos eorum in hoc pignus Athenis retentos. Graviter deinde castigavit eos, quod non virtute, sed imbecillitate sociorum potentiam quaererent. Sic dimissus veluti triumphatis Spartanis a civibus excipitur. Post haec Spartani, ne vires otio corrumperent et ut bis inlatum a Persis Graeciae bellum ulciscerentur, ultro fines eorum populantur. Ducem suo sociorumque exercitui deligunt Pausaniam, qui pro ducatu regnum Graeciae adfectans proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur redditis captivis, ut fides regis aliquo beneficio obstringeretur. Scribit praeterea Xerxi, quoscumque ad se nuntios misisset, interficeret, ne res loquacitate hominum proderetur. Sed dux Atheniensium Aristides, belli socius, collegae conatibus obviam eundo, simul et in rem sapienter consulendo proditionis consilia discussit. Nec multo post accusatus Pausanias damnatur. Igitur Xerxes, cum proditionis dolum publicatum videret, ex integro bellum instituit. Graeci quoque ducem constituunt Cimona Atheniensium, filium Miltiadis, quo duce apud Marathonem pugnatum est, iuvenem, cuius magnitudinem futuram pietatis documenta prodiderunt; quippe patrem ob crimen peculatus in carcerem coniectum ibique defunctum translatis in se vinculis ad sepulturam redemit. Nec in bello iudicium deligentium fefellit, siquidem non inferior virtutibus patris Xerxen, terrestri navalique bello superatum, trepidum recipere se in regnum coegit.
LIBER III
I
Xerxes, rex Persarum, terror antea gentium, bello in Graecia infeliciter gesto etiam suis contemptui esse coepit. Quippe Artabanus, praefectus eius, deficiente cotidie regis maiestate in spem regni adductus cum septem robustissimis filiis regiam vesperi ingreditur (nam amicitiae iure semper illi patebat), trucidatoque rege voto suo obsistentes filios eius dolo adgreditur. Securior de Artaxerxe, puero admodum, fingit regem a Dario, qui erat adulescens, quo maturius regno potiretur, occisum; inpellit Artaxerxen parricidium parricidio vindicare. Cum ventum ad domum Darii esset, dormiens inventus, quasi somnum fingeret, interficitur. Dein cum unum ex regis filiis sceleri suo superesse Artabanus videret metueretque de regno certamina principum, adsumit in societatem consilii Baccabasum, qui praesenti statu contentus rem prodit Artaxerxi: ut pater eius occisus sit, ut frater falsa parricidii suspicione oppressus, ut denique ipsi pararentur insidiae. His cognitis Artaxerxes, verens Artabani numerum filiorum, in posterum diem paratum esse armatum exercitum iubet, recogniturus et numerum militum et in armis industriam singulorum. Itaque cum inter ceteros ipse Artabanus armatus adsisteret, rex simulat se breviorem loricam habere, iubet Artabanum secum commutare, exuentem se ac nudatum gladio traicit; tum et filios eius corripi iubet. Atque ita egregius adulescens et caedem patris et necem fratris et se ab insidiis Artabani vindicavit.
II
Dum haec in Persis geruntur, interea Graecia omnis ducibus Lacedaemoniis et Atheniensibus in duas divisa partes ab externis bellis velut in viscera sua arma convertit. Fiunt igitur de uno populo duo corpora, et eorundem castrorum homines in duos hostiles exercitus dividuntur. Hinc Lacedaemonii communia quondam civitatum auxilia ad vires suas trahere, inde Athenienses, et vetustate gentis et gestis rebus inlustres propriis viribus confidebant. Atque ita duo potentissimi Graeciae populi institutis Solonis et Lycurgi legibus pares ex aemulatione virium in bellum ruebant. Namque Lycurgus cum fratri suo Polydectae, Spartanorum regi, successisset regnumque sibi vindicare potuisset, Charillo, filio eius, qui natus postumus erat, cum ad aetatem adultam pervenisset, regnum summa fide restituit, ut intellegerent omnes, quanto plus apud bonos pietatis iura quam omnes opes valerent. Medio igitur tempore, dum infans convalescit tutelamque eius administrat, non habentibus Spartanis leges instituit, non inventione earum magis, quam exemplo clarior: siquidem nihil lege ulla in alios sanxit, cuius non ipse primus in se documentum daret. Populum in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum firmavit. Parsimoniam omnibus suasit, existimans laborem militiae adsidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Emi singula non pecunia, sed conpensatione mercium iussit. Auri argentique usum velut omnium scelerum materiam sustulit.
III
Administrationem rei publicae per ordines divisit: regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia et annuos successores, senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum vel creandi quos vellet magistratus potestatem permisit. Fundos omnium aequaliter inter omnes divisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. Convivari omnes publice iussit, ne cuius divitiae vel luxuria in occulto essent. Iuvenibus non amplius una veste uti toto anno permissum, nec quemquam cultius quam alterum progredi ne epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam verteretur. Pueros puberes non in forum, sed in agrum deduci praecepit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere et in laboribus agerent. Nihil eos somni causa substernere et vitam sine pulmento degere neque prius in urbem redire, quam viri facti essent, statuit. Virgines sine dote nubere iussit, ut uxores eligerentur, non pecuniae, severiusque matrimonia sua viri coercerent, cum nullis frenis dotis tenerentur. Maximum honorem non divitum et potentium, sed pro gradu aetatis senum esse voluit, nec sane usquam terrarum locum honoratiorem senectus habet. Haec quoniam primo solutis antea moribus dura videbat esse, auctorem eorum Apollinem Delphicum fingit et inde se ea ex praecepto numinis detulisse, ut consuescendi taedium metus religionis vincat. Dein ut aeternitatem legibus suis daret, iure iurando obligat civitatem, nihil eos de eius legibus mutaturos, priusque reverteretur, et simulat se ad oraculum Delphicum proficisci, consulturum quid addendum mutandumque legibus videretur.Proficiscitur autem Cretam ibique perpetuum exsilium egit abicique in mare ossa sua moriens iussit, ne relatis Lacedaemonem solutos se Spartani religione iuris iurandi in dissolvendis legibus arbitrarentur.
IV
His igitur moribus ita brevi civitas convaluit, ut, cum Messeniis propter stupratas virgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio bellum intulissent, gravissima se exsecratione obstrinxerint, non prius quam Messeniam expugnassent reversuros, tantum sibi vel de viribus suis vel de fortuna spondentes. Quae res initium dissensionis Graeciae et intestini belli causa et origo fuit. Itaque cum contra praesumptionem suam annis X in obsidione urbis tenerentur et querelis uxorum post tam longam viduitatem revocarentur, veriti ne hac perseverantia belli gravius sibi quam Messeniis nocerent. Quippe illis quantum iuventutis bello intercidat, mulierum fecunditate suppleri, sibi et belli damna adsidua et fecunditatem uxorum abstinentibus viris nullam esse; itaque legunt iuvenes ex eo genere militum, qui post ius iurandum in supplementum venerant, quibus Spartam remissis promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, maturiorem futuram conceptionem rati, si eam singulae per plures viros experirentur. Ex his nati ob notam materni pudoris Partheniae vocati. Qui cum ad annos XXX pervenissent, metu inopiae (nulli enim pater existebat, cuius in patrimonium successio speraretur) ducem Phalantum adsumunt, filium Arati, qui auctor Spartanis fuerat iuventutis ad generandam subolem domum remittendae, ut, sicuti dudum patrem eius nascendi auctorem habuissent, sic ipsum spei ac dignitatis suae haberent. Itaque nec salutatis matribus, e quarum adulterio infamiam collegisse videbantur, ad sedes inquirendas proficiscuntur; diuque et per varios casus iactati tandem in Italiam deferuntur et occupata arce Tarentinorum, expugnatis veteribus incolis, sedes ibi constituunt. Sed post annos plurimos dux eorum Phalantus per seditionem in exsilium proturbatus Brundisium se contulit, quo expulsi sedibus suis veteres Tarentini concesserant. His moriens persuadet, ut ossa sua postremasque reliquias conterant et tacite spargi in foro Tarentinorum curent; hoc enim modo recuperare illos patriam suam posse Apollinem Delphis cecinisse. Illi arbitrantes eum iin ultionem sui civium fata prodidisse praeceptis paruere. Sed oraculi diversa sententia fuerat. Perpetuitatem enim urbis, non amissionem hoc facto promiserat. Ita ducis exsulis consilio et hostium ministerio possessio Tarentina Partheniis in aeternum fundata, ob cuius beneficii memoriam Phalanto divinos honores decrevere.
V
Interea Messenii, cum virtute non possent, per insidias expugnantur. Dein cum per annos octoginta gravia servitutis verbera, plerumque et vincula ceteraque captae civitatis mala perpessi essent, post longam poenarum patientiam bellum restaurant. Lacedaemonii quoque eo conspiratius ad arma concurrunt, quod adversus servos dimicaturi videbantur. Itaque cum hinc iniuria, inde indignitas animos acueret, Lacedaemonii de belli eventu oraculo Delphis consulto iubentur ducem belli ab Atheniensibus petere. Porro Athenienses, cum responsum cognovissent, in contemptum Spartanorum Tyrtaeum, poetam claudo pede, misere, qui tribus proeliis fusus eo usque desperationis Spartanos adduxit, ut servos suos ad supplementum exercitus manumitterent hisque interfectorum matrimonia pollicerentur, ut non numero tantum amissorum civium, sede et dignitati succederent. Sed reges Lacedaemoniorum, ne contra fortunam pugnando maiora detrimenta civitati infunderent, reducere exercitum voluerunt, ni intervenisset Tyrtaeus, qui conposita carmina exercitui pro contione recitavit, in quibus hortamenta virtutis, damnorum solacia, belli consilia conscripserat. Itaque tantum ardorem militibus iniecit, ut non de salute, sed de sepultura solliciti tesseras insculptis suis et patrum nominibus dextro bracchio deligarent, ut, si omnes adversum proelium consumpsissent et temporis spatio confusa corporum liniamenta essent, ex indicio titulorum tradi sepulturae possent. Cum sic animatum reges exercitum viderent, curant rem hostibus nuntiare; Messeniis autem non timorem res, sed aemulationem mutuam dedit. Itaque tantis animis concursum est, ut raro umquam cruentius proelium fuerit. Ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum fuit.
VI
Interiecto tempore tertium quoque bellum Messenii reparavere, in cuius auxilium Lacedaemonii inter reliquos socios etiam Athenienses adhibuere; quorum fidem cum suspectam haberent, supervacaneos simulantes a bello eosdem dimiserunt. Hanc rem Athenienses graviter ferentes pecuniam, quae erat in stipendium Persici belli ab universa Graecia conlata, a Delo Athenas transferunt, ne deficientibus a fide societatis Lacedaemoniis praedae ac rapinae esset. Sed nec Lacedaemonii quievere, qui cum Messeniorum bello occupati essent, Peloponnenses inmisere, qui bellum Atheniensibus facerent. Parvae tunc temporis classe in Aegyptum missa vires Atheniensibus erant. Itaque navali proelio dimicantes facile superantur. Interiecto deinde tempore post reditum suorum aucti et classis et militum robore proelium reparant. Iam et Lacedaemonii omissis Messeniis adversus Athenienses arma verterant. Diu varia victoria fuit; ad postremum aequo Marte utrimque discessum. Inde revocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium his restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, ut illi Atheniensium bella susciperent. Tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dommodo inimicis suis hostes adquirerent. Igitur Athenienses adversus tantam tempestatem belli duos duces deligunt, Periclen, spectatae virtutis virum, et Sophoclen, scriptorem tragoediarum, qui diviso exercitu et Spartanorum agros vastaverunt et multas Asiae civitates Atheniensium imperio adiecerunt.
VII
His malis fracti Lacedaemonii in annos XXX pepigerunt pacem, sed tam longum otium inimicitiae non tulerunt. Itaque extra XV annos rupto foedere cum contemptu deorum hominumque fines Atticos populantur et, ne praedam potius quam pugnam expetisse viderentur, hostes ad proelium provocant. Sed Athenienses consilio Periclis ducis populationis iniuriam differunt in tempus ultionis, supervacuam pugnam existimantes, cum ulcisci hostem sine periculo possent. Dein interiectis diebus naves conscendunt et nihil sentientibus Lacedaemoniis totam Spartam depraedantur multoque plura auferunt quam amiserant, prorsus ut in conparatione damnorum longe pluris fuerit ultio quam iniuria. Clara quidem haec Periclis expeditio habita, sed multo clarior privati patrimonii contemptus fuit. Huius agros in populatione ceterorum intactos hostes reliquerant, sperantes adquirere se illi posse aut periculum ex invidia aut ex suspicione proditionis infamiam. Quod ante prospiciens Pericles et futurum populo praedixerat et ad invidiae impetum declinandum agros ipsos dono rei publicae dederat, atque ita, unde periculum quaesitum fuerat, ibi maximam gloriam invenit. Post haec interiectis diebus navali proelio dimicatum est; victi Lacedaemonii fugerunt. Nec cessatum deinceps est, quin aut terra aut mari varia proeliorum fortuna invicem se trucidarent. Denique fessi tot malis pacem in annos L fecere, quam non nisi sex annis servaverunt. Nam indutias, quas proprio nomine condixerant, ex sociorum persona rumpebant, quippe quasi minus periurii contraherent, si ferentes sociis auxilia potius quam si aperto proelio dimicassent. Hinc bellum in Siciliam translatum, quod priusquam expono, de Siciliae situ pauca dicenda sunt.
LIBER IV
I
Siciliam ferunt angustis quondam faucibus Italiae adhaesisse diremptamque velut a corpore maiore impetu superi maris, quod toto undarum onere illuc vehitur. Est autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cavernis quibusdam fistulisque ita penetrabilis, ut ventorum tota ferme flatibus pateat; nec non et ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia. Quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur, quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore luctante frequenter et conpluribus locis nunc flammas, nunc vaporem, nunc fumum eructet. Inde denique Aetnae montis per tot saecula durat incendium. Et ubi acrior per spiramenta cavernarum ventus incubuit, heranarum moles egeruntur. Proximum Italiae promuntorium Regium dicitur, ideo quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur. Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae. Primum quod nusquam alias torrens fretum, nec solum citato impetu, verum etiam procul visentibus. Undarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias veluti terga dantes in imum desidere, alias quasi victrices in sublime ferri videas; nunc hic fremitum ferventis aestus, nunc illic gemitum in voraginem desidentis exaudias. Accedunt vicini et perpetui Aetnae montis ignes et insularum Aeolidum, velut ipsis undis alatur incendium; neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur. Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere, hinc latratus auditus, hinc monstri credita simulacra, dum navigantes magnis verticibus pelagi desidentis exterriti latrare putant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit. Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos ignes facit. Nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit atque ibi suffocatum tam diu tenet, donec per spiramenta terrae diffusus nutrimenta ignis incendat. Iam ipsa Italiae Siciliaeque vicinitas, iam promuntoriorum altitudo ipsa ita similis est, ut quantum nunc admirationis, tantum antiquis terroris dederit, credentibus, coeuntibus in se promuntoriis ac rursum discedentibus solida intercipi absumique navigia. Neque hoc ab antiquis in dulcedinem fabulae conpositum, sed metu et admiratione transeuntium. Ea est enim procul inspicientibus natura loci, ut sinum maris, non transitum putes, quo cum accesseris, discedere ac seiungi promuntoria, quae ante iuncta fuerant, arbitrere.
II
Siciliae primo Trinacriae nomen fuit, postea Sicania cognominata est. Haec a principio patria Cyclopum fuit, quibus exstinctis Cocalus regnum insulae occupavit. Post quem singulae civitates in tyrannorum imperium concesserunt, quorum nulla terra feracior fuit. Horum ex numero Anaxilaus iustitia cum ceterorum crudelitate certabat, cuius moderationis haud mediocrem fructum tulit; quippe decedens cum filios parvulos reliquisset tutelamque eorum Micalo, spectatae fidei servo, commisisset, tantus amor memoriae eius apud omnes fuit, ut parere servo quam deserere regis filios mallent principesque civitatis obliti dignitatis suae regni maiestatem administrari per servum paterentur. Imperium Siciliae etiam Karthaginienses temptavere, diuque varia victoria cum tyrannis dimicatum. Ad postremum amisso Hamilcare imperatore cum exercitu aliquantisper quievere victi.
III
Medio tempore, cum Regini discordia laborarent civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, veterani ex altera parte ab Himera in auxilium vocati, pulsis civitate contra quos inplorati fuerant et mox caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et liberis sociorum occupavere, ausi facinus nulli tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit vinci quam vicisse. Nam sive victoribus captivitatis iure servissent sive amissa patria exsulare necesse habuissent, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum coniugibus ac liberis praedam reliquissent. Catinenses quoque cum Syracusanos graves paterentur, diffisi viribus suis auxilium ab Atheniensibus petivere; qui seu studio maioris imperii, quod Asiam Graeciamque penitus occupaverant, seu metu fractae pridem a Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis illae vires accederent, Lamponium ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catinensibus auxilii temptarent Siciliae imperium. Et quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, maiore denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam petivere; sed Catinenses sive metu Atheniensium sive taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Atheniensium auxiliis fecerant.
IV
Interiecto deinde tempore, cum fides pacis a Syracusanis non servaretur, denuo legatos Athenas mittunt, qui sordida veste, capillo barbaque promissis et omni squaloris habitu ad misericordiam commovendam adquisito contionem deformes adeunt; adduntur precibus lacrimae et ita misericordem populum supplices movent, ut damnarentur duces, qui ab his auxilia deduxerant. Igitur classis infens decernitur; creantur duces Nicias et Alcibiades et Lamachos, tantisque viribus Sicilia repetitur, ut ipsis terrori essent, in quorum auxilia mittebantur. Brevi post tempore revocato ad reatum Alcibiade duo proelia pedestria secunda Nicias et Lamachos faciunt; munitionibus deinde circumdatis hostes etiam marinis commeatibus in urbe clausos intercludunt. Quibus rebus fracti Syracusani auxilium a Lacedaemoniis petiverunt. Ab his mittitur Gylippus solus, sed in quo instar omnium auxiliorum erat. Is audito in itinere belli iam inclinato statu auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis opportuna bello loca ocupat. Duobus deinde proeliis victus, congressus tertio occiso Lamacho et hostes in fugam conpulit et socios obsidione liberavit. Sed cum Athenienses a bello terrestri in navale se transtulissent, Gylippus classem Lacedaemone cum auxiliis arcessit. Quo cognito et ipsi Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt. Peloponnesii quoque communi civitatum decreto ingentia Syracusanis auxilia misere, et quasi Graeciae bellum in Siciliam translatum esset, ita ex utraque parte summis viribus dimicabatur.
V
Prima igitur congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur; castra quoque cum omni publica ac privata pecunia amittunt. Super haec mala cum etiam terrestri proelio victi essent, tunc Demosthenes censere coepit, ut abirent Sicilia, dum res quamvis adflictae nondum tamen perditae forent. Neque in bello male auspicato amplius perseverandum; esse domi graviora et forsitan infeliciora bella, in quae servare hos urbis apparatus oporteat. Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu inpellente fato manere contendit. Reparatur igitur navale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis revocatur; sed inscitia ducum, qui inter angustias matis tuentes se Syracusanos adgressi, facile vincuntur. Eurymedon dux in prima acie fortissime dimicans primus cadit, XXX naves, quibus praefuerat, incenduntur. Demosthenes et Nicias et ipsi victi exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. Ab his relictas CXXX naves Gylippus invasit, ipsos deinde insequitur; fugientes partim capit, partim caedit. Demosthenes amnisso exercitu a captivitate gladio et voluntaria morte se vindicat, Nicias autem ne Demosthenis quidem exempplo ut sibi consuleret admonitus cladem suorum auxit dedecore captivitatis.
LIBER V
I
Dum Athenienses in Sicilia bellum per biennium cupidius quam felicius gerunt, interim concitor et dux eius Alcibiades absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra, nullo magis quam silentio sollemnia, enuntiavisse, revocatusque a bello ad iudicium, sive conscientia sive indignitatem rei non ferens, tacitus in exsilium Elidem profectus est. Inde, ubi non damnatum se tantum, verum etiam diris per omnium sacerdotum religiones devotum cognovit, Lacedaemona se contulit ibique regem Lacedaemoniorum inpellit turbatis Atheniensibus adverso Siciliae proelio ultro bellum inferre. Quo facto omnia Graeciae regna velut ad extinguendum commune incendium concurrunt; tantum odium Athenienses inmoderati imperii crudelitate contraxerant. Darius quoque, rex Persarum, memor paterni avitique in hanc urbem odii facta cum Lacedaemoniis per Pisaphernen, praefectum Lydiae, societate omnem sumptum belli pollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi; re autem vera timebat, ne victis Atheniensibus ad se Lacedaemonii arma transferrent. Quis igitur miretur tam florentes Atheniensium opes ruisse, cum ad opprimendam unam urbem totius Orientis vires concurrerent? Non tamen inerti neque incruento cecidere bello, sed proeliati ad ultimum, victores etiam interdum consumpti magis fortunae varietate quam victi sunt. Principio belli omnes ab his etiam socii desciverant, ut fit: quo se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.
II
Alcibiades quoque motum adversus patriam bellum non gregarii militis opera, sed imperatoris virtutibus adiuvat; quippe acceptis vero navibus in Asiam contendit et tributarias Atheniensium civitates auctoritate nominis sui ad defectionem conpellit. Sciebant enim domi clarum, nec exsilio videbant factum minorem, nec tam ablatum Atheniensibus ducem quam Lacedaemoniis traditum, parta qui cum amissis imperia pensaret. Sed apud Lacedaemonios virtus Alcibiadis plus invidiae quam gratiae contraxit. Itaque cum principes velut aemulum gloriae suae interficiendum insidiis mandassent, cognita re Alcibiades per uxorem Agidis regis, quam adulterio cognoverat, ad Tisaphernen, praefectum Darii regis, profugit, cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuavit. Erat enim et aetatis flore et formae veneratione nec minus eloquentia etiam inter Athenienses insignis, sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis vir melior, quia morum vitia sub umbra eloquentiae primo latebant. Igitur persuadet Tisapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum praeberet; vocandos enim in portionem muneris Ionios, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent, bellum susceptum sit. Sed nec auxiliis nimis enixe Lacedaemonios iuvandos; quippe memorem esse debere alienam se victoriam, non suam instruere, et hactenus bellum sustinemdum, ne inopia deseratur. Nam regem Persarum dissidentibus Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non possit, ipsorum armis victurum; perfecto autem bello statim ei cum victoribus dimicandum. Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis vacet, exaequandasque vires partium et inferiores auxilio levandos. Non enim quieturos posta hanc victoriam Spartanos, quia vindices se libertatis Graeciae professi sint. Grata oratio Tissapherni fuit. Itaque commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut victoriam daret aut necessitatem deponendi belli imponeret.
III
Interea Alcibiades hanc operam civibus venditabat. Ad quem cum legati Atheniensium venissent, pollicetur his amicitiam regis, si res publica a populo translata ad senatum foret, sperans ut aut concordante civitate dux belli ab omnibus legeretur aut discordia inter ordines facta ab altera parte in auxilium vocaretur. Sed Atheniensibus inminente periculo belli maior salutis quam dignitatis cura fuit. Itaque permittente populo imperium ad senatum transfertur. Qui cum insita gentis superbia crudeliter in plebem consuleret, singulis tyrannidis sibi inpotentiam vindicantibus, ab exercitu Alcibiades exsul revocatur duxque classi constituitur. Statim igitur Athenas scribit, ex continenti se cum exercitu venturum recepturumque a quadringentis iura populi, ni ipsi redderent. Hac denuntiatione optimates territi primo urbem prodere Lacedaemoniis temptavere, dein, cum id nequissent, in exsilium profecti sunt. Igitur Alcibiades intestino malo patria liberata summa cura classem instruit atque ita in bellum adversus Lacedaemonios pergit.
IV
Iam Sesto Mindarus et Pharnabazus, Lacedaemoniorum duces, instructis navibus expectabant. Proelio commisso victoria penes Athenienses fuit. In eo bello maior pars exercitus et omnes ferme hostium duces caesi, naves LXXX captae. Interiectis atque diebus, cum bellum Lacedaemonii a mare in terram transtulissent, iterato vincuntur. His malis fracti pacem petiere, quam ne acciperent opera eorum effectum est, a quibus ea res quaestum praebebat. Interea et Syracusanorum auxilia inlatum a Karthaginiensibus Siciliae bellum domum revocacit. Quibus rebus destitutis Lacedaemoniis Alcibiades cum classe victrici Asiam vastat, multis locis proelia facit, ubique victor recipit civitates, quae defecerant, nonnullas capit et imperio Atheniensium adicit, atque ita prisca navali gloria vindicata, adiecta etiam laude terrestris belli, desideratus civibus suis Athenas revertitur. His omnibus proeliis ducentae naves hostium et praeda ingens capta. Ad hunc redeuntis exercitus triumphum effusa omnis multitudo obviam procedit et universos quidem milites, praecipue tamen Alcibiaden miratur; in hunc oculos civitas universa, in hunc suspensa ora convertit, hunc quasi de caelo missum et ut ipsam Victoriam contuentur; laudant quae pro patria, nec minus admirantur quae exsul contra gesserit, excusantes ipsi, iratum provocatumque fecisse. Enimvero tantum in uno viro fuisse momenti, ut maximi imperii subversi et rursum recepti auctor esset, et unde stetisset eo se victoria transferret, fieretque cum eo mira quaedam fortunae inclinatio. Igitur omnibus non humanis tantum, verum et divinis eum honoribus onerant; certant secum ipsi, utrum contumeliosius eum expulerint an revocaverint honoratius. Ipsos illi deos gratulantes tulere obviam, quorum exsecrationibus erat devotus, et cui paulo ante omnem humanam opem interdixerant, eum, si queant, in caelo posuisse cupiunt. Explent contumelias honoribus, detrimenta muneribus, exsecrationes precibus. Non Siciliae illis adversa pugna in ore est, sed Graeciae victoria; non classes per illum amissae, sed adquisitae; nec Syracusarum, sed Ioniae Hellespontique meminerunt. Sic Alcibiades numquam mediocribus nec in offensam nec in favorem studiis suorum exceptus est.
V
Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander classi belloque praeficitur et in locum Tissaphernis Darius, rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. Aucti igitur viribus Alcibiaden cum centum navibus in Asiam profectum, dum agros longa pace divites securus populatur et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventu oppressere; tantaque caedes palantium fuit, ut plus vulneris eoo proelio Athenienses acciperent, quam superioribus dederant, et tanta desperatio apud Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent, arbitrantes victos se non fortuuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset quam recentia beneficia; vicisse autem eum priore bello ideo tantum, ut ostenderet hostibus, quem ducem sprevissent, et ut carius eis ipsam victoriam venderet. Omnia enim credibilia in Alcibiade vigor ingenii et morum luxuria faciebat. Veritus itaque multitudinis impetum denuo in voluntarium exsilium proficiscitur.
VI
Itaque Conon Alcibiadi suffectus, habens ante oculos cui duci successisset, classem maxima industria exornat; sed navibus exercitus deerat, fortissimis quibusque in Asiae populatione amissis. Armantur tamen senes aut inpuberes pueri, et numerus militum sine exercitus robore exppletur. Sed non magnam bello moram aetas fecit inbellis; caeduntur passim aut fugientes capiuntur; tantaque strages aut occisorum aut captivorum fuit, ut Atheniensium deletum non imperium tantum, verum etiam nomen videretur. Quo proelio perditis et desperatis rebus ad tantam inopiam rediguntur, ut consumpta militari aetate peregrinis civitatem, servis libertatem, damnatis impunitatem darent. Eaque conluvione hominum domini antea Graeciae conscripto exercitu vix libertatem tuebantur. Iterum tamen fortunam maris experiundam decernunt. Tanta virtus animorum fuit, ut, cum paulo ante salutem desperaverint, nunc non desperent victoriam. Sed neque is miles erat, qui nomen Atheniensium tueretur, neque eae vires, quibus vincere consuerant, neque ea scientia militaris in his, quos vincula, non castra continuerant. Itaque omnes aut capti aut occisi. Cum dux Conon proelio superfuisset solus, crudelitatem civium metuens cum octo navibus ad regem Cyprium concedit Euagoram.
VII
‹Lysander› autem, dux Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat. Captivas naves cum praeda bellica in triumphi modum ornatas mittit Lacedaemona ac tributarias Atheniensium civitates, quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, voluntarias recipit, nec aliud dicionis Atheniensium praeter urbem ipsam relinquit. Quae cuncta cum Athenis nuntiata essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pavidi, alius alium sciscitari, auctorem nuntii requirere; non pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas domi tenet: adeo ad omnem aetatem tanti mali sensus penetraverat. in foro deinde coeunt atque ibi perpeti nocte fortunam publicam questibus iterant. Alii fratres aut filios aut parentes deflent; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicam miscent: iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque incolumium quam amissorum fortunam iudicantes; sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum victoremque hostem proponentes; iam ruinam urbis et incendia, iam omnium captivitatem et miserrimam servitutem recordantes; feliciores prorsus priores urbis ruinas ducentes, quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint. Nunc autem non classem, in quam sicuti pridem confugiant, superesse, non exercitum, cuius virtute servati pulchriora possent moenia exstruere.
VIII
Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superveniunt et obsidione circumdata obsessos fame urgent. Sciebant enim neque ex advectis copiis multum superesse, et ne novae advehi possent providerant. Quibus malis Athenienses fracti post longam famem et adsidua suorum funera pacem petivere, quae an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum. Cum multi delendum Atheniensium nomen urbemque incendio consumendam censerent, negarunt se Spartani ex duobus Graeciae oculis laterum eruturos, pacem polliciti, si demissa Piraeum versus muri bracchia deicerent navesque, quae reliquae forent, traderent, reique publica ex semet ipsis XXX rectores acciperent. In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro tradiderunt. Insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii, regis Persarum, et exsilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. Mutato statu Athenarum etiam civium condicio mutatur. XXX rectores rei publicae constituuntur, qui fiunt XXX tyranni. Quippe a principio tria milia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus prope nec civium superferat, et quasi parvus hic ad continendam civitatem exercitus esset, septingentos milites a victoribus accipiunt. Caedes deinde civium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rem publicam sub obtentu liberationis invederet. Quem cum profectum ad Artaxerxen, Persarum regem, conperissent, citato itinere miserunt, qui eum interciperent; a quibus occupatus, cum occidi aperte non posset, vivus in cubiculo, in quo dormiebat, crematus est.
IX
Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt. Quod cum displicere uni ex numero suo, Therameni, didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Fit igitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Atheniensium exsulibus. Quod etiam ipsum auxilium cum miseris eriperetur (nam Lacedaemoniorum edicto civitates exsules recipere prohibebantur), omnes se Argos et Thebas contulere; ibi non solum tutum exsilium egerunt, verum etiam spem reciperandae patriae receperunt. Erat inter exsules Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, adunatis exsulibus castellum Phylen Atticorum finium occupat. Nec deerat quarundam civitatum tam crudelis casus miserantium favor. Itaque et Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat, et Lysias, Syracusanus orator, exsul tunc, quingentos milites stipendio suo instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit. Fit itaque asperum proelium. Sed cum hinc pro patria summis viribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni vincuntur. Victi in urbem refugerunt, quam exhaustam caedibus suis etiam armis spoliant. Deinde cum omnes Athenienses proditionis suspectos haberent, demigrare eos ex urbe iubent et in bracchiis muri, quae diruta fuerant, habitare, extraneis militibus imperium tuentes. Post haec Thrasybulum corrumpere imperii societatem pollicentes conantur. Quod cum non contigisset, auxilia a Lacedaemoniis petivere, quibus accitis iterato proeliantur. In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum saevissimi, cadunt.
X
Ceteris victis cum exercitus eorum, ex quibus maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna voce Thrasybulus exclamat: cur se victorem fugiant potius quam ut vindicem communis libertatis adiuvent? Civium illam meminerint aciem, non hostium esse; nec se ideo arma cepisse, ut aliqua victis adimat, sed ut adempta restituat; XXX se dominis, non civitati bellum inferre. Admonet deinde cognationis, legum, sacrorum, tum vetusti per tot bella commilitii, orat misereantur exsulum civium, si tam patienter ipsi serviant; reddant sibi patriam, accipiant libertatem. His vocibus tantum promotum est, ut reversus in urbem exercitus XXX tyrannos emigrare Eleusinam iuberet, substitutis decem, qui rem publicam regerent; qui nihil exemplo prioris dominationis territi eandem viam crudelitatis adgressi sunt. Dum haec aguntur, nuntiatur Lacedaemone in bellum Athenienses exarsisse; ad quod comprimendum Pausanias rex mittitur. Qui misericordia exsulis populi permotus patriam miseris civibus restituit et decem tyrannos ex urbe Eleusinam emigrare ad ceteros iubet. Quibus rebus cum pax statuta esset, interiectis diebus repente tyranni non minus restitutos exsules quam se in exsilium actos indignantur, quasi vero aliorum libertas sua servitus esset, et bellum Atheniensibus inferunt. Sed ad conloquium veluti dominationem recepturi progressi per insidias conprehensi ut pacis victimae trucidantur. Populus, quem emigrare iusserant, in urbem revocatur. Atque ita per multa membra civitas dissipata in unum tandem corpus redigitur, et ne qua dissensio ex ante actis nasceretur, omnes iure iurando obstringuntur, discordiarum oblivionem fore. Interea Thebani Corinthiique legatos ad Lacedaemonios mittunt, qui ex manubiis portionem praedae communis belli periculique peterent. Quibus negatis non quidem aperte bellum adversus Lacedaemonios decernunt, sed tacitis animis tantam iram concipiunt, ut subesse bellum intellegi posset.
XI
Eodem forte tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum praefectus erat, testamento legavit. Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur; itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. Quod cum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem it innocentiam dissimulatione belli simuulantem conpedibus aureis vinxit interfecissetque, ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperta professione parare coepit; auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores Atheniensi bello enixa eius opera adiutos, velut ignorantes contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mittenda, ubi res eius exegisset, quaerentes apud Cyrum gratiam et apud Artaxerxen, si vicisset, veniae patrocinia, cum nihil adversus eum aperte decrevissent. Sed cum in bello fors proelii utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre vulneratur; quem cum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur. Sic victor Artaxerxes et praeda fraterni belli et exercitu potitur. In eo proelio decem milia Graecorum in auxilio Cyri fuere, quae et in cornu, in quo steterant, vicerunt et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci neque dolo capi potuerunt; revertentesque inter tot indomitas nationes et barbaras gentes per tanta itineris spatia virtute se usque terminos patriae defenderunt.
LIBER VI
I
Lacedaemonii, more ingenii humani quo plura habent eo ampliora cupientes, non contenti accessione Atheniensium opum vires sibi duplicatas totius Asiae imperium adfectare coeperunt. Sed maior pars sub regno Persarum erat. Itaque Hercylides dux in hanc militiam electus cum videret sibi adversus duos praefectos Artaxerxis regis, Pharnabazum et Tisaphernen, maximarum gentium viribus succinctos dimicandum, pacificandum cum altero statuit. Aptior visus Tisaphernes, vir et industria potior et militibus Cyri quondam regis instructior, in conloquium vocatur et statutis condicionibus ab armis dimittitur. Hanc rem Pharnabazus apud communem regem criminatur: ut Lacedaemonios Asiam ingressos non reppulerit armis, sed inpensis regis aluerit merceturque ab his, ut differant bella quam gerant, tamquam non ad unius summam imperii detrimentum omne perveniat. Indignum ait bella non perfici, sed redimi, hostem pretio, non armis submoveri. His vocibus regem Tisapherni alienatum hortatur, ut in locum eius navalis belli ducem eligat Conona Atheniensem, qui amissa bello patria Cypri exsulabat; quippe Atheniensibus, etsi fractae sint opes, manere tamen navalem usum, nec, si eligendus sit ex universis, meliorem alium esse. Acceptis igitur quingentis talentis iussus est Conona classi praeficere.
II
His cognitis Lacedaemonii et ipsi a rege Aegypti Hercynione auxilia navalis belli per legatos petunt, a quo centum triremes et sexcenta milia modium frumenti missa; a ceteris quoque sociis ingentia auxilia contracta sunt. Sed tanto exercitui et contra tantum ducem deerat dignus imperator. Itaque postulantibus sociis Agesilaum, regem tunc Lacedaemoniorum, propter responsa oraculi Delphici diu Lacedaemonii an eum summae rei praeponerent deliberaverunt, quibus futurus imperii finis denuntiabatur, cum regium claudicasset imperium; erat enim pede caudus. Ad postrenum statuerunt melius esse incessu regem quam imperio regnum claudicare. Postquam Agesilaum cum ingentibus copiis in Asiam misere, non facile dixerim quod aliud par ducum tam bene conparatum fuerit. Quippe aetas, virtus, consilium, sapientia utrique prope una, gloria quoque rerum gestarum eadem. Quibus cum paria omnia fortuna dederit, invictum tamen ab altero utrumque servavit. Magnus igitur amborum apparatus belli, magnae res gestae fuerunt. Sed Cononem seditio militum invadit, quos praefecti regis fraudare stipendio soliti erant, eo instantius debita poscentibus, quo graviorem sub magno duce militiam praesumebant. Itaque Conon diu rege per epistulas frustra fatigato ad postremum ipse ad eum pergit, a cuius aspectu et conloquio prohibitus est, quod eum more Persarum adorare nollet. Agit tamen cum eo per internuntios et queritur opulentissimi regis bella inopia dilabi, et qui exercitum parem hostibus habeat, pecunia vinci, qua praestet, inferioremque eum ea parte virium inveniri, qua longe superior sit. Postulat dari sibi ministrum inpensae, quia pluribus id mandare perniciosum sit. Dato stipendio ad classem remittitur, nec moram agendis rebus facit; multa fortiter, multa feliciter agit, agros hostiles vastat, urbes expugnat et quasi tempestas quaedam cuncta prosternit. Quibus rebus territi Lacedaemonii ad patriae subsidium revocandum ab Asia Agesilaum decernunt.
III
Interim Pisandrus ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus ingentem classem summis viribus instruit, fortunam belli temptaturus. Nec non et Conon tunc primum cum hostium exercitu concursurus magna cura suos ordinat. Summa igitur non ducum tantum in eo proelio quam vulgi aemulatio fuit. Nam et ipse dux Conon non tam Persis quam patriae studebat, et sicuti adflictis Atheniensium rebus auctor amissae dominationis fuerat, sic volebat idem haberi redditae patriamque vincendo recipere, quam victus amiserat; eo speciosius, quod ne ipsorum quidem Atheniensium, sed alieni proelii viribus dimicet, pugnaturus periculo regis, victurus praemio patriae, gloriamque diversis artibus quam priores civitatis suae duces consecuturus: quippe illos vincendo Persas patriam defendisse, se Persas victores faciendo restituturum patriam esse. Porro Pisandrus pro coniunctione Agesilai etiam virtutum aemulator erat contendebatque, ne a rebus gestis eius et gloriae splendore decederet, neu tot bellis ac saeculis quaesitum imperium brevis momenti culpa subverteret. Eadem militum et omnium reimgum cura erat, quos maior sollicitudo cruciabat, non tam ne ipsi quaesitas opes amitterent, quam ne pristinas Athenienses reciperent. Sed quanto maius proelium fuit, tanto et clarior victoria Cononis. Victi Lacedaeminii fugam capesserunt, praesidia hostium Athenis deducuntur, populo restituta dignitate condicio servilis eripitur, multae quoque civitates recipiuntur.
IV
Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae et Lacedaemoniis habendae finis fuit. Namque veluti cum imperio etiam virtutem perdissent, contemni a finitimis coepere. Primi igitur Thebani Atheniensibus auxiliantibus bellum his intulere, quae civitas ex finitimis incrementis virtute Epaminondae ducis ad spem imperii Graeciae erecta est. Fit itaque terrestre proelium eadem Lacedaemoniorum fortuna, qua pugnatum adversus Conona navali proelio fuerat. In eo bello Lysander, quo duce Athenienses victi a Lacedaemoniis fuerant, interficitur. Pausanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus in exsilium abiit. Igitur Thebani potiti victoriam universum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a sociis omnibus erant. Quod metuentes Lacedaemonii regem suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt. Occiso enim Lysandro nullius alterius fiduciam ducis habebant. Cuius quoniam serus adventuss erat, conscripto exercitu obviam hosti procedunt. Sed victis adversus paulo ante victores nec animus neque vires pares fuere; prima itaque congressione funduntur. Deletis iam suorum copiis supervenit rex Agesilaus, qui restituto proelio non difficulter recenti et multis expeditionibus indurato milite hostibus victoriam eripuit; ipse tamen graviter sauciatur.
V
Quibus rebus cognitis Athenienses verentes, ne iterum Lacedaemoniis victoribus in pristinam sortem servitutis redigerentur, exercitum contrahunt eumque in auxilium Boeotiorum per Iphicraten, XX quidem annos natum, sed magnae indolis iuvenem, duci iubent. Huius adulescentis supra aetatem virtus admirabilis fuit, nec umquam ante eum Athenienses inter tot tantosque duces aut spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt, in quo non imperatoriae tantum, verum et oratoriae artes fuere. Conon quoque audito reditu Agesilai et ipse ex Asia ad depopulandos Lacedaemoniorum agros revertitur, atque ita undique belli formidine circumstrepente clausi Spartani ad summam desperationem rediguntur. Sed Conon vastatis hostium terris Athenas pergit, ubi magno civium gaudio exceptus plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis cepit. Itaque quae incensa fuerant, praedarum sumptu et exercitu Persarum restituit; quae diruta, refecit. Fatum illud Athenarum fuit, ut ante a Persis crematae manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae ex spoliis Lacedaemoniorum restituerentur versaque vice haberent nunc socios, quos tunc hostes habuerant, et hostes nunc paterentur, cum quibus iunctae tunc artissimi societatis vinculis fuerant.
VI
Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit, per quos iubet omnes ab armis discedere; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum; civitatibus libertatem suaque omnia restituit. Quod non Graeciae laboribus adsiduisque bellorum internecivis odiis consulens fecit, sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia adversus praefectos suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus sui in Graecia detinerentur. Fessi igitur tot bellis Graeci cupide paruere. Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. Sed Lacedaemonii securi insidiantes, absentiam Arcadum speculati castellum eorum expugnant occupatoque praesidium inponunt. Itaque armato instructoque exercitu Arcades adhibitis in auxilium Thebanis amissa bello repetunt. In eo proelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus; qui cum caedi suos iam ut victos videret, per praeconem corpora interfectorum ad sepulturam poscit (hoc est enim signum apud Graecos victoriae traditae), qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.
VII
Paucis deinde post diebus neutris quicquam hostile facientibus, cum quasi tacito consensu indutiae essent Lacedaemoniis alia bella adversus finitimos gerentibus, Thebani Epaminonda duce occupandae urbis eorum spem ceperunt. Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur, non tamen adgredi incautos potuerunt. Quippe senes et cetera inbellis aetas, cum adventum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis armati occurrunt; et adversus XV milia militum non amplius centum iam effetae aetatis viri pugnae se offerunt. Tantum animorum viriumque patriae et penatium conspectus subministrabat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores spiritus largiuntur. Nam ut videre, inter quae et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt. Pauci igitur sustinuere senes aciem, cui par ante dies universa iuventus esse non potuit. In eo proelio duo duces hostium cecidere, cum interim Ageislai adventu nuntiato Thebani recessere. Nec bellum diu dilatum, siquidem Spartanorum iuventus senum virtute et gloria incensa teneri non potuit, quin ex continenti acie decerneret. Cum victoria Thebanorum esset, Epaminonda, dum non ducis tantum, verum et fortissimi militis officio fungitur, graviter vulneratur. Quo audito his ex dolore metus et illis ex gaudio stupor inicitur atque ita velut ex placito consensu a proelio diceditur.
VIII
Post paucos deinde dies Epaminonda decedit, cum quo vires quoque rei publicae ceciderunt. Nam sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro vim nocendi sustuleris, sic illo, velut mucrone teli, adlato duce Thebanorum rei quoque publicae vires hebetatae sunt, ut non tam illum amisisse quam cum illo interisse omnes viderentur. Nam neque hunc ante ducem ullum memorabile bellum gessere, nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere, ut manifestum sit patriae gloriam et natam et extinctam cum eo fuisse. Fuit autem incertum, vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi semper, sed patriae quaesivit, et pecuniae adeo parcus fuit, ut sumptus funeri defuerit. Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae; quippe recusanti omnia imperia ingesta sunt, honoresque ita gessit, ut ornatum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta, ut mirabile videretur, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam ut relatus in castra semianimis vocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit, num cadenti sibi scutum ademisset hostis. Quod ut servatum audivit adlatumque veluti laborum gloriaeque socium osculatus est, iterum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit Thebanos, bene habere se rem dixit atque ita velut gratulabundus patriae exspiravit.
IX
Huius morte etiam Atheniensium virtus intercidit; siquidem amisso, cui aemulari consueverant, in segnitiam torporemque resoluti non ut olim in classem et exercitus, sed in dies festos apparatuque ludorum reditus publicos effundunt et cum auctoribus nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra visentes versificatoresque meliores quam duces laudantes. Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum. Quibus rebus effectum est, ut inter otia Graecorum sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret, et Philippus obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus eruditus, regnum Macedoniae Graeciae et Asiae cervicibus veluti iugum servitutis inponeret.
LIBER VII
I
Macedonia ante a nomine Emathionis regis, cuius primaa virtutis experimenta in illis locis exstant, Emathia cognominata est. Huius sicuti incrementa modica, ita termini perangusti fuere. Populus Pelasgi, regio Bottia dicebatur. Sed postea virtute regum et gentis industria subactis primo finitimis, mox populis nationibusque, imperium usque extremos Orientis terminos prolatum. In regione Paeonia, quae nunc portio est Macedoniae, regnasse fertur Pelegonus, pater Asperopaei, cuius Troiano bello inter clarissimos vindices urbis nomen accipimus. Ex alio latere in Europa regnum Europus nomine tenuit. Sed et Caranus cum magna multitudine Graecorum sedes in Macedonia responso oraculi iussus quaerere, cum Emathiam venisset, urben Edessam non sentientibus oppidanis propter imbrium et nebulae magnitudinem gregem caprarum imbrem fugientium secutus occupavit; revocatusque in memoriam oraculi, quo iussus erat ducibus capris imperium quaerere, regni sedem statuit; religionesque postea observavit, quocumque agmen moveret, ante signa easdem capras habere, coeptorum duces habiturus, quas regni habuerat auctores. Urbem Edessam ob memoriam muneris Aegaeas, populum Aegeadas vocavit. Pulso deinde Mida (nam is quoque portionem Macedoniae tenuit) aliisque regibus pulsis in locum omnium solus successit primusque adunatis gentibus variorum populorum veluti unum corpus Macedoniae fecit, crescentique regno valida incrementorum fundamenta constituit.
II
Post hunc Perdicca regnavit, cuius et vita inlustris et mortis postrema, veluti ex oraculo, praecepta memorabilia fuere. Siquidem senex moriens Argeo filio monstravit locum, quo condi vellet; ibique non sua tantum, sed et succedentium sibi in regnum ossa poni iussit, praefatus quoad ibi conditae posterorum reliquiae forent, regnum in familia mansurum; creduntque hac superstitione extinctam in Alexandro stirpem, quia locum sepulturae mutaverit. Argeus moderate et cum amore popularium administrato regno successorem filium Philippum reliquit, qui inmatura morte raptus Aeropum, parvulum admodum, instituit heredem. Sed Macedonibus adsidua certamina cum Thracibus et Illyriis fuere, quorum armis veluti cotidiano exercitio indurati gloria bellicae laudis finitimos terrebant. Igitur Illyrii infantiam regis pupilli contemnentes bello Macedonas adgrediuntur. Qui proelio pulsi rege suo in cunis prolato et pone aciem posito acrius certamen repetivere, tamquam ideo victi antea fuissent, quod bellantibus sibi regis sui auspicia defuissent, futuri vel propterea victores, quod ex superstitione animum vincendi ceperant; simul et misaratio eos infantis tenebat, quem, si victi forent, captivum de rege facturi videbantur. Conserto itaque proelio magna caede Illyrios fudere, ostenderuntque hostibus suis priore bello regem Macedonibus , non virtutem defuisse. Huic Amyntas succedit et propria virtute et Alexandri filii egregia indole insigniter clarus; cui Alexandro tanta omnium virtutum natura ornamenta exstitere ut etiam Olympio certamine vario ludicrorum genere contenderit.
III
Cum interim Darius, rex Persarum, turpi ab Scythia fuga submotus, ne ubique deformis militiae damnis haberetur, mittit cum parte copiarum Magabasum ad subigenda Thraciam ceteraque eius tractus regna, quibus pro ignobili momento erat accessura Macedonia. Qui bervi tempore exsecuto regis imperio legatis ab Amyntam, regem Macedoniae, missis obsides in pignus futurae pacis dari sibi postulabat. Sed legati benigne excepti inter epulas ebrietate crescente rogant Amyntam, ut apparatui epularum adiciat ius familiaritatis adhibitis in convivium suum filiis et uxoribus; id apud Persas haberi pignus et foedus hospitii. Quae ut venerunt ‹Persis› petulantius contractantibus filius Amyntae Alexander rogat patrem, respectu aetatis ac gravitatis suae abiret convivio, pollicitus se hospitium temperaturum iocos. Quo digresso mulieres quoque paululum e convivio evocat, cultius exornaturus gratioresque reducturus. In quarum locum matronali habitu exornatos iuvenes opponit, eosque petulantiam legatorum ferro, quod sub veste gerebant, conpescere iubet. Atque ita interfectis omnibus ignarus rei Magabasus, cum legati non redirent, mittit eo cum exercitus parte Bubarem, ut in bellum facile et mediocre, dedignatus ipse ire, ne dehonestaretur proelio tam foedae gentis. Sed Bubares ante bellum amore filiae Amyntae captus omisso bellio nuptias facit depositisque hostilibus animis in adfinitatis iura succedit.
IV
Post discessum a Macedonia Bubaris Amyntas rex decedit, cuius filio et successori Alexandro cognatio Bubaris non Darii tantum temporibus pacem praestitit, verum etiam Xerxen adeo conciliavit, ut, cum Graeciam veluti tempestas quaedam occupasset, inter Olympum Haemumque montes totius regionis eum imperio donaverit. Sed nec virtute minus quam Persarum liberalitate regnum ampliavit. Per ordinem deinde successionis regnum Macedoniae ad Amyntam, fratris eius Menelai filium, pervenit. Hic quoque insignis industria et omnibus imperatoriis virtutibus instructus fuit, qui ex Eurydice tres filios sustulit, Alexandrum, Perdiccam et Philippum, Alexandri Magni Macedonis patrem, et filiam Euryonen, ex Gygaea autem Archelaum, Arridaeum, Menelaum. Cum Illyriis deinde et cum Olynthiis gravia bella gessit. Insidiis etiam Euridices uxoris, quae nuptias generi pacta occidendum virum regnumque adultero tradendum susceperat, occupatus fuisset, ni filia paelicatum matris et sceleris consilia prodidisset. Functus itaque tot periculis senex decessit, regno maximo ex filiis Alexandro tradito.
V
Igitur Alexander inter prima initia regni bellum ab Illyriiis pacta mercede et Philippo fratre dato obside redemit. Interiecto quoque tempore per eundem obsidem cum Thebanis gratiam pacis reconciliat. Quae res Philippo maxima incrementa egregiae indolis dedit, siquidem Thebis triennio obses habitus prima pueritiae rudimenta in urbe severitatis antiquae et in domo Epaminondae, summi et philosophi et imperatoris, deposuit. Nec multo post Alexander insidiis Euridices matris appetitus occumbit, cui Amyntas in scelere deprehensae propter communes liberos, ignarus eisdem quandoque exitiosam fore, pepercerat. Frater quoque eius Perdicca pari insidiarum fraude decipitur. Indignum prorsus libidinis causa liberos a matre vita privatos, quam scelerum suorum suppliciis liberorum contemplatio vindicaverat. Perdiccae hoc indignior caedes videbatur, quod ei apud matrem misericordiam ne parvulus quidem filius conciliaverat. Itaque Philippus diu non regem, sed tutorem pupilli egit. At ubi graviora bella imminebant serumque auxilium in exspectatione infantis erat, conpulsus a populo regnum suscepit.
VI
Ut est ingressus imperium, magna de illo spes omnibus fuit et propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum, et propter vetera Macedoniae fata, quae cecinerant, uno ex Amyntae filiis regnante florentissimum fore Macedoniae statum, cui spei scelus matris hunc residuum fecerat. Principio rerum cum hinc caedes fratrum indigne peremptorum, inde hostium multitudo, hinc insidiarum metus, inde inopia continui belli et exhasti regni inmaturam aetatem tironis urgerent: bella, quae velut conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam multarum gentium ex diversis locis uno tempore confluebant, quoniam omnibus par esse non poterat, 5 dispensanda ratus alia interposita pactione conponit, alia redimit facillimis quibusque adgressis, quorum victoria et militum trepidos animos firmaret et contemptum sibi hostium demeret. 6 Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit; quibus per insidias victis metu belli gravioris, cum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit. 7 Post hos bello in Illyrios translato multa milia hostium caedit; 8 hinc Thessaliam non praedae cupiditate, sed quod exercitui suo robur Thessalorum equitum adiungere gestiebat, nihil minus quam bellum metuentem inprovisus expugnat, 9 unumque corpus equitum pedestriumque copiarum invicti exercitus fecit; urbem nobilissimam Larissam capit. 10 Quibus rebus feliciter provenientibus Olympiadam, Neoptolemi, regis Molossorum, filiam, uxorem ducit, 11 conciliante nuptias fratre patrueli, auctore virginis, Arryba, rege Molossorum, qui sororem Olympiadis Troada in matrimonio habebat; quae causa illi exitii malorumque omnium fuit. 12 Nam dum regni incrementa adfinitate Philippi adquisiturum sperat, proprio regno ab eodem privatus in exilio con senuit. 13 His ita gestis Philippus iam non contentus submovere bella ultro etiam quietos lacessit. 14 Cum Mothonam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iacta dextrum oculum regis effodit. 15 Quo vulnere nec segnior in bellum nec iracundior adversus hostes factus est, 16 adeo ut interiectis diebus pacem deprecantibus dederit, nec moderatus tantum, verum etiam mitis adversus victos fuerit.
LIBER VIII
I.
1 Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt. 2 Quippe in mutuum exitium sine modo ruentes omnibus perire, quod singulae amitterent, non nisi oppres sae senserunt; 3 siquidem Philippus, rex Macedo niae, velut e specula quadam libertati omnium insidiatus, dum contentiones civitatum alit auxilium inferioribus ferendo, victos pariter victoresque subire regiam servitutem coegit. 4 Causa et origo huius mali Thebani fuere, qui cum rerum potirentur, secundam fortunam inbecillo animo ferentes victos armis Lacedaemonios et Phocenses, quasi parva supplicia caedibus et rapinis luissent, apud commune Graeciae concilium superbe accusaverunt. 5 Lacedaemoniis crimini datum, quod arcem Thebanam indutiarum tempore occupassent, Phocensibus, quod Boeotiam depopulati essent: 6 prorsus quasi post arma et bellum locum legibus reliquissent. 7 Cum iudicium arbitrio victorum exerceretur, tanta pecunia damnantur, quanta exsolvi non posset. 8 Igitur Phocenses cum agris, liberis coniugibusque privarentur, desperatis rebus Philomelo quodam duce veluti deo irascentes templum Apollinis Delphis occupavere. 9 Inde auro et pecunia divites conducto mercennario milite bellum Thebanis intulerunt. 10 Factum Phocensium, tametsi omnes execrarentur propter sacrilegium, plus tamen invidiae Thebanis, a quibus ad hanc necessitatem conpulsi fuerant, quam ipsis intulit. 11 Itaque auxiliahis et ab Atheniensibus et a Lacedaemoniis missa. 12 Prima igitur congressione Philomelus Thebanos castris exuit. 13 Sequenti proelio primus inter confertissimos dimicans cecidit et sacrilegii poenas impio sanguine luit. 14 In huius locum dux Onomarchus creatur.
II.
1 Adversus quem Thebani Thessalique non ex civibus suis, ne victoris potentiam ferre non possent, 2 sed Philippum, Macedoniae regem, ducem eligunt et externae dominationi, quam in suis timuerunt, sponte succedunt. 3 Igitur Philippus, quasi sacrilegii, non Thebanorum ultor esset, omnes milites coronas laureas sumere iubet, atque ita veluti deo duce in proelium pergit. 4 Phocenses insignibus dei conspectis conscientia delictorum territi abiectis armis fugam capessunt, poenasque violatae religionis sanguine et caedibus suis pendunt. 5 Incredibile quantum ea res apud omnes nationes Philippo gloriae dedit; 6 illum vindicem sacrilegii, illum ultorem religionum; quod orbis viribus expiari debuit, solum qui piacula exigeret extitisse. 7 Dignum itaque qui a diis proximus habeatur, per quem deorum maiestas vindicata sit. 8 Sed Athenienses audito belli eventu, ne in Graeciam Philippus transiret, angustias Thermopylarum pari ratione sicuti antea advenientibus Persis occupavere, sed nequaquam simili aut virtute aut causa: 9 siquidem tunc pro libertate Graeciae, nunc pro sacrilegio publico, tunc a rapina hostium templa vindicaturi, nunc adversus vindices templorum raptores defensuri; 10 aguntque propugnatores sceleris, cuius turpe erat alios vindices fuisse, 11 inmemores prorsus, quod in dubiis rebus suis illo deo etiam consiliorum auctore usi fuerant, quod illo duce tot bella victores inierant, tot urbes auspicato condiderant, tantum imperium terra marique quaesierant, quod nihil sine maiestate numinis eius aut privatae umquam aut publicae rei gesserant. 12 Tantum facinus admisisse ingenia omni doctrina exculta, pulcherrimis legibus institutisque formata, ut quid posthac suscenseri iure barbaris possit non haberent.
III.
1 Sed nec Philippus melioris fidei adversus socios fuit. 2 Quippe veluti timens, ne ab hostibus sacrilegii scelere vinceretur, civitates, quarum paulo ante dux fuerat, quae sub auspiciis eius militaverant, quae gratulatae illi sibique victoriam fuerant, hostiliter occupatas diripuit; 3 coniuges liberosque omnium sub corona vendidit; 4 non deorum inmortalium templis, non aedibus sacris, non diis penatibus publicis privatisque, ad quos paulo ante ingressus hospitaliter fuerat, pepercit: 5 prorsus ut non tam sacrilegii ultor extitisse quam sacrilegiorum licentiam quaesisse videretur. 6 Inde veluti rebus egregie gestis in Thraciam traicit, ubi bello pari perfidia gesto captisque per dolum et occisis finitimis regibus universam provinciam imperio Macedoniae adiungit. 7 Deinde ad abolendam invidiae famam, qua insignis praeter ceteros tunc temporis habebatur, per regna mittit et opulentissimas civitates, 8 qui opinionem sererent regem Philippum magna pecunia locare et muros per civitates et fana ac templa facienda, et ut per praecones susceptores sollicitarent. 9 Qui cum in Macedoniam venissent, variis dilationibus frustrati, vim regiae maiestatis timentes taciti proficiscebantur. 10 Post haec Olynthios adgreditur; receperant enim per misericordiam post caedem unius duos fratres eius, quos Philippus ex noverca genitos veluti participes regni interficere gestiebat. 11 Ob hanc igitur causam urbem antiquam et nobilem exscindit et fratres olim destinato supplicio tradit praedaque ingenti pariter et parricidii voto fruitur. 12 Inde, quasi omnia quae agitasset animo ei licerent, auraria in Thessalia, argenti metalla in Thracia occupat, 13 et ne quod ius vel fas inviolatum praetermitteret, piraticam quoque exercere instituit. 14 His ita gestis forte evenit, ut eum fratres duo, reges Thraciae, non contemplatione iustitiae eius, sed invicem metuentes, ne alterius viribus accederet, disceptationum suarum iudicem eligerent. 15 Sed Philippus more ingenii sui ad iudicium veluti ad bellum inopinantibus fratribus instructo exercitu supervenit regnoque utrumque non iudicis more, sed fraude latronis ac scelere spoliavit.
IV.
1 Dum haec aguntur, legati Atheniensium petentes pacem ad eum venerunt. 2 Quibus auditis et ipse legatos Athenas cum pacis condicionibus misit; ibique ex commodo utrorumque pax facta. 3 Ex ceteris quoque Graeciae civitatibus non pacis amore, sed belli metu legationes venere; 4 siquidem crudescente ira Thessali Boeotiique orant, ut professum adversus Phocenses ducem Graeciae exhibeat; 5 tanto odio Phocensium ardentes, ut obliti cladium suarum perire ipsi quam non perdere eos praeoptarent, expertamque Philippi crudelitatem pati quam parcere hostibus suis mallent. 6 Contra Phocensium legati adhibitis Lacedaemoniis et Atheniensibus bellum deprecabantur, cuius ab eo dilationem ter iam emerant. 7 Foedum prorsus miserandumque spectaculum, Graeciam etiamnunc et viribus et dignitate orbis terrarum principem, regum certe gentiumque semper victricem et multarum adhuc urbium dominam alienis excubare sedibus aut rogantem bellum aut deprecantem; 8 in alterius ope spem omnem posuisse orbis terrarum vindices, eoque discordia sua civilibusque bellis redactos, ut adulentur ultro sordidam paulo ante clientelae suae partem, 9 et haec potissimum facere Thebanos Lacedaemoniosque, antea inter se imperii, nunc gratiae imperantis aemulos. 10 Philippus inter haec venditatione gloriae suae tantarum urbium fastidium agitat atque utros potius dignetur aestimat. 11 Secreto igitur auditis utrisque legationibus his veniam belli pollicetur, iure iurando adactis responsum nemini prodituros; illis contra ven turum se auxiliumque laturum; utrosque vetat parare bellum aut metuere. 12 Sic variato responso securis omnibus Thermopylarum angustias occupat.
V.
1 Tunc primum Phocenses captos se fraude Philippi animadvertentes trepidi ad arma confugiunt. 2 Sed neque spatium erat instruendi belli nec tempus ad contrahenda auxilia; et Philippus excidium minabatur, ni fieret deditio. 3 Victi igitur necessitate pacta salute se dediderunt. 4 Sed pactio eius fidei fuit, cuius antea fuerat deprecati belli promissio. 5 Igitur caeduntur passim rapiunturque; non liberi parentibus, non coniuges maritis, non deorum simulacra templis suis reliquuntur. 6 Vnum tantum miseris solacium fuit, quod, cum Philippus portione praedae socios fraudasset, nihil rerum suarum apud inimicos viderunt. 7 Reversus in regnum, ut pecora pastores nunc in hibernos, nunc in aestivos saltus traiciunt, sic ille populos et urbes, ut illi vel replenda vel derelinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. 8 Miseranda ubique facies et excidio similis erat. 9 Non quidem pavor ille hostilis nec discursus per urbem militum erat, non tumultus armorum, non bonorum atque hominum rapina, 10 sed tacitus maeror et luctus, verentibus, ne ipsae lacrimae pro contumacia haberentur. 11 Crescit dissimulatione ipsa dolor, hoc altius demissus, quo minus profiteri licet. 12 Nunc sepulcra maiorum, nunc veteres penates, nunc tecta, in quibus geniti erant quibusque genuerant, 13 considerabant, miserantes nunc vicem suam, quod in eam diem vixissent, nunc filiorum, quod non post eam diem nati essent.
VI.
1 Alios populos in finibus ipsis hostibus opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam bello captos in supplementis urbium dividit. 2 Atque ita ex multis gentibus nationibusque unum regnum populumque constituit. 3 Conpositis ordinatisque Macedoniae rebus Dardanos ceterosque finitimos fraude captos expugnat. 4 Sed nec a proximis manus abstinet; siquidem Arrybam, regem Epiri, uxori suae Olympiadi artissima cognatione iunctum, pellere regno statuit atque Alexandrum, s privignum eius, uxoris Olympiadis fratrem, puerum honestae pulchritudinis, in Macedoniam nomine sororis arcessit, 6 omnique studio sollicitatum spe regni simulato amore ad stupri consuetudinem perpulit, maiora in eo obsequia habiturus sive conscientiae pudore sive regni beneficio. 7 Cum igitur ad XX annos pervenisset, ereptum Arrybae regnum puero admodum tradit, scelestus in utroque. 8 Nam nec in eo ius cognationis servavit, cui ademit regnum, et eum, cui dedit, inpudicum fecit ante quam regem.
LIBER IX
I.
1 In Graeciam Philippus cum venisset, sollicitatus paucarum civitatium direptione et ex praeda modicarum urbium quantae opes universarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit. 2 In cuius emolumentum egregie pertinere ratus, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. 3 Haec namque urbs condita primo a Pausania, rege Spartanorum, et per septem annos possessa fuit; dein variante victoria nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium iuris habita est, 4 quae incerta possessio effecit, ut nemine quasi suam auxiliis iuvante libertatem constantius tueretur. 5 Igitur Philippus longa obsidionis mora exhaustus pecuniae conmercium de piratica mutuatur. 6 Captis itaque CLXX navibus mercium et distractis anhelantem inopiam paululum recreavit. 7 Deinde, ne unius urbis obpugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis multas Chersonensi urbes expugnat, 8 filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum, ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret, ad se arcessit. 9 In Scythiam quoque praedandi causa profectus est, more negotiantium inpensas belli alio bello refecturus.
II.
1 Erat eo tempore rex Scytharum Atheas, qui cum bello Histrianorum premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petit, in successionem eum regni Scythiae adoptaturus; 2 cum interim Histrianorum rex decedens et metu belli et auxiliorum necessitate Scythas solvit. 3 Itaque Atheas remissis Macedonibus nuntiari Philippo iubet, neque auxilium eius se petisse neque adoptionem mandasse; 4 nam neque vindicta Macedonum egere Scythas, quibus meliores forent, neque heredem sibi incolumi filio deesse. 5 His auditis Philippus legatos ad Atheam mittit inpensae obsidionis portionem petentes, ne inopia deserere bellum cogatur; 6 quod eo promptius eum facere debere, quod missis a se in auxilium eius militibus ne sumptum quidem viae, non modo officii pretia dederit. 7 Atheas inclementiam caeli et terrae sterilitatem causatus, quae non patrimoniis ditet Scythas, sed vix alimentis exhibeat, respondit nullas sibi opes esse, quibus tantum regem expleat; 8 et turpius putare parvo defungi quam totum abnuere; 9 Scythas autem virtute animi et duritia corporis, non opibus censeri. 10 Quibus inrisus Philippus soluta obsidione Byzantii Scythica bella adgreditur, praemissis legatis, quo securiores faceret, qui nuntient Atheae: dum Byzantium obsidet, vovisse se statuam Herculi, 11 ad quam in ostio Histri ponendam se venire, pacatum accessum ad religionem dei petens, amicus ipse Scythis venturus. 12 Ille, si voto fungi vellet, statuam sibi mitti iubet; non modo ut ponatur, verum etiam ut inviolata maneat pollicetur; exercitum autem fines ingredi negat se passurum. 13 Ac si invitis Scvthis statuam ponat, eo digresso sublaturum versurumque aes statuae in aculeos sagittarum. 14 His utrimque inritatis animis proelium committitur. Cum virtute et animo praestarent Scythae, astu Philippi vincuntur. 15 XX milia puerorum ac feminarum capta, pecoris magna vis, auri argentique nihil. Ea primum fides inopiae Scythicae fuit. 16 XX milia nobilium equarum ad genus faciendum in Macedoniam missa.
III.
1 Sed revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitum daturos, ni portionem praedae accipiant. 2 Hinc iurgium et mox proelium; in quo ita in femore vulneratus est Philippus, ut per corpus eius equus interficeretur. 3 Cum omnes occisum putarent, praeda amissa est. Ita Scythica velut devota spolia paene luctuosa Macedonibus fuere. 4 Vbi vero ex vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, 5 quorum causae Thebani se iunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus veluti vicinum incendium belli ad se transiret. 6 Facta igitur inter duas paulo ante infestissimas civitates societate legationibus Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus submovendum; 7 neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. 8 Motae quaedam civitates Atheniensibus se iungunt; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. 9 Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum numero praestarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur. 10 Non tamen inmemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. 11 Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.
IV.
1 Huius victoriae callide dissimulata laetitia. Denique non solita sacra Philippus illa die fecit, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit, et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. 2 Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit. 3 Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperavit, ut neque apud suos exultasse neque apud victos insultasse videretur. 4 Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, et captivos gratis remisit et bello consumptorum corpora sepulturae reddidit, reliquiasque funerum ut ad sepulcra maiorum deferrent ultro hortatus est. 5 Super haec Alexandrum filium cum amico Antipatro, qui pacem cum his amicitiamque iungeret, Athenas misit. 6 Thebanorum porro non solum captivos, verum etiam interfectorum sepulturam vendidit. 7 Principes civitatis alios securi percussit, alios in exilium redegit, bonaque omnium occupavit. 8 Pulsos deinde per iniuriam in patriamrestituit. Ex horum numero trecentos exules iudices rectoresque civitati dedit. 9 Apud quos cum potentissimi quique rei eius ipsius criminis postularentur, quod per iniuriam se in exilium egissent, huius constantiae fuerant, ut omnes se auctores faterentur meliusque cum re publica actum, cum damnati essent quam cum restituti, contenderent. 10 Mira prorsus audacia: de iudicibus vitae necisque suae, quemadmodum possunt, sententiam ferunt contemnuntque absolutionem, quam dare inimici possunt, et quoniam rebus nequeunt ulcisci, verbis usurpant libertatem.
V
1 Conpositis in Graecia rebus Philippus omnium civitatum legatos ad firmandum rerum praesentium statum evocari Corinthum iubet. 2 Ibi pacis legem universae Graeciae pro meritis singularum civitatum statuit, consiliumque omnium veluti unum senatum ex omnibus legit. 3 Soli Lacedaemonii et regem et leges contempserunt, servitutem, non pacem rati, quae non ipsis civitatibus conveniret, sed a victore ferretur. 4 Auxilia deinde singularum civitatum describuntur, sive adiuvandus ea manu rex oppugnante aliquo foret seu duce illo bellum inferendum. 5 Neque enim dubium erat imperium Persarum his apparatibus peti. 6 Summa auxiliorum CC milia peditum fuere et equitum XV milia. 7 Extra hanc summam et Macedoniae exercitus erant et confinis domitarum gentium barbaria. 8 Initio veris tres duces in Asiam Persarum iuris praemittit, 9 Parmenionem, Amyntam et Attalum, cuius sororem nuper expulsa Alexandri matre Olympiade propter stupri suspitionem in matrimonium receperat.
VI.
1 Interea, dum auxilia a Graecia coeunt, nuptias Cleopatrae filiae et Alexandri, quem regem Epiri fecerat, celebrat. 2 Dies erat pro magnitudine duorum regum, et conlocantis filiam et uxorem ducentis, apparatibus insignis. 3 Sed nec ludorum magnificentia deerat; ad quorum spectaculum Philippus cum sine custodibus corporis medius inter duos Alexandros, filium generumque, contenderet, 4 Pausanias, nobilis ex Macedonibus adulescens, nemini suspectus, occupatis angustiis Philippum in transitu obtruncat diemque laetitiae destinatum foedum luctu funeris facit. 5 His primis pubertatis annis stuprum per iniuriam passus ab Attalo fuerat, cuius indignitati haec etiam foeditas accesserat. 6 Nam perductum in convivium solutumque mero Attalus non suae tantum, verum et convivarum libidini velut scortorum iure subiecerat ludibriumque omnium inter aequales reddiderat. 7 Hanc rem aegre ferens Pausanias querelam Philippo saepe detulerat. 8 Cum variis frustrationibus non sine risu differretur et honoratum insuper ducatu adversarium cerneret, iram in ipsum Philippum vertit ultionemque, quam ab adversario non poterat, ab iniquo iudice exegit.
VII.
1 Creditum est etiam inmissum ab Olympiade, matre Alexandri, fuisse, nec ipsum Alexandrum ignarum paternae caedis extitisset; 2 quippe non minus Olympiada repudium et praelatam sibi Cleopatram quam stuprum Pausaniam doluisse. 3 Alexandrum quoque regni aemulum fratrem ex noverca susceptum timuisse; eoque factum, ut in convivio antea primum cum Attalo, mox cum ipso patre iurgaret, 4 adeo ut etiam stricto gladio eum Philippus consectatus sit aegreque a filii caede amicorum precibus exoratus. 5 Quamobrem Alexander ad avunculum se in Epirum cum matre, inde ad reges Illyriorum contulerat; 6 vixque revocanti mitigatus est patri precibusque cognatorum aegre redire conpulsus. 7 Olympias quoque fratrem suum Alexandrum, Epiri regem, in bellum subornabat pervicissetque, ni filiae nuptiis pater generum occupasset. 8 His stimulis irarum utrique Pausaniam de inpunitate stupri sui querentem ad tantum facinus inpulisse creduntur. 9 Olympias certe fugienti percussori etiam equos habuit praeparatos. 10 Ipsa deinde audita regis nece cum titulo officii ad exequias cucurrisset, in cruce pendentis Pausaniae capiti eadem nocte, qua venit, coronam auream inposuit, quod nemo alius audere nisi haec superstite Philippi filio potuisset. 11 Paucos deinde post dies refixum corpus interfectoris super reliquias mariti cremavit et tumulum ei e¢dem fecit in loco parentarique eidem quotannis incussa populo superstitione curavit. 12 Post haec Cleopatram, a qua p—lsa Philippi matrimonio fuerat, in gremio eius prius filia interfecta, finire vitam suspendio coegit, spectaculoque pendentis ultionem potita est, ad quam per parricidium festinaverat. 13 Novissime gladium illum, quo rex percussus est, Apollini sub nomine Myrtales consecravit, hoc enim nomen ante Olympiadis parvulae fuit. 14 Quae omnia ita palam facta sunt, ut timuisse videatur, ne facinus ab ea commissum non probaretur.
VIII
1 Decessit Philippus XL et septem annorum, cum annis XXV regnasset. 2 Genuit ex Larissaea saltatrice filium Arridaeum, qui post Alexandrum regnavit. 3 Habuit et multos alios filios ex variis matrimoniis regio more susceptos, qui partim fato, partim ferro periere. 4 Fuit ex armorum quarr. conviviorum apparatibus studiosior, 5 cui maximae opes erant instrumenta bellorum; divitiarum quaestu quam custodia sollertior. 6 Itaque inter cotidianas rapinas semper inops erat. 7 Misericordia in eo et perfidia pari iure dilectae. Nulla apud eum turpis ratio vincendi. 8 Blandus pariter et insidiosus, adloquio qui plura promitteret quam praestaret; in seria et iocos artifex. 9 Amicitias utilitate, non fide colebat. Gratiam fingere in odio, instruere inter concordantes odia, apud utrumque gratiam quaerere sollemnis illi consuetudo. 10 Inter haec eloquentia et insignis oratio, acuminis et sollertiae plena, ut nec ornatui facilitas nec facilitati inventionum deesset ornatus. 11 Huic Alexander filius successit et virtute et vitiis patre maior. 12 Itaque vincendi ratio utrique diversa. Hic aperta, ille artibus bella tractabat. Deceptis ille gaudere hostibus, hic palam fusis. 13 Prudentior ille consilio, hic animo magnificentior. 14 Iram pater dissimulare, plerumque etiam vincere; hic ubi exarsisset, nec dilatio ultionis nec modus erat. 1¢ Vini nimis uterque avidus, sed ebrietatis diversa vitia. Patri mos erat etiam de convivio in hostem procurrere, manum conserere, periculis se temere offerre; Alexander non in hostem, sed in suos saeviebat. 16 Quam ob rem saepe Philippum vulneratum proelia remisere, hic amicorum interfector convivio frequenter excessit. 17 Regnare ille cum amicis nolebat, hic in amicos regna exercebat. Amari pater malle, hic metui. 18 Litterarum cultus utrique similis. Sollertiae pater maioris, hic fidei. 19 Verbis atque oratione Philippus, hic rebus moderatior. 20 Parcendi victis filio animus et promptior et honestior. Frugalitati pater, luxuriae filius magis deditus erat. 21 Quibus artibus orbis imperii fundamenta pater iecit, operis totius gloriam filius consummavit.
LIBER X
I
1 Artaxerxi, regi Persarum, ex paelicibus centum quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariaratus et Ochus. 2 Ex his Darium contra morem Persarum, apud quos rex non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem vivus fecit, nihil sibi ablatum existimans, 3 quod in filium contulisset, sinceriusque gaudium ex procreatione capturus, si insignia maiestatis suae vivus in filio conspexisset. 4 Sed Darius post nova paternae pietatis exempla interficiendi patris consilium cepit, sceleratus, 6 si solus parricidium cogitasset, tanto sceleratior, quod in societatem facinoris adsumptos L fratres fecit parricidas. 6 Ostenti prorsus genus, ubi in tanto populo non solum sociari, verum etiam sileri parricidium potuit, ut ex L liberis nemo inventus sit, quem aut paterna maiestas aut veneratio senis aut indulgentia patris a tanta inmanitate revocaret. 7 Adeone vile paternum nomen apud tot numero filios fuit, ut, quorum praesidio tutus etiam adversus hostes esse debuerit, eorum insidiis circumventus tutior ab hostibus quam a filiis fuerit?
II.
1 Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit. 2 Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in matrimonium receperat. 3 Hanc patrem cedere sibi sicuti regnum Darius postulaverat; qui pro indulgentia sua in liberos primo facturum se dixerat, 4 mox paenitentia ductus, ut honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur. 5 Hinc exacerbatus iuvenis in iurgia primo patris erupit, mox facta cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit. 6 Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod vestigium tanti sceleris extaret, interfectae. 7 Post haec Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater felicior.
III
1 Hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem regiam cognatorum caede et strage principum replet, nulla, non sanguinis, non sexus, non aetatis, misericordia permotus, scilicet ne innocentior fratribus parricidis haberetur. 2 Atque ita veluti purificato regno bellum Cadusiis infert. 3 In eo adversus provocatorem hostium Codomannus quidam cum omnium favore processisset, hoste caeso victoriam suis pariter et prope amissam gloriam restituit. 4 Ob haec decora idem Codomannus praeficitur Armeniis. 5 Interiecto deinde tempore post mortem Ochi regis ob memoriam pristinae virtutis rex a populo constituitur, Darii nomine, ne quid regiae maiestati deesset, honoratus; 6 bellumque cum Alexandro Magno diu variante fortuna magna virtute gessit. 7 Postremo victus ab Alexandro et a cognatis occisus vitam pariter cum Persarum regno finivit.
LIBER XI
I
1 In exercitu Philippi sicuti variae gentes erant, ita eo occiso diversi motus animorum fuere. 2 Alii quippe iniusta servitute oppressi ad spem se libertatis erigebant, 3 alii taedio longinquae militiae remissam sibi expeditionem gaudebant, 4 nonnulli facem nuptiis filiae accensam rogo patris subditam dolebant. 5 Amicos quoque tam subita mutatione rerum haud mediocris metus ceperat, reputantes nunc provocatam Asiam, nunc Europam nondum perdomitam, 6 nunc Illyrios, Thracas et Dardanos ceterasque barbaras gentes fidei dubiae et mentis infidae; qui omnes populi si pariter deficiant, sisti nullo modo posse. 7 Quis rebus veluti medela quaedam interventus Alexandri fuit, 8 qui pro contione ita vulgus omne consolatus hortatusque pro tempore est, ut et metum timentibus demeret et in spem omnes inpelleret. 9 Erat hic annos XX natus, in qua aetate ita moderate de se multa pollicitus est, ut appareret plura eum experimentis reservare. 10 Macedonibus inmunitatem cunctarum rerum praeter militiae vacationem dedit; quo facto tantum sibi favorem omnium conciliavit, ut corpus hominis, non virtutem regis mutasse se dicerent.
II
1 Prima illi cura paternarum exequiarum fuit, in quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris occidi iussit. 2 Soli Alexandro Lyncestae ‹parricidarum› fratri pepercit, servans in eo auspicium dignitatis suae; nam regem eum primus salutaverat. 3 Aemulum quoque imperii, Caranum, fratrem ex noverca susceptum, interfici curavit. 4 Inter initia multas gentes rebellantes conpescuit, orientes nonnullas seditiones extinxit. 5 Quibus rebus erectus citato gradu in Graeciam contendit, ubi exemplo patris Corinthum evocatis civitatibus dux in locum eius substituitur. 6 Inchoatum deinde a patre Persicum bellum adgreditur. 7 In cuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Lacedaemonios ab eo ad Persas defecisse auctoremque eius defectionis magno auri pondere a Persis corruptum Demosthenem oratorem extitisse, 8 qui Macedonum deletas omnes cum rege copias a Triballis adfirmaverit producto in contionem auctore, qui in eo proelio, in quo rex ceciderit, se quoque vulneratum diceret. 9 Qua opinione mutatos omnium ferme civitatium animos esse; praesidia Macedonum obsideri. 10 Quibus motibus occursurus
tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut, quem venire non senserant, videre se vix crederent.
III.
1 In transitu hortatus Thessalos fuerat beneficiorumque Philippi patris maternaeque suae cum his ab Aeacidarum gente necessitudinis admonuerat. 2 Cupide haec Thessalis audientibus exemplo patris dux universae gentis creatus erat et vectigalia omnia reditusque suos ei tradiderant. 3 Sed Athenienses, sicuti primi defecerant, ita primi paenitere coeperunt, 4 contemptum hostis in admirationem vertentes pueritiamque Alexandri spretam antea supra virtutem veterum ducum extollentes. 5 Missis itaque legatis bellum deprecantur, quibus auditis et graviter increpatis Alexander bellum remisit. 6 Inde Thebas exercitum convertit, eadem indulgentia usurus, si parem paenitentiam invenisset. 7 Sed Thebani armis, non precibus nec deprecatione usi sunt. Itaque victi gravissima quaeque supplicia miserrimae captivitatis experti sunt. 8 Cum in concilio de excidio urbis deliberaretur, Phocenses et Plataeenses et Thespienses et Orchomenii, Alexandri socii victoriaeque participes, excidia urbium suarum crudelitatemque Thebanorum referebant, 9 studia in Persas non praesentia tantum, verum et vetera adversus Graeciae libertatem increpantes, 10 quam ob rem odium eos omnium populorum esse; quod vel ex eo manifestari, quod iure iurando se omnes obstrinxerint, ut victis Persis Thebas diruerent. 11 Adiciunt et scelerum priorum fabulas, quibus omnes scaenas repleverint, ut non praesenti tantum perfidia, verum et vetere infamia invisi forent.
IV
1 Tunc Cleadas, unus ex captivis, data potestate dicendi: non a rege se defecisse, quem interfectum audierint, sed a regis heredibus; 2 quicquid in eo sit admissum, credulitatis, non perfidiae culpam esse, cuius tamen iam magna se supplicia pependisse deleta iuventute. 3 Nunc senum feminarumque sicuti infirmum, ita innoxium restare vulgus, quod ipsum stupris contumeliisque ita vexatum esse, ut nihil amarius umquam sint passi; 4 nec iam pro civibus se, qui tam pauci remanserint, orare, sed pro innoxio patriae solo et pro urbe, quae non viros tantum, verum et deos genuerit. 5 Privata etiam regem superstitionem deprecatur geniti apud ipsos Herculis, unde originem gens Aeacidarum trahat, actaeque Thebis a patre eius Philippo pueritiae; 6 rogat urbi parcat, quae maiores eius partim apud se genitos deos adoret, partim educatos summae maiestatis reges viderit. 7 Sed potentior fuit ira quam preces. Itaque urbs diruitur; agri inter victores dividuntur; 8 captivi sub corona venduntur, quorum pretium non ex ementium commodo, sed ex inimicorum odio extenditur. 9 Miseranda res Atheniensibus visa; itaque portas refugis profugorum contra interdictum regis aperuere. 10 Quam rem ita graviter tulit Alexander, ut secunda legatione denuo bellum deprecantibus ita demum remiserit, ut oratores et duces, quorum fiducia totiens rebellent, sibi dedantur; 11 paratisque Atheniensibus, ne cogantur, subire bellum, eo res deducta est, ut retentis oratoribus duces in exilium agerentur, 12 qui ex continenti ad Darium profecti non mediocre momentum Persarum viribus accessere.
V.
1 Proficiscens ad Persicum bellum omnes novercae suae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provehens imperiis praefecerat, interfecit. 2 Sed nec suis, qui apti regno videbantur, pepercit, ne qua materia seditionis procul se agente in Macedonia remaneret 3 et reges stipendiarios conspectioris ingenii ad conmilitium secum trahit, segniores ad tutelam regni relinquit. 4 Adunato deinde exercitu naves onerat, unde conspecta Asia incredibili ardore mentis accensus duodecim aras deorum in belli vota statuit. 5 Patrimonium omne suum, quod in Macedonia Europaque habebat, amicis dividit, sibi Asiam sufficere praefatus. 6 Priusquam ulla navis litore excederet, hostias caedit, petens victoriam bello, quo totiens a Persis petitae Graeciae ultor electus sit, 7 quibus longa iam satis et matura imperia contigisse quorumque tempus esse vices excipere melius acturos. 8 Sed nec exercitus eius alia quam regis animorum praesumptio fuit; 9 quippe obliti omnes coniugum liberorumque et longinquae a domo militiae Persicum aurum et totius Orientis opes iam quasi suam praedam ducebant, nec belli periculorumque, sed divitiarum meminerant. 10 Cum delati in continentem essent, primus Alexander iaculum velut in hostilem terram iecit armatusque de navi tripudianti similis prosiluit atque ita hostias caedit, precatus, ne se regem illae terrae invitae accipiant. 12 In Ilio quoque ad tumulos eorum, qui Troiano bello ceciderant, parentavit.
VI.
1 Inde hostem petens militem a populatione Asiae prohibuit, parcendum suis rebus praefatus, nec perdenda ea, quae possessuri venerint. 2 In exercitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum IV milia quingenti, naves centum octoginta duae. 3 Hac tam parva manu universum terrarum orbem utrum sit admirabilius vicerit an adgredi ausus fuerit, incertum est. 4 Cum ad tam periculosum bellum exercitum legeret, non iuvenes robustos nec primum florem aetatis, sed veteranos, plerosque etiam emeritae militiae, qui cum patre patruisque militaverant, elegit, 5 ut non tam milites quam magistros militiae electos putares. 6 Ordines quoque nemo nisi sexagenarius dixit, ut, si principia castrorum cerneres, senatum te priscae alicuius rei publicae videre diceres. 7 Itaque nemo in proelio fugam, sed victoriam cogitavit; nec in pedibus cuiquam spes, sed in lacertis fuit. 8 Contra rex Persarum Darius fiducia virium nihil astu agere, adfirmans suis occulta consilia victoriae furtivae convenire, nec hostem regni finibus arcere, 9 sed in intimum regnum accipere, gloriosius ratus repellere bellum quam non admittere. 10 Prima igitur congressio in campis Adrasteis fuit. 11 In acie Persarum sexcenta milia militum fuere, quae non minus arte Alexandri quam virtute Macedonum superata terga verterunt. Magna itaque caedes Persarum fuit. 12 De exercitu Alexandri novem pedites, centum XX equites cecidere, 13 quos rex inpense ad ceterorum solacia humatos statuis equestribus donavit cognatisque eorum inmunitates dedit. 14 Post victoriam maior pars Asiae ad eum defecit. 15 Gessit et plura bella cum praefectis Darii, quos iam non tam armis quam terrore nominis sui vicit.
VII.
1 Dum haec aguntur, interim indicio captivi ad eum defertur insidias ei ab Alexandro Lyncesta, genero Antipatri, qui praepositus Macedoniae erat, parari. 2 Ob quam causam timens, ne quis interfecto eo in Macedonia motus oreretur, in vinculis eum habuit. 3 Post haec Gordien urbem petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem; 4 cuius urbis potiundae non tam propter praedam cupido eum cepit, sed quod audierat in ea urbe in templo Iovis iugum Gordii positum, cuius nexum si quis solvisset, eum tota Asia regnaturum antiqua oracula cecinisse. 5 Huius rei causa et origo illa fuit. Gordius cum in his regionibus bubus conductis araret, aves eum omnis generis circumvolare coeperunt. 6 Profectus ad consulendos augures vicinae urbis obviam in porta habuit virginem eximiae pulchritudinis; percontatus eam, quem potissimum augurem consuleret; 7 illa audita causa consulendi, gnara artis ex disciplina parentum, regnum ei portendi respondit polliceturque se et matrimonii et spei sociam. 8 Tam pulchra condicio prima regni felicitas videbatur. 9 Post nuptias inter Phrygas orta seditio est. 10 Consulentibus de fine discordiarum oracula responderunt regem discordiis opus esse. 11 Iterato quaerentibus de persona regis, iubentur eum regem observare, quem reversi primum in templum Iovis euntem plaustro repperissent. 12 Obvius illis Gordius fuit, statimque eum regem consalutant. 13 Illc plaustrum, quo vehenti regnum delaturn fuerat, in templo Iovis positum maiestati regiae consecravit. 14 Post hunc filius Mida regnavit, qui ab Orpheo sacrorum sollemnibus initiatus Phrygiam religionibus inplevit, quibus tutior omni vita quam armis fuit. 15 Igitur Alexander capta urbe cum in templum Iovis venisset, iugurn plaustri requisivit, quo exhibito, 16 cum capita loramentorum intra nodos abscondita reperire non posset, violentius oraculo usus gladio loramenta caedit atque ita resolutis nexibus latentia in nodis capita invenit.
VIII.
1 Haec illi agenti nuntiatur Darium cum ingenti exercitu adventare. 2 Itaque timens angustias magna celeritate Taurum transcendit, in qua festinatione quingenta stadia una die cursu fecit. 3 Cum Tarsum venisset, captus Cydni fluminis amoenitate per mediam urbem fluentis proiectis armis plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit, 4 cum repente tantus nervos eius occupavit rigor, ut interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur. 5 Vnus erat ex medicis, nomine Philippus, qui solus remedium pollicetur; sed et ipsum Parmenionis pridie a Cappadocia missae epistulae suspectum faciebant, 6 qui ignarus infirmitatis Alexandri scripserat, a Philippo medico caveret, nam corruptum illum a Dario ingenti pecunia esse. 7 Tutius tamen ratus dubiae se fidei medici credere quam indubitato morbo perire. 8 Accepto igitur poculo epistulas medico tradidit atque ita inter bibendum oculos in vultum legentis intendit. 9 Vt securum conspexit, laetior factus est sanitatemque quarta die recepit.
IX.
1 Interea Darius cum CCCC milibus peditum ac centum milibus equitum in aciem procedit. 2 Movebat haec multitudo hostium respectu paucitatis suae Alexandrum, sed interdum reputabat, quantas res cum ista paucitate gessisset quantosque populos fudisset. 3 Itaque cum spes metum vinceret, periculosius differre bellum ratus, ne desperatio suis cresceret, circumvectus suos singulas gentes diversa oratione adloquitur. 4 Illyrios et Thracas opum ac divitiarum ostentatione, Graecos veterum bellorum memoria internecivique cum Persis odii accendebat; 5 Macedonas autem nunc Europae victae admonet, nunc Asiae expetitae, nec inventos illis toto orbe pares viros gloriatur; 6 ceterum et laborum finem hunc et gloriae cumulum fore. 7 Atque inter haec identidem consistere aciem iubet, ut hac mora consuescant oculis turbam hostium sustinere. 8 Nec Darii segnis opera in ordinanda acie fuit; quippe omissis ducum officiis ipse omnia circumire, singulos hortari, veteris gloriae Persarum imperiique perpetuae a diis inmortalibus datae possessionis admonere. 9 Post haec proelium ingentibus animis committitur. In eo uterque rex vulneratur. Tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius. 10 Exinde caedes Persarum secuta est. Caesa sunt peditum sexaginta unum milia, equitum decem milia; capta XL milia. Ex Macedonibus cecidere pedestres CXXX, equites CL. 11 In castris Persarum multum auri ceterarumque opum inventum. 12 Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere. 13 Ad quas visendas hortandasque cum Alexander veniret, conspectis armatis invicem se amplexae, velut statim moriturae, conplorationem ediderunt. 14 Provolutae deinde genibus Alexandri non mortem, sed, dum Darii corpus sepeliant, dilationem mortis deprecantur. 15 Motus tanta mulierum pietate Alexander et Darium vivere dixit et timentibus mortis metum dempsit easque et haberi et salutari ut reginas praecepit; 16 filias quoque non sordidius dignitate patris sperare matrimonium iussit.
X.
1 Post haec opes Darii divitiarumque adparatum contemplatus admiratione tantarum rerum capitur. 2 Tunc primum luxuriosa convivia et magnificentiam epularum sectari, tunc et Barsinen captivam diligere propter formae pulchritudinem coepit, 3 a qua postea susceptum puerum Herculem vocavit. 4 Memor tamen adhuc Darium vivere Parmeniona ad occupandam Persica classem aliosque amicos ad recipiendas Asiae civitates misit, 5 quae statim audita fama victoriae ipsis Darii praefectis cum auri magno pondere tradentibus se in potestatem victorum venerunt. 6 Tunc in Syriam proficiscitur, ubi obvios cum infulis multos Orientis reges habuit. 7 Ex his pro meritis singulorum alios in societatem recepit, aliis regnum ademit suffectis in loca eorum novis regibus. 8 Insignis praeter ceteros fuit Abdalonymus, rex ab Alexandro Sidoniae constitutus, quem Alexander, 9 cum operam oblocare ad puteos exhauriendos hortosque inrigandos solitus esset, misere vitam exhibentem regem fecerat spretis nobilibus, ne generis id, non dantis beneficium putarent. 10 Tyriorum civitas cum coronam auream magni ponderis per legatos in titulum gratulationis Alexandro misisset, grate munere accepto Tyrum se ire velle ad vota Herculi reddenda dixit. 11 Cum legati rectius id eum Tyro Vetere et antiquiore templo facturum dicerent, deprecantes eius introitum, ita exarsit, ut urbi excidium minaretur; 12 confestimque exercitu insulae adplicato, non minus animosis Tyriis fiducia Karthaginiensium, bello excipitur. 13 Augebat enim Tyriis animos Didonis exemplum, quae Karthagine condita tertiam partem orbis quaesisset, turpe ducentes, si feminis suis plus animi fuisset in imperio quaerendo quam sibi in tuenda libertate. 14 Amota igitur inbelli aetate Karthaginem et arcessitis mox auxiliis non magno post tempore per proditionem capiuntur.
XI
1 Inde Rhodum Alexander, Aegyptum Ciliciamque sine certamine recepit. 2 Ad Iovem deinde Hammonem pergit consulturus et de eventu futurorum et de origine sua. 3 Namque mater eius Olympias confessa viro suo Philippo fuerat, Alexandrum non ex eo se, sed ex serpente ingentis magnitudinis concepisse. 4 Denique Philippus ultimo prope vitae suae tempore filium suum non esse palam praedicaverat. 5 Qua ex causa Olympiada velut stupri conpertam repudio dimiserat. 6 Igitur Alexander cupiens originem divinitatis adquirere, simul et matrem infamia liberare, per praemissos subornat antistites, quid sibi responderi vellet. 7 Ingredientem templum statim antistites ut Hammonis filium salutant. 8 Ille laetus dei adoptione hoc se patre censeri iubet. 9 Rogat deinde, an omnes interfectores parentis sui sit ultus. Respondetur patrem eius nec interfici posse nec mori; regis Philippi plene peractam ultionem. 10 Tertia interrogatione poscenti victoriam omnium bellorum possessionemque terrarum dari respondetur. 11 Comitibus quoque suis responsum, ut Alexandrum pro deo, non pro rege colerent. 12 Hinc illi aucta insolentia mirusque animo increvit tumor exempta comitate, quam et Graecorum litteris et Macedonum institutis didicerat. 13 Reversus ab Hammone Alexandream condidit et coloniam Macedonum caput esse Aegypti iubet.
XII.
1 Darius cum Babyloniam perfugisset, per epistulas Alexandrum precatur, redimendarum sibi captivarum potestatem faciat, inque eam rem magnam pecuniam pollicetur. 2 Sed Alexander pretium captivarum regnum omne, non pecuniam petit. 3 Interiecto tempore aliae epistulae Darii Alexandro redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio offertur. 4 Sed Alexander sua sibi dari rescripsit iussitque supplicem venire, regni arbitria victori permittere. 5 Tunc spe pacis amissa bellum Darius reparat et cum quadringentis milibus peditum, centum milibus equitum obviam vadit Alexandro. 6 In itinere nuntiatur uxorem eius ex conlisione abiecti partus decessisse, eiusque mortem inlacrimatum Alexandrum exequiasque benigne prosecutum, idque eum non amoris, sed humanitatis causa fecisse; 7 nam semel tantum eam Alexandro visam esse, cum matrem parvulasque filias eius frequenter consolaretur. 8 Tunc se ratus vere victum, cum post proelia etiam beneficiis ab hoste superaretur, gratumque sibi esse, si vincere nequeat, quod a tali potissimum vinceretur. 9 Scribit itaque et tertias epistulas et gratias agit, quod nihil in suos hostile fecerit. 10 Offert deinde et maiorem partem regni usque Euphratem flumen et alteram filiam uxorem, pro reliquis captivis XXX milia talentum. 11 Ad haec Alexander gratiarum actionem ab hoste supervacaneam esse respondit; 12 nec a se quicquam factum in hostis adulationem, nec quod in dubios belli exitus aut in leges pacis sibi lenocinia quaereret, 13 sed animi magnitudine, qua didicerit adversus vires hostium, non adversus calamitates contendere; 14 pollicetutque praestaturum se ea Dario, si secundus sibi, non par haberi velit. 15 Ceterum neque mundum posse duobus solibus regi, nec orbem summa duo regna salvo statu terrarum habere. 16 Proinde aut deditionem ea die aut posteram aciem paret; nec polliceatur sibi aliam, quam sit expertus, victoriam.
XIII.
1 Postera die aciem producunt, cum repente ante proelium confectum curis Alexandrum somnus adripuit. 2 Cum ad pugnam solus rex deesset, a Parmenione aegre excitatus, quarentibus somni causas omnibus inter pericula, cuius etiam in otio semper parcior fuerit, 3 magno se aestu liberatum ait, somnumque sibi a repentina securitate datum, quod liceat cum omnibus Darii copiis confligere; veritum se longam belli moram, si Persae exercitum divisissent. 4 Ante proelium utraque acies hostibus spectaculo fuit. 5 Macedones multitudinem hominum, corporum magnitudinem armorumque pulchritudinem mirabantur, Persae a tam paucis victa suorum tot milia stupebant. 6 Sed nec duces circuire suos cessabant. 7 Darius vix denis Armeniis singulos hostes, si divisio fieret, evenire dicebat; 8 Alexander Macedonas monebat, ne multitudine hostium, ne corporis magnitudine vel coloris novitate moverentur; 9 tantum meminisse iubet, cum isdem se tertio pugnare; nec meliores factos putarent fuga, cum in aciem secum tam tristem memoriam caedium suarum et tantum sanguinis duobus proeliis fusi ferrent; 10 et quemadmodum Dario maiorem turbam hominum esse, sic virorum sibi. 11 Hortatur, spernant illam aciem auro et argento fulgentem, in qua plus praedae quam periculi sit, cum victoria non ornamentorum decore, sed ferri virtute quaeratur.
XIV.
1 Post haec proelium committitur. Macedones in ferrum cum contemptu totiens a se victi hostis ruebant: contra Persae mori quam vinci praeoptabant. 2 Raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. 3 Darius cum vinci suos videret, mori et ipse voluit, sed a proximis fugere conpulsus est. 4 Suadentibus deinde quibusdam, ut pons Cydni fluminis ad iter hostium inpediendum intercluderetur, non ita se saluti suae velle consultum ait, ut tot milia sociorum hosti obiciat; debere et aliis fugae viam patere, quae patuerit sibi. 5 Alexander autem periculosissima quaeque adgrediebatur, et ubi confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset, eo se semper inmergebat periculaque sua esse, non militis volebat. 6 Hoc proelio Asiae imperium rapuit, quinto post acceptum regnum anno; 7 Cuius tanta felicitas fuit, ut post hoc nemo rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint. 8 Donatis refectisque militibus XXXIV diebus praedam recognovit. 9 In urbe deinde Susa XL milia talentum invenit. 10 Expugnat et Persepolim, caput Persici regni, urbem multis annis inlustrem refertamque orbis terrarum spoliis, quae interitu eius primum apparuere. 11 Inter haec octingenti admodum Graeci occurrunt Alexandro, qui poenam captivitatis truncata corporis parte tulerant, rogantes, ut sicuti Graeciam se quoque ab hostium crudelitate vindicaret. 12 Data potestate redeundi agros accipere maluerunt, ne non tam gaudium parentibus quam detestandum sui conspectum reportarent.
XV.
1 Interea Darius in gratiam victoris a cognatis suis aureis conpedibus catenisque in vico Parthorum Thara vincitur, credo ita diis inmortalibus iudicantibus, 2 ut in terra eorum, qui successuri imperio erant, Persarum regnum finiretur. 3 Alexander quoque citato cursu postera die supervenit; ibi cognovit Darium clauso vehiculo per noctem exportatum. 4 Iusso igitur exercitu subsequi cum sex milibus equitum fugientem insequitur; in itinere multa et periculosa proelia facit. 5 Emensus deinde plura milia passuum cum nullum Darii indicium repperisset, respirandi equis data potestate unus e militibus, dum ad fontem proximum pergit, in vehiculo Darium multis quidem vulneribus confossum, sed spirantem adhuc invenit; 6 qui applicito captivo cum civem ex voce cognovisset, id saltim praesentis fortunae habere se solacium dixit, quod apud intellecturum locuturus esset nec incassum postremas voces emissurus. 7 Perferri haec Alexandro iubet: se nullis in eum meritorum officiis maximorum illi debitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eius, non hostilem animum expertus felicius hostem quam cognatos propinquosque sortitus sit; 8 quippe matri et liberis suis ab eodem hoste vitam datam, sibi a cognatis ereptam, quibus et vitam et regna dededit. 9 Quamobrem gratiam illis eam futuram, quam ipse victor volet. 10 Alexandro referre se, quam solam moriens potest, gratiam, precari superum inferumque numina et regales deos, ut illi terrarum omnium victori contingat imperium. 11 Pro se iustam magis quam gravem sepulturae veniam orare. 12 Quod ad ultionem pertineat, iam non suam, sed exempli communemque omnium regum esse causam, quam neglegere illi et indecorum et periculosum esse; quippe cum in altero iustitiae eius, in altero etiam utilitatis causa versetur. 13 In quam rem unicum pignus fidei regiae, dextram se ferendam Alexandro dare. Post haec porrexit manum expiravit‹que›. 4 Quae ubi Alexandro nuntiata sunt, viso corpore defuncti tam indignam illo fastigio mortem lacrimis 15 prosecutus est corpusque regio more sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.
LIBER XII
I.
1 Alexander in persequendo Dario amissos milites magnis funerum inpensis extulit, reliquis expeditionis eius sociis tredecim milia talentum divisit. 2 Equorum maior pars aestu amissa, inutiles etiam qui superfuerant facti. 3 Pecunia omnis, CXC milia talentum, Ecbatana congesta eique Parmenio praepositus. 4 Dum haec aguntur, epistulae Antipatri a Macedonia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum, in Graecia, bellum Alexandri, regis Epiri, in Italia, bellum Zopyrionis, praefecti eius in Scythia continebatur. 5 Quibus varie adfectus plus tamen laetitiae cognitis mortibus duorum aemulorum regum quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus cepit. 6 Namque post profectionem Alexandri Graecia ferme omnis in occasionem reciperandae libertatis ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, 7 qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant; dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit. 8 Quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressit. 9 Magna tamen utrimque caedes fuit. 10 Agis rex cum suos terga dantes videret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret. 11 Ad postremum etsi a multitudine victus, gloria tamen omnes vicit.
II.
1 Porro Alexander, rex Epiri, in Italiam auxilia Tarentinis adversus Bruttios deprecantibus sollicitatus, ita cupide profectus fuerat, velut in divisione orbis terrarum Alexandro, Olympiadis, sororis suae, filio, Oriens, sibi Occidens sorte contigisset, 2 non minorem rerum materiam in Italia, Africa Siciliaque, quam ille in Asia et in Persis habiturus. 3 Huc accedebat, quod, sicut Alexandro Magno Delphica oracula insidias in Macedonia, ita huic responsum Dodonaei Iovis urbem Pandosiam amnemque Acherusium praedixerat. Quae utraque cum in Epiro essent, 4 ignarus eadem et in Italia esse, ad declinanda fatorum pericula peregrinam militiam cupidius elegerat. 5 Igitur cum in Italiam venisset, primum illi bellum cum Apulis fuit, 6 quorum cognito urbis fato brevi post tempore pacem et amicitiam cum rege eorum fecit. 7 Erat namque tunc temporis urbs Apulis Brundisium, quam Aetoli secuti fama rerum in Troia gestarum clarissimum et nobilissimum ducem Diomeden condiderant; 8 sed pulsi ab Apulis consulentes oracula responsum acceperant, locum qui repetissent perpetuo possessuros. 9 Hac igitur ex causa per legatos cum belli comminatione restitui sibi ab Apulis urbem postulaverant; 10 sed ubi Apulis oraculum innotuit, interfectos legatos in urbe sepelierant, perpetuam ibi sedem habituros. Atque ita defuncti responso diu urbem possederunt. 11 Quod factum cum cognovisset Alexander, antiquitatis fata veneratus bello Apulorum abstinuit. 12 Gessit et cum Bruttiis Lucanisque bellum multasque urbes cepit; cum Metapontinis et Poediculis et Romanis foedus amicitiamque fecit. 13 Sed Bruttii Lucanique cum auxilia a finitimis contraxissent, acrius bellum repetivere. 14 Ibi rex iuxta urbem Pandosiam et flumen Acheronta, non prius fatalis loci cognito nomine quam occideret, interficitur moriensque non in patria fuisse sibi periculosam mortem, propter quam patriam fugerat, intellexit. 15 Corpus eius Thurini publice redemptum sepulturae tradiderunt. 16 Dum haec in Italia aguntur, Zopyrion quoque, praefectus Ponti ab Alexandro Magno relictus, otiosum se ratus, si nihil et ipse gessisset, adunato XXX milium exercitu Scythis bellum 17 intulit caesusque cum omnibus copiis poenas temere inlati belli genti innoxiae luit.
III.
1 Haec cum nuntiata in Parthia Alexandro essent, simulato maerore propter Alexandri cognationem exercitui suo triduo luctum indixit. 2 Omnibus deinde velut perpetrato bello reditum in patriam expectantibus coniugesque ac liberos suos animo iam quodam modo conplectentibus ad contionem exercitum vocat. 3 Ibi nihil actum tot egregiis proeliis ait, si incolumis orientalis barbaria relinquatur; nec se corpus, sed regnum Darii petisse; persequendosque eos esse, qui a regno defecerint. 4 Hac oratione velut ex integro incitatis militum animis Hyrcaniam Mardosque subegit. 5 Ibi ei occurrit Thalestris sive Minythyia, Amazonum regina, cum CCC mulieribus XXXV dierum inter confertissimas gentes itinere confecto ex rege liberos quaesitura; 6 cuius conspectus adventusque admirationi omnibus fuit et propter insolitum feminis habitum et propter expetitum concubitum. 7 Ob hoc tredecim diebus otio a rege datis, ut est visa uterum implesse, discessit. 8 Post haec Alexander habitum regum Persarum et diadema insolitum antea regibus Macedonicis, velut in leges eorum, quos vicerat, transiret, adsumit. 9 Quae ne invidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos longam vestem auratam purpureamque sumere iubet. 10 Vt luxum quoque sicut cultum Persarum imitaretur, inter paelicum regiarum greges electae pulchritudinis nobilitatisque noctium vices dividit. 11 His rebus ingentes epularum apparatus adicit, ne ieiuna et destricta luxuria videretur, conviviumque iuxta regiam magnificentiam ludis exornat, 12 inmemor prorsus tantas opes amitti his moribus, non quaeri solere.
IV.
1 Inter haec indignatio omnium totis castris erat, a Philippo illum patre tantum degenerasse, ut etiam patriae nomen eiuraret moresque Persarum adsumeret, quos propter tales mores vicerat. 2 Sed ne solus vitiis eorum, quos armis subiecerat, succubuisse videretur, militibus quoque suis permisit, si quarum captivarum consuetudine tenerentur, ducere uxores, 3 existimans minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in castris imaginem quandam larum ac domesticae sedis; 4 simul ex labore militiae molliorem fore dulcedinem uxorum. 5 In supplementa quoque militum minus exhauriri posse Macedoniam, si veteranis patribus tirones filii succederent militaturi in vallo, in quo essent nati, constantioresque futuri, 6 si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis castris posuissent. 7 Quae consuetudo in successoribus quoque Alexandri mansit. 8 Igitur et alimenta pueris statuta et instrumenta armorum equorumque iuvenibus data, et patribus pro numero filiorum praemia statuta. 9 Si quorum patres occidissent, nihilo minus pupilli stipendia patrum trahebant, quorum pueritia inter varias expeditiones militia erat. 10 Itaque a parvula aetate laboribus periculisque indurati invictus exercitus fuere, neque aliter castra quam patriam neque pugnam aliud umquam quam victoriam duxere. 11 Haec suboles nomen habuit Epigoni. 12 Parthis deinde domitis praefectus his statuitur ex nobilibus Persarum Andragoras; inde postea originem Parthorum reges habuere.
V.
1 Interea et Alexander non regio, sed hostili odio saevire in suos coepit. 2 Maxime indignabatur carpi se sermonibus suorum Philippi patris patriaeque mores subvertisse. 3 Propter quae crimina Parmenio quoque senex, dignitate regi proximus, cum Philota filio, de utroque prius quaestionibus habitis, interficitur. 4 Fremere itaque omnes universis castris coepere innoxii senis filiique casum miserantes, interdum se quoque non debere melius sperare dicentes. 5 Quae cum nuntiata Alexandro essent, verens, ne haec opinio etiam in Macedoniam divu]garetur et victoriae gloria saevitiae macula infuscaretur, simulat se ex amicis quosdam in patriam victoriae nuntios missurum. 6 Hortatur milites suis scribere, rariorem habituros occasionem propter militiam remotiorem. 7 Datos fasces epistularum tacite ad se deferri iubet; 8 ex quibus cognito de se singulorum iudicio in unam cohortem eos, qui de rege durius opinati fuerant, contribuit, aut consumpturus eos aut in ultimis terris in colonias distributurus. 9 Inde Drancas, Euergetas vel † Arimaspos, Parapamesadas ceterosque populos, qui in radice Caucasi morabantur, subegit. 10 Interea unus ex amicis Darii Bessus vinctus perducitur, qui regem non solum prodiderat, verum et interfecerat. 1l Quem in ultionem perfidiae excruciandum fratri Darii tradidit, reputans non tam hostem suum fuisse Darium quam amicum eius, a quo esset occisus. 12 Et ut his terris nomen relinqueret, urbem Alexandream super amnem Tanaim condidit, intra diem septimum decimum muro sex milium passuum consummato, translatis in eam trium civitatum populis, quas Cyrus condiderat. 13 In Bactrianis quoque Sogdianisque XII urbes condidit, distributis his, quoscumque in exercitu seditiosos habebat.
VI.
1 His ita gestis sollemni die amicos in convivium convocat, 2 ubi orta inter ebrios rerum a Philippo gestarum mentione praeferre se patri ipse rerumque suarum magnitudinem extollere caelo tenus coepit adsentante maiore convivarum parte. 3 Itaque cum unus e senibus, Clitos, fiducia amicitiae regiae, cuius palmam tenebat, memoriam Philippi tueretur laudaretque eius res gestas, adeo regem offendit, ut telo a satellite rapto eundem in convivio trucidaverit. 4 Qua caede exultans mortuo patrocinium Philippi laudemque paternae militiae obiectabat. 5 Postquam satiatus caede animus conquievit et in irae locum successit aestimatio, modo personam occisi, modo causam occidendi considerans, pigere eum facti coepit; 6 quippe paternas laudes tam iracunde accepisse se quam nec convicia debuisset, amicumque senem et innoxium a se occisum inter epulas et pocula dolebat. 7 Eodem igitur furore in paenitentiam quo pridem in iram versus mori voluit. 8 Primum in fletus progressus amplecti mortuum, vulnera tractare, quasi audienti confiteri dementiam, adreptumque telum in se vertit peregissetque facinus, nisi amici intervenissent. 9 Mansit haec voluntas moriendi etiam sequentibus diebus. 10 Accesserat enim paenitentiae nutricis suae et sororis Cliti recordatio, cuius absentis eum maxime pudebat: 11 tam foedam illi alimentorum suorum mercedem redditam, ut, in cuius manibus pueritiam egerat, huic iuvenis et victor pro beneficiis funera remitteret. 12 Reputabat deinde, quantum in exercitu suo, quantum apud devictas gentes fabularum atque invidiae, quantum apud ceteros amicos metum et odium sui fecerit, 13 quam amarum et triste reddiderit convivium suum, non armatus in acie quam in convivio terribilior. 14 Tunc Parmenion et Philotas, tunc Amyntas consobrinus, tunc noverca fratresque interfecti, tunc Attalus, Eurylochus, Pausanias aliique Macedoniae extincti principes occurrerunt. 15 Ob haec illi quadriduo perseverata inedia est, donec exercitus universi precibus exoratus est, precantis, ne ita morte unius doleat, 16 ut universos perdat, quos in ultimam deductos barbariam inter infestas et inritatas bello gentes destituat. 17 Multum profuere Callisthenis philosophi preces; condiscipulatu apud Aristotelem familiaris illi et tunc ab ipso rege ad prodenda memoriae acta eius accitus. 18 Revocato igitur ad bella animo Chorasmos et Dahas in deditionem accepit.
VII.
1 Dein, quod primo ex Persico superbiae regiae more distulerat ne omnia pariter invidiosiora essent, non salutari, sed adorari se iubet. 2 Acerrimus inter recusantes Callisthenes fuit. Quae res et illi et multis principibus Macedonum exitio fuit, siquidem sub specie insidiarum omnes interfecti. 3 Retentus tamen est a Macedonibus modus salutandi regis explosa adoratione. 4 Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium. 5 Cui gloriae ut etiam exercitus ornamenta convenirent, phaleras equorurm et arma militum argento inducit exercitumque suum ab argenteis clipeis Argyraspidas appellavit. 6 Cum ad Nysam urbem venisset, oppidanis non repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo condita urbs erat, parci iussit, laetus non militiam tantum, verum et vestigia se dei secutum. 7 Tunc ad spectaculum sacri montis duxit exercitum, naturalibus bonis, vite hederaque, non aliter vestiti, quam si manu cultus colentiumque industria exornatus esset. 8 Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ululatus instinctus cum stupore regis sine noxa discurrit, ut intellegeret non tam oppidanis se parcendo qua n exercitui suo consuluisse. 9 Inde montes Daedalos regnaque Cleophidis reginae petit. Quae cum se dedidisset ei, concubitu redemptum regnum ab Alexandro recepit, inlecebris consecuta, quod armis non poterat; 10 filiumque ab eo genitum Alexandrum nominavit, qui postea regno Indorum potitus est. 11 Cleophis regina propter prostratam pudicitiam scortum regium ab Indis exinde appellata est. 12 Peragrata India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. 13 Captus itaque cupidine Herculis acta superare cum summo labore ac periculo potitus saxo omnes eius loci gentes in deditionem accepit.
VIII.
1 Vnus ex regibus Indorum fuit, Porus nomine, viribus corporis et animi magnitudine pariter insignis, 2 qui bellum iam pridem audita Alexandri opinione in adventum eius parabat. 3 Commisso itaque proelio exercitum suum Macedonas invadere iubet, sibi regem eorum privatum hostem deposcit. 4 Nec Alexander pugnae moram fecit; sed prima congressione vulnerato equo cum praeceps ad terram decidisset, concursu satellitum servatur. 5 Porus multis vulneribus obrutus capitur. 6 Qui victum se adeo doluit, ut, cum veniam ab hoste accepisset, neque cibum sumere voluerit neque vulnera curari passus sit aegreque sit ab eo obtentum, ut vellet vivere. 7 Quem Alexander ob honorem virtutis incolumem in regnum remisit. 8 Duas ibi urbes condidit; unam Nicaeam, alteram ex nomine equi Bucephalen vocavit. 9 Inde Adrestas, t Catheanos, Praesidas, Gangaridas caesis eorum exercitibus expugnat. 10 Cum ad Sophitis ‹regnum› venisset, ubi eum hostium CC milia ‹peditum et XX milia› equitum opperiebantur, exercitus omnis non minus victoriarum numero quam laboribus fessus lacrimis eum deprecatur, 11 finem tandem bellis faceret; aliquando patriae reditusque meminisset, respiceret militum annos, 12 quibus vix aetas ad reditum sufficeret. Ostendere alius canitiem, alius vulnera, alius aetate consumpta corpora, alius cicatricibus exhausta; 13 solos se esse, qui duorum regum, Philippi Alexandrique, continuam militiam pertulerint. 14 Tantum orare, ut reliquias saltim suas paternis sepulcris reddat, quorum non studiis deficiatur quam annis, 15 ac, si non militibus, vel ipsi sibi parcat, ne fortunam suam nimis onerando fatiget. 16 Motus his tam iustis precibus velut in finem victoriae castra solito magnificentiora fieri iussit, quorum molitionibus et hostis terreretur et posteris admiratio sui relinqueretur. 17 Nullum opus laetius milites fecere. Itaque caesis hostibus cum gratulatione in eadem reverterunt.
IX.
1 Inde Alexander ad amnem Acesinem pergit; per hunc in Oceanum devehitur. 2 Ibi Agensonas Sibosque, quos Hercules condidit, in deditionem accepit. 3 Hinc in Mandros et Sudracas navigat, quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. 4 Cum proelio victor esset, exercitum ad urbem eorum ducit. 5 Quam desertam a defensoribus cum de muro, quem primus ceperat, animadvertisset, in urbis planitiem sine ullo satellite desiliit. 6 Itaque cum eum hostes solum conspexissent, clamore edito undique concurrunt, si possint in uno capite orbis bella finire et ultionem tot gentibus dare. 7 Nec minus Alexander constanter restitit et unus adversus tot milia proeliatur. 8 Incredibile dictu est, ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugaverit. 9 Vbi vero obrui multitudine se vidit, trunco se, qui tum propter murum stabat, adplicuit, 10 cuius auxilio tutus cum diu agmen sustinuisset, tandem cognito periculo eius amici ad eum desiliunt, ex quibus multi caesi 11 proeliumque tam diu anceps fuit, quoad omnis exercitus muris deiectis in auxilium veniret. 12 In eo proelio sagitta sub mamma traiectus cum sanguinis fluxu deficeret, genu posito tam diu proeliatus est, donec eum, a quo vulneratus fuerat, occideret. 13 Curatio vulneris gravior ipso vulnere fuit.
X.
1 Itaque ex magna desperatione tandem saluti redditus Polyperconta cum exercitu Babyloniam mittit, ipse cum lectissima manu navibus conscensis Oceani litora peragrat. 2 Cum venisset ad urbem Ambi regis, oppidani invictum ferro audientes sagittas veneno armant atque ita gemino mortis vulnere hostem a muris submoventes plurimos interficiunt. 3 Cum inter multos vulneratus etiam Ptolomeus esset moriturusque iam iamque videretur, per quietem regi monstrata in remedia veneni herba est, qua in potu accepta statim periculo liberatus est maiorque pars exercitus hoc remedio servata. 4 Expugnata deinde urbe reversus in navem Oceano libamenta dedit, prosperum in patriam reditum precatus; 5 ac veluti curru circa metam acto, positis imperii terminis, quatenus aut terrarum solitudines prodire passae sunt aut mare navigabile fuit, secundo aestu ostio fluminis Indi invehitur. 6 Ibi in monumenta a se rerum gestarum urbem Barcem condidit arasque statuit relicto ex numero amicorum litoralibus Indis praefecto. 7 Inde iter terrestre facturus, cum arida loca medii itineris dicerentur, puteos opportunis locis fieri praecepit, quibus ingenti dulci aqua inventa Babyloniam redit. 8 Ibi multae devictae gentes praefectos suos accusaverunt, quos sine respectu amicitiae Alexander in conspectu legatorum necari ius sit. 9 Filiam post haec Darii regis Statiram in matrimonium recepit; 10 sed et optimatibus Macedonum lectas ex omnibus gentibus nobilissimas virgines tradidit, ut communi facto crimen regis levaretur.
XI.
1 Hinc ad contionem exercitus vocat et promittit se aes alienum omnium propria inpensa soluturum, ut praedam praemiaque integra domos ferant. 2 Insignis haec munificentia non summa tantum, verum etiam titulo muneris fuit nec a debitoribus magis quam creditoribus gratius excepta, quoniam utrisque exactio pariter ac solutio difficilis erat. 3 XX milia talentum in hos sumptus expensa. 4 Dimissis veteranis exercitum iunioribus supplet. 5 Sed retenti veteranorum discessum aegre ferentes missionem et ipsi flagitabant nec annos, sed stipendia sua numerari iubebant, pariter in militiam lectos pariter sacramento solvi aequum censentes. 6 Nec iam precibus, sed convicio agebant, iubentes eum solum cum patre suo Hammone inire bella, quatenus milites suos fastidiat. 7 Contra ille nunc castigare milites, nunc lenibus verbis monere, ne gloriosam militiam seditionibus infuscarent. 8 Ad postrerr um cum verbis nihil proficeret, ad corripiendos seditionis auctores e tribunali in contionem armatam inermis ipse desiluit et nemine prohibente tredecim correptos manu sua ipse- ad supplicium duxit. 9 Tantam vel illis moriendi patientiam metus regis vel huic exigendi supplicii constantiam disciplina militaris dabat.
XII.
1 Inde separatim auxilia Persarum in contione adloquitur. 2 Laudat perpetuam illorum cum in se tum in pristinos reges fidem; sua in illos beneficia commemorat, ut numquam quasi victos, sed veluti victoriae socios habuerit, denique se in illorum, non illos in gentis suae morem transisse, adfinitatibus conubiorum victos victoribus miscuisse. 3 Hinc quoque ait custodiam corporis sui non Macedonibus tantum se, verum et illis crediturum. 4 Atque ita mille ex his iuvenes in numerum satellitum legit auxiliorumque portionem formatam in disciplinam Macedonum exercitui suo miscet. 5 Quam rem aegre Macedones tulerunt, iactantes hostes suos in officium suum a rege subiectos. 6 Tunc universi flentes regem adeunt; orant, suppliciis suis potius saturaret se quam contumeliis. 7 Qua modestia obtinuerunt, ut undecim milia militum veteranorum exauctoraret. 8 Sed et ex amicis dimissi senes Polypercon, Clitos, Gorgias, Polydamas, [Ammadas,] Antigenes. 9 Dimissis Crateros praeponitur, iussus praeesse Macedonibus in Antipatri locum, Antipatrumque cum supplemento tironum in locum eius evocat. 10 Stipendia revertentibus veluti militantibus data. 11 Dum haec aguntur, unus ex amicis eius Hephaestion decedit, dotibus primo formae pueritiaeque, mox obsequiis regi percarus. 12 Quem contra decus regium Alexander diu luxit tumulumque ei duodecim milium talentum fecit eumque post mortem coli ut deum iussit.
XIII.
1 Ab ultimis litoribus Oceani Babyloniam revertenti nuntiatur legationes Karthaginiensium ceterarumque Africae civitatium, sed et Hispaniarum, Siciliae, Galliae, Sardiniae, nonnullas quoque ex Italia adventum eius Babyloniae opperiri. 2 Adeo universum terrarum orbem nominis eius terror invaserat, ut cunctae gentes veluti destinato sibi regi adularentur. 3 Hac igitur ex causa Babyloniam festinanti, velut conventum terrarum orbis acturo, quidam ex magis praedixit, ne urbem introiret, testatus hunc locum ei fatalem fore. 4 Ob haec omissa Babylonia in Borsipam urbem trans Euphraten, desertam olim, concessit. 5 Ibi ab Anaxarcho philosopho conpulsus est rursus magorum praedicta contemnere ut falsa et incerta et, si fatis constent, ignota mortalibus ac, si naturae debeantur, inmutabilia. 6 Reversus igitur Babyloniam multis diebus otio datis intermissum olim convivium sollemniter instituit; 7 totusque in laetitiam effusus cum diei noctem pervigilem iunxisset, recedentem iam e convivio Medius Thessalus instaurata comisatione et ipsum et sodales eius invitat. 8 Accepto poculo media potione repente velut telo confixus 9 ingemuit elatusque convivio semianimis tanto dolore cruciatus est, ut ferrum in remedia posceret tactumque hominum velut vulnera indolesceret. 10 Amici causas morbi intemperiem ebrietatis disseminaverunt, re autem vera insidiae fuerunt, quarum infamiam successorum potentia oppressit.
XIV.
1 Auctor insidiarum Antipater fuit, qui cum carissimos amicos eius interfectos videret, Alexandrum Lyncestam, generum suum, occisum, 2 se magnis rebus in Graecia gestis non tam gratum apud regem quam invidiosum esse, 3 a matre quoque eius Olympiade variis se criminationibus vexatum. 4 Huc accedebant ante paucos dies supplicia in praefectos devictarum nationum crudeliter habita. 5 Ex quibus rebus se quoque a Macedonia non ad societatem militiae, sed ad poenam vocatum arbitrabatur. 6 Igitur ad occupandum regem Cassandrum filium dato veneno subornat, qui cum fratribus Philippo et Iolla ministrare regi solebat, cuius veneni tanta vis fuit, 7 ut non aere, non ferro, non testa contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit; praemonito filio, ne alii quam Thessalo et fratribus crederet. 8 Hac igitur causa apud Thessalum paratum repetitumque convivium est. 9 Philippus et Iollas praegustare ac temperare potum regis soliti in aqua frigida venenum habuerunt, quam praegustatae iam potioni supermiserunt.
XV.
1 Quarto die Alexander indubitatam mortem sentiens agnoscere se fatum domus maiorum suorum ait, nam plerosque Aeacidarum intra XXX annum defunctos. 2 Tumultuantes deinde milites insidiisque perire regem suspicantes ipse sedavit eosque omnes, cum prolatus in editissimum urbis locum esset, ad conspectum suum admisit osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. 3 Cum lacrimarent omnes, ipse non sine lacrimis tantum, verum sine ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam inpatientius dolentes consolatus sit, quibusdam mandata ad parentes eorum dederit: 4 adeo sicuti in hostem, ita et in mortem invictus animus fuit. 5 Dimissis militibus circumstantes amicos percontatur, videanturne similem sibi reperturi regem. 6 Tacentibus cunctis tum ipse, ut hoc nesciat, ita illud scire vaticinarique se ac paene oculis videre dixit, quantum sit in hoc certamine sanguinis fusura Macedonia, quantis caedibus, quo cruore mortuo sibi parentatura. 7 Ad postremum corpus suum in Hammonis templum condi iubet. 8 Cum deficere eum amici viderent, quaerunt, quem imperii faciat heredem. Respondit "dignissimum¯. 9 Tanta illi magnitudo animi fuit, ut, cum Herculem filium, cum fratrem Arridaeum, cum Roxanen uxorem praegnantem relinqueret, oblitus necessitudinum dignissimum nuncuparit heredem: 10 prorsus quasi nefas esset viro forti alium quam virum fortem succedere, aut tanti regni opes aliis quam probatis relinqui. 11 Hac voce veluti bellicum inter amicos cecinisset aut malum Discordiae misisset, ita omnes in aemulationem consurgunt et ambitione vulgi tacitum favorem militum quaerunt. 12 Sexta die praeclusa voce exemptum digito anulum Perdiccae tradidit, quae res gliscentem amicorum dissensionem sedavit. 13 Nam etsi non voce nuncupatus heres, iudicio tamen electus videbatur.
XVI.
1 Decessit Alexander mense Iunio, annos tres et XXX natus, vir supra humanam potentiam magnitudine animi praeditus. 2 Qua nocte eum mater Olympias concepit, visa per quietem est cum ingenti serpente volutari, nec decepta somnio est, nam profecto maius humana mortalitate opus utero tulit; 3 quam cum Aeacidarum gens ab ultima saeculorum memoria et regna patris, fratris, mariti ac deinceps maiorum omnium inlustraverint, nullius tamen nomine quam filii clarior fuit. 4 Prodigia magnitudinis eius ipso ortu nonnulla apparuere. 5 Nam ea die, qua natus est, duae aquilae tota die perpetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque, praeferentes. 6 Eadem quoque die nuntium pater eius duarum victoriarum accepit, altera belli Illyrici, altera certaminis Olympici, in quod quadrigarum currus miserat, quod omen universarum terrarum victoriam infanti portendebat. 7 Puer acerrimis litterarum studiis eruditus fuit. 8 Exacta pueritia per quinquennium sub Aristotele doctore, inclito omnium philosophorum, crevit. 9 Accepto deinde imperio regem se terrarum omnium ac mundi appellari iussit 10 tantamque fiduciam sui militibus fecit, ut illo praesente nullius hostis arma nec inermes timuerint. 11 Itaque cum nullo hostium umquam congressus est, quem non vicerit, nullam urbem obsedit, quam non expugnaverit, nullam gentem adiit, quam non calcaverit. 12 Victus denique ad postremum est non virtute hostili, sed insidiis suorum et fraude civili.
LIBER XIII
I.
1 Extincto in ipso aetatis ac victoriarum flore Alexandro Magno triste apud omnes tota Babylonia silentium fuit. 2 Sed nec devictae gentes fidem nuntio habuerunt, quod ut invictum regem ita inmortalem esse crediderant, 3 recordantes quotiens praesenti morte ereptus esset, quam saepe pro amisso repente se non sospitem tantum suis, verum etiam victorem obtulisset. 4 Vt vero mortis eius fides adfuit, omnes barbarae gentes paulo ante ab eo devictae non ut hostem, sed ut parentem luxerunt. 5 Mater quoque Darii regis, quae amisso filio a fastigio tantae maiestatis in captivitatem redacta indulgentia victoris in eam diem vitae non paenituerat, audita morte Alexandri mortem sibi ipsa conscivit, non quod hostem filio praeferret, 6 sed quod pietatem filii in eo, quem ut hostem timuerat, experta esset. 7 Contra Macedones versa vice non ut civem ac tantae maiestatis regem, verum ut hostem amissum gaudebat, et severitatem nimiam et adsidua belli pericula execrantes. 8 Huc accedebat, quod principes regnum et imperia, vulgus militum thesauros et grande pondus auri velut inopinatam praedam spectabant, illi successionem regni, hi opum ac divitiarum hereditatem cogitantes. 9 Erant enim in thesauris L milia talentum et in annuo vectigali tributo tricena milia. 10 Sed nec amici Alexandri frustra regnum spectabant. Nam eius virtutis ac venerationis erant, ut singulos reges putares; I1 quippe ea formae pulchritudo et proceritas corporis et virium ac sapientiae magnitudo in omnibus fuit, ut qui eos ignoraret, non ex una gente, sed ex toto terrarum orbe electos iudicaret. 12 Neque enim umquam ante Macedonia vel ulla gens alia tam clarorum virorum proventu floruit, 13 quos primo Philippus, mox Alexander tanta cura legerat, ut non tam ad societatem belli quam in successionem regni electi viderentur. 14 Quis igitur miretur talibus ministris orbem terrarum victum, cum exercitus Macedonum tot non ducibus, sed regibus regeretur? 15 Qui numquam sibi repperissent pares, si non inter se concurrissent, multosque Macedonia provincia Alexandros habuisset, nisi Fortuna eos aemulatione virtutis in perniciem mutuam armasset.
II.
1 Ceterum occiso Alexandro non ut laeti ita et securi fuere omnibus unum locum conpetentibus, 2 nec minus milites quam invicem se timebant, quorum et libertas solutior et favor incertus erat. 3 Inter ipsos vero aequalitas discordiam augebat nemine tantum ceteros excedente, ut ei aliquis se submitteret. 4 Armati itaque in regiam coeunt ad firmandum rerum praesentium statum. 5 Perdicca censet Roxanes expectari partum, quae exacto mense octavo matura iam ex Alexandro erat, et si puerum peperisset, hunc dari successorem patri. 6 Meleager negat differenda in partus dubios consilia, neque expectandum, dum reges sibi nascerentur, cum iam genitis uti liceret; 7 seu puer illis placeat, esse Pergami filium Alexandri natum ex Barsine, nomine Herculem, seu mallent iuvenem, 8 esse in castris fratrem Alexandri Arridaeum, comem et cunctis non suo tantum, verum et patris Philippi nomine acceptissimum. 9 Ceterum Roxanen esse originis Persicae, nec esse fas, ut Macedonibus ex sanguine eorum, quorum regna deleverint, reges constituantur, 10 quod nec ipsum Alexandrum voluisse dicit; denique morientem nullam de eo mentionem habuisse. 11 Ptolomeus recusabat regem Arridaeum non propter maternas modo sordes, quod ex Larissaeo scorto nasceretur, sed etiam propter valetudinem maiorem, quam patiebatur, ne ille nomen regis, alius imperium teneret; 12 melius esse ex his legi, qui prae virtute regi suo proximi fuerint, qui provincias regant, quibus bella mandentur, quam sub persona regis indignorum imperio subiciantur. 13 Vicit Perdiccae sententia consensu universorum. 14 Placuit itaque Roxanes expectari partum, et, si puer natus fuisset, tutores Leonatum et Perdiccam et Crateron et Antipatrum constituunt confestimque in tutorum obsequia iurant.
III.
1 Cum equites quoque idem fecissent, pedites indignati nullas sibi consiliorum partes relictas Arridaeum, Alexandri fratrem, regem appellant satellitesque illi ex tribu sua legunt et nomine Philippi patris vocari iubent. 2 Quae cum nuntiata equitibus essent, legatos ad mitigandos eorum animos duos ex proceribus, Attalum et Meleagrum mittunt, qui potentiam ex vulgi adulatione quaerentes omissa legatione militibus consentiunt. 3 Statim et seditio crevit, ubi caput et consilium habere coepit. 4 Tum ad delendum equitatum cuncti in regiam armati inrumpunt, 5 quo cognito equites trepidi ab urbe discedunt castrisque positis et ipsi pedites terrere coeperunt. 6 Sed nec procerum inter se odia cessabant. 7 Attalus ad interficiendum Perdiccam, ducem partis alterius, mittit, 8 ad quem armatum et ultro provocantem cum accedere percussores ausi non fuissent, tanta constantia Perdiccae fuit, ut ultro ad pedites veniret et in contionem vocatos edoceret, quod facinus molirentur. 9 Respicerent contra quos arma sumpsissent: non illos Persas, sed Macedonas, non hostes, sed cives esse, plerosque etiam cognatos eorum, certe conmilitones, eorundem castrorum ac periculorum socios; 10 edituros deinde egregium hostibus suis spectaculum, ut quorum armis victos se doleant, eorum mutuis caedibus gaudeant, parentaturosque sanguine suo manibus hostium a se interfectorum.
IV.
1 Haec cum pro singulari facundia sua Perdicca perorasset, adeo movit pedites, ut probato consilio eius dux ab omnibus legeretur. 2 Tum equites in concordiam revocati in Arridaeum regem consentiunt. 3 Servata est portio regni Alexandri filio, si natus esset. 4 Haec agebant posito in medio Alexandri corpore, ut maiestas eius testis decretorum esset. 5 His ita compositis Macedoniae et Graeciae Antipater praeponitur, regiae pecuniae custodia Cratero traditur, castrorum et exercitus et regum cura Meleagro et Perdiccae adsignatur; 6 iubeturque Arridaeus rex corpus Alexandri in Hammonis templum deducere. 7 Tunc Perdicca, infensus seditionis auctoribus, repente ignaro collega lustrationem castrorum propter mortem regis in posterum edicit. 8 Postquam armatum exercitum in campo constituit, consentientibus universis evocatos, dum transit, de singulis manipulis seditiosos supplicio tradi occulte iubet. 9 Reversus inde inter principes provincias dividit, simul ut et aemulos removeret et munus imperii beneficii sui faceret. 10 Prima Ptolomeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte venit, quem ex gregario milite Alexander virtutis causa provexerat; 11 cui ad tractandam provinciam Cleomenes, qui Alexandriam aedificaverat, additur. 12 Confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam Philotas accipiunt. 13 Pitho Illyrius Mediae maiori, Atropatos minori, socer Perdiccae, praeponitur. 14 Susiana gens Coeno, Phrygia maior Antigono, Philippi filio, adsignatur. 15 Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. 16 Leonato minor Phrygia evenit; Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. 17 Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio, cessit. 18 Stipatoribus regiis satellitibusque Cassander, filius Antipatri, praeficitur. 19 In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus priores praefecti retenti. 20 Seras inter amnes Hydaspem et Indum Taxiles habebat. 21 In colonias in Indis conditas Pithon, Agenoris filius, mittitur. Parapamenos, finem Caucasi montis, Oxyartes accepit. 22 Arachossi Cedrossique Sibyrtio traduntur; Drancae et Arei Stasanori. 23 Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos T Soleus Staganor, Parthos Philippus, Hyrcanos Phrataphernes, Carmanos Tleptolemus, Persas Peucestes, Babylonios Archon Pellaeus, Arcesilaus Mesopotamiam. 24 Haec divisio velut fatale munus singulis contigisset, ita magna incrementorum memoria plurimis fuit; 25 siquidem non magno post tempore, quasi regna, non praefecturas divisissent, sic reges ex praefectis facti magnas opes non sibi tantum paraverunt, verum etiam posteris reliquerunt.
V.
1 Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia Athenienses et Aetoli bellum, quod iam vivo Alexandro moverant, summis viribus instruebant. 2 Causae belli erant, quod reversus ab India Alexander epistulas in Graeciam scripserat, quibus omnium civitatium exules, praeter caedis damnati, restituebantur. 3 Quae recitatae praesenti universa Graecia in mercatu Olympiaco magnos motus fecerunt, 4 quia plurimi non legibus pulsi patria, sed per factionem principum fuerunt, verentibus isdem principibus, ne revocati potentiores in re publica fierent. 5 Palam igitur iam tunc multae civitates libertatem bello vindicandam fremebant. 6 Principes tamen omnium Athenienses et Aetoli fuere. 7 Quod cum nuntiatum Alexandro esset, mille naves longas sociis imperari praeceperat, quibus in Occidente bellum gereret, excursurusque cum valida manu fuerat ad Athenas delendas. 8 Igitur Athenienses contracto XXX milium exercitu et ducentis navibus bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte evenerat, gerunt eumque detractantem proelium et Heracleae urbis moenibus tuentem se obsidione cingunt. 9 Eodem tempore Demosthenes, Atheniensis orator, pulsus patria ob crimen accepti ab Harpago auri, qui crudelitatem Alexandri fugerat, quod civit…tem in eiusdem Alexandri bellum inpelleret, forte Megaris exulabat. 10 Qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum cognovit, qui Peloponneson in societatem armorum sollicitaret, secutus eum Sicyona, Argos et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit. 11 Ob quod factum missa ab Atheniensibus obviam navi ab exilio revocatur. 12 Interim in obsidione Antipatri Leosthenes, dux Atheniensium, telo a muris in transeuntem iacto occiditur. 13 Quae res tantum animorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet. 14 Auxilium deinde a Leonato per legatos petit, qui cum venire cum exercitu nuntiatus esset, obvii ei Athenienses cum instructis copiis fuere, ibique equestri proelio gravi vulnere ictus extinguitur. 15 Antipater tametsi auxilia sua videret victa, morte tamen Leonati laetatus est; quippe et aemulum sublatum et vires eius accessisse sibi gratulabatur. 16 Sta¡im igitur exercitu eius recepto, cum par hostibus etiam proelio videretur, solutus obsidione in Macedoniam concessit. 17 Graecorum quoque copiae finibus Graeciae hoste pulso in urbes dilapsae.
VI.
1 Interea Perdicca bello Ariarathi, regi Cappadocum, inlato proelio victor nihil praemii praeter vulnera et pericula rettulit. 2 Quippe hostes ab acie in urbem recepti occisis coniugibus et liberis domos quisque suas cum omnibus copiis incenderunt; 3 eodem congestis etiam servitiis semet ipsi praecipitant, ut nihil hostis victor suarum rerum praeter incendii spectaculo frueretur. 4 Inde, ut viribus auctoritatem regiam adquireret, ad nuptias Cleopatrae, sororis Alexandri Magni et alterius Alexandri quondam uxoris, non aspernante Olympiade, matre eius, intendit, 5 sed prius Antipatrum sub adfinitatis obtentu capere cupiebat. 6 Itaque fingit se in matrimonium filiam eius petere, quo facilius ab eo supplementum tironum ex Macedonia obtineret. 7 Quem dolum praesentiente Antipatro, dum duas eodem tempore uxores quaerit, neutram obtinuit. 8 Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur. 9 Antigono Crateros et Antipater auxilium ferebant, qui facta cum Atheniensibus pace Polyperconta Graeciae et Macedoniae praeponunt. 10 Perdicca alienatis regibus, Arridaeo et Alexandro, Magni filio, in Cappadocia, quorum cura illi mandata fuerat, de summa belli ‹amicos› in consilium adhibet. 11 Quibusdam placebat bellum in Macedoniam transferri, ad ipsum fontem et caput regni, ubi et Olympias esset, mater Alexandri, 12 non mediocre momentum partium et civium favor propter Alexandri Philippique nomina; 13 sed in rem visum est ab Aegypto incipero, ne in Macedoniam profectis Asia a Ptolomeo occuparetur. 14 Eumeni praeter provincias, quas acceperat, Paphlagonia et Caria et Lycia et Phrygia adiciuntur. 15 Ibi Crateron et Antipatrum opperiri iubetur; adiutores ei dantur cum exercitibus suis frater Perdiccae Alcetas et Neoptolemus; 16 Clito cura classis traditur; Cilicia Philotae adempta Philoxeno datur; ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. 17 Sic Macedonia in duas partes discurrentibus ducibus in sua viscera armatur, ferrumque ab hostili bello in civilem sanguinem vertit, exemplo furentium manus ac membra sua ipsa caesura. 18 Sed Ptolomeus in Aegypto sollerti industria magnas opes parabat. 19 Quippe et Aegyptios insigni moderatione in favorem sui sollicitaverat et reges finitimos beneficiis obsequiisque devinxerat; 20 terminos quoque imperii adquisita Cyrene urbe ampliaverat factusque iam tantus erat, ut non tam timeret hostem quam timendus ipse hostibus esset.
VII.
1 Cyrene autem condita fuit ab Aristaeo, cui nomen Battos propter linguae obligationem fuit. 2 Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis deum deprecaturus venisset, responsum accepit, quo iubebatur filius eius Battos Africam petere et urbem Cyrenen condere; usum ibi linguae accepturum. 3 Cum responsum ludibrio simile videretur propter solitudinem Therae insulae, ex qua coloni ad urbem condendam in Africam tam vastae regionis proficisci iubebantur, res omissa est. 4 Interiecto deinde tempore velut contumaces pestilentia deo parere conpelluntur, quorum tam insignis paucitas fuit, ut vix unam navem conplerent. 5 Cum venissent in Africam, pulsis accolis montem Cyran et propter amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupavere. 6 Ibi Battos, dux eorum, linguae nodis solutis loqui primum coepit, quae res animos eorum ex promissis dei iam parte percepta in reliquam spem condendae urbis accendit. 7 Positis igitur castris opinionem veteris fabulae accipiunt, Cyrenen, eximiae pulchritudinis virginem, a Thessaliae monte Pelio ab Apolline raptam perlatamque in eiusdem montis iuga; cuius collem occupaverant, a deo repletam quattuor pueros peperisse, Nomium, Aristaeum, Autuchum, Agraeum, 8 missos a patre Hypseo, rege Thessaliae, qui perquirerent virginem, loci amoenitate captos in isdem terris cum virgine resedisse; 9 ex his pueris tres adultos in Thessaliam reversos avita regna recepisse; 10 Aristaeum in Arcadia late regnasse, eumque primum et apium et mellis usum et lactis ad coagula hominibus tradidisse solstitialisque ortus sideris primum invenisse. 11 Quibus auditis Battos virginis nomine ex responsis agnito urbem Cyrenen condidit.
VIII.
1 Igitur Ptolomeus huius urbis auctus viribus bellum in adventum Perdiccae parabat. 2 Sed Perdiccae plus odium adrogantiae quam vires hostium nocebat, quam exosi etiam socii ad Antipatrum gregatim profugiebant. 3 Neoptolemus quoque in auxilium Eumeni relictus non solum transfugere, verum etiam prodere partium exercitum voluit. 4 Quam rem cum praesensisset Eumenes, cum proditore decernere proelio necesse habuit. 5 Victus Neoptolemus ad Antipatrum et Polyperconta profugit eisque persuadet, ut continuatis mansionibus laeto ex victoria et securo fuga sua Eumeni superveniant. 6 Sed res Eumenen non latuit. Itaque insidiae in insidiatores versae, et qui securum adgressuros se putabant, securis in itinere et pervigilio noctis fatigatis occursum est. 7 In eo proelio Polypercon occiditur. a Neoptolemus quoque cum Eumene congressus diu mutuis vulneribus acceptis conluctatus est; in summa victus occumbit. 9 Victor igitur duobus proeliis continuis Eumenes adflictas partes transitione sociorum paululum sustentavit. 10 Ad postremum tamen Perdicca occiso ab exercitu hostis cum Pithone [et] Illyrio et Alceta, fratre Perdiccae, appellatur bellumque adversus eos Antigono decernitur.
LIBER XIV
I.
1 Eumenes ut Perdiccam occisum, se hostem a Macedonibus iudicatum bellumque Antigono decretum cognovit, ultro ea militibus suis indicavit, 2 ne fama aut rem in maius extolleret aut militum animos rerum novitate terreret; 3 simul an, ut circa se animati essent cognosceret, sumpturus consilium ex motu universorum. 4 Constanter tamen praefatus est, si cui haec terrori essent, habere eum discedendi potestatem. 5 Qua voce adeo cunctos in studium partium suarum induxit, ut ultra bellum omnes hortarentur rescissurosque se ferro decreta Macedonum adfirmarent. 6 Tunc exercitu in Aeoliam promoto pecunias civitatibus imperat, recusantes dare hostiliter diripit. 7 Inde Sardas profectus ad Cleopatram, sororem Alexandri Magni, ut eius voce centuriones principalesque confirmarentur, existimaturos ibi maiestatem regiam verti, unde soror Alexandri staret. 8 Tanta veneratio magnitudinis Alexandri erat, ut etiam per vestigia mulierum favor sacrati eius nominis quaereretur. 9 Cum reversus in castra esset, epistulae totis castris abiectae inveniuntur, quibus his, qui Eumenis caput ad Antigonum detulissent, magna praemia definiebantur. 10 His cognitis Eumenes vocatis ad contionem militibus primo gratias agit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti praemii fidei sacramenti anteponeret, 11 tum deinde callide subnectit confictas has a se epistulas ad experiundos suorum animos esse. 12 Ceterum salutem suam in omnium potestate esse, nec Antigonum nec quemquam ducum sic velle vincere, ut ipse in se exemplum pessimum statuat. 13 Hoc facto et in praesenti labantium animos deterruit et in futurum providit, ut, si quid simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed ab duce temptari arbitrarentur. 14 Omnes igitur operam suam certatim ad custodiam salutis eius offerunt,
II.
1 cum interim Antigonus cum exercitu supervenit castrisque positis postera die in aciem procedit. 2 Nec Eumenes moram proelio fecit; qui victus in munitum quoddam castellum confugit. 3 Vbi cum videret se fortunam obsidionis subiturum, maiorem exercitus partem dimisit, ne aut consensu multitudinis hosti traderetur aut obsidio ipsa multitudine gravaretur. 4 Legatos deinde ad Antipatrum, qui solus par Antigoni viribus videbatur, supplices mittit, a quo cum auxilia Eumeni missa Antigonus didicisset, ab obsidione recessit. 5 Erat quidem solutus ad tempus metu mortis Eumenes, sed nec salutis dimisso exercitu magna spes erat. 6 Omnia igitur circumspicienti optimum visum est ad Alexandri Magni Argyraspidas, invictum exercitum et tot victoriarum praefulgentem gloria, decurrere 7 Sed Argyraspides post Alexandrum omnes duces fastidiebant, sordidam militiam sub aliis post tanti regis memoriam existimantes. 8 Itaque Eumenes blandimentis agere, suppliciter singulos adloqui, nunc conmilitones suos, nunc patronos appellans, periculorum orientalium socios, nunc refugia salutis suae et unica praesidia, commemorans solos esse, 9 quorum virtute Oriens sit domitus, solos, qui militiam Liberi patris, qui Herculis monumenta superarint; 10 per hos Alexandrum magnum factum, per hos divinos honores et inmortalem gloriam consecutum. 11 Orat, ut non tam ducem se quam conmilitonem recipiant unumque ex corpore suo esse velint. 12 Receptus hac lege paulatim imperium, primum monendo singulos, mox quae perperam facta erant blande corrigendo usurpat; nihil in castris sine illo agi, nihil administrari sine sollertia illius poterat.
III.
1 Ad postremum cum Antigonum venire cum exercitu nuntiatum esset, conpellit in aciem descendere. 2 Ibi cum ducis imperia contemnunt, hostium virtute superantur. 3 In eo proelio non gloriam tantum tot bellorum cum coniugibus et liberis, sed et praemia longa militia parta perdiderunt. 4 Sed Eumenes, qui auctor cladis erat nec aliam spem salutis reliquam habebat, victos hortabatur. 5 Nam et virtute eos superiores fuisse adfirmabat, quippe ab his V milia hostium caesa, et si in bello perstent, ultro hostes pacem petituros. 6 Damna, quibus se victos putent, duo milia mulierum et paucos infantes et servitia esse, quae melius vincendo possint reparare quam deserendo victoriam. 7 Porro Argyaspides neque fugam se temptaturos dicunt post damna patrimoniorum et post coniuges amissas, neque bellum gesturos contra liberos suos; 8 ultroque eum conviciis agitant, quod se post tot annos emeritorum stipendiorum redeuntes domum cum praemiis tot bellorum ab ipsa missione rursus in novam militiam inmensaque bella revocaverit, 9 et a laribus iam quodam modo suis et ab ipso limine patriae abductos inanibus promissis deceperit, 10 nunc quoque amissis omnibus felicis militiae quaestibus ne victos quidem in misera et inopi senecta quiescere sinat. 11 Ignaris deinde ducibus confestim ad Antigonum legatos mittunt petentes, ut sua reddi iubeat. Is redditurum se pollicetur, si Eumenen sibi tradant. 12 Quibus cognitis Eumenes cum paucis fugere temptavit; sed retractus desperatis rebus, cum concursus multitudinis factus esset, petit ut postremum sibi adloqui exercitum liceret.
IV.
1 Iussus ab universis dicere facto silentio laxatisque vinculis prolatam, sicut erat catenatus, manum ostendit. 2 "Cernitis, milites¯ inquit, "habitum atque ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam inposuit; nam hoc etiam solacio foret. 3 Vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea verba iure iurando obstricti estis. 4 Sed ista omitto, neque enim miseros convicia decent; 5 unum oro, si propositorum Antigoni in meo capite summa consistit, inter vos me velitis mori. 6 Nam neque illius interest, quemadmodum aut ubi cadam, et ego fuero ignominia mortis liberatus. 7 Hoc si inpetro, solvo vos iure iurando, quotiens vos sacramento mihi devovistis. 8 Aut si ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date et permittite, quod vos facturos pro imperatore iurastis, imperatorem pro vobis sine religione iuris iurandi facere¯. 9 Cum non obtineret, preces in iram vertit. 10 "At vos¯, ait, "devota capita, respiciant dii periuriorum vindices talesque vobis exitus dent, quales vos ducibus vestris dedistis. 11 Nempe vos diem paulo ante et Perdiccae sanguine estis aspersi et in Antipatrum eadem moliti. 12 Ipsum denique Alexandrum, si fas fuisset eum mortali manu cadere, interempturi, quod maximum erat, seditionibus agitastis. 13 Vltima nunc ego perfidorum victima has vobis diras atque inferias dico: 14 ut inopes extorresque omne aevum in hoc castrensi exilio agatis devorentque vos arma vestra, quibus plures vestros quam hostium duces absumpsistis ¯. 15 Plenus deinde ira custodes suos praecedere ad Antigoni castra coepit. 16 Sequitur exercitus prodito imperatore suo et ipse captivus, triumphumque de se ipse ad victoris castra ducit, 17 omnia auspicia regis Alexandri et tot bellorum palmas laureasque una secum victori tradentes; 18 et ne quid deesset pompae, elephanti quoque et auxilia orientalia subsecuntur. 19 Tanto pulchrior haec Antigono quam Alexandro tot victoriae fuerunt, ut, cum ille Orientem vicerit, hic etiam eos, a quibus Oriens victus fuerat, superaverit. 20 Igitur Antigonus domitores illos orbis exercitui suo dividit, redditis eorum quae in victoria ceperat. 21 Eumenen verecundia prioris amicitiae in conspectum suum venire prohibitum adsignari custodibus praecepit.
V.
1 Interea Eurydice, uxor Arridaei regis, ut Polyperconta a Graecia redire in Macedoniam cognovit et ab eo arcessitam Olympiada, 2 muliebri aemulatione perculsa, abutens valetudine viri, cuius officia sibi vindicabat, 3 scribit regis nomine Polyperconti, Cassandro exercitum tradat, in quem regni administrationem rex transtulerit. Eadem et in Asiam Antigono per epistulas nuntiat. 4 Quo beneficio devinctus Cassander nihil non ex arbitrio muliebris audaciae gerit. 5 Dein profectus in Graeciam multis civitatibus bellum infert. fi Quarum excidio velut vicino incendio territi Spartani urbem, quam semper armis, non muris defenderant, tunc contra responsa fatorum et veterem maiorum gloriam armis diffisi murorum praesidio includunt. 7 Tantum eos degeneravisse a maioribus, ut, cum multis saeculis murus urbi virtus civium fuerit, tunc cives salvos se non existimaverint fore, nisi intra muros laterent. 8 Dum haec aguntur, Cassandrum a Graecia turbatus Macedoniae status domum revocavit. 9 Namque Olympias, mater Alexandri regis, cum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida, rege Molossorum, veniret prohiberique finibus ab Eurydice et Arridaeo rege coepisset, 10 seu memoria mariti seu magnitudine filii et indignitate rei moti Macedones ad Olympiada transiere, cuius iussu et Eurydice et rex occiditur, sex annis post Alexandrum potitus regno.
VI.
1 Sed nec Olympias diu regnavit. Nam cum principum passim caedes muliebri magis quam regio more fecisset, favorem sui in odium vertit. 2 Itaque audito Cassandri adventu diffisa Macedonibus cum nuru Roxane et nepote Hercule in Pydnam urbem concedit. 3 Proficiscenti Deidamia, Aeacidae regis filia, et Thessalonice privigna, et ipsa clara Philippi patris nomine, multaeque aliae principum matronae, speciosus magis quam utilis grex, comites fuere. 4 Haec cum nuntiata Cassandro essent, statim citato cursu Pydnam venit et urbem obsidione cingit. 5 Cum fame ferroque urgeretur, Olympias longae obsidionis taedio pacta salute victori se tradidit. 6 Sed Cassander ad contionem vocato populo, sciscitaturus quid de Olympiade fieri velint, subornat parentes interfectorum, qui sumpta lugubri veste crudelitatem mulieris accusarent. 7 A quibus accensi Macedones sine respectu pristinae maiestatis occidendam decernunt, inmemores prorSUS, 8 quod per filium eius virumque non solum vitam ipsi inter finitimos tutam habuissent, verum etiam tantas opes imperiumque orbis quaesissent. 9 Sed Olympias ubi obstinatos venire ad se armatos videt, veste regali, duabus ancillis innixa ultro obviam procedit. 10 Qua visa percussores adtoniti fortuna maiestatis prioris et tot in ea memoriae occurrentibus regum suorum nominibus substiterunt, donec a Cassandro missi sunt, 11 qui eam confoderent, non refugientem gladium sed nec vulnera aut muliebriter vociferantem, sed virorum fortium more pro gloria veteris prosapiae morti succumbentem, ut Alexandrum posses etiam in moriente matre cognoscere. 12 Compsisse insuper expirans capillos et veste crura contexisse fertur, ne quid posset in corpore eius indecorum videri. 13 Post haec Cassander Thessalonicen, regis Arridaei filiam, uxorem duxit; filium Alexandri cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendos mittit.
LIBER XV
I.
1 Perdicca et fratre eius, Eumene ac Polyperconte ceterisque ducibus diversae partis occisis finitum certamen inter successores Alexandri Magni videbatur, cum repente inter ipsos victores nata discordia est. 2 Quippe postulantibus Ptolomeo et Cassandro et Lysimacho, ut pecunia in praeda capta provinciaeque dividerentur, Antigonus negavit se in eius belli praemia socios admissurum, in cuius periculum solus descenderit; 3 et ut honestum adversus socios bellum suscipere videretur, divulgat se Olympiadis mortem a Cassandro interfectae ulcisci velle et Alexandri, regis sui, filium cum matre obsidione Amphipolitana liberare. 4 His cognitis Ptolomeus et Cassander inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. 5 Tenebat Ptolomeus Aegyptum cum Africae parte maiore et Cypro et Phoenice. Cassandro parebat Macedonia cum Graecia. 6 Asiam et partes Orientis occupaverat Antigonus, cuius filius Demetrius prima belli congressione a Ptolomeo apud Galamam vincitur. 7 In quo proelio maior Ptolomei moderationis gloria quam ipsius victoriae fuit; 8 siquidem et amicos Demetrii non solum cum suis rebus, verum etiam additis insuper muneribus dimisit et ipsius Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit adiecto honore verborum, 9 non se propter praedam, sed propter dignitatem inisse bellum, indignatum, quod Antigonus devictis diversae factionis ducibus solus communis victoriae praemia corripuisset.
II.
1 Dum haec aguntur, Cassander ab Apollonia rediens incidit in Audariatas, qui propter ranarum muriumque multitudinem relicto patrio solo sedes quaerebant; 2 veritus, ne Macedoniam occuparent, facta pactione in societatem eos recepit agrosque iis ultimos Macedoniae adsignat. 3 Deinde, ne Hercules, Alexandri filius, qui annos XIV excesserat, favore paterni nominis in regum Macedoniae vocaretur, occidi eum tacite cum matre Bassine iubet corporaque eorum terra obrui, ne caedes sepultura proderetur, 4 et quasi parum facinoris in ipso primum rege, mox in matre eius Olympiade ac filio admisisset, 5 alterum quoque filium cum matre Roxane pari fraude interfecit, scilicet quasi regnum Macedoniae, quod adfectabat, aliter consequi quam scelere non posset. 6 Interea Ptolomeus cum Demetrio navali proelio iterato congreditur et amissa classe hostique concessa victoria in Aegyptum refugit. 7 Demetrius filium Ptolomei Leontiscum et fratrem Menelaum amicosque eius cum privati instrumenti ministerio, pari provocatus antea munere, Aegyptum remittit; 8 et ut appareret eos non odii, sed dignitatis gloria accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendebant. 9 Tanto honestius tunc bella gerebantur quam nunc amicitiae coluntur. 10 Hac victoria elatus Antigonus regem se cum Demetrio filio appellari a populo iubet. 11 Ptolomeus quoque, ne minoris apud suos auctoritatis haberetur, rex ab exercitu cognominatur. 12 Quibus auditis Cassander et Lysimachus et ipsi regiam sibi maiestatem vindicaverunt. 13 Huius honoris ornamentis tam diu omnes abstinuerunt, quam diu filii regis sui superesse potuerunt. 14 Tanta in illis verecundia erat, ut cum opes regias haberent, regum tamen nominibus aequo animo caruerint, quoad Alexandro iustus heres fuit. 15 Sed Ptolomeus et Cassander ceterique factionis alterius duces cum carpi se singulos ab Antigono viderent, dum privatum singulorum, non commune universorum bellum ducunt nec auxilium ferre alter alteri volunt, quasi victoria unius, 16 non omnium foret, per epistulas se invicem confirmantes tempus, locum coeundi condicunt bellumque communibus viribus instruunt. 17 Cui cum Cassander interesse propter finitimum bellum non posset, Lysimachum cum ingentibus copiis in auxilium sociis mittit.
III.
1 Erat hic Lysimachus inlustri quidem Macedoniae loco natus, sed virtutis experimentis omni nobilitate clarior, quae tanta in illo fuit, 2 ut animi magnitudine philosophiam ipsam viriumque gloria omnes, per quos Oriens domitus est, vicerit. 3 Quippe cum Alexander Magnus Callisthenen philosophum propter salutationis Persicae interpellatum morem insidiarum, quae sibi paratae fuerant, 4 conscium fuisse iratus finxisset eumque truncatis crudeliter omnibus membris abscisisque auribus ac naso labiisque deforme ac miserandum spectaculum reddidisset, 5 insuper in cavea cum cane clausum ad metum ceterorum circumferret: 6 tunc Lysimachus, audire Callisthenen et praecepta ab eo virtutis accipere solitus, miseratus tanti viri non culpae, sed libertatis poenas pendentis, venenum ei in remedia calamitatium dedit. 7 Quod adeo Alexander aegre tulit, ut eum obici ferocissimo leoni iuberet. 8 Sed cum ad conspectum eius concitatus leo impetum fecisset, manum amiculo involutam Lysimachus in os leonis inmersit abreptaque lingua feram exanimavit. 9 Quod cum nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit, carioremque eum propter constantiam tantae virtutis habuit. 10 Lysimachus quoque magno animo regis veluti parentis contumeliam tulit. 1l Denique omni ex animo huius facti memoria exturbata post in India insectanti regi quosdam palantes hostes, cum a satellitum turba equi celeritate desertus esset, solus ei per inmensas harenarum moles cursus comes fuit. 12 Quod idem antea Philippus, frater eius, cum facere voluisset, inter manus regis expiraverat. 13 Sed Lysimachum desiliens equo Alexander hastae cuspide ita in fronte vulneravit, ut sanguis aliter cludi non posset quam diadema sibi demptum rex adligandi vulneris causa capiti eius inponeret. 14 Quod auspicium primum regalis maiestatis Lysimacho fuit. 15 Sed et post Alexandri mortem, cum inter successores eius provinciae dividerentur, ferocissimae gentes quasi omnium fortissimo adsignatae sunt. 16 Adeo etiam consensu universorum palmam virtutis inter ceteros tulit.
IV.
1 Priusquam bellum inter Ptolomeum sociosque eius adversum Antigonum committeretur, repente ex Asia maiore digressus Seleucus novus Antigono hostis accesserat. 2 Huius quoque virtus clara et origo admirabilis fuit; 3 siquidem mater eius Laodice, cum nupta esset Antiocho, claro inter Philippi duces viro, visa sibi est per quietem ex concubitu Apollinis concepisse, 4 gravidamque factam munus concubitus a deo anulum accepisse, in cuius gemma anchora sculpta esset; iussaque donum filio, quem peperisset, dare. 5 Admirabilem fecit hunc visum et anulus, qui postera die eiusdem sculpturae in lecto inventus est, et figura anchorae, quae in femore Seleuci nata cum ipso parvulo fuit. 6 Quamobrem Laodice anulum Seleuco eunti cum Alexandro Magno ad Persicam militiam, edocto de origine sua, dedit. 7 Vbi post mortem Alexandri occupato regno Orientis urbem condidit, ibi quoque geminae originis memoriam consecravit. 8 Nam et urbem ex Antiochi patris nomine Antiochiam vocavit et campos vicinos urbi Apollini dicavit. 9 Originis eius argumentum etiam in posteris mansit, siquidem filii nepotesque eius anchoram in femore veluti notam generis naturalem habuere. 10 Multa in Oriente post divisionem inter socios regni Macedonici bella gessit. 11 Principio Babyloniam cepit; inde auctis ex victoria viribus Bactrianos expugnavit. 12 Transitum deinde in Indiam fecit, quae post mortem Alexandri, veluti cervicibus iugo servitutis excusso, praefectos eius occiderat. 13 Auctor libertatis Sandrocottus fuerat, sed titulum libertatis post victoriam in servitutem verterat; 14 siquidem occupato regno populum, quem ab externa dominatione vindicaverat, ipse servitio premebat. 15 Fuit hic humili quidem genere natus, sed ad regni potestatem maiestate numinis inpulsus. 16 Quippe cum procacitate sua Nandrum regem offendisset, interfici a rege iussus salutem pedum celeritate quaesierat. 17 Ex qua fatigatione cum somno captus iaceret, leo ingentis formae ad dormientem accessit sudoremque profluentem lingua ei detersit expergefactumque blande reliquit. 18 Hoc prodigio primum ad spem regni inpulsus contractis latronibus Indos ad novitatem regni sollicitavit. 19 Molienti deinde bellum adversus praefectos Alexandri elephantus ferus infinitae magnitudinis ultro se obtulit et veluti domita mansuetudine eum tergo excepit duxque belli et proeliator insignis fuit. 20 Sic adquisito regno Sandrocottus ea tempestate, qua Seleucus futurae magnitudinis fundamenta iaciebat, Indiam possidebat, 21 cum quo facta pactione Seleucus conpositisque in Oriente rebus in bellum Antigoni descendit. 22 Adunatis igitur omnium sociorum copiis proelium committitur; in eo Antigonus occiditur, Demetrius, filius eius, in fugam vertitur. 23 Sed socii profligato hostili bello denuo in semet ipsos arma vertunt et, cum de praeda non convenirent, iterum in duas factiones didicuntur. 21 Seleucus Demetrio, Ptolomeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto Philippus filius succedit. 25 Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur.
LIBER XVI
I.
1 Post Cassandri regis filiique eius Philippi continuas mortes Thessalonice regina, uxor Cassandri, non magno post tempore ab Antipatro filio, cum vitam etiam per ubera materna deprecaretur, occiditur. 2 Causa parricidii fuit, quod post mortem mariti in divisione inter fratres regni propensior fuisse pro Alexandro videbatur. 3 Quod facinus eo gravius omnibus visum est, quod nullum maternae fraudis vestigium fuit, 4 quamquam in parricidio nulla satis iusta causa ad sceleris patrocinia praetexi potest. 5 Post haec igitur Alexander in ultionem maternae necis cum fratre gesturus bellum auxilium a Demetrio petit. 6 Nec Demetrius spe invadendi Macedonici regni moram fecit. 7 Cuius adventum verens Lysimachus persuadet genero suo Antipatro, ut malit cum fratre in gratiam reverti quam paternum hostem in Macedoniam admitti. 8 Incohatam igitur inter fratres reconciliationem cum praesensisset Demetrius, per insidias Alexandrum 9 interfecit occupatoque Macedoniae regno caedem apud exercitum excusaturus in contionem vocat. 10 Ibi priorem se petitum ab Alexandro adlegat, nec fecisse se, sed occupasse insidias. 11 Regem autem se Macedoniae vel aetatis experimentis vel causis iustiorem esse. 12 Patrem enim suum et Philippo regi et Alexandro Magno socium in omni militia fuisse; 13 liberorum deinde Alexandri ministrum et ad persequendos defectores ducem extitisse. 14 Contra Antipatrum, avum horum adulescentium, amariorem semper ministrum regni quam ipsos reges fuisse. 15 Cassandrum vero patrem, extinctorem regiae domus, non feminis, non pueris pepercisse nec cessasse, quoad omnem stirpem regiae subolis deleret. 16 Horum scelerum ultionem, quia nequisset ab ipso Cassandro exigere, ad liberos eius translatam. 17 Quamobrem etiam Philippum Alexandrumque, si quis manium sensus est, non interfectores suos ac stirpis suae, sed ultores eorum Macedoniae regnum tenere malle. 18 Per haec mitigato populo rex Macedoniae appellatur. 19 Lysimachus quoque cum bello Dromichaetis, regis Thracum, premeretur, ne eodem tempore adversus eum dimicare necesse haberet, tradita ei altera parte Macedoniae, quae Antipatro, genero eius, obvenerat, pacem cum eo fecit.
II.
1 Igitur Demetrius totis Macedoniae regni viribus instructus cum Asiam occupare statuisset, iterato Ptolomeus, Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine, quantae vires essent concordia, pacta societate adunatisque exercitibus bellum adversus Demetrium transferunt in Europam. 2 His comitem se et belli socium iungit Pyrrus, rex Epiri, sperans non difficilius Demetrium amittere Macedoniam posse quam adquisierat. 3 Nec spes frustra fuit; quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto regnum Macedoniae occupavit. 4 Dum haec aguntur Lysimachus generum suum Antipatrum regnum Macedoniae ademptum sibi fraude soceri querentem interficit filiamque suam Eurydicen, querelarum sociam, in custodiam tradit, 5 atque ita universa Cassandri domus Alexandro Magno seu necis ipsius seu stirpis extinctae poenas partim caede, partim supplicio, partim parricidio luit. 6 Demetrius quoque a tot exercitibus circumventus, cum posset honeste mori, turpiter se dedere Seleuco maluit. 7 Finito bello Ptolomeus cum magna rerum gestarum gloria moritur. Is contra ius gentium minimo natu ex filiis ante infirmitatem regnum tradiderat eiusque rei populo rationem reddiderat; 3 cuius non minor favor in accipiendo quam patris in tradendo regno fuerat. 9 Inter cetera patris et filii mutuae pietatis exempla etiam ea res amorem populi iuveni conciliaverat, quod pater regno publice ei tradito privatus officium regi inter satellites fecerat omnique regno puchrius regis esse patrem duxerat.
III.
1 Sed inter Lysimachum et Pyrrum regem, socios paulo ante, adsiduum inter pares discordiae malum bellum moverat. 2 Victor Lysimachus pulso Pyrro Macedoniam occupaverat. 3 Inde Thraciae ac deinceps Heracleae bellum intulerat, cuius urbis et initia et exitus admirabiles fuere. 4 Quippe Boeotiis pestilentia laborantibus oraculum Delphis responderat, coloniam in Ponti regione sacram Herculi conderent. 5 Cum propter metum longae ac periculosae navigationis mortem in patria omnibus praeoptantibus res omissa esset, bellum his Phocenses intulerunt, 6 quorum cum adversa proelia paterentur, iterato ad oraculum decurrunt; responsum idem belli quod pestilentiae remedium fore. 7 Igitur conscripta colonorum manu in Pontum delati urbem Heracleam condiderunt, et quoniam fatorum auspiciis in eas sedes delati erant, brevi tempore magnas opes paravere. 8 Multa deinde huius urbis adversus finitimos bella, multa etiam domesticae dissensionis mala fuere. Inter cetera magnifica vel praecipue illud memorabile fuit. 9 Cum rerum potirentur Athenienses victisque Persis Graeciae et Asiae tributum in tutelam classis descripsissent, omnibus cupide ad praesidium salutis suae conferentibus soli Heracleenses ob amicitiam regum Persicorum conlationem abnuerant. 10 Missus itaque ab Atheniensibus Lamachus cum exercitu ad extorquendum quod negabatur, dum relictis in litore navibus agros Heracleensium populatur, classem cum maiore parte exercitus naufragio repentinae tempestatis amisit. 11 Itaque cum neque mari posset amissis navibus, neque terra auderet cum parva manu inter tot ferocissimas gentes reverti, Heracleenses honestiorem beneficii quam ultionis occasionem rati instructos commeatibus auxiliisque dimittunt, 12 bene agrorum suorum populationem inpensam existimantes, si quos hostes habuerant amicos reddidissent.
IV.
1 Passi sunt inter plurima mala etiam tyrannidem; 2 siquidem cum plebs et tabulas novas et divisionem agrorum divitum inpotenter flagitarent, diu re in senatu tractata cum exitus rei non inveniretur, 3 postremum adversus plebem nimio otio lascivientem auxilia a Timotheo, Atheniensium duce, mox ab Epaminonda Thebanorum petivere. 4 Vtrisque negantibus ad Clearchum, quem ipsi in exilium egerant, decurrunt. 5 Tanta calamitatium necessitas fuit, ut cui patriam interdixerant, eum ad tutelam patriae vocarent. 6 Sed Clearchus, exilio facinorosior redditus et dissensionem populi occasionem invadendae tyrannidis existimans, 7 primo tacitus cum Mithridate, civium suorum hoste, conloquitur et inita societate paciscitur, ut revocatus in patriam prodita ei urbe praefectus eius constitueretur. 8 Postea autem insidias, quas civibus paraverat, in ipsum Mithridatem verterat. 9 Namque cum velut arbiter civilis discordiae exilio reversus esset, statuto tempore, quo urbem Mithridati traderet, ipsum cum amicis suis cepit, captum accepta ingenti pecunia dimisit. 10 Atque ut in illo subitum se ex socio fecit hostem, sic ex defensore senatoriae causae repente patronus plebis evasit 11 et adversus auctores potentiae suae, a quibus revocatus in patriam, per quos in arce conlocatus fuerat, non solum plebem accendit, verum etiam nefandissima quaeque tyrannicae crudelitatis exercuit. 12 Igitur populo ad contionem vocato neque adfuturum se amplius grassanti in populum senatui ait; intercessurum etiam, si in pristina saevitia perseveret; 13 quodsi pares se crudelitati senatorum arbitrentur, abiturum cum militibus suis neque civilibus discordiis interfuturum; 14 sin vero diffidant viribus propriis, vindictae se civium non defuturum. 15 Proinde consulant sibi ipsi: iubeant abire se, an sibi malint, vel causae populari socium remanere. 16 His verbis sollicitata plebs summum ad eum imperium defert et, dum senatus potentiae irascitur, in servitutem se tyrannicae dominationis cum coniugibus et liberis tradit. 17 Igitur Clearchus LX senatores conprehensos (nam ceteri in fugam dilapsi erant) in vincula conpingit. 18 Laetari plebs, quod a duce potissimum senatorum senatus deleretur, versaque vice auxilium eorum in exitium conversum esse. 19 Quibus dum mortem passim omnibus minatur, 20 cariora eorum pretia fecit, siquidem Clearchus magna pecunia, quasi minis populi occulte eos subtracturus, accepta spoliatos fortunis vita quoque spoliavit.
V.
1 Cognito deinde quod bellum sibi ab iis, qui profugerant, misericordia in auxilium sollicitatis civitatibus pararetur, servos eorum manumittit et, 2 ne quid mali adflictis honestissimis domibus deesset, uxores eorum filiasque nubere servis suis proposita recusantibus morte conpellit, ut eos sibi fidiores et dominis infestiores redderet. 3 Sed matronis tam lugubres nuptiae graviores repentinis funeribus fuere. 4 Itaque multae se ante nuptias, multae in ipsis nuptiis occisis prius novis maritis interficiunt et se tam funestis calamitatibus virtute ingenui pudoris eripiunt. 5 Proelium deinde committitur, quo victor tyrannus captivos senatores in triumphi modum per ora civium trahit. 6 Reversus in urbem alios vincit torquetque alios, alios occidit; nullus locus urbis a crudelitate tyranni vacat. 7 Accedit saevitiae insolentia, crudelitati adrogantia. 8 Interdum ex successu continuae felicitatis obliviscitur se hominem, interdum Iovis filium dicit. 9 Eunti per publicum aurea aquila velut argumentum generis praeferebatur, 10 veste purpurea et cothurnis regum tragicorum et aurea corona utebatur, 11 filium quoque suum Ceraunon vocat, ut deos non mendacio tantum, verum etiam nominibus inludat. 12 Haec illum facere duo nobilissimi iuvenes, Chion et Leonides, indignantes patriam liberaturi in necem tyranni conspirant. 13 Erant hi discipuli Platonis philosophi, qui virtutem, ad quam cotidie perfectius praeceptis magistri erudiebantur, patriae exhibere cupientes L cognatos veluti clientes in insidiis locant. 14 Ipsi more iurgantium ad tyrannum veluti ad regem in arcem contendunt; 15 qui iure familiaritatis admissi, dum alterum priorem dicentem intentus audit tyrannus, ab altero occupatur. 16 Sed et ipsi sociis tardius auxilium ferentibus a satellitibus obruuntur. 17 Qua re factum est, ut tyrannus quidem occideretur, sed patria non liberaretur. 18 Nam frater Clearchi Satyrus eadem via tyrannidem invadit, multisque annis per gradus successionis Heracleenses regnum tyrannorum fuere.
LIBER XVII
I.
1 Per idem ferme tempus Hellesponti et Chersonesi regionibus terrae motus fuit, 2 maxime tamen Lysimachia urbs, ante duos et XX annos a Lysimacho rege condita, eversa est. 3 Quod portentum dira Lysimacho stirpique eius ac regni ruinam cum clade vexatarum regionum portendebat. 4 Nec ostentis fides defuit, nam brevi post tempore Agathoclem, filium suum, quem in successionem regni ordinaverat, per quem multa bella prospere gesserat, non solum ultra patrium, verum etiam ultra humanum morem perosus ministra Arsinoe noverca veneno interfecit. 5 Haec illi prima mali labes, hoc initium inpendentis ruinae fuit. 6 Nam parricidium principum secutae caedes sunt luentium supplicia, quod occisum iuvenem dolebant. 7 Itaque et ii, qui caedibus superfuerant, et ii, qui exercitibus praeerant, 8 certatim ad Seleucum deficiunt eumque pronum iam ex aemulatione gloriae bellum Lysimacho inferre conpellunt. 9 Vltimum hoc certamen conmilitonum Alexandr; fuit et velut ad exemplum fortunae par reservatum. 10 Lysimachus quattuor et LXX annos natus erat, Seleucus septem et LXX. 11 Sed in hac aetate utrique animi iuveniles erant imperiique cupiditatem insatiabilem gerebant; 12 quippe cum orbem terrarum duo soli tenerent, angustis sibi metis inclusi videbantur vitaeque finem non annorum spatio, sed imperii terminis metiebantur.
II.
1 In eo bello Lysimachus amissis ante variis casibus quindecim liberis non instrenue moriens postremus domus suae ruinae cumulus accessit. 2 Laetus tanta victoria Seleucus et, quod maius victoria putat, solum se de cohorte Alexandri remansisse victoremque victorum extitisse, non humanum esse opus, sed divinum munus gloriatur, 3 ignarus prorsus non multo post fragilitatis humanae se ipsum exemplum futurum. 4 Quippe post menses admodum septem a Ptolomeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, 5 per insidias circumventus occiditur regnumque Macedoniae, quod Lysimacho eripuerat, cum vita pariter amittit. 6 Igitur Ptolomeus cum et in gratiam memoriae Magni Ptolomei patris et in favorem ultionis Lysimachi ambitiosus ad populares esset, primo Lysimachi filios conciliare sibi statuit 7 nuptiasque Arsinoae, sororis suae, matris eorum, petit puerorum adoptione promissa, 8 ut cum in locum patris eorum successisset, nihil illi moliri vel verecundia matris vel appellatione patris auderent. 9 Fratris quoque, regis Aegypti, concordiam per epistulas deprecatur, professus deponere se offensam erepti paterni regni neque amplius a fratre quaesiturum, quod honestius a paterno hoste perceperit, 10 omnique arte adulatur eum, ne Antigono Demetrii filio, Antiocho filio Seleuci, cum quibus bellum habiturus erat, tertius sibi hostis accederet. 11 Sed nec Pyrrus, rex Epiri, omissus, ingens momentum futurus, utri parti socius accessisset, 12 qui et ipse spoliare singulos cupiens omnibus se partibus venditabat. 13 Itaque Tarentinis adversus Romanos laturus auxilium ab Antigono naves ad exercitum in Italiam deportandum mutuo petit, ab Antiocho pecuniam, qui opibus quam militibus instructior erat, ab Ptolomeo Macedonum militum auxilia. 14 Sed Ptolomeus, cui nulla dilationis ex infirmitate virium venia esset, quinque milia peditum, equitum IV milia, elephantos L non amplius quam in biennii, usum dedit. 15 Ob haec Pyrrus filia Ptolomei in matrimonium accepta vindicem eum regni reliquit, pacificatus cum omnibus finitimis, ne abducta in Italiam iuventute praedam hostibus regnum relinqueret.
III.
1 Sed quoniam ad Epiri mentionem ventum est, de origine regni eius pauca narranda sunt. 2 Molossorum primum in ea regione regnum fuit. 3 Post Pyrrus, Achillis filius, amisso per absentiam Troianis temporibus paterno regno in his locis consedit: qui Pyrridae primo, postea Epirotae dicti sunt. 4 Sed Pyrrus cum in templum Dodonaei Iovis ad consulendum venisset, ibi Lanassam, neptem Herculis, rapuit, ex cuius matrimonio octo liberos sustulit. 5 Ex his nonnullas virgines nuptum finitimis regibus tradidit opesque adfinitatium auxilio magnas paravit. 6 Atque ita Heleno, filio Priami regis, ob industriam singularem regnum Chaonum et Andromachan Hectoris e matrimonio suo, quos in divisione Troianae praedae acceperat, uxorem tradidit, 7 brevique post tempore Delphis insidiis Orestae, filii Agamemnonis, inter altaria dei interiit. 8 Successor huic Piales filius fuit. 9 Per ordinem deinde regnum ad Tharybam descendit, cui, 10 quoniam pupillus et unicus ex gente nobili superesset, intentiore omnium cura servandi eius educandique publice tutores constituuntur. 11 Athenas quoque erudiendi gratia missus. Quanto doctior maioribus suis, tanto et populo gratior fuit. 12 Primus itaque leges et senatum annuosque magistratus et rei publicae formam conposuit, 13 et ut a Pyrro sedes, sic vita cultior populo a Tharyba statuta. 14 Huius filius Neoptolemus fuit, ex quo nata est Olympias, mater magni Alexandri, 15 et Alexander, qui post eum regnum Epiri tenuit et in Italia bello gesto in Bruttiis interiit. 16 Post eius mortem frater Aeacidas regno successit, qui adsiduis adversus Macedonas bellorum certaminibus populum fatigando offensam civium contraxit 17 ac propterea in exilium actus Pyrrum filium, bimum admodum parvulum, in regno reliquit. 18 Qui et ipse, cum a populo propter odium patris ad necem quaereretur, furtim subtractus in Illyrios 19 defertur traditusque est Beroae, Glauciae regis uxori, nutriendus, quae et ipsa genus Aeacidarum erat. 20 Ibi eum seu misericordia fortunae eius seu infantilibus blandimentis inductus rex adversum Cassandrum, Macedoniae regem, qui eum sub belli comminatio ne deposcebat, diu protexit, addito in auxilium etiam adoptionis officio. 21 Quibus rebus moti Epirotae odio in misericordiam verso annorum XI eum in regnum revocaverunt, datis tutoribus, qui regnum usque adultam eius aetatem tuerentur. 22 Adulescens deinde multa bella gessit tantusque rerum successu haberi coeptus est, ut Tarentinos solus adversus Romanos tueri posse videretur.
LIBER XVIII
I.
1 Igitur Pyrrus, rex Epiri, cum iterata Tarentinorum legatione additis Samnitium et Lucanorum precibus, et ipsis auxilio adversus Romanos indigentibus fatigaretur, non tam supplicium precibus quam spe invadendi Italiae imperii inductus venturum se cum exercitu pollicetur. 2 In quam rem inclinatum semel animum praecipitem agere coeperant exempla maiorum, ne aut inferior patruo suo Alexandro videretur, quo defensore idem Tarentini adversus Bruttios usi fuerant, aut minores animos Magno Alexandro habuisse, qui tam longa a domo militia Orientem subegit. 3 Igitur relicto custode regni Ptolomeo filio annos XV nato exercitum in portu Tarentino exponit, duobus parvulis filiis, Alexandro et Heleno, in solacia longinquae secum expeditionis adductis. 4 Cuius audito adventu consul Romanus Valerius Laevinus festinans, ut prius cum eo congrederetur, quam auxilia sociorum convenirent, exercitum in aciem educit. 5 Nec rex, tametsi numero militum inferior esset, certamini moram fecit. 6 Sed Romanos vincentes iam invisitata ante elephantorum forma stupere primo, mox cedere proelio coegit, victoresque iam nova Macedonum repente monstra vicerunt. 7 Nec hostibus incruenta victoria fuit. Nam et Pyrrus ipse graviter vulneratus est et magna pars militum eius caesa, maioremque gloriam eius victoriae quam laetitiam habuit. 8 Huius pugnae eventum multae civitates secutae Pyrro se tradunt. 9 Inter ceteras etiam Locri prodito praesidio Romano ad Pyrrum deficiunt. 10 Ex ea praeda Pyrrus CC captivos milites gratis Romam remisit, ut cognita virtute eius Romani cognoscerent etiam liberalitatem. 11 Interiectis deinde diebus, cum sociorum exercitus supervenisset, iterato proelium cum Romanis facit, in quo par fortuna priori bello fuit.
II.
1 Interea Mago, dux Karthaginiensium, in auxilium Romanorum cum centum XX navibus missus senatum adiit, aegre tulisse Karthaginienses adfirmans, quod bellum in Italia a peregrino rege paterentur. 2 Ob quam causam missum se, ut, quoniam externo hoste oppugnarentur, externis auxiliis iuvarentur. 3 Gratiae a senatu Karthaginiensibus actae auxiliaque remissa. 4 Sed Mago Punico ingenio post paucos dies tacitus, quasi pacificator Karthaginiensium, Pyrrum adiit speculaturus consilia eius de Sicilia, quo eum arcessi fama erat. 5 Nam Romanis eadem causa mittendi auxilia Karthaginiensibus fuerat, ut Romano bello, ne in Siciliam transire posset, Pyrrus in Italia detineretur. 6 Dum haec aguntur, legatus a senatu Romano Fabricius Luscinus missus pacem cum Pyrro conponit. 7 Ad quam confirmandam Cineas Romam cum ingentibus a Pyrro donis missus neminem, cuius domus muneribus pateret, invenit. 8 Huic continentiae Romanorum simile exemplum isdem ferme temporibus fuit. 9 Nam missi a senatu Aegyptum legati cum ingentia sibi a Ptolomeo rege missa munera sprevissent, interiectis diebus ad cenam invitatis aureae coronae missae sunt, quas illi ominis causa receptas postera die statuis regis inposuerunt. 10 Igitur Cineas, cum turbatam cum Romanis pacem ab Appio Claudio renuntiasset, interrogatus a Pyrro, qualis Roma esset, respondit regum urbem sibi visam. 11 Post haec legati Siculorum superveniunt tradentes Pyrro totius insulae imperium, quae adsiduis Karthaginiensium bellis vexabatur. 12 Itaque relicto Locris Alexandro filio firmatisque sociorum civitatibus valido praesidio in Siciliam exercitum traiecit.
III.
1 Et quoniam ad Karthaginiensium mentionem ventum est, de origine eorum pauca dicenda sunt, repetitis Tyriorum paulo altius rebus, quorum casus etiam dolendi fuerunt. 2 Tyriorum gens condita a Phoenicibus fuit, 3 qui terrae motu vexati relicto patrio solo ad Syrium stagnum primo, mox mari proximum litus incoluerunt, condita ibi urbe, 4 quam a piscium ubertate Sidona appellaverunt; nam piscem Phoenices sidon vocant. 5 Post multos deinde annos a rege Ascaloniorum expugnavit, navibus appulsi Tyron urbem ante annum Troianae cladis condiderunt. 6 Ibi Persarum bellis diu varieque fatigati victores quidem fuere, sed adtritis viribus a servis suis multitudine abundantibus in digna supplicia perpessi sunt, 7 qui conspiratione facta omnem liberum populum cum dominis interficiunt atque ita potiti urbe lares dominorum occupant, rem publicam invadunt, coniuges ducunt et, quod ipsi non erant, liberos procreant. 8 Vnus ex tot milibus servorum fuit, qui miti ingenio senis domini parvulique filii eius fortuna moveretur dominosque non truci feritate, sed pia misericordiae humanitate respiceret. 9 Itaque cum velut occisos alienasset servisque de statu rei publicae deliberantibus placuisset regem ex corpore suo creari eumque potissimum quasi acceptissimum diis, qui solem orientem primus vidisset, rem ad Stratonem (hoc enim ei nomen erat) dominum occulte latentem detulit. 10 Ab eo formatus, cum medio noctis omnes in unum campum processissent, ceteris in orientem spectantibus solus occidentis regionem intuebatur. 11 Id primum aliis videri furor, in occidente solis ortum quaerere. 12 Vbi vero dies adventare coepit editissimisque culminibus urbis oriens splendere, spectantibus aliis, ut ipsum solem aspicerent, hic primus omnibus fulgorem solis in summo fastigio civitatis ostendit. 13 Non servilis ingenii ratio visa; requirentibus auctorem de domino confitetur. 14 Tunc intellectum est, quantum ingenua servilibus ingenia praestarent, malitiaque servos, non sapientia vincere. 15 Igitur venia seni filioque data est, et velut numine quodam reservatos arbitrantes regem Stratonem creaverunt. 16 Post cuius mortem regnum ad filium ac deinde ad nepotes transiit. 17 Celebre hoc servorum facinus me tuendumque exemplum toto orbe terrarum fuit. 18 Itaque Alexander Magnus, cum interiecto tempore in Oriente bellum gereret, velut ultor publicae securitatis, expugnata eorum urbe omnes, qui proelio superfuerant, ob memoriam veteris caedis crucibus adfixit; 19 genus tantum Stratonis inviolatum servavit regnumque stirpi eius restituit, ingenuis et innoxiis incolis insulae adtributis, ut exstirpato servili germine genus urbis ex integro conderetur.
IV.
1 Hoc igitur modo Tyrii Alexandri auspiciis conditi parsimonia et labore quaerendi cito convaluere. 2 Ante cladem dominorum cum et opibus et multitudine abundarent, missa in Africam iuventute Vticam condidere. 3 Cum interim rex Mutto Tyro decedit filio Pygmalione et Elissa filia, insignis formae virgine, heredibus institutis. 4 Sed populus Pygmalioni, admodum puero, regnum tradidit. 5 Elissa quoque Acherbae, avunculo suo, sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit. 6 Huic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu regis non tectis, sed terrae crediderat; 7 quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur. 8 Qua incensus Pygmalion oblitus iuris humani avunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidit. 9 Elissa diu fratrem propter scelus aversata ad postremum dissimulato odio mitigatoque interim vultu fugam tacito molitur adsumptis quibusdam principibus in societatem, quibus par odium in regem esse eandemque fugiendi cupiditatem arbitrabatur. 10 Tunc fratrem dolo adgreditur, fingit se ad eum migrare velle, ne amplius ei mariti domus cupidae oblivionis gravem luctus imaginem renovet neve ultra amara admonitio oculis eius occurrat. 11 Non invitus Pygmalion verba sororis audivit, existimans cum ea et aurum Acherbae ad se venturum. 12 Sed Elissa ministros migrationis a rege missos navibus cum omnibus opibus suis prima vespera inponit provectaque in altum conpellit eos onera harenae pro pecunia involucris involuta in mare deicere. 13 Tunc deflens ipsa lugubrique voce Acherbam ciet; orat ut libens opes suas recipiat, quas reliquerit, habeatque inferias, quas habuerat causam mortis. 14 Tunc ipsos ministros adgreditur; sibi quidem ait optatam olim mortem, sed illis acerbos cruciatus et dira supplicia inminere, qui Acherbae opes, quarum spe parricidium rex fecerit, avaritiae tyranni subtraxerint. 15 Hoc metu omnibus iniecto comites fugae accepit. Iunguntur et senatorum in eam noctem praeparata agmina, atque ita sacris Herculis, cuius sacerdos Acherbas fuerat, repetitis exilio sedes quaerunt.
V.
1 Primus illis adpulsus terrae Cyprus insula fuit, 2 ubi sacerdos Iovis cum coniuge et liberis deorum monitu comitem se Elissae sociumque praebuit pactus sibi posterisque perpetuum honorem sacerdotii. 3 Condicio pro manifesto omine accepta. 4 Mos erat Cypriis virgines ante nuptias statutis diebus dotalem pecuniam quaesituras in quaestum ad litus maris mittere, pro reliqua pudicitia libamenta Veneri soluturas. 5 Harum igitur ex numero LXXX admodum virgines raptas navibus inponi Elissa iubet, ut et iuventus matrimonia et urbs subolem habere posset. 6 Dum haec aguntur, Pygmalion cognita sororis fuga, cum impio bello fugientem persequi parasset, aegre precibus matris deorumque minis victus quievit; 7 cui cum inspirati vates canerent non inpune laturum, si incrementa urbis toto orbe auspicatissimae interpellasset, hoc modo spatium respirandi fugientibus datum. 3 Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci eius adventu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat, 9 dein empto loco, qui corio bovis tegi posset, in quo fessos longa navigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat, unde postea ei loco Byrsae nomen fuit. 1o Confluentibus deinde vicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus venalia inferebant, 11 sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum velut instar civitatis effectum est. 12 Vticensium quoque legati dona ut consanguineis adtulerunt hortatique sunt, urbem ibi conderent, ubi sedes sortiti essent. 13 Sed et Afros detinendi advenas amor cepit. 14 Itaque consentientibus omnibus Karthago conditur statuto annuo vectigali pro solo urbis. 15 In primis fundamentis caput bubulum inventum est, quod auspicium fructuosae quidem, se laboriosae perpetuoque servae urbis fuit; propter quod in aliurn locum urbs translata, 16 ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. 17 Tunc ad opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi et populus et civitas magna facta
VI.
1 Cum successu rerum florentes Karthaginis opes essent, rex Maxitanorum Hiarbas decem Poenorum principibus ad se arcessitis Elissae nuptias sub belli denuntiatione petit. 2 Quod legati reginae referre metuentes Punico cum ea ingenio egerunt, nuntiantes regem aliquem poscere, qui cultiores victus eum Afrosque perdoceat; 3 sed quem inveniri posse, qui ad barbaros et ferarum more viventes transire a consanguineis velit? 4 Tunc a regina castigati, si pro salute patriae asperiorem vitam recusarent, cui etiam ipsa vita, si res exigat, debeatur, regis mandata aperuere, dicentes quae praecipiat aliis, ipsi facienda esse, si velit urbi consultum esse. 5 Hoc dolo capta diu Acherbae viri nomine cum multis lacrimis et lamentatione flebili invocato ad postremum ituram se, quo sua et urbis fata vocarent, respondit. 6 In hoc trium mensium sumpto spatio, pyra in ultima parte urbis instructa, velut placatura viri manes inferiasque ante nuptias missura multas hostias caedit et sumpto gladio pyram conscendit 7 atque ita ad populum respiciens ituram se ad virum, sicut praeceperint, dixit vitamque gladio finivit. 8 Quam diu Karthago invicta fuit, pro dea culta est. 9 Condita est haec urbs LXXII annis ante quam Roma; 10 cuius virtus sicut bello clara fuit, ita domi status variis discordiarum casibus agitatus est. 11 Cum inter cetera mala etiam peste laborarent, cruenta sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt; 12 quippe homines ut victimas immolabant et inpuberes, quae aetas etiam hostium misericordiam provocat, aris admovebant, pacem deorum sanguine eorum exposcentes, pro quorum vita dii rogari maxime solent.
VII.
1 Itaque adversis tanto scelere numinibus, cum in Sicilia diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello amissa maiore exercitus parte gravi proelio victi sunt; 2 propter quod ducem suum Malchum, cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et adversus Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus, quae superfuerat, exulare iusserunt. 3 Quam rem aegre ferentes milites legatos Karthaginem mittunt, qui reditum primo veniamque infelicis militiae petant, tum denuntient, quod precibus nequeant, armis se consecuturos. 4 Cum et preces et minae legatorum spretae essent, interiectis diebus conscensis navibus armati ad urbem veniunt, 5 ubi deos hominesque testati, non se expugnatum, sed reciperatum patriam venire, ostensurosque civibus suis non virtutem sibi priore bello, 6 sed fortunam defuisse, prohibitis commeatibus obsessaque urbe in summam desperationem Karthaginienses adduxerunt. 7 Interea Karthalo, Malchi exulum ducis filius, cum praeter castra patris a Tyro, quo decimam Herculis ferre ex praeda Siciliensi, quam pater eius ceperat, a Karthaginiensibus missus fuerat, reverteretur arcessitusque a patre esset, prius se publicae religionis officia executurum quam privatae pietatis respondit. 8 Quam rem etsi indigne ferret pater, non tamen vim adferre religioni ausus est. 9 Interiectis deinde diebus Karthalo petito commeatu a populo cum reversus ad patrem esset ornatusque purpura et infulis sacerdotii omnium se oculis ingereret, tum in secretum abducto pater ait: 10 "aususne es, nefandissimum caput, ista purpura et auro ornatus in conspectum tot miserorum civium venire et maesta ac lugentia castra circumfluentibus quietae felicitatis insignibus velut exultabundus intrare? Nusquamne te aliis iactare potuisti? 11 Nullus locus aptior quam sordes patris et exilii infelicis aerumnae fuerunt? 12 Quid, quod paulo ante vocatus, non dico patrem, ducem certe civium tuorum superbe sprevisti? 13 Quid porro tu in purpura ista coronisque aliud quam victoriarum mearum titulos geris? 14 Quoniam igitur tu in patre nihil nisi exulis nomen agnoscis, ego quoque imperatorem me magis quam patrem iudicabo statuamque in te exemplum, ne quis posthac infelicibus miseriis patris inludat¯. 15 Atque ita eum cum ornatu suo in altissimam crucem in conspectu urbis suffigi iussit. 16 Post paucos deinde dies Karthaginem capit evocatoque populo ad contionem exilii iniuriam queritur, belli necessitatem excusat, contentumque victoria sua punitis auctoribus miserorum civium iniuriosi exilii omnibus se veniam dare dicit. 17 Atque ita decem senatoribus interfectis urbem legibus suis reddidit. 18 Nec multo post ipse adfectati regni accusatus duplicis, et in filio et in patria, parricidii poenas dedit. 19 Huic Mago imperator successit, cuius industria et opes Karthaginiensium et imperii fines et bellicae gloriae laudes creverunt.
LIBER XIX
I.
1 Mago, Karthaginiensium imperator, cum primus omnium ordinata disciplina militari imperium Poenorum condidisset viresque civitatis non minus bellandi arte quam virtute firmasset, diem fungitur relictis duobus filiis, Asdrubale et Hamilcare, 2 qui per vestigia paternae virtutis decurrentes sicuti generi, ita et magnitudini patris sucesserunt. 3 His ducibus Sardiniae bellum inlatum; adversus Afros quoque vectigal pro solo urbis multorum annorum repetentes dimicatum. 4 Sed Afrorum sicuti causa iustior, ita et fortuna superior fuit, 5 bellumque cum his solutione pecuniae, non armis finitum. 6 In Sardinia quoque Asdrubal graviter vulneratus imperio Hamilcari fratri tradito interiit, 7 cuius mortem cum luctus civitatis, tum et dictaturae undecim et triumphi quattuor insignem fecere. 8 Hostibus quoque crevere animi, veluti cum duce vires Poenorum cecidissent. 9 Itaque Siciliae populis propter adsiduas Karthaginiensium iniurias ad Leonidam fratrem regis Spartanorum, concurrentibus grave bellum natum, in quo et diu et varia victoria fuit proeliatum. 10 Dum haec aguntur, legati a Dario, Persarum rege, Karthaginem venerunt adferentes edictum, quo Poeni humanas hostias immolare et canina vesci prohibebantur; 11 mortuorum quoque corpora cremare potius quam terra obruere a rege iubebantur; 12 petentes simul auxilia adversus Graeciam, qui inlaturus bellum Darius erat. 13 Sed Karthaginienses auxilia negantes propter adsidua finitimorum bella ceteris, ne per omnia contumaces viderentur, cupide paruere.
II.
1 Interea Hamilcar bello Siciliensi interficitur relictis tribus filiis, Himilcone, Hannone, Gisgone. 2 Asdrubali quoque par numerus filiorum fuit, Hannibal, Asdrubal et Sapho. 3 Per hos res Karthaginiensium ea tempestate regebantur. 4 Itaque et Mauris bellum inlatum et adversus Numidas pugnatum et Afri conpulsi stipendium urbis conditae Karthaginiensibus remittere. 5 Dein, cum familia tanta imperatorum gravis liberae civitati esset omniaque ipsi agerent simul et iudicarent, centum ex numero senatorum iudices deliguntur, 6 qui reversis a bello ducibus rationem rerum gestarum exigerent, ut hoc metu ita in bello imperia cogitarent, ut domi iudicia legesque respicerent. 7 In Sicilia in locum Hamilcaris imperator Himilco succedit, qui cum navali terristrique bello secunda proelia fecisset multasque civitates cepisset, repente pestilentis sideris vi exercitum amisit. 8 Quae res cum nuntiata Karthagine esset, maesta civitas fuit; omnia ululatibus non secus ac si urbs ipsa capta esset personabant, 9 clausae privatae domus, clausa deorum templa, intermissa omnia sacra, omnia privata officia damnata. 10 Cuncti deinde ad portum congregantur egredientesque paucos e navibus, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. 11 Vt vero dubia antea spe et suspenso metu, incerta orbitatis expectatione casus suorum miseris eluxit, tunc toto litore plangentium gemitus, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur.
III.
1 Inter haec procedit inops navi sua imperator sordida servilique tunica discinctus, ad cuius conspectum plangentium agmina iunguntur. 2 Ipse quoque manus ad caelum tendens nunc sortem suam, nunc publicam fortunam deflet; 3 nunc deos accusat, qui tanta belli decora et tot ornamenta victoriarum, quae ipsi dederant, abstulerint; qui captis tot urbibus totiensque hostibus terrestri navalique proelio victis exercitum victorem non bello, sed peste deleverint. 4 Deferre se tamen civibus suis non modica solacia, quod malis eorum hostes gaudere, non gloriari possint; 5 quippe cum neque eos, qui mortui sunt, a se occisos, neque eos, qui reversi sunt, a se fugatos possint dicere, 6 praedam, quam relictis a se castris abstulerint, non esse talem, quam velut spolium victi hostis ostentent, sed quam possessione vacua fortuitis dominorum mortibus sicuti caduca occuparint. 7 Quod ad hostes pertinet, victores se recessisse; quod ad pestem, victos. 8 Nihil tamen se gravius ferre, quam quod inter fortissimos viros mori non potuerit servatusque sit non ad vitae iucunditatem, sed ad ludibrium calamitatis. 9 Quamquam ubi miseras copiarum reliquias Karthaginem reduxerit, se quoque secuturum commilitones suos ostensurumque patriae 10 non ideo se in eam diem vixisse, quoniam vellet vivere, sed ne hos, quibus nefanda lues pepercerat, inter hostium exercitus relictos morte sua proderet. 11 Tali vociferatione per urbem ingressus, ut ad limina domus suae venit, prosecutam multitudinem velut 12 postremo adloquio dimisit obseratisque foribus ac nemine ad se, ne filiis quidem, admissis mortem sibi conscivit.
LIBER XX
I.
1 Dionysius e Sicilia Karthaginiensibus pulsis occupatoque totius insulae imperio grave otium regno suo periculosamque desidiam tanti exercitus ratus, copias in Italiam traiecit, 2 simul ut et militum vires continuo labore acuerentur et regni fines proferrentur. 3 Prima illi militia adversus Graecos, qui proxima Italici maris litora tenebant, fuit; 4 quibus devictis finitimos quosque adgreditur omnesque Graeci nominis Italiam possidentes hostes sibi destinat; 5 quae gentes non partem, sed universam ferme Italiam ea tempestate occupaverant. 6 Denique multae urbes adhuc post tantam vetustatem vestigia Graeci moris ostentant. 7 Namque Tuscorum populi, qui oram Inferi maris possident, a Lydia venerunt, et Venetos, 8 quos incolas Superi maris videmus, capta et expugnata Troia Antenore duce misit, Adria quoque Illyrico mari proxima, 9 quae et Adriatico mari nomen dedit, Graeca urbs est; 10 Arpos Diomedes exciso Ilio naufragio in ea loca delatus condidit. 11 Sed et Pisae in Liguribus Graecos auctores habent; et in Tuscis Tarquinii a Thessalis, et Spina in Vmbris; Perusini quoque originem ab Achaeis ducunt. 12 Quid Caeren urbem dicam? Quid Latinos populos, qui ab Aenea conditi videntur? 13 Iam Falisci, Nolani, Abellani nonne Chalcidensium coloni sunt? 14 Quid tractus omnis Campaniae? Quid Bruttii Sabinique? 15 Quid Samnites? Quid Tarentini, quos Lacedaemone profectos spuriosque vocatos accipimus? 16 Thurinorum urbem condidisse Philocteten ferunt; ibique adhuc monumentum eius visitur, et Herculis sagittae in Apollinis templo, quae fatum Troiae fuere.
II.
1 Metapontini quoque in templo Minervae ferramenta, quibus Epeos, a quo conditi sunt, equum Troianum fabricavit, ostentant. 2 Propter quod omnis illa pars Italiae Maior Graecia appellata est. 3 Sed principio originum Metapontini cum Sybaritanis et Crotoniensibus pellere ceteros Graecos Italia statuerunt. 4 Cum primum urbem Sirim cepissent, in expugnatione eius L iuvenes amplexos Minervae simulacrum sacerdotemque deae velatum ornamentis inter ipsa altaria trucidaverunt. 5 Ob haec cum peste et seditionibus vexarentur, priores Crotonienses Delphicum oraculum adierunt. 6 Responsum his est, finem mali fore, si violatum Minervae numen et interfectorum manes placassent. 7 Itaque cum statuas iuvenibus iustae magnitudinis et in primis Minervae fabricare coepissent, et Metapontini oraculo cognito deorum occupandam manium et deae pacem rati, iuvenibus modica et lapidea simulacra ponunt et deam panificiis placant. 8 Atque ita pestis utrubique sedata est, cum alteri magnificentia, alteri velocitate certassent. 9 Recuperata sanitate non diu Crotonienses quievere. 10 Itaque indignantes in oppugnatione Siris auxilium contra se a Locrensibus latum, bellum his intulerunt. 11 Quo metu territi Locrenses ad Spartanos decurrunt; auxilium supplices deprecantur. 12 Illi longinqua militia gravati auxilium a Castore et Polluce petere eos iubent. 13 Neque legati responsum sociae urbis spreverunt profectique in proximum templum facto sacrificio auxilium deorum inplorant. 14 Litatis hostiis obtentoque, ut rebantur, quod petebant, haud secus laeti quam si deos ipsos secum avecturi essent, pulvinaria iis in navi conponunt faustisque profecti ominibus solacia suis pro auxiliis deportant.
III.
1 His cognitis Crotonienses et ipsi legatos ad oraculum Delphos mittunt, victoriae facultatem bellique prosperos eventus deprecantes. 2 Responsum prius votis hostes quam armis vincendos. 3 Cum vovissent Apollini decimas praedae, Locrenses et voto hostium et responso dei cognito nonas voverunt tacitamque eam rem habuere, ne votis vincerentur. 4 Itaque cum in aciem processissent et Crotoniensium centum viginti milia arrnatorum constitissent, Locrenses paucitatem suam circumspicientes (nam sola XV milia militum habebant) omissa spe victoriae in destinatam mortem conspirant, 5 tantusque ardor ex desperatione singulos cepit, ut victores se putarent, si non inulti morerentur. 6 Sed dum mori honeste quaerunt, feliciter vicerunt, nec alia causa victoriae fuit, quam quod desperaverunt. 7 Pugnantibus Locris aquila ab acie numquam recessit eosque tam diu circumvolavit, quoad vincerent. 8 In cornibus quoque duo iuvenes diverso a ceteris armorum habitu, eximia magnitudine et albis equis et coccineis paludamentis pugnare visi sunt nec ultra apparuerunt, quam pugnatum est. 9 Hanc admirationem auxit incredibilis famae velocitas. Nam eadem die, qua in Italia pugnatum est, et Corintho et Athenis et Lacedaemone nuntiata est victoria.
IV.
1 Post haec Crotoniensibus nulla virtutis exercitatio, nulla armorum cura fuit. 2 Oderant enim quae infeliciter sumpserant, mutassentque vitam luxuria, ni Pythagoras philosophus fuisset. 3 Hic Sami de Marato, locuplete negotiatore, natus magnisque sapientiae incrementis formatus Aegyptum primo, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus summam scientiam consecutus erat. 4 Inde regressus Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclitas ea tempestate leges contenderat. 5 Quibus omnibus instructus Crotonam venit populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit. 6 Laudabat cotidie virtutem et vitia luxuriae casumque civitatium ea peste perditarum enumerabat 7 tantumque studium ad frugalitatem multitudinis provocavit, ut aliquos ex his luxuriatos incredibile videretur. 8 Matronarum quoque separatam a viris doctrinam et puerorum a parentibus frequenter habuit. 9 Docebat nunc has pudicitiam et obsequia in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium. 10 Inter haec velut genetricem virtutum frugalitatem omnibus ingerebat 11 consecutusque disputationum adsiduitate erat, ut matronae auratas vestes ceteraque dignitatis suae ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent eaque omnia delata in Iunonis aedem ipsi deae consecrarent, 12 prae se ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes esse. 13 In iuventute quoque quantum profligatum sit, victi feminarum contumaces animi manifestant. 14 Sed CCC ex iuvenibus cum sodalicii iure sacramento quodam nexi separatam a ceteris civibus vitam exercerent, quasi coetum clandestinae coniurationis haberent, civitatem in se converterunt, quae eos, 15 cum in unam domum convenissent, cremare voluit. 16 In quo tumultu sexaginta ferme periere; ceteri in exilium profecti. 17 Pythagoras autem cum annos XX Crotone egisset, Metapontum emigravit ibique decessit; 18 cuius tanta admiratio fuit, ut ex domo eius templum facerent eumque pro deo colerent.
V.
1 Igitur Dionysius tyrannus, quem supra a Sicilia exercitum in Italiam traiecisse bellumque Graecis intulisse memoravimus, expugnatis Locris Crotonienses vix vires longo otio ex prioris belli clade resumentes adgreditur, 2 qui fortius cum paucis tanto exercitui eius quam antea cum tot milibus Locrensium paucitati restiterunt. 3 Tantum virtutis paupertas adversus insolentes divitias habet, tantoque insperata interdum sperata victoria certior est. 4 Sed Dionysium gerentem bellum legati Gallorum, qui ante menses Romam incenderant societatem amicitiamque petentes adeunt, 5 gentem suam inter hostes eius positam esse magnoque usui ei futuram vel in acie bellanti vel de tergo intentis in proelium hostibus adfirmant. 6 Grata legatio Dionysio fuit. Ita pacta societate et auxiliis Gallorum auctus bellum velut ex integro restaurat. 7 His autem Gallis causa in Italiam veniendi sedesque novas quaerendi intestina discordia et adsiduae domi dissensiones fuere, 8 quarum taedio cum in Italiam venissent, sedibus Tuscos expulerunt et Mediolanum, Comum, Brixiam, Veronam, Bergomum, Tridentum, Vincentiam condiderunt. 9 Tusci quoque duce Raeto avitis sedibus amissis Alpes occupavere et ex nomine ducis gentem Raetorum condiderunt. 10 Sed Dionysium in Siciliam adventus Karthaginiensium revocavit, qui reparato exercitu bellum, quod deseruerant, auctis viribus repetebant. 11 Dux belli Hanno Karthaginiensis erat, 12 cuius inimicus Suniatus, potentissimus ea tempestate Poenorum, cum odio eius Graecis litteris Dionysio adventum exercitus et segnitiam ducis familiariter praenuntiasset, conprehensis epistulis proditionis eius damnatur, facto senatus consulto, 13 ne quis postea Karthaginiensis aut litteris Graecis aut sermoni studeret, ne aut loqui cum hoste aut scribere sine interprete posset. 14 Nec multo post Dionysius, quem paulo ante non Sicilia, non Italia capiebat, adsiduis belli certaminibus victus fractusque insidiis ad postremum suorum interficitur.
LIBER XXI
I.
1 Extincto in Sicilia Dionysio tyranno in locum eius milites maximum natu ex filiis eius, nomine Dionysium, suffecere, et naturae ius secuti, 2 et quod firmius futurum esse regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures filios divideretur, arbitrantur. 3 Sed Dionysius inter initia regni avunculos fratrum suorum veluti aemulos imperii sui hortatoresque puerorum ad divisionem regni tollere gestiebat. 4 Quare paulisper dissimulatum animum prius ad favorem popularium conciliandum intendit, excusatius facturus quod statuerat, si probatus ante omnibus foret. 5 Igitur nexorum tria milia carcere dimittit, tributa populo per triennium remittit, quibuscumque delinimentis potest animos omnium sollicitat. 6 Tunc ad destinatum facinus conversus non cognatos tantum fratrum, 7 sed etiam ipsos interficit, ut, quibus consortium regni debebat, ne spiritus quidem consortium relinqueret, tyrannidem in suos prius quam in exteros auspicatus.
II.
1 Sublatis deinde aemulis in segnitiam lapsus saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque valetudinem contraxit, adeo ut non solem, non pulverem, non denique splendorem ferre lucis ipsius posset. 2 Propter quae dum contemni se putat, saevitia grassatur nec, ut pater, carcerem nexis, sed caedibus civitatem replet; 3 ob quae non contemptior omnibus quam invisior fuit. 4 Itaque cum bellum adversus eum Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello resisteret. 5 Sed a militibus praedam et urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. 6 Victus cum iterato non felicius fortunam temptasset, legatos ad Syracusanos mittit, spondens se depositurum tyrrannidem, si mitterent ad eum, quibuscum sibi de pace conveniret. 7 In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita incautis omnibus nec quicquam hostile metuentibus exercitum ad delendam civitatem mittit. 8 Fit igitur in ipsa urbe anceps proelium, in quo oppidanis multitudine superantibus Dionysius pellitur. Qui cum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus. 9 Exul Locrensibus sociis acceptus, velut iure regnaret, arcem occupat solitamque sibi saevitiam exercet. 10 Coniuges principum ad stuprum rapi iubebat, virgines ante nuptias abducebat stupratasque procis reddebat, locupletissimos quosque aut civitate pellebat aut occidi imperabat bonaque eorum invadebat.
III.
1 Dein cum rapinae occasio deesset, universam civitatem callido commento circumvenit. 2 Cum Reginorum tyranni Leophronis bello Locrenses premerentur, voverant, si victores forent, ut die festo Veneris virgines suas prostituerent. 3 Quo voto intermisso cum adversa bella cum Lucanis gererent, in contionem eos Dionysius vocat; hortatur, ut uxores filiasque suas in templum Veneris quam possint ornatissimas mittant, 4 ex quibus sorte ductae centum voto publico fungantur religionisque gratia uno stent in lupanari mense omnibus ante iuratis viris, ne quis ullam adtaminet. 5 Quae res ne virginibus voto civitatem solventibus fraudi esset, decretum facerent, ne qua virgo nuberet, priusquam illae maritis traderentur. 6 Probato consilio, quo et superstitioni et pudicitiae virginum consulebatur, certatim omnes feminae inpensius exornatae in templum Veneris conveniunt, 7 quas omnes Dionysius inmissis militibus spoliat ornamentaque matronarum in praedam suam vertit. 8 Quarundam viros ditiores interficit, quasdam ad prodendas virorum pecunias torquet. 9 Cum his artibus per annos sex regnasset, conspiratione Locrorum civitate pulsus in Siciliam redit. 10 Ibi Syracusas securis omnibus post longam intercapedinem pacis per proditionem recepit.
IV.
1 Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Africa princeps Karthaginiensium Hanno opes suas, quibus vires rei publicae superabat, in occupandam dominationem intendit regnumque invadere interfecto senatu conatus est. 2 Cui sceleri sollemnem nuptiarum diem filiae suae legit, ut religione votorum nefanda commenta facilius tegerentur. 3 Itaque plebi epulas in publicis porticibus, senatui in domo sua parat, ut poculis veneno infectis secretius senatum et sine arbitris interficeret orbamque rem publicam facilius invaderet. 4 Qua re magistratibus per ministros prodita scelus declinatum, non vindicatum est, ne in viro tam potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. 5 Contenti itaque cohibuisse decreto modum nuptiarum sumptibus statuunt idque observari non ab uno, sed ab universis iubent, ne persona designata, non vitia correcta viderentur. 6 Hoc consilio praeventus iterum servitia concitat statutaque rursus caedium die, cum denuo se proditum videret, timens iudicium munitum quoddam castellum cum XX milibus servorum armatis occupat. 7 Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, capitur virgisque caesus effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poenae exigerentur, in conspectu populi occiditur; corpus verberibus lacerum in crucem figitur. 8 Filii quoque cognatique omnes, etiam innoxii, supplicio traduntur, ne quisquam aut ad imitandum scelus aut ad mortem ulciscendam ex tam nefaria domo superesset.
V.
1 Interea Dionysius Syracusis receptus, cum gravior crudeliorque in dies civitati esset, iterata conspiratione obsidetur. 2 Tunc deposito imperio arcem Syracusanis cum exercitu tradidit receptoque privato instrumento Corinthum in exilium proficiscitur. 3 Ibi humillima quaeque tutissima existimans in sordidissimum vitae genus descendit: 4 non contentus in publico vagari, sed potare; nec conspici in popinis lupanaribusque, sed totis diebus desidere; 5 cum perditissimo quoque de minimis rebus disceptare; pannosus et squalidus incedere; risum libentius praebere quam captare; 6 in macello perstare; quod emere non poterat, oculis devorare; 7 apud aediles adversus lenones iurgare; omniaque ista facere, ut contemnendus magis quam metuendus videretur. 8 Novissime ludi magistrum professus pueros in trivio docebat, ut aut a timentibus semper in publico videretur aut a non timentibus facilius contemneretur. 9 Nam licet tyranni his semper vitiis abundent, tamen simulatio haec vitiorum, non naturae erat, magisque haec arte quam amisso regali pudore faciebat, expertus, quam invisa tyrannorum forent etiam sine opibus nomina. l0 Laborabat itaque invidiam praeteritorum contemptu praesentium demere, neque honesta, sed tuta consilia circumspiciebat. 11 Inter has tamen dissimulationum artes ter insimulatus est adfectatae tyrannidis, nec aliter quam dum contemnitur, liberatus est.
VI.
1 Inter haec Karthaginienses tanto successu rerum Alexandri Magni exterriti, verentes, ne Persico regno et Africum vellet adiungere, mittunt ad speculandos eius animos Hamilcarem cognomento Rodanum, virum sollertia facundiaque ceteros insignem. 2 Augebant enim metum et Tyros, urbs auctorum originis suae, 3 capta et Alexandria aemula Karthaginis in terminis 4 Africae et Aegypti condita et felicitas regis, apud quem nec cupiditas nec fortuna ullo modo terminabantur. 5 Igitur Hamilcar per Parmeniona aditu regis obtento profugisse se ad regem expulsum patria fingit militemque se expeditionis offert. 6 Atque ita consiliis eius exploratis in tabellis ligneis vacua desuper cera inducta civibus suis omnia perscribebat. 7 Sed Karthaginienses post mortem regis reversum in patriam, quasi urbem regi venditasset, non ingrato tantum, verum etiam crudeli animo necaverunt.
LIBER XXII
I.
1 Agathocles, Siciliae tyrannus, qui magnitudini prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere pervenit. 2 Quippe in Sicilia patre figulo natus non honestiorem pueritiam quam principia originis habuit, 3 siquidem forma et corporis puchritudine egregius diu vitam stupri patientia exhibuit. 4 Annos deinde pubertatis egressus libidinem a viris ad feminas transtulit. 5 Post haec apud utrumque sexum famosus vitam latrociniis mutavit. 6 Interiecto tempore, cum Syracusas concessisset adscitusque in civitatem inter incolas esset, 7 diu sine fide fuit, quoniam nec in fortunis quod amitteret, nec in verecundia quod inquinaret habere videbatur; 8 in summa gregariam militiam sortitus non minus tunc seditiosa quam antea turpi vita in omne facinus promptissimus erat; 9 nam et manu strenuus et in contionibus perfacundus habebatur. 10 Brevi itaque centurio ac deinceps tribunus militum factus est. 11 Primo bello adversus Aethnaeos magna experimenta sui Syracusanis dedit. 12 Sequenti Campanorum tantam de se spem omnibus fecit, ut in locum demortui ducis Damasconis sufficeretur, 13 cuius uxorem adulterio cognitam post mortem viri in matrimonium recepit. 14 Nec contentus, quod ex inope repente dives factus esset, piraticam adversus patriam exercuit. 15 Saluti ei fuit, quod socii capti tortique de illo negaverunt. 16 Bis occupare imperium Syracusarum voluit, bis in exilium actus est.
II.
1 A Murgantinis, apud quos exulabat, odio Syracusanorum primo praetor, mox dux creatur. 2 In eo bello et urbem Leontinorum capit et patriam suam Syracusas obsidere coepit, 3 ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum, inploratus depositis hostilibus odiis praesidia militum mittit. 4 Ita uno eodemque tempore Syracusae et ab hoste civili amore defensae et a cive hostili odio inpugnatae sunt. 5 Sed Agathocles cum videret fortius defendi urbem quam oppugnari, precibus per internuntios Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat, peculiaria in ipsum officia sui repromittens. 6 Qua spe inpletus Hamilcar societatem cum eo mutuae potentiae iungit, ut quantum virium Agathocli adversus Syracusanos dedisset, tantum ipse ad incrementa domesticae potentiae recuperaret. 7 Igitur non pax tantum Agathocli conciliatur, verum etiam praetor Syracusis constituitur. 8 Tunc Hamilcari expositis insignibus Ce reris tactisque in obsequia Poenorum iurat. 9 Deinde acceptis ab eo V milibus Afrorum potentissimos quosque ex principibus interficit, 10 atque ita veluti rei publicae statum formaturus populum in theatrum ad contionem vocari iubet contracto in gymnasio senatu, quasi quaedam prius ordinaturus. 11 Sic conpositis rebus inmissis militibus populum obsidet, senatum trucidat, 12 cuius peracta caede ex plebe quoque locupletissimos et promptissimos interficit.
III.
1 His ita gestis militem legit exercitumque conscribit, quo instructus finitimas civitates nihil hostile metuentes ex inproviso adgreditur, 2 Poenorum quoque socios permittente Hamilcare foede vexat. Propter quod querelas Karthaginem socii non tam de Agathocle quam de Hamilcare detulerunt, 3 hunc ut dominum et tyrannum, illum ut proditorem arguentes, a quo infestissimo hosti fortunae sociorum interposita pactione donatae sint; 4 sicut ab initio Syracusae in pignus societatis sint traditae, urbs semper Poenis infesta et de imperio Siciliae Karthaginis aemula, nunc insuper civitates sociorum eidem titulo pacis addictas 5 Denuntiare igitur se haec brevi ad ipsos redundatura ac propediem sensuros, quantum mali non Siciliae magis quam ipsi Africae adtulerint. 6 His querelis senatus in Hamilcarem accenditur, sed quoniam in imperio esset, tacita de eo suffragia tulerunt et sententias, priusquam recitarentur, in urnam coniectas obsignari iusserunt, dum alter Hamilcar, Gisgonis filius, a Sicilia reverteretur. 7 Sed haec callida commenta Poenorum et sententias inauditas mors Hamilcaris praevenit, liberatusque est fati munere, quem per iniuriam cives inauditum damnaverant. 8 Quae res Agathocli adversus Poenos occasionem movendi belli dedit. 9 Prima igitur illi cum Hamilcare, Gisgonis filio, proelii congressio fuit, a quo victus maiori mole reparaturus bellum Syracusas concessit. 10 Sed secundi certaminis eadem fortuna quae et prioris fuit.
IV.
1 Cum igitur victores Poeni Syracusas obsidione cinxissent, Agathocles, quod se neque viribus parem neque ad obsidionem ferendam instructum videret, super haec a sociis crudelitate eius offensis desertus esset, 2 statuit bellum in Africa transferre, mira prorsus audacia, ut, quibus in solo urbis suae par non erat, eorum urbi bellum inferret, et qui sua tueri non poterat, inpugnaret aliena victusque victoribus insultaret. 3 Huius consilii non minus admirabile silentium quam commentum fuit. Populo hoc solum professus, invenisse se victoriae viam; animos illi tantum in brevem obsidionis patientiam firmarent, vel cui status praesentis fortunae displiceret, dare se ei discedendi liberam potestatem. 4 Cum mille sescenti discessissent, ceteros ad obsidionis necessitatem frumento et stipendio instruit; L tantum secum talenta ad praesentem usum aufert, cetera ex hoste melius quam ex sociis paraturus. 5 Omnes deinde servos militaris aetatis libertate donatos sacramento adegit eosque et maiorem partem ferme militum navibus inponit, ratus exaequata utriusque ordinis condicione mutuam inter eos virtutis aemulationem futuram; ceteros omnes ad tutelam patriae relinquit.
V.
1 Septimo igitur imperii anno comitibus duobus adultis filiis, Archagatho et Heraclida, 2 nullo militum sciente quo veheretur, cursum in Africam dirigit, cum omnes aut in Italiam praedatum se aut in Sardiniam ituros crederent. Tunc primum, exposito in Africae litore exercitu, consilium suum omnibus aperit. 3 Quo in loco Syracusae positae sint ostendit, quibus aliud nullum auxilium superesset, quam ut hostibus faciant, quae ipsi patiantur. 4 Quippe aliter domi, aliter foris bella tractari. Domi ea sola auxilia esse, quae patriae vires subministrent; foris hostem etiam suis viribus vinci, deficientibus sociis et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus. 5 Huc accedere, quod urbes castellaque Africae non muris cinctae, non in montibus positae sint, sed in planis campis sine ullis munimentis iaceant, quas omnes metu excidii facile ad belli societatem perlici posse. 6 Maius igitur Karthaginiensibus ab ipsa Africa quam ex Sicilia exarsurum bellum, coituraque auxilia omnium adversus unam urbem nomine quam opibus ampliorem, et quas non adtulerit vires, inde sumpturum. 7 Nec in repentino Poenorum metu modicum momentum victoriae fore, qui tanta audacia hostium perculsi trepidaturi sint. 8 Accessura et villarum incendia, castellorum urbiumque contumacium direptionem, tum ipsius Karthaginis obsidionem, 9 quibus omnibus non sibi tantum in alios, sed et aliis in se sentient patere bella. 10 His non solum Poenos vinci, sed et Siciliam liberari posse; nec enim moraturos in eius obsidione hostes, cum sua urgeantur. 11 Nusquam igitur alibi facilius bellum, sed nec praedam uberiorem inveniri posse; nam capta Karthagine omnem Africam Siciliamque praemium victorum fore. 12 Gloriam certe tam honestae militiae tantam in omne aevum futuram, ut terminari nullo tempore oblivionis possit, ut dicatur eos solos mortalium esse, qui bella, quae domi ferre non poterant, ad hostes transtulerint ultroque victores insecuti sint et obsessores urbis suae obsederint. 13 Omnibus igitur forti ac laeto animo bellum ineundum, quo nullum aliud possit aut praemium victoribus uberius aut victis monumentum inlustrius dare.
VI.
1 His quidem adhortationibus animi militum erigebantur, sed terrebat eos portenti religio, quod navigantibus sol defecerat. 2 Cuius rei rationem non minore cura rex quam belli reddebat, adfirmans, si prius quam proficiscerentur factum esset, crediturum adversum profecturis prodigium esse; nunc, quia egressis acciderit, illis, ad quos eatur, portendere. 3 Porro defectus naturalium siderum semper praesentem rerum statum mutare, certumque esse et florentibus Karthaginiensium opibus et laboribus adversisque rebus suis commutationem significari. 4 Sic consolatis militibus universas naves consentiente exercitu incendi iubet, ut omnes scirent auxilio fugae adempto aut vincendum aut moriendum esse. 6 Dein cum omnia, quacumque ingrederentur, prosternerent, castella villasque incenderent, obvius ei fuit cum XXX milibus paganorum Hanno, 6 sed proelio commisso duo de Siculis, tria milia de Poenis cum ipso duce cecidere. 7 Hac victoria et Siculorum animi eriguntur et Poenorum franguntur. 8 Agathocles victis hostibus urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat. 9 Castra deinde in quinto lapide a Karthagine statuit, ut damna carissimarum rerum vastitatemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. 10 Interea ingens tota Africa deleti Poenorum exercitus fama occupatarumque urbium divulgatur. 11 Stupor itaque omnes et admiratio incessit, unde tanto imperio tam subitum bellum, praesertim ab hoste iam victo; admiratio deinde paulatim in contemptum Poenorum vertitur. 12 Nec multo post non Afri tantum, verum etiam urbes nobilissimae novitatem secutae ad Agathoclem defecere frumentoque et stipendio victorem instruxere.
VII.
1 His Poenorum malis etiam deletus in Sicilia cum imperatore exercitus velut quidam aerumnarum cumulus accessit. 2 Nam post profectionem a Sicilia Agathoclis in obsidione Syracusarum Poeni segniores redditi ab Antandro, fratre regis Agathoclis, occidione caesi nuntiabantur. 3 Itaque cum domi forisque eadem fortuna Karthaginiensium esset, iam non tributariae tantum ab his urbes, verum etiam socii reges deficiebant, amicitiarum iura non fide, sed successu ponderantes. 4 Erat inter ceteros rex Cyrenarum Ophellas, qui spe inproba regnum totius Africae amplexus societatem cum Agathocle per legatos iunxerat pactusque cum eo fuerat, ut Siciliae illi, sibi Africae imperium victis Karthaginiensibus cederet. 5 Itaque cum ad belli societatem cum ingenti exercitu ipse venisset, Agathocles blando adloauio et humili adulatione, cum saepius simul cenassent adoptatusque filius eius ab Ophella esset, 6 incautum interficit occupatoque exercitu eius iterato Karthaginienses omnibus viribus bellum cientes magno utriusque exercitus sanguine gravi proelio superat. 7 Hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transiturus ad eum Bomilcar, rex Poenorum, cum exercitu fuerit. 8 Ob quam noxam in medio foro a Poenis patibulo suffixus est, ut idem locus monumentum suppliciorum eius esset, qui ante fuerat ornamentum honorum. 9 Sed Bomilcar magno animo crudelitatem civium tulit, adeo ut de summa cruce veluti de tribunali in Poenorum scelera contionaretur, 10 obiectans illis nunc Hannonem falsa adfectati regni invidia circumventum, nunc Gisgonis innocentis exilium, nunc in Hamilcarem, patruum suum, tacita suffragia, quod Agathoclem socium illis facere quam hostem maluerit. Haec cum in maxima populi contione vociferatus esset, expiravit.
VIII.
1 Interea Agathocles profligatis in Africa rebus, tradito Archagatho filio exercitu in Siciliam recurrit, nihil actum in Africa existimans, si amplius Syracusae obsiderentur. 2 Nam post occisum Hamilcarem, Gisgonis filium, novus eo a Poenis missus exercitus fuerat. 3 Statim igitur primo adventu eius omnes Siciliae urbes auditis rebus, quas in Africa gesserat, certatim se ei tradunt, atque ita pulsis e Sicilia Poenis totius insulae imperium occupavit. 4 In Africam deinde reversus seditione militum excipitur, nam stipendiorum solutio in adventum patris dilata a filio fuerat. 5 Igitur in contionem vocatos blandis verbis permulsit: stipendia illis non a se flagitanda esse, sed ab hoste quaerenda; communem victoriam, communem praedam futuram. 6 Paulum modo adniterentur, dum belli reliquiae peraguntur, cum sciant Karthaginem captam spes omnium expleturam. 7 Sedato militari tumultu interiectis diebus ad castra hostium exercitum ducit, ibi inconsultius proelium committendo maiorem partem exercitus perdidit. 8 Cum itaque in castra fugisset versamque in se invidiam temere commissi belli videret pristinamque offensam non depensi stipendii metueret, concubia nocte solus a castris cum Archagatho filio profugit. 9 Quod ubi milites cognovere, haud secus quam si ab hoste capti essent, trepidavere, bis se a rege suo in mediis hostibus relictos esse proclamantes, salutemque suam desertam ab eo esse, quorum ne sepultura quidem relinquenda fuerit. 10 Cum persequi regem vellent, a Numidis excepti in castra revertuntur, conprehenso tamen reductoque Archagatho, qui a patre noctis errore discesserat. 11 Agathocles autem navibus, quibus reversus a Sicilia fuerat, cum custodibus earundem Syracusas defertur, exemplum flagitii singulare, 12 rex exercitus sui desertor filiorumque pater proditor. 13 Interim in Africa post fugam regis milites pactione cum hostibus facta, interfectis Agathoclis liberis Karthaginiensibus se tradidere. 14 Archagathus cum occideretur ab Arcesilao, amico antea patris, rogavit eum, quidnam liberis eius facturum Agathoclem putet, per quem ipse liberis careat. Tunc respondit satis habere se, quod superstites eos esse Agathoclis liberis sciat. 15 Post haec Poeni ad persequendas belli reliquias duces in Siciliam miserunt, cum quibus Agathocles pacem aequis condicionibus fecit.
LIBER XXIII
I.
1 Agathocles, rex Siciliae, pacificatus cum Karthaginiensibus partem civitatium a se fiducia virium dissidentem armis subegit. 2 Dein quasi angustis insulae terminis clauderetur, cuius imperii partem primis incrementis ne speraverat quidem, in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas Italiae civitates subegerat. 3 Primi igitur hostes illi Bruttii fuere, quia et fortissimi tum et opulentissimi videbantur, simul et ad iniurias vicinorum prompti. 4 Nam multas civitates Graeci nominis Italia expulerant; 5 auctores quoque suos Lucanos bello vicerant et pacem cum his aequis legibus fecerant. 6 Tanta feritas animorum erat, ut nec origini suae parcerent. 7 Namque Lucani isdem legibus liberos suos quibus et Spartani instituere soliti erant. 8 Quippe ab initio pubertatis in silvis inter pastores habebantur sine ministerio servili, sine veste, quam induerent vel cui incubarent, ut a primis annis duritiae parsimoniaeque sine ullo usu urbis adsuescerent. 9 Cibus his praeda venatica, potus aut lactis aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. 10 Horum igitur ex numero L primo ex agris finitimorum praedare soliti, confluente deinde multitudine sollicitati praeda cum plures facti essent, infestas regiones reddebant. 11 Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius, Siciliae tyrannus, sexcentos Afros ad conpescendos eos miserat; 12 quorum castellum proditum sibi per Bruttiam mulierem expugnaverunt ibique civitatem concurrentibus ad opinionem novae urbis pastoribus statuerunt Bruttiosque se ex nomine mulieris vocaverunt. 13 Primum illis cum Lucanis, originis suae auctoribus, bellum fuit, 14 qua victoria erecti cum pacem aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. 15 Denique Alexander, rex Epiri, cum in auxilium Graecarum civitatium cum magno exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. 16 Quare feritas eorum successu felicitatis incensa diu terribilis finitimis fuit. 17 Ad postremum inploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.
II.
1 Principio adventus opinione eius concussi legatos ad eum societatem amicitiamque petentes miserunt. 2 Quos Agathocles ad cenam invitatos, ne exercitum traici viderent, et in posterum statuta his die conscensa navi frustratus est. 3 Sed fraudis haud laetus eventus fuit, siquidem reverti eum in Siciliam interiectis paucis diebus vis morbi coegit, 4 quo toto corpore conprehensus per omnes nervos articulosque umore pestifero grassante velut intestino singulorum membrorum bello inpugnaba tur. 5 Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque eius regnum iam quasi mortui vindicantibus oritur; occiso filio regnum nepos occupavit. 6 Igitur Agathocles, cum morbi cura et aegritudo graviores essent et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus uxorem suam Theoxenam genitosque ex ea duos parvulos cum omni pecunia et familia regalique instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit, navibus inpositos Aegyptum, unde uxorem acceperat, remittit, timens, ne praedonem regni sui hostem paterentur. 7 Quamquam uxor diu ne ab aegro divelleretur deprecata est, ne discessus suus adiungi nepotis parricidio posset et tam cruente haec deseruisse virum quam ille inpugnasse avum videretur. 8 Nubendo se non prosperae tantum, sed omnis fortunae inisse societatem, nec invitam periculo spiritus sui empturam, ut extremos viri spiritus exciperet et exsequiarum officium, in quod profecta se nemo sit successurus, obsequio debitae pietatis inpleret. 9 Discedentes parvuli flebili ululatu amplexi patrem tenebant; ex altera parte uxor maritum non amplius visura osculis fatigabat. Nec minus senis lacrimae miserabiles erant. 10 Flebant hi morientem patrem, ille exules liberos, hi discessu suo solitudinem patris, aegri senis, ille in spem regni susceptos relinqui in egestate lugebat. 11 Inter haec regia omnis adsistentium fletibus tam crudelis discidii inpleta resonabat. 12 Tandem finem lacrimis necessitas profectionis inposuit et mors regis proficiscentes filios insecuta est. 13 Dum haec aguntur, Karthaginienses cognitis quae in Sicilia agebantur, occasionem totius insulae occupandae datam sibi existimantes magnis viribus eo traiciunt multasque civitates subigunt.
III.
1 Eo tempore et Pyrrus adversus Romanos bellum gerebat, 2 qui inploratus a Sicilia in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset, rex Siciliae sicut Epiri appellatur. 3 Quarum rerum felicitate laetus Heleno filio Siciliae velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat), Alexandro autem Italiae regnum destinat. 4 Post haec multa secunda proelia cum Karthaginiensibus facit. 5 Interiecto deinde tempore legati ab Italicis sociis venere nuntiantes, resisti Romanis non posse deditionemque futuram, nisi subveniat. 6 Anxius tam ambiguo periculo incertusque quid ageret vel quibus primum subveniret, in utrumque pronus consultabat; 7 quippe instantibus hinc Karthaginiensibus, inde Romanis peric—losum videbatur exercitum in Italiam non traicere, periculosius a Sicilia deducere, ne aut illi non lata ope aut hi deserti amitterentur. 8 In hoc aestu periculorum tutissimus portus consiliorum visus est omnibus viribus decernere in Sicilia et profligatis Karthaginiensibus victorem exercitum transponere in Italiam. 9 Itaque conserto proelio cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret pro victo fugere visus est; 10 ac propterea socii ab eo defecerunt et imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat. 11 Sed nec in Italia meliore felicitate usus in Epirum revertitur. Admirabilis utriusque res casus in exemplum fuit. 12 Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra vota fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis victorias adtraxerat, ita nunc adversa velut in ostentationem fragilitatis humanae destruens, quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam adversus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.
IV.
1 Post profectionem a Sicilia Pyrri magistratus Hiero creatur, cuius tanta moderatio fuit, 2 ut consentiente omnium civitatium favore dux adversus Karthaginienses primum, mox rex crearetur. 3 Huius futurae maiestatis ipsa infantis educatio quasi praenuntia fuit. 4 Quippe genitus erat patre Hieroclito, nobili viro, cuius origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno, manabat, 5 sed maternum illi genus sordidum atque adeo pudibundum fuit. 6 Nam ex ancilla natus ac propterea a patre velut dehonestamentum generis expositus fuerat. 7 Sed parvulum et humanae opis egentem apes congesto circa iacentem melle multis diebus aluere. 8 Ob quam rem responso aruspicum admonitus pater, qui regnum infanti portendi canebant, parvulum recolligit omnique studio ad spem maiestatis, quae promittebatur, instituit. 9 Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam in turba puerorum repente conspectus eripuit. 10 Adulescenti quoque prima bella ineunti aquila in clipeo, noctua in hasta consedit. 11 Quod ostentum et consi lio cautum et manu promptum regemque futurum significabat. 12 Denique adversus provocatores saepe pugnavit semperque victoriam reportavit. 13 A Pyrro rege multis militaribus donis donatus est. 14 Puchritudo ei corporis insignis, vires quoque in homine admirabiles fuere. 15 In adloquio blandus, in negotio iustus, in imperio moderatus, prorsus ut nihil ei regium deesse praeter regnum videretur.
LIBER XXIV
I.
1 Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Graecia dissidentibus inter se bello Ptolomeo Cerauno et Antiocho et Antigono regibus 2 omnes ferme Graeciae civitates ducibus Spartanis, velut occasione data ad spem libertatis erectae, missis invicem legatis, per quos in societatis foedera alligarentur, in bellum prorumpunt et, 3 ne cum Antigono, sub cuius regno erant, bellum coepisse viderentur, socios eius Aetolos adgrediuntur, causas belli praetendentes, 4 quod consensu Graeciae sacratum Apollini Cirraeum campum per vim occupassent. 5 Huic bello ducem deligunt Area, qui adunato exercitu urbes sataque in his campis posita depopulatur, quae auferri non poterant incendit. 6 Quod cum e montibus conspicati pastores Aetolorum essent, congregati admodum quingenti sparsos hostes ignorantesque, quanta manus esset, quoniam conspectum illis metus et incendiorum fumus abstulerat, consectantur trucidatisque admodum novem milibus praedones in fugam verterunt. 7 Reparantibus deinde Spartanis bellum auxilium multae civitates negaverunt, existimantes eos dominationem, non libertatem Graeciae quaerere. 8 Interea inter reges bellum finitur; nam Ptolomeus pulso Antigono cum regnum totius Macedoniae occupasset, pacem cum Antiocho facit adfinitatemque cum Pyrro rege data ei in matrimonium filia sua iungit.
II.
1 Exinde externo metu deposito inpium et facinorosum animum ad domesticae scelera convertit insidiasque Arsinoae, sorori suae, instruit, quibus et filios eius vita et ipsam Cassandreae urbis possessione privaret. 2 Primus ei dolus fuit simulato amore sororis matrimonium petere; aliter enim ad sororis filios, quorum regnum occupaverat, quam concordiae fraude pervenire non poterat. 3 Sed nota scelerata Ptolomei voluntas sorori erat. 4 Itaque non credenti mandat velle se cum filiis eius regni consortium iungere; cum quibus non ideo se armis contendisse, quoniam eripere his regnum, sed quod id facere sui muneris vellet. 5 In hoc mitteret arbitrum iuris iurandi, quo praesente apud deos patrios quibus vellet obsecrationibus se obligaret. 6 Incerta Arsinoe quid ageret; si mitteret, decipi periurio, si non mitteret, provocare rabiem fraternae crudelitatis timebat. 7 Itaque plus liberis quam sibi timens, quos matrimonio suo protecturam se arbitrabatur, mittit ex amicis suis Dionem; 8 quo perducto in sanctissimum Iovis templum veterrimae Macedonum religionis Ptolomeus sumptis in manus altaribus, contingens ipsa simulacra et pulvinaria deorum inauditis ultimisque execrationibus adiurat, 9 se sincera fide sororis matrimonium petere nuncupaturumque se eam reginam, neque in contumeliam eius se aliam uxorem aliosve quam filios eius liberos habiturum. m Arsinoe postquam et spe inpleta est et metu soluta, ipsa cum fratre conloquitur, cuius vultus et blandientes oculi cum fidem non minorem quam ius iurandum promitterent, reclamante Ptolomeo filio fraudem subesse, in matrimonium fratris concedit.
III.
1 Nuptiae magno apparatu laetitiaque omnium celebrantur. 2 Ad contionem quoque vocato exercitu capiti sororis diadema inponit reginamque eam appellat. 3 Quo nomine in laetitiam effusa Arsinoe, quia quod morte Lysimachi, prioris mariti, amiserat recepisset, ultro virum in urbem suam Cassandream invitat, cuius urbis cupiditate fraus struebatur. 4 Praegressa igitur virum diem festum urbi in adventum eius indicit, domos, templa ceteraque omnia exornari iubet, aras ubique hostiasque disponi; 5 filios quoque suos, Lysimachum sedecim annos natum, Philippum triennio minorem, utrumque forma insignem, coronatos occurrere iubet. 6 Quos Ptolomeus ad celandam fraudem cupide et ultra modum verae adfectionis amplexus osculis diu fatigat. 7 Vbi ad portam ventum est, occupari arcem iubet, pueros interfici. Qui cum ad matrem confugissent, in gremio eius inter ipsa oscula trucidantur, proclamante Arsinoe, 8 quid tantum nefas aut nubendo aut post nuptias contraxisset. Pro filiis saepe se percussoribus obtulit, frequenter corpore suo puerorum corpora amplexata protexit vulneraque excipere, quae liberis intendebantur, voluit. 9 Ad postremum etiam spoliata funeribus filiorum scissa veste et crinibus sparsis cum duobus servulis ex urbe protracta Samothraciam in exilium abiit, eo miserior, quod mori ei cum filiis non licuit. 10 Sed nec Ptolomeo inulta scelera fuerunt; quippe diis inmortalibus tot periuria et tam cruenta parricidia vindicantibus brevi post a Gallis spoliatus regno captusque vitam ferro, ut meruerat, amisit.
IV.
I Namque Galli abundante multitudine, cum eos non caperent terrae, quae genuerant, CCC milia hominum ad sedes novas quaerendas velut ver sacrum miserunt. 2 Ex his portio in Italia consedit, quae et urbem Romanam captam incendit 3 et portio Illyricos sinus ducibus avibus (nam augurandi studio Galli praeter ceteros callent) per strages barbarorum penetravit et in Pannonia consedit; 4 gens aspera, audax, bellicosa, quae prima post Herculem, cui ea res virtutis admirationem et inmortalitatis fidem dedit, Alpium invicta iuga et frigore intractabilia loca transcendit. 5 Ibi domitis Pannoniis per multos annos cum finitimis varia bella gesserunt. 6 Hortante deinde successu divisis agminibus alii Graeciam, alii Macedoniam omnia ferro prosternentes petivere, 7 tantusque terror Gallici nominis erat, ut etiam reges non lacessiti ultro pacem ingenti pecunia mercarentur. 8 Solus rex Macedoniae Ptolomeus adventum Gallorum intrepidus audivit eisque cum paucis et incompositis, quasi bella non diffcilius quam scelera patrarentur, parricidiorum furiis agitatus occurrit. 9 Dardanorum quoque legationem XX milia armatorum in auxilium offerentem sprevit, addita insuper contumelia, actum de Macedonia dicens, si, cum totum Orientem soli domuerint, nunc in vindictam finium Dardanis egeant; 10 milites se habere filios eorum, qui sub Alexandro rege stipendia toto orbe terrarum victores fecerint. 11 Quae ubi Dardano regi nuntiata sunt, inclitum illud Macedoniae regnum brevi inmaturi iuvenis temeritate casurum dixit.
V.
1 Igitur Galli duce Belgio ad temptandos Macedonum animos legatos ad Ptolomeum mittunt, offerentes pacem, si emere velit; 2 sed Ptolomeus inter suos belli metu pacem Gallos petere gloriatus est. 3 Nec minus ferociter se legatis quam inter amicos iactavit, aliter se pacem daturum negando, nisi principes suos obsides dederint et arma tradiderint; non enim fidem se nisi inermibus habiturum. 4 Renuntiata legatione risere Galli, undique adclamantes brevi sensurum, sibi an illi consulentes pacem obtulerint. 5 Interiectis diebus proelium conseritur; 6 victi Macedones caeduntur; Ptolomeus multis vulneribus saucius capitur; caput eius amputatum et lancea fixum tota acie ad terrorem hostium circumfertur. 7 Paucos ex Macedonibus fuga servavit; ceteri aut capti aut occisi. 8 Haec cum nuntiata per omnem Macedoniam essent, portae urbium clauduntur, luctu omnia replentur: 9 nunc orbitatem amissorum filiorum dolebant, nunc excidia urbium metuebant, nunc Alexandri Philippique, regum suorum, nomina sicuti numina in auxilium vocabant; 10 sub illis se non solum tutos, verum etiam victores orbis terrarum extitisse; 11 ut tuerentur patriam suam, quam gloria rerum gestarum caelo proximam reddidissent, ut opem adflictis ferrent, quos furor et temeritas Ptolomei regis perdidisset, orabant. 12 Desperantibus omnibus non votis agendum Sosthenes, unus de principibus Macedonum, ratus contracta iuventute et Gallos victoria exultantes conpescuit et Macedoniam ab hostili populatione defendit. 13 Ob quae virtutis beneficia multis nobilibus regnum Macedoniae adfectantibus ignobilis ipse praeponitur, 14 et cum rex ab exercitu appellatus esset, ipse non in regis, sed in ducis nomen iurare milites conpulit.
VI.
1 Interea Brennus, quo duce portio Gallorum in Graeciam se effuderat, audita victoria suorum, qui Belgio duce Macedonas vicerant, indignatus parta victoria opimam praedam et Orientis spoliis onustam tam facile relictam esse, ipse adunatis CL milibus peditum et XV milibus equitum in Macedoniam inrumpit. 2 Cum agros villasque popularetur, occurrit ei cum instructo exercitu Macedonum Sosthenes; sed pauci a pluribus, trepidi a valentibus facile vincuntur. 3 Itaque cum victi se Macedones intra muros urbium condidissent, victor Brennus nemine prohibente totius Macedoniae agros depraedatur. 4 Inde quasi terrena iam spolia sorderent, animum ad deorum inmortalium templa convertit, scurriliter iocatus locupletes deos largiri hominibus oportere. 5 Statim igitur Delphos iter vertit, praedam religioni, aurum offensae deorum inmortalium praeferens; quos nullis opibus egere, ut qui eas largiri hominibus solent, adfirmabat. 6 Templum autem Apollinis Delphis positum est in monte Parnasso, in rupe undique inpendente; ibi civitatem frequentia hominum fecit, qui admiratione maiestatis undique concurrentes in eo saxo consedere. 7 Atque ita templum et civitatem non muri, sed praecipitia, nec manu facta, sed naturalia praesidia defendunt, prorsus ut incertum sit, utrum munimentum loci an maiestas dei plus hic admirationis habeat. 8 Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamobrem et hominum clamor et si quando accedit tubarum sonus, personantibus et resonantibus inter se rupibus multiplex audiri ampliorque quam editur resonare solet. Quae res maiorem maiestatis terrorem ignaris rei et admirationem stupentibus plerumque adfert. 9 In hoc rupis amfractu media ferme montis altitudine planities exigua est, atque in ea profundum terrae foramen, quod in oracula patet, ex quo frigidus spiritus vi quadam velut vento in sublime expulsus mentes vatum in vecordiam vertit inpletasque deo responsa consulentibus dare cogit. 10 Multa igitur ibi et opulenta regum ac populorum visuntur munera quaeque magnificentia sui reddentium vota gratam voluntatem et deorum responsa manifestant.
VII.
1 Igitur Brennus cum in conspectu haberet templum, diu deliberavit, an confestim rem adgrederetur an vero fessis via militibus noctis spatium ad resumendas vires daret. 2 Aenianum et Thessalorum duces, qui se ad praedae societatem iunxerant, amputari moras iubebant, dum inparati hostes et recens adventus sui terror esset; 3 interiecta nocte et animos hostibus, forsitan et auxilia accessura, et, vias, quae tunc pateant, obstructum iri. 4 Sed Gallorum vulgus ex longa inopia, ubi primum vino ceterisque commeatibus referta rura invenit, non minus abundantia quam victoria laetum per agros se sparserat, 5 desertisque signis ad occupanda omnia pro victoribus vagabantur. Quae res dilationem Delphis dedit. 6 Prima namque opinione adventus Gallorum prohibiti agrestes oraculis feruntur messes vinaque villis efferre. 7 Cuius rei salutare praeceptum non prius intellectum est, quam vini ceterarumque copiarum abundantia velut mora Gallis obiecta auxilia finitimorum convenere. 8, Prius itaque urbem suam Delphi aucti viribus sociorum permunivere, quam Galli vino velut praedae incubantes ad signa revocarentur. 9 Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum sexaginta quinque milia; Delphorum sociorumque non nisi quattuor milia milites erant, 10 quorum contemptu Brennus ad acuendos suorum animos praedae ubertatem omnibus ostendebat statuasque cum quadrigis, quarum ingens copia procul visebatur, solido auro fusas esse plusque in pondere quam in specie habere praedae adfirmabat.
VIII.
1 Hac adseveratione incitati Galli, simul et hesterno mero saucii, sine respectu periculorum in bellum ruebant. 2 Contra Delphi plus in deo quam in viribus deputantes cum contemptu hostium resistebant scandentesque Gallos e summo montis vertice partim saxo, partim armis obruebant. 3 In hoc partium certamine repente universorum templorum antistites, simul et ipsae vates sparsis crinibus cum insignibus atque infulis pavidi vecordesque in primam pugnantium aciem procurrunt. 4 Advenisse deum clamant, eumque se vidisse desilientem in templum per culminis aperta fastigia, 5 dum omnes opem dei suppliciter inplorant, iuvenem supra humanum modum insignis pulchritudinis; comitesque ei duas armatas virgines ex propinquis duabus Dianae Minervaeque aedibus occurrisse; 6 nec oculis tantum haec se perspexisse, audisse etiam stridorem arcus ac strepitum armorum. 7 Proinde ne cunctarentur diis antesignanis hostem caedere et victoriae deorum socios se adiungere summis obsecrationibus monebant. 8 Quibus vocibus incensi omnes certatim in proelium prosiliunt. 9 Praesentiam dei et ipsi statim sensere, nam et terrae motu portio montis abrupta Gallorum stravit exercitum et confertissimi cunei non sine vulneribus hostium dissipati ruebant. 10 Insecuta deinde tempestas est, quae grandine et frigore saucios ex vulneribus absumpsit. 11 Dux ipse Brennus cum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finivit. 12 Alter ex ducibus punitis belli auctoribus cum decem milibus sauciorum citato agmine Graecia excedit. 13 Sed nec fugientibus fortuna commodior fuit, siquidem pavidis nulla sub tectis acta nox, nullus sine labore et periculo dies; 14 adsidui imbres et gelu nix concreta et fames et lassitudo et super haec maximum pervigiliae malum miseras infelicis belli reliquias obterebant. 15 Gentes quoque nationesque, per quas iter habebant, palantes velut praedam sectabantur. 16 Quo pacto evenit, ut nemo ex tanto exercitu, qui paulo ante fiducia virium etiam deos contemnebat, vel ad memoriam tantae cladis superesset.
LIBER XXV
I.
1 Inter duos reges, Antigonum et Antiochum statuta pace cum in Macedoniam Antigonus reverteretur, novus eidem repente hostis exortus est 2 Quippe Galli, qui a Brenno duce, cum in Graeciam proficisceretur, ad terminos gentis tuendos relicti fuerant, ne soli desides viderentur, peditum XV milia, equitum tria milia armaverunt 3 fugatisque Getarum Triballorumque copiis Macedoniae inminentes legatos ad regem miserunt, qui pacem ei venalem offerrent, simul et regis castra specularentur. 4 Quos Antigonus pro regali munificentia ingenti apparatu epularum ad cenam invitavit. 5 Sed Galli expositum grande auri argentique pondus admirantes atque praedae ubertate sollicitati infestiores quam venerant revertuntur. 6 Quibus et elephantos ad terrorem velut invisitatas barbaris formas rex ostendi iusserat, 7 naves onustas copiis demonstrari, ignarus, quod, quibus ostentatione virium metum se inicere existimabat, eorum animos ut ad opimam praedam sollicitabat. 8 Itaque legati reversi ad suos omnia in maius extollentes opes pariter et neglegentiam regis ostendunt; 9 referta auro et argento castra, sed neque vallo fossa ve munita; et quasi satis munimenti in divitiis haberent, ita eos omnia officia militaria intermisisse, 10 prorsus quasi ferri auxilio non indigerent, quoniam auro abundarent.
II.
1 Hac relatione avidae gentis animi satis ad praedam incitabantur; 2 accedebat tamen et exemplum Belgi, qui non magno ante tempore Macedonum exercitum cum rege trucidaverat. 3 Itaque consentientibus omnibus nocte castra regis adgrediuntur, qui praesentiens tantam tempestatem signum pridie dederat, ut omnibus ablatis in proxima silva taciti se occultarent. Neque aliter servata castra quam quod deserta sunt, 4 siquidem Galli, ubi omnia vacantia nec sine defensoribus modo, verum etiam sine custodibus vident, non fugam hostium, sed dolum arbitrantes, diu intrare portas timuerunt. 5 Ad postremum integris et intactis munimentis scrutantes potius quam diripientes castra occupaverunt. 6 Nunc ablatis quae invenerant ad litus convertuntur. Ibi dum naves incautius diripiunt, a remigibus et ab exercitus parte, quae eo cum coniugibus et liberis confugerant, nihil tale metuentes trucidantur, tantaque caedes Gallorum fuit, 7 ut Antigono pacem opinio huius victoriae non a Gallis tantum, verum etiam a finitimorum feritate praestiterit. 8 Quamquam Gallorum ea tempestate tantae fecunditatis iuventus fuit, ut Asiam omnem velut examine aliquo inplerent. 9 Denique neque reges Orientis sine mercennario Gallorum exercitu ulla bella gesserunt, neque pulsi regno ad alios quam ad Gallos confugerunt. 10 Tantus terror Gallici nominis et armorum invicta felicitas erat, ut aliter neque maiestatem suam tutam neque amissam recuperare se posse sine Gallica virtute arbitrarentur. 11 Itaque in auxilium a Bithyniae rege invocati regnum cum eo parta victoria diviserunt eamque regionem Gallograeciam cognominaverunt.
III.
1 Dum haec in Asia geruntur, interim in Sicilia Pyrrus a Poenis navali proelio victus ab Antigono, Macedoniae rege, supplementum militum per legatos petit, denuntians, 2 ni mittat, redire se in regnum necesse habere, incrementa rerum, quae de Romanis voluerit, de ipso quaesiturum. t Quod ubi negatum legati retulerunt, dissimulatis causis repentinam fingit profectionem. 4 Socios interim parare bellum iubet, arcis Tarentinae custodiam Heleno filio et amico Miloni tradit. 5 Reversus in Epirum statim fines Macedoniae invadit; cui Antigonus cum exercitu occurrit victusque proelio in fugam vertitur. 6 Atque ita Pyrrus Macedoniam in deditionem accepit et veluti damna amissae Siciliae Italiaeque adquisito Macedoniae regno pensasset, relictum Tarenti filium et amicum arcessit. 7 Antigonus autem cum paucis equitibus, fugae comitibus, repente fortunae ornamentis destitutus amissi regni speculaturus eventus Thessalonicam se recepit, ut inde cum conducta Gallorum mercennaria manu bellum repararet. 8 Rursus ab Ptolomeo, Pyrri filio, funditus victus; cum septem comi tibus fugiens non iam reciperandi regni spem, sed salutis latebras ac fugae solitudines captat.
IV.
1 Igitur Pyrrus in tanto fastigio regni conlocatus iam nec eo, ad quod votis perveniendum fuerat, contentus Graeciae Asiaeque regna meditatur. 2 Neque illi maior ex imperio quam ex bello voluptas erat, nec quicquam Pyrrum, qua tulisset imperium, sustinere valuit. 3 Sed ut ad devincenda regna invictus habebatur, ita devictis adquisitisque celeriter carebat. Tanto melius studebat adquirere imperia quam retinere. 4 Itaque cum copias Chersoneso transposuisset, legationibus Atheniensium et Achaeorum Messeniorumque excipitur. 5 Sed et Graecia omnis admiratione nominis eius, simul et rerum adversus Romanos Poenosque gestarum adtonita adventum eius expectabat. 6 Primum illi bellum adversus Spartanos fuit; maiore mulierum quam virorum virtute exceptus et Ptolomeum filium et exercitus partem robustissimam amisit; 7 quippe oppugnanti urbem ad tutelam patriae tanta multitudo feminarum concurrit, ut non fortius victus quam verecundius recederet. 8 Porro Ptolomeum filium eius adeo strenuum et manu fortem fuisse tradunt, ut urbem Corcyram cum sexagesimo ceperit, idem proelio navali quinqueremem ex scapha cum septimo insiluerit captamque tenuerit, 9 in oppugnatione quoque Spartanorum usque in mediam urbem equo procucurrerit ibique concursu multitudinis interfectus sit. 10 Cuius corpus ut relatum patri est, dixisse Pyrrum ferunt, aliquanto tardius eum, quam timuerit ipse vel temeritas eius meruerit, occisum esse.
V.
1 Repulsus ab Spartanis Pyrrus Argos petit; ibi dum Antigonum in urbe clausum expugnare conatur, inter confertissimos violentissime dimicans saxo de muris ictus occiditur. 2 Caput eius Antigono refertur, qui victoria mitius usus filium eius Helenum cum Epirotis sibi deditum in regnum remisit eique insepulti patris ossa in patriam referenda tradidit. 3 Satis constans inter omnes auctores fama est, nullum nec eius nec superioris aetatis regem conparandum Pyrro fuisse, raroque non inter reges tantum, verum etiam inter inlustres viros aut vitae sanctioris aut iustitiae probatioris visum fuisse, 4 scientiam certe rei militaris in illo viro tantam fuisse, ut cum Lysimacho, Demetrio, Antigono, tantis regibus, bella gesserit, invictus semper fuerit, 5 Illyriorum quoque, Siculorum Romanorumque et Karthaginiensibus bellis numquam inferior, plerumque etiam victor extiterit; 6 qui patriam certe suam angustam ignobilemque fama rerum gestarum et claritate nominis sui toto orbe inlustrem reddiderit.
ÿ LIBER XXVI
I.
1 Post mortem Pyrri non in Macedonia tantum, verum etiam in Asia Graeciaque magni bellorum motus fuere. 2 Nam et Peloponnensii per proditionem Antigono traditi; 3 et variante hominum partim dolore, partim gaudio, prout singulae civitates aut auxilium de Pyrro speraverant aut metus sustinuerant, ita aut cum Antigono societatem iungebant aut mutuis inter se odiis in bellum ruebant. 4 Inter hunc turbatarum provinciarum motum Epiorum quoque urbs ab Aristotimo principe per tyrannidem occupatur. 5 A quo cum multi ex primoribus occisi, plures in exilium acti essent, Aetolis per legatos postulantibus, coniuges liberosque exulum redderet, 6 primo negavit, postea, quasi paeniteret, proficiscendi ad suos potestatem omnibus matronis dedit diemque profectionis statuit. 7 Illae, quasi in perpetuum cum viris exulaturae, pretiosissima quaeque auferentes, cum ad portam quasi uno agmine profecturae convenissent, omnibus rebus spoliatae in carcerem recluduntur, occisis prius in gremio matrum parvulis liberis, virginibus ad stuprum direptis. 8 Hac tam saeva dominatione stupentibus omnibus princeps eorum Hellanicus, senex et liberis orbus, ut qui nec aetatis nec pigneris respectu timeret, contractos domum fidissimos amicorum in vindictam patriae hortatur. 9 Cunctantibus privato periculo publicum finire et deliberandi spatium postulantibus arcessitis servis iubet obserari fores tyrannoque nuntiare, mitteret qui coniuratos apud se conprehenderet; obiectans singulis se, quia liberandae patriae auctor esse non possit, desertae ultorem futurum. 10 Tunc illi ancipiti periculo circumventi honestiorem viam eligentes coniurant in tyranni necem, atque ita Aristotimus quinto quam tyrannidem occupaverat mense opprimitur.
II.
1 Interea Antigonus cum multiplici bello et Ptolomei regis et Spartanorum premeretur novusque illi hostis Gallograeciae exercitus adfluxisset, in speciem castrorum parva manu adversus ceteros relicta adversus Gallos totis viribus proficiscitur. 2 Quibus cognitis Galli, cum et ipsi se proelio pararent, in auspicia pugnae hostias caedunt, quarum extis cum magna caedes interitusque omnium praediceretur, non in timorem, sed in furorem versi sperantesque deorum minas expiari caede suorum posse, coniuges et liberos suos trucidant, auspicia belli a parricidio incipientes. 3 Tanta rabies feros animos invaserat, ut non parcerent aetati, cui etiam hostes pepercissent, bellumque internecivum cum liberis liberorumque matribus gererent, pro quibus bella suscipi solent. 4 Itaque quasi scelere vitam victoriamque redemissent, sicut erant cruenti ex recenti suorum caede, in proelium non meliore eventu quam omine proficiscuntur; 5 siquidem pugnantes prius parricidiorum furiae quam hostes circumvenere, obversantibusque ante oculos manibus interemptorum omnes occidione caesi. 6 Tanta strages fuit, ut pariter cum hominibus dii consensisse in exitium parricidarum viderentur. 7 Post huius pugnae eventum Ptolomeus et Spartani victorem hostium exercitum declinantes in tutiora se recipiunt. 8 Antigonus quoque ubi eorum discessum videt, recenti adhuc ex priore victoria militum ardore bellum Atheniensibus infert. 9 In quo cum occupatus esset, interim Alexander, rex Epiri, ulcisci mortem patris Pyrri cupiens fines Macedoniae depopulatur. 10 Adversus quem cum reversus a Graecia Antigonus esset, transitione militum destitutus regnum Macedoniae cum exercitu amittit. 1t Huius filius Demetrius, puer admodum, absente patre reparato exercitu non solum amissam Macedoniam recepit, verum etiam Epiri regno Alexandrum spoliat. 12 Tanta vel mobilitas militum vel fortunae varietas erat, ut vicissim reges nunc exules, ‹exules› nunc reges viderentur.
III.
1 Igitur Alexander, cum exul ad Acarnanas confugisset, non minore Epirotarum desiderio quam sociorum auxilio in regnum restituitur. 2 Per idem tempus rex Cyrenarum Magas decedit, qui ante infirmitatem Beronicen, unicam filiam, ad finienda cum Ptolomeo fratre certamina filio eius desponderat. 3 Sed post mortem regis mater virginis Arsinoe, ut invita se contractum matrimonium solveretur, misit qui ad nuptias virginis regnumque Cyrenarum Demetrium, fratrem regis Antigoni, a Macedonia arcesserent, qui et ipse ex filia Ptolomei procreatus erat. 4 Sed nec Demetrius moram fecit. Itaque cum secundante vento celeriter Cyrenas advolasset, fiducia pulchritudinis, qua animis placere socrus coeperat, statim a principio superbus regiae familiae militibusque inpotens erat studiumque placendi a virgine in matrem contulerat. 5 Quae res suspecta primo virgini, dein popularibus militibusque invisa fuit. 6 Itaque versis omnium animis in Ptolomei filium insidiae Demetrio conparantur, cui, cum in lectum socrus concessisset, percussores inmittuntur. 7 Sed Arsinoe audita voce filiae ad fores stantis et praecipientis, ut matri parceretur, adulterum paulisper corpore suo protexit. 8 Quo interfecto Beronice et stupra matris salva pietate ulta est et in matrimonio sortiendo iudicium patris secuta.
LIBER XXVII
I.
1 Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius filius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae prohibere debuerat, auspicia regni a parricidio coepit; 2 quippe Beronicen, novercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum parvulo fratre ex ea suscepto interfecit. 3 Quo facinore perpetrato et infamiae maculam subiit et Ptolomei se bello inplicuit. 4 Porro Beronice, cum ad se interficiendam missos didicisset, Daphinae se claudit. 5 Vbi cum obsideri eam cum parvulo filio nuntiatum Asiae civitatibus esset, recordatione paternae maiorumque eius dignitatis casum tam indignae fortunae miserantes auxilia ei omnes misere. 6 Frater quoque Ptolomeus periculo sororis exterritus relicto regno cum omnibus viribus advolat. 7 Sed Beronice ante adventum auxiliorum, cum vi expugnari non posset, dolo circumventa trucidatur Indigna res omnibus visa. 8 Itaque [cum] universae civitates [quae defecerant, ingentem classem conparassent, repente] exemplo crudelitatis exterritae simul et in ultionem eius, quam defensuri fuerant, Ptolomeo se tradunt, 9 qui nisi in Aegyptum domestica seditione revocatus esset, totum regn um Seleuci occupasset . 10 Tantum vel illi odium parricidale scelus vel huic favorem indigne peremptae mors sororis adtulerat.
II.
1 Post discessum Ptolomei Seleucus cum adversus civitates, quae defecerant, ingentem classem conparasset, repente velut diis ipsis parricidium vindicantibus orta tempestate classem naufragio amittit; 2 nec quicquam illi ex tanto adparatu praeter nudum corpus et spiritum et paucos naufragii comites residuos fortuna fecit. 3 Misera quidem res, optanda Seleuco fuit; siquidem civitates, quae odio eius ad Ptolomeum transierant, velut diis arbitris satisfactum sibi esset, repentina animorum mutatione in naufragi misericordiam versae imperio se eius restituunt. 4 Laetus igitur malis suis et damnis ditior redditus veluti par viribus bellum Ptolomeo infert, 5 sed quasi ad ludibrium tantum Fortunae natus esset nec propter aliud opes regni recepisset, quam ut amitteret, victus proelio non multo quam post naufragium comitatior trepidus Antiochiam confugit. 6 Inde ad Antiochum fratrem litteras facit, quibus auxilium eius inplorat oblata ei Asia intra finem Tauri montis in praemium latae opis. 7 Antiochus autem cum esset annos XIV natus, supra aetatem regni avidus occasionem non tam pio animo, quam offerebatur, adripuit, sed latronis more fratri totum eripere cupiens puer sceleratam virilemque sumit audaciam. 8 Vnde Hierax est cognominatus, quia non hominis, sed accipitris ritu in alienis eripiendis vitam sectaretur. 9 Interea Ptolomeus cum Antiochum in auxilium Seleuco ve nire cognovisset, ne cum duobus uno tempore dimicaret, in annos X cum Seleuco pacem facit; lo sed pax ab hoste data interpellatur a fratre, qui conducto Gallorum mercennario exercitu pro auxilio bellum, pro fratre hostem imploratus exhibuit. I1 In eo proelio virtute Gallorum victor quidem Antiochus fuit, sed Galli arbitrantes Seleucum in proelio cecidisse in ipsum Antiochum arma vertere, liberius depopulaturi Asiam, si omnem stirpem regiam extinxissent. 12 Quod ubi sensit Antiochus, velut a praedonibus auro se redemit societatemque cum mercennariis suis iungit.
III.
1 Interea rex Bithyniae Eumenes sparsis consumptisque fratribus bello intestinae discordiae quasi vacantem Asiae possessionem invasurus victorem Antiochum Gallosque adgreditur. 2 Nec difficile saucios adhuc ex superiore congressione integer ipse viribus superat. 3 Ea namque tempestate omnia bella in exitium Asiae gerebantur: uti quisque fortior fuisset, Asiam velut praedam occupabat. 4 Seleucus et Antiochus fratres bellum propter Asiam gerebant, Ptolomeus, rex Aegypti, sub specie sororiae ultionis Asiae inhiabat. 5 Hinc Bithynus Eumenes, inde Galli, humiliorum semper mercennaria manus, Asiam depopulabantur, cum interea nemo defensor Asiae inter tot praedones inveniebatur. 6 Victo Antiocho cum Eumenes maiorem partem Asiae occupasset, ne tunc quidem fratres perdito praemio, propter quod bellum gerebant, concordare potuerunt, sed omisso externo hoste in mutuum exitium bellum reparant. 7 In eo Antiochus denuo victus multorum dierum fuga fatigatus tandem ad socerum suum Ariamenem, regem Cappadociae, pervehitur. 8 A quo cum benigne primum exceptus esset, interiectis diebus cognito quod insidiae sibi pararentur, salutem fuga quaesivit. 9 Igitur cum profugo nusquam tutus locus esset, ad Ptolomeum hostem, cuius fidem tutiorem quam fratris existimabat, decurrit, memor vel quae facturus fratri esset vel quae meruisset a fratre. 10 Sed Ptolomeus non amicior dedito quam hosti factus adservari eum artissima custodia iubet. 1l Hinc quoque Antiochus opera cuiusdam meretricis adiutus, quam familiarius noverat, deceptis custodibus elabitur fugiensque a latronibus interficitur. 12 Seleucus quoque iisdem ferme diebus amisso regno equo praecipitatus finitur. Sic fratres quasi et germanis casibus exules ambo post regna scelerum suorum poenas luerunt.
LIBER XXVIII
I.
1 Olympias, Pyrri Epirotae regis filia, amisso marito eodemque germano fratre Alexandro cum tutelam filiorum ex eo susceptorum, Pyrri et Ptolomei, regnique administrationem in se recepisset, Aetolis partem Acarnaniae, quam in portionem belli pater pupillorum acceperat, eripere volentibus ad regem Macedoniae Demetrium 2 decurrit eique habenti uxorem Antiochi, regis Syriae, sororem filiam suam Phthiam in matrimonium tradit, ut auxilium, quod misericordia non poterat, iure cognationis obtineret. 3 Fiunt igitur nuptiae, quibus et novi matrimonii gratia adquiritur et veteris offensa contrahitur. 4 Nam prior uxor, velut matrimonio pulsa, sponte sua ad fratrem Antiochum discedit eumque in mariti bellum inpellit. 5 Acarnanes quoque diffisi Epirotis adversus Aetolos auxilium Romanorum inplorantes obtinuerunt a Romano senatu, 6 ut legati mitterentur, qui denuntiarent Aetolis, praesidia ab urbibus Acarnaniae deducerent paterenturque liberos esse, qui soli quondam adversus Troianos, auctores originis suae, auxilia Graecis non miserint.
II.
1 Sed Aetoli legationem Romanorum superbe audivere, Poenos illis et Gallos, a quibus tot bellis occidione caesi sint, 2 exprobrantes dicentesque prius illis portas adversus Karthaginienses aperiendas, quas clauserit metus Punici belli, quam in Graeciam arma transferenda. 3 Meminisse deinde iubent, qui quibus minentur. 4 Adversus Gallos urbem eos suam tueri non potuisse captamque non ferro defendisse, sed auro redemisse; 5 quam gentem se aliquanto maiore manu Graeciam ingressam non solum nullis externis viribus, sed ne domesticis quidem totis adiutos universam delesse, sedemque sepulcris eorum praebuisse, quam illi urbibus imperioque suo proposuerant; 6 contra Italiam trepidis ex recenti urbis suae incendio Romanis universam ferme a Gallis occupatam. 7 Prius igitur Gallos Italia pellendos quam minentur Aetolis, priusque sua defendenda quam aliena appetenda. 8 Quos autem homines Romanos esse? Nempe pastores, qui latrocinio iustis dominis ademptum solum teneant, 9 qui uxores cum propter originis dehonestamenta non invenirent, 10 vi publica rapuerint, qui denique urbem ipsam parricidio condiderint murorumque fundamenta fraterno sanguine adsperserint. 11 Aetolos autem principes Graeciae semper fuisse et sicut dignitate, ita et virtute ceteris praestitisse; 12 solos denique esse, qui Macedonas imperio terrarum semper florentes contempserint, qui Philippum regem non timuerint, qui Alexandri Magni post Persas Indosque devictos, cum omnes nomen eius horrerent, edicta spreverint. 13 Monere igitur se Romanos, contenti sint fortuna praesenti nec provocent arma, quibus et Gallos caesos et Macedonas contemptos videant. 14 Sic dimissa legatione Romanorum, ne fortius locuti quam fecisse viderentur, fines Epiri regni et Acarnaniae depopulantur.
III.
1 Iam Olympias filiis regna tradiderat, et in locum Pyrri, fratris defuncti, Ptolomeus successerat, 2 qui cum hostibus instructo exercitu obvius processisset, infirmitate correptus in itinere decedit. 3 Olympias quoque gemino funerum vulnere adflicta, aegre spiritum trahens non diu filiis supervixit. 4 Cum ex gente regia sola Nereis virgo cum Laodamia sorore superesset, 5 Nereis nubit Geloni, Siciliae tyranni filio, Laudamia autem cum in aram Dianae confugisset, concursu populi interficitur. 5 Quod facinus dii inmortales adsiduis cladibus gentis et prope interitu totius populi vindicaverunt. 7 Nam et sterilitatem famemque passi et intestina discordia vexati externis ad postremum bellis paene consumpti sunt. 8 Milo quoque, Laodamiae percussor, in furorem versus nunc ferro, nunc saxo, in summa dentibus laceratis visceribus duodecima die interiit. 9 His in Epiro gestis interim in Macedonia Demetrius rex relicto filio Philippo, parvulo admodum, decedit, 10 cui Antigonus tutor datus accepta in matrimonium matre pupilli regem se constitui laborat. 11 Interiecto deinde tempore cum seditione minaci Macedonum clausus in regia teneretur, in publicum sine satellitibus procedit, 12 proiectoque in vulgus diademate ac purpura dare haec eos alteri iubet, qui aut imperare illis nesciat aut cui parere ipsi sciant; 13 se adhuc invidiosum illud regnum non voluptatibus, sed laboribus ac periculis sentire. 14 Commemorat deinde beneficia sua: ut defectionem sociorum vindicaverit, ut Dardanos Thessalosque exultantes morte Demetrii regis conpescuerit, ut denique dignitatem Macedonum non solum defenderit, verum et auxerit. 15 Quorum si illos paeniteat, deponere imperium et reddere illis munus suum, quia regem quaerant, cui imperent. 16 Cum populus pudore motus recipere eum regnum iuberet, tam diu recusavit, quoad seditionis auctores supplicio traderentur.
IV.
1 Post haec bellum Spartanis infert, qui soli Philippi Alexandrique bellis et imperium Macedonum et omnibus metuenda arma contempserant. 2 Inter duas nobilissimas gentes bellum summis utrimque viribus fuit, cum hi pro vetere Macedonum gloria, illi non solum pro inlibata libertate, sed etiam pro salute certarent. 3 Victi Lacedaemonii non ipsi tantum, verum etiam coniuges liberique magno animo fortunam tulere. 4 Nemo quippe in acie saluti pepercit, nulla amissum coniugem flevit, filiorum mortem senes laudabant, patribus in acie caesis filii gratulabantur, suam vicem omnes dolebant, quod non et ipsi pro patriae libertate cecidissent. 5 Patentibus omnes domibus saucios excipiebant, vulnera curabant, lassos reficiebant; 6 inter haec nullus in urbe strepitus, nulla trepidatio, magisque omnes publicam quam privatam fortunam lugebant. 7 Inter haec Cleomenes rex post multas hostium caedes toto corpore suo pariter et hostium cruore madens supervenit 8 ingressusque in urbem non humi consedit, non cibum aut potum poposcit, non denique armorum onus deposuit, sed adclinis parieti, 9 cum IV milia sola ex pugna superfuisse conspexisset, hortatus, ut se ad meliora rei publicae tempora reservarent, 10 tum cum coniuge et liberis Aegyptum ad Ptolomeum proficiscitur, a quo honorifice exceptus diu in summa dignatione regis vixit. 1I Postremo post Ptolomei mortem a filio eius cum omni familia interficitur. 12 Antigonus autem caesis occidione Spartanis fortunam tantae urbis miseratus a direptione milites prohibuit veniamque his, qui superfuerunt, dedit, praefatus bellum se cum Cleomene, 13 non cum Spartanis habuisse, cuius fuga omnis ira eius finita sit; 14 nec minori sibi gloriae fore, si ab eo servata Lacedaemon, a quo solo capta sit, proderetur. 15 Parcere igitur solo urbis ac tectis, quoniam homines, quibus parceret, non superfuissent. 16 Nec multo post ipse decedit regnumque Philippo pupillo, annos quattuordecim nato, tradidit.
LIBER XXIX
I.
1 Isdem ferme temporibus prope universi orbis imperia nova regum successione mutata sunt. 2 Nam et in Macedonia Philippus mortuo Antigono, tutore eodemque vitrico, annorum XIV regnum suscepit; 3 et in Asia interfecto Seleuco inpubes adhuc rex Antiochus constitutus est; 4 Cappadociae quoque regnum Ariarathi, puero admodum, pater ipse tradiderat; 5 Aegyptum patre ac matre interfectis occupaverat Ptolomeus, cui ex facinoris crimine cognomentum Philopator fuit. 6 Sed et Spartani in locum Cleomenis suffecerant Lycurgum. 7 Et ne qua temporibus mutatio deesset, apud Karthaginienses quoque aetate inmatura dux Hannibal constituitur, non penuria seniorum, sed odio Romanorum, quo inbutum eum a pueritia sciebant, fatale non tam Romanis quam ipsi Africae malum. 8 His regibus pueris tametsi nulli senioris aetatis rectores erant, tamen in suorum quisque maiorum vestigia intentis magna indoles virtutis enituit. 9 Solus Ptolomeus, sicut scelestus in occupando, ita et segnis in administrando regno fuit. 10 Philippum Dardani ceterique omnes finitimi populi, quibus velut inmortale odium cum Macedonum regibus erat, contemptu aetatis adsidue lacessebant. 1l Contra ille submotis hostibus non contentus sua defendisse ultro Aetolis bellum inferre gestiebat.
II.
1 Quae agitantem illum Demetrius, rex I1lyriorum, nuper a Paulo, Romano consule, victus supplicibus precibus adgreditur, iniuriam Romanorum querens, 2 qui non contenti Italiae terminis, imperium spe inproba totius orbis amplexi, bellum cum omnibus regibus gerant. 3 Sic illos Siciliae, sic Sardiniae Hispaniaeque, sic denique totius Africae imperium adfectantes bellum cum Poenis et Hannibale suscepisse; 4 sibi quoque non aliam ob causam, quam quod Italiae finitimus videbatur, bellum inlatum, quasi nefas esset aliquem regem iuxta imperii eorum terminos esse. 5 Sed et ipsi cavendum exemplum esse, cuius quanto promptius nobiliusque sit regnum, tanto sit Romanos acriores hostes habiturus. 6 Super haec cedere se illi regno, quod Romani occupaverint, profitetur, gratius habiturus, si in possessione imperii sui socium potius quam hostes videret. 7 Huiuscemodi oratione inpulit Philippum, ut omissis Aetolis bellum Romanis inferret, minus negotii existimantem, quod iam victos eos ab Hannibale apud Trasimenum lacum audierat. 8 Itaque ne eodem tempore multis bellis detineretur, pacem cum Aetolis facit, non quasi alio bellum translaturus, sed ut Graeciae quieti consulturus, quam numquam in maiore periculo fuisse adfirmabat, 9 siquidem consurgentibus ab Occidente novis Poenorum ac Romanorum imperiis, quibus una haec a Graecia atque Asia sit mora, dum inter se bello discrimen imperii faciunt; ceterum statim victoribus transitum in Orientem fore.
III.
1 Videre se itaque, ait, consurgentem in Italia nubem illam trucis et cruenti belli; videre tonantem ac fulminantem ab occasu procellam, quam in quascumque terrarum partes victoriae tempestas detulerit, magno cruoris imbre omnia foedaturam. 2 Frequenter Graeciam ingentes motus passam, nunc Persarum, nunc Gallorum, nunc Macedonum bellis, sed omnia illa levia fuisse existimaturos, si ea, quae nunc in Italia concurrat manus, extra terram illam se effuderit. 3 Cernere se, quam cruenta et sanguinaria inter se bella utrique populi et viribus copiarum et ducum artibus gerant, quae rabies finiri solo partis alterius interitu sine ruina finitimorum non possit. 4 Feros igitur victorum animos minus quidem Macedoniae quam Graeciae timendos, quia et remotior et in vindictam sui robustior sit; 5 scire tamen se eos, qui tantis viribus concurrant, non contentos hoc fine victoriae fore, metuendumque sibi quoque certamen eorum, qui superiores extiterint. 6 Hoc praetexto finito cum Aetolis bello nihil aliud quam Poenorum Romanorumque bella respiciens singulorum vires perpendebat. 7 Sed nec Romani, tametsi Poeni et Hannibal in cervicibus erant, soluti metu Macedonico videbantur; 8 quippe terrebat eos et vetus Macedonum devicti Orientis gloria et Philippus studio Alexandri aemulationis incensus, quem promptum in bella industriumque cognoverant.
IV.
1 Igitur Philippus, cum iterato victos a Poenis Romanos didicisset, aperte hostem se his professus naves, quibus in Italiam exercitum traiceret, fabricare coepit. 2 Legatum deinde ad Hannibalem iungendae societatis gratia cum epistulis mittit, 3 qui conprehensus et ad senatum perductus incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne dubius adhuc indubitatus hostis redderetur. 4 Postea vero, cum Romanis nuntiatum esset in Italiam Philippum copias traiecturum, Laevinum praetorem cum instructis navibus ad prohibendum transitum mittunt. 5 Qui cum in Graeciam traiecisset, multis promissis inpellit Aetolos bellum adversus Philippum suscipere. Philippus quoque Achaeos in Romanorum bella sollicitat. 6 Interea et Dardani Macedoniae fines vastare coeperunt, abductisque XX milibus captivorum Philippum a Romano bello ad tuendum regnum revocaverunt. 7 Dum haec aguntur, Laevinus praetor iuncta cum Attalo rege societate Graeciam populatur. Quibus cladibus perculsae civitates auxilium petentes Philippum legationibus fatigant; 8 nec non et Illyriorum reges lateri eius haerentes adsiduis precibus promissa exigebant. Super haec vastati Macedones ultionem flagitabant. 9 Quibus tot tantisque rebus obsessus, cui rei primum occurreret, ambigebat; omnibus tamen propediem auxilia se missurum pollicetur, non quia facere posset quae promittebat, sed ut spe inpletos in societatis iure retineret. 10 Prima tamen illi expeditio adversus Dardanos fuit, qui absentiam eius aucupantes maiore belli mole Macedoniae inminebant. 11 Cum Romanis quoque pacem facit, contentis interim bellum Macedonicum distulisse. Philopoemeni, Achaeorum duci, quem ad Romanos sociorum animos sollicitare didicerat, insidias praetendit. Quibus ille cognitis vitatisque discedere ab eo Achaeos auctoritate sua coegit.
LIBER XXX
I.
1 Philippo in Macedonia magnis rebus intento in Aegypto Ptolomei diversi mores erant; 2 quippe regno parricidio parto et ad necem utriusque parentis caede etiam fratris adstructa, veluti rebus feliciter gestis luxuriae se tradiderat, regisque mores omnis secuta regia erat. 3 Itaque non amici tantum praefectique, verum etiam omnis exercitus depositis militiae studiis otio ac desidia corrupti marcebant. 4 Quibus rebus cognitis Antiochus, rex Syriae, vetere inter se regnorum odio stimulante repentino bello multas urbes eius oppressit ipsamque Aegyptum adgreditur. 5 Trepidare igitur Ptolomeus, legationibus missis, quoad vires pararet morari Antiochum. 6 Magno deinde exercitu in Graecia conducto secundum proelium facit, spoliassetque regno Antiochum, si fortunam virtute iuvisset. 7 Sed contentus reciperatione urbium, quas amiserat, facta pace avide materiam quietis adripuit revolutusque in luxuriam occisa Eurydice, uxore eademque sorore sua, Agathocliae meretricis inlecebris capitur, 8 atque ita omissa magnitudine nominis ac maiestatis oblitus noctes in stupris, dies in conviviis consumit. 9 Adduntur instrumenta luxuriae, tympana et crepundia; nec iam spectator rex, sed magister nequitiae nervorum oblectamenta modulatur. 10 Haec primo laborantis regiae tacita pestis et occulta mala fuere.
II.
1 Dehinc crescente licentia iam nec parietibus regiae domus contineri meretricis audacia potest, 2 quam proterviorem sociata cum Agathocle fratre, ambitiosae pulchritudinis scorto, cotidiana regis stupra faciebant. 3 Accedebat et mater Oenanthe, quae geminae subolis inlecebris devinctum regem tenebat. 4 Itaque non contenti rege iam etiam regnum possident, iam in publico visuntur, iam salutantur, iam comitantur. 5 Agathocles regis lateri iunctus civitatem regebat, tribunatus et praefecturas et ducatus mulieres ordinabant; nec quisquam in regno suo minus poterat quam rex ipse, 6 cum interim relicto quinquenni ex Eurydice sorore filio moritur. Sed mors eius, dum pecuniam regiam mulieres rapiunt et imperium inita cum perditissimis societate occupare conantur, diu occultata fuit. 7 Re tamen cognita concursu multitudinis et Agathocles occiditur et mulieres in ultionem Eurydices patibulis suffiguntur. 8 Morte regis, supplicio meretricum velut expiata regni infamia legatos Alexandrini ad Romanos misere, orantes ut tutelam pupilli susciperent tuerenturque regnum Aegypti, quod iam Philippum et Antiochum facta inter se pactione divisisse dicebant.
III.
1 Grata legatio Romanis fuit causas belli adversus Philippum quaerentibus, qui insidiatus temporibus belli Punici fuerat. 2 Huc accedebat, quod Poenis et Hannibale superatis nullius magis arma metuebant, reputantibus quantum motum Pyrrus parva Macedonum manu in Italia fecisset, quantasque res Macedones in Oriente gessissent. 3 Mittuntur itaque legati, qui Philippo et Antiocho denuntient, regno Aegypti abstineant. 4 Mittitur et M. Lepidus in Aegyptum, qui tutorio nomine regnum pupilli administret. 5 Dum haec aguntur, interim legationes Attali regis et Rhodiorum iniurias Philippi querentes Romam venerunt. Quae res omnem cunctationem Macedonici belli senatui eximit. 6 Statim igitur titulo ferendi sociis auxiliis bellum adversus Philippum decernitur, legionesque cum consule in Macedonia mittuntur. 7 Nec multo post tempore fiducia Romanorum tota Graecia adversus Philippum spe pristinae libertatis erecta bellum ei intulit; atque ita cum undique rex urgeretur, pacem petere conpellitur. 8 Dehinc cum expositae condiciones pacis a Romanis essent, repetere sua et Attalus et Rhodii et Achaei et Aetoli coepere. 9 Contra Philippus adduci se posse, ut Romanis pareat, concedebat; ceterum indignum esse Graecos a Philippo et Alexandro, maioribus suis, victos et sub iugum Macedonici imperii subactos veluti victores leges pacis sibi dicere, quibus prius sit servitutis ratio reddenda quam libertas vindicanda. 10 Ad postremum tamen petente eo indutiae duorum mensium datae, ut pax, quae in Macedonia non conveniebat, Romae a senatu peteretur.
IV.
1 Eodem anno inter insulas Theram et Therasiam medio utriusque ripae maris spatio terrae motus fuit, 2 in quo cum admiratione navigantium repente ex profundo cum calidis aquis insula emersit. 3 In Asia quoque eadem die idem motus terrae Rhodum multasque alias civitates gravis ruinarum labe concussit, quasdam solidas absorbuit. 4 Quo prodigio territis omnibus vates cecinere, oriens Romanorum imperium vetus Graecorum ac Macedonum voraturum. 5 Interim a senatu repudiata pace Philippus in societatem belli Nabim tyrannum sollicitat. 6 Atque ita cum in aciem exercitum instructis e diverso hostibus produxisset, hortari suos coepit referendo Persas, Bactros Indosque et omnem Asiam Orientis fine a Macedonibus perdomitam; 7 tantoque hoc bellum fortius quam illa sustinendum, quanto sit imperio libertas carior. 8 Sed et Flamininus, Romanus consul, relatione rerum gestarum recentissime suos stimulabat in proelium, ostendendo hinc Karthaginem cum Sicilia, inde Italiam et Hispaniam Romana virtute perdomitas. 9 Ne Hannibalem quidem Alexandro Magno postponendum, quo Italia pulso Africam ipsam, tertiam partem mundi, superaverint. 10 Sed nec Macedonas veteri fama, sed praesentibus viribus aestimandos, 11 quia non cum Alexandro Magno, quem invictum audiant, nec cum exercitu eius, qui totum Orientem devicerit, bellum gerant, sed cum Philippo, puero inmaturae aetatis, 12 qui regni terminos adversus finitimos aegre defendat, et cum his Macedonibus, qui non ita pridem praedae Dardanis fuerint. 13 Illos maiorum decora, se suorum militum commemorare. 14 Non enim alio exercitu Hannibalem et Poenos et totum ferme Occidentem, sed his ipsis, quos in acie habeat, militibus subactos. 15 His adhortationibus utrimque concitati milites proelio concurrunt, alteri Orientis, alteri Occidentis imperio gloriantes, ferentesque in bellum alii maiorum suorum antiquam et obsoletam gloriam, alii virentem recentibus experimentis virtutis florem. 16 Sed Macedonas Romana Fortuna vicit. 17 Fractus itaque bello Philippus pace a Flaminino consule petita nomen quidem regium retinuit, sed omnibus Graeciae urbibus, velut regni membris extra terminos antiquae possessionis, amissis solam Macedoniam retinuit. 18 Offensi tamen Aetoli, quia non arbitrio eorum Macedonia quoque adempta regi et data sibi in praemium belli esset, legatos ad Antiochum mittunt, qui eum adulatione magnitudinis in Romana bella spe societatis universae Graeciae inpellerent.
LIBER XXXI
I
1 Mortuo Ptolomeo Philopatore, rege Aegypti, contemptaque parvuli filii eius aetate, qui in spem regni relictus praeda etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae, occupare Aegyptum statuit. 2 Itaque Phoenicen ceterasque Syriae quidem, sed iuris Aegypti civitates cum invasisset, legatos ad eum senatus mittit, qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli postremis patris precibus fidei suae traditi. 3 Quibus spretis interiecto tempore alia legatio supervenit, quae omissa pupilli persona civitates iure belli factas populi Romani in integrum restitui iubebat. 4 Abnuenti bellum denuntiatum, quod ille facile susceptum infeliciter gessit. 5 Eodem tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae civitates occupaverat. 6 Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello Romanae vires detinerentur, scripsit Flaminino, si ei videatur, sicuti Macedoniam a Philippo, ita et Graeciam a Nabide liberet. 7 Ob quam causam imperium ei prorogatum. Terribile quippe Antiochi bellum Hannibalis nomen faciebat, quem aemuli eius occultis mandatis cum Antiocho inisse societatem apud Romanos criminabantur, 8 negantes eum aequo animo sub legibus vivere adsuetum imperio et inmoderata licentia militari; semperque taedio quietis urbanae novas belli causas circumspicere. 9 Quae etsi falsa nuntiata fuissent, apud timentes tamen pro veris habebantur.
II.
1 Denique senatus metu perculsus ad speculandos actus Hannibalis legatum in Africam Cn. Servilium mittit eique tacitis mandatis praecipit, ut, si posset, eum per aemulos eius interficeret metuque invisi nominis tandem populum Romanum liberaret. 2 Sed res Hannibalem non diu latuit, virum ad prospicienda cavendaque pericula paratum nec minus in secundis adversa quam in adversis secunda cogitantem. 3 Igitur cum tota die in oculis principum legatique Romani in foro Karthaginiensium obversatus in supremum fuisset, adpropinquante vespere equum conscendit et rus urbanum, quod propter litus maris habebat, ignaris servis iussisque ad portam revertentem opperiri, contendit. 4 Habebat ibi naves cum remigibus occulto sinu litoris absconditas; erat et grandis in eo agro pecunia praeparata, ut, cum res exegisset, nec facultas fugam nec inopia moraretur. 5 Lecta igitur servorum iuventute, quorum copiam Italicorum captivorum numerus augebat, navem conscendit cursumque ad Antiochum dirigit. 6 Postera die civitas principem suum ac tum temporis consulem in foro expectabat. 7 Quem ut profectum nuntiatum est, non aliter quam si urbs capta esset, omnes trepidavere exitiosamque sibi fugam eius ominati sunt. 8 Legatus vero Romanus, quasi iam bellum inlatum Italiae ab Hannibale esset, tacitus Romam regreditur trepidumque nuntium refert.
III.
1 Interim in Graecia Flamininus iuncta cum quibusdam civitatibus societate Nabidem tyrannum duobus continuis proeliis subigit et gravibus pacis legibus fractum velut exsanguem in regno reliquit. 2 Sed libertate Graeciae restituta deductisque ab urbibus praesidiis, cum Romanus exercitus in Italiam reportatus esset, velut vacua rursus possessione sollicitatus multas civitates repentino bello invasit. 3 Quibus rebus exterriti Achaei, ne vicinum malum etiam ad se serperet bellum adversus Nabidem decernunt ducemqu‚ praetorem suum Philopoemenem, insignis industriae virum, constituunt, 4 cuius in eo bello tanta virtus enituit, ut opinione omnium Flaminino, Romano imperatori, conpararetur. 5 Eodem tempore Hannibal, cum ad Antiochum pervenisset, velut deorum munus excipitur, 6 tantusque eius adventu ardor animis regis accessit ut non tam de bello quam de praemiis victoriae cogitaret. 7 Sed Hannibal, cui nota Romana virtus erat, negabat opprimi Romanos nisi in Italia posse. 8 Ad hoc sibi centum naves et decem milia peditum mille equitum poscebat, promittens hac manu non minus bellum quam gesserit Italiae restauraturum 9 et in Asia regi sedenti aut victoriam de Romanis aut aequas pacis condiciones relaturum; 10 quippe et Hispanis bello flagrantibus ducem tantum deesse, et Italiam notiorem sibi nunc quam pridem fuisse; sed nec Karthaginem quieturam sociamque se ei sine mora praebituram.
IV.
1 Cum regi consilia placuisset, mittitur Karthaginem unus ex comitibus Hannibalis, qui in bellum cupidos hortetur Hannibalemque cum copiis adfuturum nuntiet; nihil dicat partibus nisi animos Karthaginiensium deesse: Asiam et vires belli et sumptum praebituram. 2 Haec cum relata Karthaginem essent, nuntius ipse ab inimicis Hannibalis conprehenditur perductusque in senatum cum interrogaretur, ad quem missus esset, Punico ingenio respondit se ad universum senatum missum; nec enim opus hoc singulorum, sed universorum esse. 3 Dum multis diebus deliberant, an eum Romam ad purgandam publicam conscientiam mittant, tacitus conscensa nave ad Hannibalem revertitur. Quo cognito Karthaginienses ultro rem Romam per legatum deferunt. 4 Romani quoque legatos ad Antiochum misere, qui sub specie legationis et regis apparatum specularentur et Hannibalem aut Romanis mitigarent aut adsiduo conloquio suspectum invisumque redderent regi. 5 Itaque legati cum Ephesi convenissent Antiochum, mandata ei senatus tradunt. 6 Dum responsum expectant, omnibus diebus adsidui circa Hannibalem fuere, dicentes eum timide a patria recessisse, cum pacem Romani non tam cum re publica eius quam cum eo factam summa fide custodiant; 7 nec bella eum Romanorum magis odio quam patriae amore gessisse, cui ab optimo quoque etiam spiritus ipse debeatur. Has enim publicas inter populos, non privatas inter duces bellandi causas esse. Inde res gestas eius laudare. 8 Quarum sermone laetus saepius cupidiusque cum legatis conloquebatur, ignarus quod familiaritate Romana odium sibi apud regem crearet. 9 Quippe Antiochus tam adsiduo conloquio reconciliatam eius cum Romanis gratiam existimans nihil ad eum, sicuti solebat, referre, expertemque totius consilii et veluti hostem proditoremque suum odisse coepit. Quae res tantum apparatum belli cessante imperatoria arte corrupit. to Senatus mandata fuerant, contentus terminis Asiae esset, ne ipsis Asiam ingrediendi necessitatem inponeret. Quibus spretis non accipiendum bellum statuit, sed inferendum.
V.
1 Dicitur, cum frequenter de bello consilium remoto Hannibale habuisset, tandem eum vocari iussisse, non ut ex sententia eius aliquid ageret, sed ne per omnia sprevisse videretur, omnibusque perrogatis postremum interrogasse. 2 Quo ille animadverso intellegere se professus est, non quia egeat consilio, sed ad supplendum numerum sententiarum se vocatum; tamen et odio Romanorum et amore regis, apud quem solum tutum exilium sibi relictum sit, se viam gerendi belli edisserturum. 3 Veniam deinde libertati praefatus nihil se aut consiliorum aut coeptorum praesentium probare ait, neque sedem belli Graeciam sibi placere, cum Italia uberior materia sit; 4 quippe Romanos vinci non nisi armis suis posse nec Italiam aliter quam Italicis viribus subigi; siquidem diversum ceteris mortalibus esse illud et hominum et belli genus. 5 Aliis bellis plurimum momenti habere priorem aliquam cepisse occasionem loci temporisque, agros rapuisse, urbes aliquas expugnasse; cum Romano, seu occupaveris prior aliqua seu viceris, tamen etiam cum victo et iacente luctandum esse. 6 Quam ob rem siquis eos in Italia lacessat, suis eos opibus, suis viribus, suis armis posse vincere, sicut ipse fecerit. 7 Sin vero quis illis Italia velut fonte virium cesserit, proinde falli ac si quis amnes non ab ipsis fontium primordiis derivare, sed concretis iam aquarum molibus avertere vel exsiccare velit. 8 Haec et secreto se censuisse ultroque ministerium consilii sui obtulisse, et nunc praesentibus amicis ideo repetisse, ut scirent omnes rationem gerendi cum Romanis belli, eosque foris invictos, domi fragiles esse. 9 Nam prius illos urbe quam imperio, prius Italia quam provinciis exui posse; quippe et a Gallis captos et a se prope deletos esse; neque umquam se victum prius quam terris eorum cesserit; reverso Karthaginem statim cum loco fortunam belli mutatam.
VI.
1 Huic sententiae obtrectatores amici regis erant, non utilitatem rei cogitantes, sed verentes. ne probato consilio eius primum apud regem locum gratiae occuparet. 2 Et Antiocho non tantum consilium quam auctor displicebat, ne gloria victoriae Hannibalis, non sua esset. 3 Omnia igitur variis adsentationum adulationibus corrumpebantur, nihil consilio vel ratione agebatur. Rex ipse per hiemem in luxuriam lapsus novis cotidie nuptiis deditus erat. 4 Contra Acilius, Romanus consul, qui ad hoc bellum missus erat, copias, arma ceteraque bello necessaria summa industria parabat, civitates socias confirmabat, dubias inliciebat; nec alius exitus belli quam adparatus utriusque partis fuit. 5 Itaque prima belli congressione cum cedentes suos rex cerneret, non laborantibus auxilium tulit, sed fugientibus se ducem praebuit castraque ditia victoribus relinquit. 6 Deinde cum in Asiam praeda Romanis occupatis fugiendo pervenisset, paenitere neglecti consilii coepit revocatoque in amicitiam Hannibale omnia ex sententia eius agere. 7 Interim nuntiatur ei Livium, Romanum ducem, cum LXXX rostratis navibus in bellum navale a senatu missum adventare; quae res spem illi restituendae fortunae dedit. 8 Itaque priusquam sociae civitates ad hostes deficerent, decernere navali proelio statuit, sperans cladem in Graecia acceptam nova posse victoriae gloria aboleri. 9 Tradita igitur Hannibali classe proelium committitur. Sed neque Asiani milites Romanis neque naves eorum pares rostratis navibus fuere; minor tamen clades ducis sollertia fuit. 10 Romam nondum opinio victoriae venerat et idcirco in consulibus creandis suspensa civitas erat.
VII.
1 Sed adversus Hannibalem ducem quis melius quam Africani frater crearetur, cum vincere Poenos opus Scipionum esset? 2 Creatur igitur consul Lucius Scipio, eique datur legatus frater Africanus, ut intellegeret Antiochus non maiorem fiduciam se in Hannibale victo quam Romanos in victore Scipione habere. 3 Traicientibus in Asiam Scipionibus exercitum iam utrubique profligatum bellum nuntiatum est, victumque Antiochum terrestri, Hannibalem navali bello invenerunt. 4 Primo igitur adventu eorum legatos pacem petentes Antiochus ad eos mittit peculiare donum Africano ferentes filium ipsius, quem rex parvo navigio traicientem ceperat. 5 Sed Africanus privata beneficia a rebus publicis secreta dixit, aliaque esse patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsi praeponantur. 6 Proinde gratum se munus accipere privatoque inpendio munificentiae regis responsurum. Quod ad bellum pacemque pertineat, nihil neque gratiae dari neque de iure patriae decidi posse respondit. 7 Nam neque de redimendo filio umquam tractavit nec senatum de eo agere permisit, sed, ut dignum maiestate eius erat, armis se recepturum dixerat. 8 Post haec leges pacis dicuntur: ut Asia Romanis cederet, contentus Syriae regno esset, naves universas, captivos et transfugas traderet sumptumque omnem belli Romanis restitueret. 9 Quae cum nuntiata Antiocho essent, nondum ita victum se esse respondit, ut spoliari se regno pateretur, bellique ea inritamenta, non pacis blandimenta esse.
VIII.
1 Igitur cum ab utrisque bellum pararetur ingressique Asiam Romani Ilium venissent, mutua gratulatio Iliensium ac Romanorum fuit, Iliensibus Aenean ceterosque cum eo duces a se profectos, Romanis se ab his procreatos referentibus; 2 tantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post longum tempus inter parentes et liberos solet. 3 Iuvabat Ilienses nepotes suos Occidente et Africa domita Asiam ut avitum regnum vindicare, optabilem Troiae ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur. 4 Contra Romanos avitos lares et incunabula maiorum templaque ac deorum simulacra inexplebile desiderium videndi tenebat. 5 Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex cum auxiliis occurrit, nec multo post proelium cum Antiocho commissum. 6 Cum in dexteriore cornu pulsa legio Romana maiore dedecore quam periculo ad castra fugeret, M. Aemilius, tribunus militum, ad tutelam castrorum relictus armare se milites suos et extra vallum progredi iubet strictisque gladiis fugientibus minari, morituros dicens, ni in proelium revertantur, infestioraque sua quam hostium castra inventuros. 7 Adtonita tam ambiguo periculo legio comitantibus commilitonibus, qui fugere eos prohibuerant, in proelium revertitur, magnaque caede edita initium victoriae fuit. Caesa hostium L milia, capta XI. 8 Antiocho pacem petenti nihil ad superiores condiciones additum, Africano praedicante, Romanos neque, si vincantur, animis minui neque, si vincant, secundis rebus insolescere. 9 Captas civitates inter socios divisere, muneri Romano aptiorem Asiam quam possessioni voluptariae iudicantes; quippe victoriae gloriam Romano nomini vindicandam, opum luxuriam sociis relinquendam.
LIBER XXXII
I.
1 Aetoli, qui Antiochum in bella Romana inpulerant, victo eodem soli adversus Romanos et viribus inpares et omni auxilio destituti remanserunt; 2 nec multo post victi libertatem, quam inlibatam adversus dominationem Atheniensium Spartanorumque inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt. 3 Quae condicio tanto amarior illis, quanto serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Persarum opibus domesticis viribus restiterint, quibus Gallorum violentiam Asiae Italiaeque terribilem Delphico bello fregerint; quae gloriosa recordatio maius desiderium libertatis augebat. 4 Dum haec aguntur, medio tempore inter Messenios et Achaeos de principatu primo dissensio, mox bellum ortum est. 5 In eo nobilis Achaeorum imperator Philopoemen capitur, non quia pugnando vitae pepercerit, sed, dum suos in proelium revocat, in transitu fossae equo praecipitatus a multitudine hostium oppressus est. 6 Quem Messenii iacentem seu metu virtutis seu verecundia dignitatis interficere ausi non fuerunt. 7 Itaque laeti velut in illo omne bellum confecissent, captivum per universam civitatem in modum triumphi circumduxerunt effuso obviam populo, ac si suus, non hostium imperator adventaret, nec victorem Achaei avidius vidissent, 8 quam victum hostes viderunt. Igitur eundem in theatrum duci iusserunt, ut omnes contuerentur, quem potuisse capi incredibile singulis videbatur. 9 Inde in carcerem ducto verecundia magnitudinis eius venenum dederunt, quod ille laetus, ac si vicisset, accepit, quaesito prius, an Lycortas, praefectus Achaeorum, quem secundum a se esse scientia militari sciebat, incolumis effugisset. Quem ut accepit evasisse, non in totum dicens male consultum Achaeis expiravit. m Nec multo post reparato bello Messenii vincuntur poenasque interfecti Philopoemenis pependerunt.
II.
1 Interea in Syria rex Antiochus, cum gravi tributo pacis a Romanis victus oneratus esset, seu inopia pecuniae conpulsus seu avaritia sollicitatus, qui sperabat se sub specie tributariae necessitatis excusatius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte templum Elymaei Iovis adgreditur. 2 Qua re prodita concursu incolarum cum omni militia interficitur. 3 Romae, cum multae Graeciae civitates questum de iniuriis Philippi, regis Macedonum, venissent et disceptatio in senatu inter Demetrium, Philippi filium, quem pater ad satisfaciendum senatui miserat, et legatos civitatium esset, turba querelarum confusus adulescens repente obticuit. 4 Tunc senatus verecundia eius motus, quae probata etiam antea, cum obses Romae esset, omnibus fuerat, causam illi donavit. Atque ita modestia sua Demetrius veniam patri, non iure defensionis, sed patrocinio pudoris obtinuit, 5 quod ipsum decreto senatus significatum est, ut appareret non tam absolutum regem quam donatum filio patrem. 6 Quae res Demetrio non gratiam legationis, sed odium obtrectationis conparavit. 7 Nam et apud fratrem Perseum aemulatio illi invidiam contraxit, et apud patrem nota absolutionis causa offensae fuit, indignante Philippo plus momenti apud senatum personam filii quam auctoritatem patris ac dignitatem regiae maiestatis habuisse. 8 Igitur Perseus perspecta patris aegritudine cotidie absentem Demetrium apud eum criminari et primo invisum, post etiam suspectum reddere; nunc amicitiam Romanorum, nunc proditionem patris ei obiectare. 9 Ad postremum insidias sibi ab eo paratas confingit, ad cuius rei probationem inmittit indices, testes subornat et facinus, quod obicit, admittit. 10 Quibus rebus conpulso ad parricidium patre funestam omnem regiam facit.
III.
1 Occiso Demetrio sublatoque aemulo non neglegentior tantum Perseus in patrem, verum etiam contumacior erat, nec heredem regni, sed regem gerebat. 2 His rebus offensus Philippus inpatientius in dies mortem Demetrii dolebat, tunc et insidiis circumventum suspicari, testes indicesque torquere. 3 Atque ita cognita fraude non minus scelere Persei quam innoxia Demetrii morte cruciabatur, peregissetque ultionem, nisi morte praeventus fuisset. 4 Nam brevi post tempore morbo ex aegritudine contracto decessit, relicto magno belli apparatu adversus Romanos, quo postea Perseus usus est. 5 Nam et Gallos Scordiscos ad belli societatem perpulerat, fecissetque Romanis grave bellum, nisi decessisset. 6 Namque Galli bello adversus Delphos infeliciter gesto, in quo maiorem vim numinis quam hostium senserant, amisso Brenno duce pars in Asiam, pars in Thraciam extorres fugerant. 7 Inde per eadem vestigia, qua venerant, antiquam patriam repetivere. 8 F,x his manus quaedam in confluente Danuvii et Savi consedit Scordiscosque se appellari voluit. 9 Tectosagi autem, cum in antiquam patriam Tolosam venissent conprehensique pestifera lue essent, non prius sanitatem recuperavere quam aruspicum responsis moniti aurum argentumque bellis sacrilegiisque quaesitum in Tolosensem lacum mergerent, 10 quod omne magno post tempore Caepio, Romanus consul, abstulit. Fuere autem argenti pondo centum decem milia, auri pondo quinquies decies centum milia. 1l Quod sacrilegium causa excidii Caepioni exercituique eius postea fuit. Romanos quoque Cimbrici belli tumultus velut ultor sacrae pecuniae insecutus est. 12 Ex gente Tectosagorum non mediocris populus praedae dulcedine Illyricum repetivit spoliatisque Histris in Pannonia consedit. 13 Histrorum gentem fama est originem a Colchis ducere, missis ab Aeeta rege ad Argonautas, raptores filiae, persequendos; 14 qui ut a Ponto intraverunt Histrum, alveo Savi fluminis penitus invecti vestigia Argonautarum insequentes naves suas umeris per iuga montium usque ad litus Adriatici maris transtulerunt, cognito quod Argonautae idem prop ter magnitudinem navis priores fecissent; 15 quo ut avectos Colchi non reppererunt, sive metu regis sive taedio longae navigationis iuxta Aquileiam con sedere Histrique ex vocabulo amnis, quo a mari concesserant, appellati. 16 Daci quoque suboles Getarum sunt, qui cum Orole rege adversus Bastarnas male pugnassent, ad ultionem segnitiae capturi somnum capita loco pedum ponere iussu regis cogebantur ministeriaque uxoribus, quae ipsis ante fieri solebant, facere. Neque haec ante mutata sunt quam ignominiam bello acceptam virtute delerent.
IV.
1 Igitur Perseus, cum imperio Philippi patris successisset, omnes has gentes adversum Romanos in societatem belli sollicitabat. 2 Interim inter Prusiam regem, ad quem Hannibal post pacem Antiocho a Romanis datam profugerat, et Eumenen bellum ortum est, quod Prusias Hannibalis fiducia rupto foedere prior intulit 3 Namque Hannibal, cum ab Antiocho Romani inter ceteras condiciones pacis deditionem eius poscerent, admonitus a rege in fugam versus Cretam defertur. 4 Ibi cum diu quietam vitam egisset invidiosumque se propter nimias opes videret, amphoras plumbo repletas in templo Dianae, quasi fortunae suae praesidia, 5 deponit atque ideo nihil de illo sollicita civitate, quoniam velut pignus opes eius tenebat, ad Prusiam contendit, auro suo statuit, quas secum portabat, infuso, ne conspectae opes vitae nocerent. 6 Dein, cum Prusias terrestri bello ab Eumene victus esset et proelium in mare transtulisset, Hannibal novo commento auctor victoriae fuit; quippe omne serpentium genus in fictiles lagoenas coici iussit medioque proelio in naves hostium mittit. 7 Id primum Ponticis ridiculum visum, fictilibus dimicare, qui ferro nequeant. Sed ubi serpentibus coepere naves repleri, ancipiti periculo circumventi hosti victoriam cesserunt. 8 Quae ubi Romam nuntiata sunt, missi a senatu legati sunt, qui utrumque regem in pacem cogerent Hannibalemque deposcerent. Sed Hannibal re cognita sumpto veneno legationem morte praevenit. 9 Insignis hic annus trium toto orbe maximorum imperatorum mortibus fuit, Hannibalis et Philopoemenis et Scipionis Africani. 10 Ex quibus constat Hannibalem nec tum, cum Romano tonantem bello Italia contremuit, nec cum reversus Karthaginem summum imperium tenuit, aut cubantem cenasse aut plus quam sextario vini 11 indulsisse pudicitiamque eum tantam inter tot captivas habuisse, ut in Africa natum quivis negaret. 12 Moderationis certe eius fuit, ut, cum diversarum gentium exercitus rexerit, neque insidiis suorum militum sit petitus umquam neque fraude proditus, cum utrumque hostes saepe temptassent.
LIBER XXXIII
I.
1 Minore quidem rerum motu Romani Macedonicum quam Punicum bellum gesserunt, sed tanto clarius, quanto nobilitate Macedones Poenos antecesserunt; quippe cum gloria Orientis domiti, tum et auxilio omnium regum iuvabantur. 2 Itaque Romani et legiones plures numero conscripserunt et auxilia a Masinissa, rege Numidarum, et ceteris omnibus sociis acciverunt; et Eumeni, regi Bithyniae, denuntiatum, ut bellum summis viribus iuvaret. 3 Perseo praeter Macedonicum invictae opinionis exercitum decennis belli sumptus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quibus rebus inflatus oblitus fortunae paternae veterem Alexandri gloriam considerare suos iubebat. 4 Prima equitum congressio fuit, qua victor Perseus suspensam omnium exspectationem in favorem sui traxit; S misit tamen legatos ad consulem, qui pacem peterent, quam patri suo Romani etiam victo dedissent, inpensas belli lege victi suscepturus. Sed consul P. Licinius non minus graves quam victo leges dixit. 6 Dum haec aguntur, metu tam periculosi belli Romani Aemilium Paulum consulem creant eique extra ordinem Macedonicum bellum decernunt; qui cum ad exercitum venisset, non magnam moram pugnae fecit. 7 Pridie quam proelium consereretur, luna nocte defecit, id portentum Perseo omnibus praesagantibus finemque Macedonici regni portendi vaticinantibus.
II.
1 In ea pugna M. Cato, oratoris filius, dum inter confertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus pedestre proelium adgreditur. 2 Nam cadentem manipulus hostium cum horrido clamore veluti iacentem obtruncaturus circumsteterat; at ille citius corpore collecto magnas strages edidit. 3 Cum ad unum opprimendum undique hostes convolarent, dum procerum quendam petit, gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit; 4 ad quem recuperandum umbone se protegens inspectante utroque exercitu inter hostium mucrones sese inmersit recollectoque gladio multis vulneribus exceptis ad suos cum clamore hostium revertitur. Huius audaciam ceteri imitati victoriam peperere. 5 Perseus rex fuga cum decem milibus talentum Samothraciam defertur, quem Cn. Octavius ad persequendum missus a consule cum duobus filiis, Alexandro et Philippo, cepit captumque ad consulem duxit. 6 Macedonia a Carano, qui primus in ea regnavit, usque Perseum XXX reges habuit. Quorum sub regno fuit quidem annis DCCCCXXIV, sed rerum non nisi CL duobus annis potita. 7 Ita cum in dicionem Romanorum cessisset, magistratibus per singulas civitates constitutis libera facta est legesque, quibus adhuc utitur, a Paulo accepit. 8 Aetolorum universarum urbium senatus cum coniugibus et liberis, qui dubia fide fuerant, Romam missus, ibique, ne in patria aliquid novaret, diu detentus, aegreque per multos annos legationibus civitatium senatu fatigato in patriam quisque suam remissus est.
LIBER XXXIV
I.
1 Poenis ac Macedonibus subactis Aetolorumque viribus principum captivitate debilitatis soli adhuc ex Graecia universa Achaei nimis potentes tunc temporis Romanis videbantur, non propter singularum civitatium nimias opes, sed propter conspirationem universarum. 2 Namque Achaei, licet per civitates veluti per membra divisi sint, unum tamen corpus et unum imperium habent singularumque urbium pericula mutuis viribus propulsant. 3 Quaerentibus igitur Romanis causam belli tempestive Fortuna querelam Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum odium populabantur. 4 Spartanis a senatu responsum est, legatos se ad inspiciendas res sociorum et ad iniuriam demendam in Graeciam missuros; 5 sed legatis occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissolverent singulasque urbes proprii iuris facerent, quo facilius et ad obsequium cogerentur et, si quae urbes contumaces essent, traicerentur. 6 Igitur legati omnium civitatium principibus Corinthum evocatis decretum senatus recitant, quid consilii habeant aperiunt; 7 expedire omnibus dicunt, ut singulae civitates sua iura et suas leges habeant. 8 Quod ubi omnibus innotuit, veluti in furorem versi universum peregrinum populum trucidant; 9 legatos quoque ipsos Romanorum violassent, ni audito tumultu trepidi fugissent.
II.
1 Haec ubi Romam nuntiata sunt, statim senatus Mummio consuli bellum Achaicum decernit, qui extemplo exercitu deportato et omnibus strenue provisis pugnandi copiam hostibus fecit. 2 Sed Achaei veluti nihil negotii Romano bello suscepissent, ita apud eos neglecta et soluta omnia fuere. 3 Itaque praedam, non proelium cogitantes et vehicula ad spolia hostium reportanda adduxerunt et coniuges liberosque suos ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. 4 Sed proelio commisso ante oculos suorum caesi lugubre his spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. 5 Coniuges quoque liberique eorum de spectatoribus captivi facti praeda hostium fuere. 6 Vrbs ipsa Corinthus diruitur, populus omnis sub corona venditur, ut hoc exemplo ceteris civitatibus metus novarum rerum inponeretur. 7 Dum haec aguntur, rex Syriae Antiochus Ptolomeo, maiori sororis suae filio, regi Aegypti, bellum infert, segni admodum et cotidiana luxuria ita marcenti, ut non solum regiae maiestatis officia intermitteret, verum etiam sensu hominis nimia sagina careret. 8 Pulsus igitur regno ad fratrem minorem Ptolomeum Alexandream confugit participatoque cum eo regno legatos Romam ad senatum mittunt, auxilium petunt, fidem societatis inplorant. Movere senatum preces fratrum.
III.
1 Mittitur itaque legatus Popilius ad Antiochum, qui abstinere illum Aegypto aut, si iam incessisset, excedere iuberet. 2 Cum in Aegypto eum invenisset osculumque ei rex obtulisset (nam coluerat inter ceteros Popilium Antiochus, cum obses Romae esset), tunc Popilius facessere interim privatam amicitiam iubet, cum mandata patriae intercedant; 3 prolatoque senatus decreto et tradito, cum cunctari eum videret consultationemque ad amicos referre, ibi Popilius virga, quam in manu gerebat, amplo circulo inclusum, ut amicos caperet, consulere eos iubet nec prius inde exire, quam responsum senatui daret, aut pacem aut bellum cum Romanis habiturum. 4 Adeoque haec austeritas animum regis fregit, ut pariturum se senatui responderet. 5 Reversus in regnum Antiochus decedit relicto parvulo admodum filio, 6 cui cum tutores dati a populo essent, patruus eius Demetrius, qui obses Romae erat, cognita morte fratris Antiochi senatum adiit: obsidem se vivo fratre venisse, quo mortuo cuius obses sit, se ignorare. 7 Dimitti igitur se ad regnum petendum aequum esse, quod, sicut iure gentium maiori fratri cesserit, ita nunc sibi, qui pupillum aetate antecedat, deberi. 8 Cum se non dimitti animadverteret a senatu, tacito iudicio tutius apud pupillum quam apud eum regnum futurum arbitrante, specie venandi ab urbe profectus Ostiis tacitus cum fugae comitibus navem conscendit. 9 Delatus in Syriam secundo favore omnium excipitur, regnumque ei occiso pupillo ac tutoribus traditur.
IV.
1 Eodem fere tempore Prusias, rex Bithyniae, consilium cepit interficiendi Nicomedis filii, quem a se ablegatum, studens minoribus filiis, quos ex noverca eius susceperat, Romae habebat. 2 Sed res adulescenti ab iis, qui facinus susceperant, proditur hortatique sunt, ut crudelitate patris provocatus occupet insidias et in auctorem retorqueat scelus. Nec difficilis persuasio fuit. 3 Igitur cum accitus in regnum patris venisset, statim rex appellatur. 4 Prusias regno spoliatus a filio privatusque redditus etiam a servis deseritur. 5 Cum in latebris ageret, non minore scelere, quam filium occidi iusserat, a filio interficitur.
LIBER XXXV
I.
1 Demetrius occupato Syriae regno novitati suae otium periculosum ratus ampliare fines regni et opes augere finitimorum bellis statuit. 2 Itaque Ariarathi, regi Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus fratrem eius Orophernen per iniuriam regno pulsum supplicem recepit, datumque sibi honestum belli titulum gratulatus restituere eum in regnum statuit. 3 Sed Orophernes ingrato animo inita cum Antiochensibus pactione, offensis tunc Demetrio, pellere ipsum regno, a quo restituebatur, consilium cepit. 4 Quo cognito Demetrius vitae quidem eius, ne Ariarathes metu fraterni belli liberaretur, pepercit, ipsum autem conprehensum vinctum Seleuciae custodiri iubet. 5 Nec Antiochenses indicio territi a defectione destiterunt. 6 Itaque adiuvantibus et Ptolomeo, rege Aegypti, et Attalo, rege Asiae, et Ariarathe Cappadociae, bello a Demetrio lacessiti subornant Balam quendam, sortis extremae iuvenem, qui Syriae regnum velut paternum armis repeteret, 7 et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri inditur genitusque ab Antiocho rege dicitur. 8 Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo eius non vires tantum regiae, verum etiam generis nobilitas consensu omnium tribueretur. 9 Igitur Alexander admirabili rerum varietate, pristinarum sordium oblitus, totius ferme Orientis viribus succinctus bellum Demetrio infert victumque vita pariter ac regno spoliat. 10 Quamquam nec Demetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo proelio hostem fugavit et regibus bellum restituentibus multa milia in acie cecidit. 11 Ad postremum tamen invicto animo inter confertissimos fortissime dimicans cecidit.
II.
1 Initio belli Demetrius duos filios apud Gnidium hospitem suum cum magno pondere auri commendaverat, ut belli periculis eximerentur et, si ita fors tulisset, paternae ultioni servarentur. 2 Ex his maior, Demetrius, annos pubertatis egressus audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae felicitatis ornamenta velut captum inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem adgreditur. 3 Antiochenses quoque veterem patris offensam novis meritis correcturi se ei tradunt; sed et milites paterni favore iuvenis accensi prioris sacramenti religionem novi regis superbiae praeferentes signa ad Demetrium transferunt. 4 Atque ita Alexander, non minore impetu fortunae destructus quam elatus, primo proelio victus interficitur; deditque poenas et Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, cuius mentitus originem fuerat.
LIBER XXXVI
I.
1 Recuperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum successu corruptus, vitiis adulescentiae in segnitiam labitur tantumque contemptum apud omnes inertiae, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. 2 Itaque cum ab imperio eius passim civitates deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis inferre statuit; 3 cuius adventum non inviti Orientis populi videre et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitatem et quod veteri Macedonum imperio adsueti novi populi superbiam indigne ferebant. 4 Itaque cum et Persarum et Elymaeorum Bactrianorumque auxiliis iuvaretur, multis proeliis Parthos fudit. 5 Ad postremum tamen pacis simulatione deceptus capitur traductusque per ora civitatium populis, qui desciverant, in ludibrium favoris ostenditur. 6 Missus deinde in Hyrcaniam benigne et iuxta cultum pristinae fortunae habetur. 7 Dum haec aguntur, interim in Syria Trypho, qui se tutorem Antiocho, Demetrii privigno, substitui a populo laboraverat, occiso pupillo regnum Syriae invadit. 8 Quo diu potitus tandem exsolescente favore recentis imperii ab Antiocho, puero admodum, Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur, rursusque regnum Syriae ad subolem Demetrii revertitur. 9 Igitur Antiochus, memor quod et pater propter superbiam invisus et frater propter segnitiam contemptus fuisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates, quae initio fraterni imperii defecerant, summa industria persequitur, domitasque rursus regni terminis adicit; 10 Iudaeos quoque, qui in Macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem vindicaverant, subegit. Quorum vires tantae fuere, ut post haec nullum Macedonum regem tulerint domesticisque imperiis usi Syriam magnis bellis infestaverint.
II.
1 Namque Iudaeis origo Damascena, Syriae nobilissima civitas, unde et Assyriis regibus genus ex regina Samirami fuit. 2 Nomen urbi a Damasco rege inditum, in cuius honorem Syri sepulcrum Atarathes, uxoris eius, pro templo coluere, deamque exinde sanctissimae religionis habent. 3 Post Damascum Azelus, mox Adores et Abrahames et Israhel reges fuere. 4 Sed Israhelem felix decem filiorum proventus maioribus suis clariorem fecit. 5 Itaque populum in decem regna divisum filiis tradidit, omnesque ex nomine Iudae, qui post divisionem decesserat, Iudaeos appellavit colique memoriam eius ab omnibus iussit, cuius portio omnibus accesserat. 6 Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit, cuius excellens ingenium fratres veriti clam interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. 7 A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, brevi ipsi regi percarus fuit. 8 Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque divini iuris humanique ei incognitum videbatur, 9 adeo ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos providerit; perissetque omnis Aegyptus fame, nisi monitu eius rex edicto servari per multos annos fruges iussisset; 10 tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a deo responsa dari viderentur. 11 Filius eius Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. 12 Sed Aegyptii, cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. 13 Dux igitur exulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit, quae repetentes armis Aegyptii domum redire tempestatibus conpulsi sunt. 14 Itaque Moyses Damascena, antiqua patria, repetita montem Sinam occupat, in quo septem dierum ieiunio per deserta Arabiae cum populo suo fatigatus cum tandem venisset, septimum diem more gentis Sabbata appellatum in omne aevum ieiunio sacravit, quoniam illa dies famem illis erroremque finierat. 15 Et quoniam metu contagionis pulsos se ab Aegypto meminerant, ne eadem causa invisi apud incolas forent, caverunt, ne cum peregrinis conviverent; quod ex causa factum paulatim in disciplinam religionemque convertit. 16 Post Moysen etiam filius eius Arruas sacerdos sacris Aegyptiis, mox rex creatur; semperque exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem reges et sacerdotes haberent, quorum iustitia religione permixta incredibile quantum coaluere.
III.
1 Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur. 2 Est namque vallis, quae continuis montibus velut muro quodam ad instar castrorum clauditur (spatium loci ducenta iugera; nomine Aricus dicitur); 3 in ea silva est et ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur. 4 Et arbores opobalsami similem formam piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis et in vinearum morem excoluntur. Hae certo anni tempore balsamum sudant. 5 Sed non minor loci eius apricitatis quam ubertatis admiratio est; quippe cum toto orbe regionis eius ardentissimus sol sit, ibi tepidi aeris ‹flatu› naturalis quaedam ac perpetua opacitas inest. 6 In ea regione latus lacus est, qui propter magnitudinem aquae et inmobilitatem Mortuum Mare dicitur. 7 Nam neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quoniam omnia vita carentia in profundum merguntur; nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine incrustatur. 8 Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit; postea cum ipsis Persis in dicionem Alexandri Magni venere diuque in potestate Macedonici imperii subiecti Syriae regno fuere. 9 A Demetrio cum descivissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem acceperunt, facile tunc Romanis de alieno largientibus.
IV.
1 Per eadem tempora, quibus in Syria regni mutatio inter novos reges alternabatur, in Asia rex Attalus florentissimum ab Eumene patruo acceptum regnum caedibus amicorum et cognatorum suppliciis foedabat, nunc matrem anum, nunc Beronicen sponsam maleficiis eorum necatam confingens. 2 Post hanc scelestam violentiae rabiem squalidam vestem sumit, barbam capillumque in modum reorum submittit, non in publicum prodire, non populo se ostendere, non domi laetiora convivia inire aut aliquod signum sani hominis habere, prorsus ut poenas pendere manibus interfectorum videretur. 3 Omissa deinde regni administratione hortos fodiebat, gramina serebat et noxia innoxiis permiscebat, eaque omnia veneni suco infecta velut peculiare munus amicis mittebat. 4 Ab hoc studio aerariae artis fabricae se tradit, cerisque fingendis et aere fundendo procudendoque oblectatur. 5 Matri deinde sepulcrum facere instituit, cui operi intentus morbum ex solis fervore contraxit et septima die decessit. Huius testamento heres populus Romanus tunc instituitur. 6 Sed erat ex Eumene Aristonicus, non iusto matrimonio, sed ex paelice Ephesia, citharistae cuiusdam filia, genitus, qui post mortem Attali velut paternum regnum Asiam invasit. 7 Cum multa secunda proelia adversus civitates, quae metu Romanorum tradere se eidem nolebant, fecisset iustusque iam rex videretur, Asia Licinio Crasso consuli decernitur, 8 qui intentior Attalicae praedae quam bello, cum extremo anni tempore inordinata acie proelium conseruisset, victus poenas inconsultae avaritiae sanguine dedit. 9 In huius locum missus Perpenna consul prima congressione Aristonicum superatum in potestatem suam redegit Attalicasque gazas, hereditarias populi Romani, navibus inpositas Romam deportavit. 10 Quod aegre ferens successor eius M'. Aquilius consul ad eripiendum Aristonicum Perpennae, veluti sui potius triumphi munus esse deberet, festinata velocitate contendit. 11 Sed contentionem consulum mors Perpennae diremit. 12 Sic Asia Romanorum facta cum opibus suis vitia quoque Romam transmisit.
LIBER XXXVII
I.
1 Capto Aristonico Massilienses pro Phocaeensibus, conditoribus suis, quorum urbem senatus et omne nomen, quod et tunc et antea Antiochi bello infesta contra populum Romanum arma tulerant, deleri iusserat, legatos Romam deprecatum misere veniamque his a senatu obtinuere. 2 Post haec regibus, qui adversus Aristonicum auxilia tulerant, praemia persoluta: Mithridati Pontico Syria maior, filiis Ariarathis, regis Cappadociae, qui eodem bello occiderat, Lycaonia et Cilicia datae. 3 Fidiorque populus Romanus in socii filios quam mater in liberos fuit; quippe hinc parvulis auctum regnum, inde vita adempta. 4 Namque Laodice ex numero sex filiorum, quos virilis sexus et Ariarathe rege susceperat, timens, ne non diutina administratione regni adultis quibusdam potiretur, quinque parricidali veneno necavit; 5 unum parvulum sceleri matris cognatorum custodia eripuit, qui post necem Laodices (nam propter crudelitatem eam populus extinxerat) solus regno potitus est. 6 Mithridates quoque repentina morte interceptus filium, qui et ipse Mithridates dictus est, reliquit; 7 cuius ea postea magnitudo fuit, ut non sui tantum temporis, verum etiam superioris aetatis omnes reges maiestate superaverit bellaque cum Romanis per XLVI annos varia victoria gesserit, 8 cum eum summi imperatores, Sylla, Lucullus ceterique, in summa Cn. Pompeius ita vicerit, ut maior clariorque in restaurando bello resurgeret damnisque suis terribilior redderetur. 9 Denique ad postremum non vi hostili victus, sed voluntaria morte in avito regno senex herede filio decessit.
II.
1 Huius futuram magnitudinem etiam caelestia ostenta praedixerant. 2 Nam et eo quo genitus est anno et eo quo regnare primum coepit stella cometes per utrumque tempus LXX diebus ita luxit, ut caelum omne conflagrare videretur. 3 Nam et magnitudine sui quartam partem caeli occupaverat et fulgore sui solis nitorem vicerat; et cum oreretur occumberetque, IV horarum spatium consumebat. 4 Puer tutorum insidias passus est, qui eum fero equo inpositum equitare iacularique cogebant; 5 qui conatus cum eos fefellissent supra aetatem regente equum Mithridate, veneno eum appetivere. 6 Quod metuens antidota saepius bibit et ita se adversus insidias, exquisitis tutioribus remediis, stagnavit, ut ne volens quidem senex veneno mori potuerit. 7 Timens deinde, ne inimici, quod veneno non potuerant, ferro peragerent, venandi studium finxit, quo per septem annos neque urbis neque ruris tecto usus est, 8 sed per silvas vagatus diversis montium regionibus pernoctabat ignaris omnibus, quibus esset locis, adsuetus feras cursu aut fugere aut persequi, cum quibusdam etiam viribus congredi. 9 Quibus rebus et insidias vitavit et corpus ad omnem virtutis patientiam duravit.
III.
1 Ad regni deinde administrationem cum accessisset, statim non de regendo, sed de augendo regno cogitavit. 2 Itaque Scythas invictos antea, qui Zopyriona, Alexandri Magni ducem, cum XXX milibus armatorum deleverant, qui Cyrum, Persarum regem, cum CC milibus trucidaverant, qui Philippum, Macedonum regem, fugientem fecerant, ingenti felicitate perdomuit. 3 Auctus igitur viribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupavit. 4 Cum de Asia tractaret, tacitus cum quibusdam amicis regno profectus universam nemine sentiente pervagatus est omniumque urbium situm ac regiones cognovit. 5 Inde in Bithyniam transcendit et quasi dominus Asiae opportuna quaeque victoriae suae metatus est. 6 Post haec in regnum, cum iam perisse crederetur, reversus est invento parvulo filio, quem per absentiam eius soror uxorque Laodice enixa fuerat. 7 Sed inter gratulationem post longam peregrinationem adventus sui et filii geniti veneno periclitatus est, siquidem Laodice soror, cum perisse eum crederet, in concubitus amicorum proiecta, quasi admissum facinus maiori scelere tegere posset, venenum advenienti paravit. 8 Quod cum ex ancillis Mithridates cognovisset, facinus in auctores vindicavit.
IV.
1 Hieme deinde adpetente non in convivio, sed in campo, nec in avocationibus, sed in exercitationibus, nec inter sodales, sed inter coaequales aut equo aut cursu aut viribus contendebat. 2 Exercitum quoque suum ad parem laboris patientiam cotidiana exercitatione durabat, atque ita invictus iyse inexpugnabilem exercitum fecerat. 3 Inita deinde cum Nicomede societate Paphlagoniam invadit victamque cum socio dividit. 4 Quam cum teneri a regibus senatui nuntiatum esset, legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum iuberent. 5 Mithridates, cum se iam parem magnitudini Romanorum crederet, superbo responso hereditarium patri suo regnum obvenisse respondit; mirari se, quod cum ei relata controversia non fuerit, sibi referatur. 6 Nec territus minis Galatiam quoque occupat. 7 Nicomedes, quoniam se tueri iure non poterat, iusto regi redditurum respondit. 8 Atque ita filium suum mutato nomine Pylaemenen, Paphlagonum regum nomine, appellat et quasi stirpi regiae reddidisset regnum, falso nomine tenet. 9 Sic ludibrio habiti legati Romam revertuntur.
LIBER XXXVIII
I.
1 Mithridates parricidia nece uxoris auspicatus sororis alterius Laodices filios, cuius virum Ariarathen, regem Cappadociae, per Gordium insidiis occiderat, tollendos statuit, nihil actum morte patris existimans, si adulescentes paternum regnum, cuius ille cupiditate flagrabat, occupassent. 2 Igitur dum in his cogitationibus versatur, interim Nicomedes, rex Bithyniae, vacuam morte regis Cappadociam invadit. 3 Quod cum nuntiatum Mithridati fuisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expellendum Cappadocia Nicomeden mittit. 4 Sed iam Laodice per pactionem se Nicomedi in matrimonium tradiderat. 5 Quod aegre ferens Mithridates praesidia Nicomedis Cappadocia expellit regnumque sororis filio restituit, egregium prorsus factum, ni subsecuta fraus esset; 6 siquidem interiectis mensibus simulat se Gordium, quo ministro usus in Ariarathe interficiendo fuerat, restituere in patriam velle, sperans, si obsisteret adulescens, causas belli futuras, aut, si permitteret, per eundem filium tolli posse, per quem interfecerat patrem. 7 Quod ubi Ariarathes iunior moliri cognovit, graviter ferens interfectorem patris per avunculum potissimum ab exilio revocari, ingentem exercitum contrahit. 8 Igitur cum in aciem eduxisset Mithridates peditum LXXX milia, equitum X, currus falcatos sexcentos, nec Ariarathi auxiliantibus finitimis regibus minores copiae essent, incertum belli timens consilia ad insidias transfert sollicitatoque iuvene ad conloquium, 9 cum ferrum occultatum inter fascias gereret, scrutatore ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum ventrem pertractanti ait: caveret, ne aliud telum inveniret quam quaereret. 1o Atque ita risu protectis insidiis sevocatum ab amicis velut ad secretum sermonem inspectante utroque exercitu interficit; regnum Cappadociae octo annorum filio inposito Ariarathis nomine additoque ei rectore Gordio tradidit.
II.
1 Sed Cappadoces crudelitate ac libidine praefectorum vexati a Mithridate deficiunt fratremque regis, et ipsum Ariarathen nomine, ab Asia, ubi educabatur, revocant, 2 cum quo Mithridates proelium renovat victumque regno Cappadociae expellit. Nec multo post adulescens ex aegritudine collecta infirmitate decedit. 3 Post huius mortem Nicomedes timens, ne Mithridates accessione Cappadociae etiam Bithyniam finitimam invaderet, subornat puerum eximiae pulchritudinis, quasi Ariarathes tres, non duos filios genuisset, qui a senatu Romano paternum regnum peteret. 4 Vxorem quoque Laodicen Romam mittit ad testimonium trium ex Ariarathe susceptorum filiorum. 5 Quod ubi Mithridates cognovit, et ipse pari inpudentia Gordium Romam mittit, qui senatui adseveret puerum, cui Cappadociae regnum tradiderat, ex eo Ariarathe genitum, qui bello Aristonici auxilia Romanis ferens cecidisset. 6 Sed senatus studio regum intellecto, aliena regna falsis nominibus furantium, Mithridati Cappadociam et Nicomedi ad solacia eius Paphlagoniam ademit. 7 Ac ne contumelia regum foret ademptum illis, quod daretur aliis, uterque populus libertate donatus est. 8 Sed Cappadoces munus libertatis abnuentes negant vivere gentem sine rege posse. Itaque rex illis a senatu Ariobarzanes statuitur.
III.
1 Erat eo tempore Tigranes rex Armeniae, obses Parthis ante multum temporis datus, nec olim ab eisdem in regnum paternum remissus. Hunc Mithridates mire ad societatem Romani belli, quod olim meditabatur, perlicere cupiebat. 2 Nihil igitur de offensa Romanorum sentientem per Gordium inpellit, ut Ariobarzani, segni admodum, bellum inferat, et ne quis dolus subesse videatur, filiam suam ei Cleopatram in matrimonium tradit. 3 Primo igitur adventu Tigranis Ariobarzanes sublatis rebus suis Romam contendit, atque ita per Tigranen rursus Cappadocia iuris esse Mithridatis coepit. 4 Eodem tempore mortuo Nicomede etiam filius eius, et ipse Nicomedes, regno a Mithridate pellitur, qui cum supplex Romam venisset, decernitur in senatu, ut uterque in regnum restituantur; in quod tum missi M'. Aquilius et Mallius † Malthinus legati. 5 His cognitis Mithridates societatem cum Tigrane bellum adversus Romanos gesturus iungit, pactique inter se sunt, ut urbes agrique Mithridati, homines vero et quaecumque auferri possent, Tigrani cederent. 6 Post haec Mithridates intellecto quantum bellum suscitaret, legatos ad Cimbros, alios ad Gallograecos et Sarmatas Bastarnasque auxilium petitum mittit. 7 Nam omnes has gentes Romanum meditabundus bellum variis beneficiorum muneribus iam ante inlexerat. Ab Schythia quoque exercitum venire iubet omnemque Orientem adversus Romanos armat. 8 Non magno igitur labore Aquilium et | Malthinum Asiano exercitu instructos vincit, quibus simul cum Nicomede pulsis ingenti favore civitatium excipitur. 9 Multum ibi auri argentique studio veterum regum magnumque belli apparatum invenit, quibus instructus debita civitatibus publica privataque remittit et vacationem quinquennii concedit. 10 Tunc ad contionem milites vocat eosque variis exhortationibus ad Romana bella sive Asiana incitat. 11 Quam orationem dignam duxi, cuius exemplum brevitati huius operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiae modum excesserint.
IV.
1 Optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret consulere, bellumne sit cum Romanis an pax habenda; 2 quin vero sit resistendum inpugnantibus, ne eos quidem dubitare, qui spe victoriae careant; quippe adversus latronem, si nequeant pro salute, pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere. 3 Ceterum quia non id agitur, an liceat quiescere non tantum animo hostiliter, sed etiam proelio congressis, consulendum, qua ratione ac spe coepta bella sustineant. 4 Esse autem sibi victoriae fiduciam, si sit illis animus; Romanosque vinci posse cognitum non sibi magis quam ipsis militibus, qui et in Bithynia Aquilium et t Malthinum in Cappadocia fuderint. 5 Ac si quem aliena magis exempla quam sua experimenta moveant, audire se a Pyrro, rege Epiri, non amplius quinque milibus Macedonum instructo fusos tribus proeliis Romanos. 6 Audire Hannibalem sedecim annis Italiae victorem inmoratum, et quin ipsam caperet urbem, non Romanorum illi vires restitisse sed domesticae aemulationis atque invidiae studium. 7 Audire populos transalpinae Galliae Italiam ingressos maximis eam pluribusque urbibus possidere et latius aliquanto solum finium, quam in Asia, quae dicatur inbellis, idem Galli occupavissent. 8 Nec victam solum dici sibi Romam a Gallis, sed etiam captam, ita ut unius illis montis tantum cacumen relinqueretur; nec bello hostem, sed pretio remotum. 9 Gallorum autem nomen, quod semper Romanos terruit, in partem virium suarum ipse numeret. Nam hos, qui Asiam incolunt, Gallos ab illis, qui Italiam occupaverant, sedibus tantum distare, 10 originem quidem ac virtutem genusque pugnae idem habere; tantoque his acriora esse quam illis ingenia, quod longiore ac difficiliore spatio per Illyricum Thraciamque prodierint, paene operosius transitis eorum finibus quam ubi consedere possessis. 11 Iam ipsam Italiam audire se numquam, ut Roma condita sit, satis illi pacatam, sed adsidue per omnes annos pro libertate alios, quosdam etiam pro vice imperii bellis continuis perseverasse; 12 et a multis civitatibus Italiae deletos Romanorum exercitus ferri, a quibusdam novo contumeliae more sub iugum missos. 13 Ac ne veteribus inmoremur exemplis, hoc ipso tempore universam Italiam bello Marsico consurrexisse, non iam libertatem, sed consortium imperii civitatisque poscentem; 14 nec gravius vicino Italiae bello quam domesticis principum factionibus urbem premi, multoque periculosius esse Italico civile bellum. 15 Simul et a Germania Cimbros, inmensa milia ferorum atque inmitium populorum, more procellae inundasse Italiam; 16 quorum etsi singula bella sustinere Romani possent, universis tamen obruantur, ut ne vacaturos quidem bello suo putet.
V.
1 Vtendum igitur occasione et rapienda incrementa virium, ne, si illis occupatis quieverint, mox adversus vacuos et quietos maius negotium habeat. 2 Non enim quaeri, an capienda sint arma, sed utrum sua potius occasionem an illorum. 3 Nam bellum quidem iam tunc secum ab illis geri coeptum, cum sibi pupillo maiorem Phrygiam ademerint, quam patri suo praemium dati adversus Aristonicum auxilii concesserant, gentem quam et proavo suo Mithridati Seleucus Callinicus in dotem dedisset. 4 Quid, cum Paphlagonia se decedere iusserint, non alterum illud genus belli fuisse? Quae non vi, non armis, sed adoptione testamenti et regum do mesticorum interitu hereditaria patri suo obvenisset. 5 Cum inter hanc decretorum amaritudinem parendo non tamen eos mitigaret, quin acerbius in dies gerant, non obtinuisse. 6 Quod enim a se non praebitum illis obsequium? Non Phrygiam Paphlagoniamque dimissas? Non Cappadocia filium eductum, quam iure gentium victor occupaverat? 7 Raptum tamen sibi esse victoriae ius ab illis, quorum nihil est nisi bello quaesitum. 8 Non regem Bithyniae Chreston, in quem senatus arma decreverat, a se in gratiam illorum occisum? Tamen nihilo minus inputari sibi, si qua Gordius aut Tigranes faciat. 9 Libertatem etiam in contumeliam sui a senatu ultro delatam Cappadociae, quam reliquis gentibus abstulerunt; dein populo Cappadocum pro libertate oblata Gordium regem orante ideo tantum, quoniam amicus suus esset, non obtinuisse. 10 Nicomeden praecepto illorum bellum sibi intulisse; quia ultum ierit se, ab ipsis ventum obviam in eo; et nunc eam secum bellandi illis causam fore, quod non inpune se Nicomedi lacerandum, saltatricis filio, praebuerit.
VI.
1 Quippe non delicta regum illos, sed vires ac maiestatem insequi, neque in uno se, sed in aliis quoque omnibus hac saepe arte grassatos. 2 Sic et avum suum Pharnacen per cognitionum arbitria succidaneum regi Pergameno Eumeni datum; 3 SiC rursus Eumenen, cuius classibus primo in Asiam fuere transiecti, cuius exercitu magis quam suo et Magnum Antiochum et Gallos in Asia et mox in Macedonia regem Perseum domuerant, 4 et ipsum pro hoste habitum eique interdictum Italia, et quod cum ipso deforme sibi putaverant, cum filio eius Aristonico bellum gessisse. Nullius apud eos maiora quam Masinissae, regis Numidarum, haberi merita; 5 huic inputari victum Hannibalem, huic captum Syphacem, huic Karthaginem deletam, hunc inter duos illos Africanos tertium servatorem urbis referri: 6 tamen cum huius nepote bellum modo in Africa gestum adeo inexpiabile, ut ne victum quidem patris memoriae donarent, quin carcerem ac triumphi spectaculum experiretur. 7 Hanc illos omnibus regibus legem odiorum dixisse, scilicet quia ipsi tales reges habuerint, quorum etiam nominibus erubescant, aut pastores Aboriginum, aut aruspices Sabinorum, aut exules Corinthiorum, aut servos vernasque Tuscorum, aut, quod honoratissimum nomen fuit inter haec, Superbos; 8 atque ut ipsi ferunt conditores suos lupae uberibus altos, sic omnem illum populum luporum animos inexplebiles sanguinis, atque imperii divitiarumque avidos ac ieiunos habere.
VII.
1 Se autem, seu nobilitate illis conparetur, clariorem illa conluvie convenarum esse, qui paternos maiores suos a Cyro Darioque, conditoribus Persici regni, maternos a magno Alexandro ac Nicatore Seleuco, conditoribus imperii Macedonici, referat, seu populus illorum conferatur suo, earum se gentium esse, quae non modo Romano imperio sint pares, sed Macedonico quoque obstiterint. 2 Nullam subiectarum sibi gentium expertam peregrina imperia; nullis umquam nisi domesticis regibus paruisse, Cappadociam velint an Paphlagoniam recensere, rursus Pontum an Bithyniam, itemque Armeniam maiorem minoremque; quarum gentium nullam neque Alexander ille, qui totam pacavit Asiam, nec quisquam successorum eius aut posterorum attigisset. 3 Scythiam duos umquam ante se reges non pacare, sed tantum intrare ausos, Darium et Philippum, aegre inde fugam sibi expedisse, unde ipse magnam adversus Romanos partem virium haberet. 4 Multoque se timidius ac diffidentius bella Pontica ingressum, cum ipse rudis ac tiro esset, Scythiae praeter arma virtutemque animi locorum quoque solitudinibus vel frigoribus instructae, per quae denuntiaretur ingens militiae periculum ac labor. 5 Inter quas difficultates ne spes quidem praemii foret ex hoste vago nec tantum pecuniae, sed etiam sedis inope. 6 Nunc se diversam belli condicionem ingredi. Nam neque caelo Asiae esse temperatius aliud, nec solo fertilius nec urbium multitudine amoenius; magnamque temporis partem non ut militiam, sed ut festum diem acturos bello dubium facili magis an ubere, 7 si modo aut proximas regni Attalici opes aut veteres Lydiae Ioniaeque audierint, quas non expugnatum eant, sed possessum; 8 tantumque se avida expectat Asia, ut etiam vocibus vocet: adeo illis odium Romanorum incussit rapacitas proconsulum, sectio publicanorum, calumniae litium. 9 Sequantur se modo fortiter et colligant, quid se duce possit effficere tantus exercitus, quem sine cuiusquam militum auxilio suamet unius opera viderint Cappadociam caeso rege cepisse, qui solus mortalium Pontum omnem Scythiamque pacaverit, quam nemo ante transire tuto atque adire potuit. 10 Nam iustitiae atque liberalitatis suae ne ipsos milites quin experiantur testes refugere et illa indicia habere, quod solus regum non paterna solum, verum etiam externa regna hereditatibus propter munificentiam adquisita possideat, Colchos, Paphlagoniam, Bosphorum.
VIII.
1 Sic excitatis militibus post annos tres et XX sumpti regni in Romana bella descendit. 2 Atque in Aegypto mortuo rege Ptolomeo ei, qui Cyrenis regnabat, Ptolomeo per legatos regnurr et uxor Cleopatra regina, soror ipsius, defertur. 3 Laetus igitur hoc solo Ptolomeus, quod sine certa mine fraternum regnum recepisset, in quod subornari et a matre Cleopatra et favore principum fratris filium cognoverat, ceterum infestus omnibus, statim ubi Alexandriam ingressus est, fautores pueri trucidari iussit. 4 Ipsum quoque die nuptiarum, quibus matrem eius in matrimonium recipiebat, inter apparatus epularum et sollemnia religionum in conplexu matris interficit atque ita torum sororis caede filii eius cruentus ascendit. 5 Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum vocaverant, fuit, siquidem peregrinis militibus licentia caedis data omnia sanguine cotidie manabant; ipsam quoque sororem filia eius virgine per vim stuprata et in matrimonium adscita repudiat. 6 Quibus rebus territus populus in diversa labitur patriamque metu mortis exul relinquit. 7 Solus igitur in tanta urbe cum suis relictus Ptolomeus, cum regem se non hominum, sed vacuarum aedium videret edicto peregrinos sollicitat. 8 Quibus confluentibus obvius legatis Romanorum, Scipioni Africano et Spurio Mummio et L. Metello, qui ad inspicienda sociorum regna veniebant, procedit. 9 Sed quam cruentus civibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et vultu deformis et statura brevis et sagina v entris non homini, sed beluae similis. 10 Quod foeditatem nimia subtilitas perlucidae vestis augebat, prorsus quasi astu inspicienda praeberentur, quae omni studio occultanda pudibundo viro erant. 11 Post discessum deinde legatorum (quorum Africanus, dum inspicit urbem, spectaculo Alexandrinis fuit) iam etiam peregrino populo invisus cum filio, quem ex sorore susceperat, et cum uxore, matris paelice, metu insidiarum tacitus in exilium proficiscitur contractoque mercennario exercitu bellum sorori pariter ac patriae infert. 12 Arcessitum deinde maximum a Cyrenis filium, ne eum Alexandrini contra se regem crearent, interficit. Tunc populus statuas eius et imagines detrahit. 13 Quod factum studio sororis existimans filium, quem ex ea susceperat, interficit, corpusque in membra divisum et in cista conpositum matri die natalis eius inter epulas offerri curat. 14 Quae res non reginae tantum, verum etiam universae civitati acerba et luctuosa fuit tantumque maerorem festivissimo convivio intulit, ut regia omnis repentino luctu incenderetur. 15 Verso igitur studio principum ab epulis in exsequias membra lacera populo ostendunt et quid sperare de rege suo debeant, filii caede demonstrant.
IX.
1 Finito luctu orbitatis Cleopatra, cum urgeri se fraterno bello videret, auxilium a Demetrio, rege Syriae, per legatos petit, cuius et ipsius varii et memorabiles casus fuere. 2 Namque Demetrius, sicut supra dictum est, cum bellum Parthis intulisset et multis congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus amisso exercitu capitur. 3 Cui Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo misso in Hyrcaniam non cultum tantum regium praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit regnumque Syriae, quod per absentiam eius Trypho occupaverat, restituturum promittit. 4 Post huius mortem desperato reditu non ferens captivitatem Demetrius, privatam etsi opulentam vitam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. 5 Hortator illi et comes Callimander amicus erat, qui post captivitatem eius a Syria per Arabiae deserta ducibus pecunia conparatis Parthico habitu Babyloniam pervenerat. 6 Sed fugientem Phrahates, qui Arsacidae successerat, equitum celeritate per conpendiosos tramites occupatum retrahit. 7 Vt est deductus ad regem, Callimandro quidem non tantum venia, verum etiam praemium fidei datum, Demetrium autem et graviter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit artioribusque custodiis observari iubet. 8 Interiecto deinde tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent, eodem amico comite repetita fuga est, sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem ut invisus a conspectu submovetur. 9 Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hyrcaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatur. 10 Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis faciebat nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum adfectabant usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res vel tempus vel fortuna belli exegisset.
X.
1 His auditis Antiochus occupandum bellum ratus exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos ducit. 2 Sed per luxuriam non minor apparatus quam militiae fuit, quippe octoginta milia armatorum secuta sunt trecenta lixarum, ex quibus cocorum pistorum maior numerus fuit. 3 Argenti certe aurique tantum, ut etiam gregarii milites auro caligas figerent proculcarentque materiam, cuius amore populi ferro dimicant. 4 Culinarum quoque argentea instrumenta fuere, prorsus quasi ad epulas, non ad bellum pergerent. 5 Advenienti Antiocho multi orientales reges occurrere tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae. Nec mora congressioni fuit. 6 Antiochus tribus proeliis victor cum Babyloniam occupasset, Magnus haberi coepit. Itaque ad eum omnibus populis deficientibus nihil Parthis reliqui praeter patrios fines fuit. 7 Tunc Phrahates Demetrium in Syriam ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda a Parthia revocaretur. Interim, quoniam viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique temptabat. 8 Propter multitudinem hominum exercitum suum Antiochus per civitates in hiberna diviserat, quae res exitii causa fuit. Nam cum gravari se copiarum praebitione et iniuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt et die statuta omnes apud se divisum exercitum per insidias, ne invicem ferre auxilia possent, adgrediuntur. 9 Quae cum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus cum ea manu, quae secum hiemabat, progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem fortius quam exercitus eius dimicavit. 10 Ad postremum tamen, cum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus occiditur, cui Phrahates exequias regio more fecit filiamque Demetrii, quam secum Antiochus advexerat, captus amore virginis uxorem duxit. 11 Paenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem iam in regno missi invenerunt frustraque omnia conati ad regem suum reversi sunt.
LIBER XXXIX
I.
1 Antiocho in Parthia cum exercitu deleto frater eius Demetrius obsidione Parthorum liberatus ac restitutus in regnum, cum omnis Syria in luctu propter amissum exercitum esset, 2 quasi Parthica ipsius ac fratris bella, quibus alter captus, alter occisus erat, prospere cessissent, ita Aegypto bellum inferre statuit, regnum Aegypti Cleopatra socru pretium auxilii adversus fratrem suum pollicente. 3 Sed dum aliena adfectat, ut adsolet fieri, propria per defectionem Syriae amisit, siquidem Antiochenses primi duce Tryphone, execrantes superbiam regis, quae conversatione Parthicae crudelitatis intolerabilis facta erat, mox Apameni ceteraeque civitates exemplum secutae per absentiam regis a Demetrio defecere. 4 Ptolomeus quoque, rex Aegypti, bello ab eodem petitus, cum cognovisset Cleopatram, sororem suam, opibus Aegypti navibus inpositis ad filiam et Demetrium generum in Syriam profugisse, inmittit iuvenem quendam Aegyptium, Protarchi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis peteret. 5 Conposita fabula, quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syris quemlibet regem aspernantibus, ne Demetrii superbiam paterentur, nomen iuveni Alexandri inponitur auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur. 6 Interea corpus Antiochi interfecti a rege Parthorum in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum pervenit, quod cum ingenti studio civitatum et regis Alexandri ad confirmandam fabulae fidem excipitur. Quae res illi magnum favorem popularium conciliavit omnibus non fictas in eo, sed veras lacrimas existimantibus. 7 Demetrius autem victus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. 8 Relictus igitur cum paucis servulis cum Tyrum religione se templi defensurus petisset, navi egrediens praefecti iussu interficitur. 9 Alter ex filiis, Seleucus, quoniam sine matris auctoritate diadema sumpsisset, ab eadem interficitur; alter, cui propter nasi magnitudinem cognomen Grypos fuit, rex a matre hactenus constituitur, ut nomen regis penes filium, vis autem omnis imperii penes matrem esset.
II.
1 Sed Alexander occupato Syriae regno, tumens successu rerum, spernere iam etiam ipsum Ptolomeum, a quo subornatus in regnum fuerat, superba insolentia coepit. 2 Itaque Ptolomeus reconciliata sororis gratia destruere Alexandri regnum, quod odio Demetrii viribus suis adquisierat, summis opibus instituit. 3 Mittit igitur ingentia Grypo auxilia et filiam Tryphaenam Grypo nupturam, ut populos in auxilium nepotis non societate tantum belli, verum et adfinitate sua sollicitet. 4 Nec res frustra fuit. Nam cum omnes Grypum instructum Aegypti viribus viderent, paulatim ab Alexandro deficere coepere. 5 Fit deinde inter reges proelium, quo victus Alexander Antiochiam profugit. Ibi inops pecuniae, cum stipendia militibus deessent, in templo Iovis solidum ex auro signum Victoriae tolli iubet, facetis iocis sacrilegium circumscribens; nam Victoriam commodatam sibi ab Iove esse dicebat. 6 Interiectis deinde diebus, cum ipsius Iovis aureum simulacrum infiniti ponderis tacite evelli iussisset deprehensusque in sacrilegio concursu multitudinis esset in fugam versus, magna vi tempestatis oppressus ac desertus a suis a latronibus capitur; perductus ad Grypum interficitur. 7 Grypos porro recuperato patrio regno externisque periculis liberatus insidiis matris adpetitur. Quae cum cupiditate dominationis prodito marito Demetrio et altero filio interfecto huius quoque victoria inferiorem dignitatem suam factam doleret, venienti ab exercitatione poculum veneni obtulit. 8 Sed Grypos praedictis iam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat; postremum prolato indice eam arguit, solam defensionem sceleris superesse adfirmans, si bibat, quod filio obtulit. Sic victa regina scelere in se verso veneno, quod alii paraverat, extinguitur. 9 Parta igitur regni securitate Grypos octo annis quietem et ipse habuit et regno praestitit. 10 Natus deinde illi est aemulus regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, sed ex Antiocho patruo susceptus, quem cum veneno tollere voluisset, ut maturius armis cum eo de regno contenderet, excitavit.
III.
1 Inter has regni Syriae parricidales discordias moritur rex Aegypti Ptolomeus, regno Aegypti uxori et alteri ex filiis quem illa legisset relicto; videlicet quasi quietior Aegypti status quam Syriae regnum esset, cum mater altero ex filiis electo alterum hostem esset habitura. 2 Igitur cum pronior in minorem filium esset, a populo conpellitur maiorem eligere. Cui prius quam regnum daret, uxorem ademit conpulsumque repudiare carissimam sibi sororem Cleopatram minorem sororem Selenen ducere iubet, non materno inter filias iudicio, cum alteri maritum eriperet, alteri daret. 3 Sed Cleopatra non tam a viro repudiata quam a matre divortio viri dimissa Cyziceno in Syria nubit, eique ne nudum uxoris nomen adferret, exercitum Cypri sollicitatum velut dotalem ad maritum deducit. 4 Par igitur iam viribus fratris Cyzicenus proelium committit ac victus in fugam vertitur. 5 Tunc Antiochiam Grypos, in qua erat Cyziceni uxor Cleopatra, obsidere coepit, qua capta Tryphaena, uxor Grypi, nihil antiquius quam sororem Cleopatram requiri iussit, non ut captivae opem ferret, sed ne effugere captivitatis mala posset, quae sui aemulatione in hoc potissimum regnum invaserit hostique sororis nubendo hostem se eius effecerit. 6 Tunc peregrinos exercitus in certamina fratrum adductos, tum repudiatam a fratre contra matris voluntatem extra Aegyptum nuptam accusat. 7 Contra Grypos orare, ne tam foedum facinus facere cogatur. A nullo umquam maiorum suorum inter tot domestica, tot externa bella post victoriam in feminas saevitum, quas sexus ipse et periculis bellorum et saevitiae victorum eximat; 8 in hac vero praeter commune bellantium fas accedere necessitudinem sanguinis; quippe ipsius, quae tam cruente saeviat, sororem equidem germanam esse, suam vero consobrinam, liberorum deinde communium materteram. 9 His tot necessitudinibus sanguinis adicit superstitionem templi, quo abdita profugerit, tantoque religiosius colendos sibi deos, quo magis his propitiis ac faventibus vicisset; tum neque occisa illa virium se quicquam Cyziceno dempturum, nec servaturum reddita. 10 Sed quanto Grypos abnuit, tanto soror muliebri pertinacia accenditur, rata non misericordiae haec verba, sed amoris esse. Itaque vocatis ipsa militibus mittit qui sororem confoderent. 11 Qui ut in templum intraverunt, cum evellere eam non possent, manus amplexantis deae simulacrum praeciderunt. Tunc Cleopatra execratione parricidarum mandata violatis numinibus ultione sui decedit. 12 Nec multo post repetita proelii congressione victor Cyzicenus uxorem Grypi Tryphaenam, quae paulo ante sororem interfecerat, capit eiusque supplicio uxoris manibus parentavit.
IV.
1 At in Aegypto Cleopatra cum gravaretur socio regni, filio Ptolomeo, populum in eum incitat, abductaque ei Selene uxore eo indignius, quod ex Selene iam duos filios habebat, exulare cogit, arcessito minore filio Alexandro et rege in locum fratris constituto. 2 Nec filium regno expulisse contenta bello Cypri exulantem persequitur. Vnde pulso in terficit ducem exercitus sui, quod vivum eum e manibus emisisset, quamquam Ptolomeus verecundia materni belli, non viribus minor ab insula recessisset. 3 Igitur Alexander territus hac matris crudelitate et ipse eam relinquit, periculoso regno securam ac tutam vitam anteponens. 4 Cleopatra vero timens, ne maior filius Ptolomeus a Cyziceno ad recuperandam Aegyptum auxiliis iuvaretur, ingentia Grypo auxilia et Selenen uxorem, nupturam hosti prioris mariti, 5 mittit Alexandrumque filium per legatos in regnum revocat; cui cum occultatis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur spiritumque non fato, sed parricidio dedit; 6 digna prorsus hac mortis infamia, quae et matrem toro expulit et duas filias viduas alterno fratrum matrimonio fecit et filio alteri in exilium acto bellum intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est.
V.
1 Sed nec Alexandro caedes tam nefanda inulta fuit. Nam ubi primum conpertum est scelere filii matrem interfectam, concursu populi in exilium agitur revocatoque Ptolomeo regnum redditur, qui neque cum matre bellum gerere voluisset, neque a fratre armis repetere, quod prior possedisset. 2 Dum haec aguntur, frater eius ex paelice susceptus, cui pater Cyrenarum regnum testamento reliquerat, herede populo Romano instituto decedit. 3 Iam enim fortuna Romana porrigere se ad orientalia regna, non contenta Italiae terminis, coeperat. Itaque et ea pars Libyae provincia facta est; postea Creta Ciliciaque piratico bello perdomitae in formam provinciae rediguntur. 4 Quo facto et Syriae et Aegypti regna Romana vicinitate artata, quae incrementa de finitimis bellis quaerere solebant, adempto vagandi arbitrio vires suas in perniciem mutuam converterunt, 5 adeo ut adsiduis proeliis consumpti in contemptum finitimorum venerint praedaeque Arabum genti, inbelli antea, fuerint; 6 quorum rex Herotimus fiducia septingentorum filiorum, quos ex paelicibus susceperat, divisis exercitibus nunc Aegyptum, nunc Syriam infestabat magnumque nomen Arabum viribus finitimorum exsanguibus fecerat.
LIBER XL
I.
1 Mutuis fratrum odiis et mox filiis inimicitiis parentum succedentibus cum inexpiabili bello et reges et regnum Syriae consumptum esset, ad externa populus auxilia concurrit peregrinosque reges sibi circumspicere coepit. 2 Itaque cum pars Mithridatem Ponticum, pars Ptolomeum ab Aegypto arcessendum censeret, occurreretque quod et Mithridates inplicitus bello Romano esset, Ptolomeus quoque hostis semper fuisset Syriae, 3 omnes in Tigranen, regem Armeniae, consensere, instructum praeter domesticas vires et Parthica societate et Mithridatis adfinitate. 4 Igitur accitus in regnum Syriae per X et VIII annos tranquillissimo regno potitus est; neque bello alium lacessere neque lacessitus inferre alii bellum necesse habuit.
II.
1 Sed sicut ab hostibus tuta Syria fuit, ita terrae motu vastata est, quo centum septuaginta milia hominum et multae urbes perierunt. Quod prodigium mutationem rerum portendere aruspices responderunt. 2 Igitur Tigrane a Lucullo victo rex Syriae Antiochus, Cyziceni filius, ab eodem Lucullo appellatur. 3 Sed quod Lucullus dederat, postea ademit Pompeius, qui poscenti regnum respondit ne volenti Syriae, nedum recusanti daturum se regem, qui X et VIII annos, quibus Tigranes Syriam tenuit, in angulo Ciliciae latuerit, victo autem eodem Tigrane a Romanis alieni operis praemia postulet. 4 Igitur ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani, non daturum, quod tueri nesciat, ne rursus Syriam Iudaeorum et Arabum latrociniis infestam reddat. 5 Atque ita Syriam in provinciae formam redegit, paulatimque Oriens Romanorum discordia consanguineorum regum factus est.
LIBER XLI
I.
1 Parthi, penes quos velut divisione orbis cum Romanis facta nunc Orientis imperium est, Scytharum exules fuere. 2 Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur, nam Scythico sermone exules "parthi¯ dicuntur. 3 Hi et Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fuere. 4 Postea quoque, cum imperium Orientis a Medis ad Persas translatum est, veluti vulgus sine nomine praeda victorum fuere. 5 Postremum Macedonibus triumphato Oriente servierunt, 6 ut cuivis mirum videatur ad tantam eos felicitatem per virtutem provectos, ut imperent gentibus, sub quarum imperio veluti servile vulgus fuere. 7 A Romanis quoque trinis bellis per maximos duces florentissimis temporibus lacessiti soli ex omnibus gentibus non pares solum, verum etiam victores fuere; 8 quamquam plus gloriae est inter Assyria et Medica Persicaque memorata olim regna et opulentissimum illud mille urbium Bactrianum imperium emergere potuisse quam longinqua bella vicisse, 9 praeterea cum gravibus Scythicis et vicinalibus bellis adsidue vexati variis periculorum certaminibus urgerentur. 10 Hi domesticis seditionibus Scythia pulsi solitudines inter Hyrcaniam et Dahas et Areos et † Sparnos et Margianos furtim occupavere. 11 Fines deinde non intercedentibus primo finitimis, postea etiam prohibentibus in tantum protulere, ut non inmensa tantum ac profunda camporum, verum etiam praerupta collium montiumque ardua occupaverint. 12 Ex quo fit, ut Parthiae pleraque finium aut aestus aut frigoris magnitudo possideat, quippe cum montes nix et campos aestus infestet.
II.
1 Administratio gentis post defectionem Macedonici imperii sub regibus fuit. 2 Proximus maiestati regum probulorum ordo est; ex hoc duces in bello, ex hoc in pace rectores habent. 3 Sermo his inter Scythicum Medicumque medius et utrisque mixtus. 4 Vestis olim sui moris; posteaquam accessere opes, ut Medis perlucida ac fluida. Armorum patrius ac Scythicus mos. 5 Exercitum non, ut aliae gentes, liberorum, sed maiorem partem servitiorum habent, quorum vulgus nulli manumittendi potestate permissa ac per hoc omnibus servis nascentibus in dies crescit. Hos pari ac liberos suos cura et equitare et sagittare magna industria docent. 6 Locupletissimus ut quisque est, ita plures in bella equites regi suo praebet. Denique Antonio bellum Parthis inferenti cum L milia equitum occurrerent, soli CCCC liberi fuere. 7 Comminus in acie proeliari aut obsessas expugnare urbes nesciunt. Pugnant aut procurrentibus equis aut terga dantibus; saepe etiam fugam simulant, ut incautiores adversum vulnera insequentes habeant. 8 Signum his in proelio non tuba, sed tympano datur. Nec pugnare diu possunt; ceterum intolerandi forent, si quanta his est impetus vis, tanta et perseverantia esset. 9 Plerumque in ipso ardore certaminis proelia deserunt ac paulo post pugnam ex fuga repetunt, ut, cum maxime vicisse te putes, tunc tibi discrimen subeundum sit. 10 Munimentum ipsis equisque loricae plumatae sunt, quae utrumque toto corpore tegunt. Auri argentique nullus nisi in armis usus.
III.
1 Vxores dulcedine variae libidinis singuli plures habent, nec ulla delicta adulterio gravius vindicant. 2 Quamobrem feminis non convivia tantum virorum, verum etiam conspectum interdicunt. 3 Carne non nisi venatibus quaesita vescuntur. 4 Equis omni tempore vectantur; illis bella, illis convivia, illis publica ac privata officia obeunt; super illos ire, consistere, mercari, colloqui. Hoc denique discrimen inter servos liberosque est, quod servi pedibus, liberi non nisi equis incedunt. 5 Sepultura vulgo aut avium aut canum laniatus est; nuda demum ossa terra obruunt. 6 In superstitionibus atque cura deorum praecipua omnibus veneratio est. 7 Ingenia genti tumida, seditiosa, fraudolenta, procacia; quippe violentiam viris, mansuetudinem mulieribus adsignant. 8 Semper aut in externos aut in domesticos motus inquieti, natura taciti, ad faciendum quam ad dicendum promptiores; proinde secunda adversaque silentio tegunt. 9 Principibus metu, non pudore parent. In libidinem proiecti, in cibum parci. 10 Fides dicti promissique nulla, nisi quatenus expedit.
IV.
1 Post mortem Alexandri Magni cum inter successores eius Orientis regna dividerentur, nullo Macedonum dignante Parthorum imperium Staganori, externo socio, traditur. 2 Postea diductis Macedonibus in bellum civile cum ceteris superioris Asiae populis Eumenen secuti sunt, quo victo ad Antigonum transiere. 3 Post hunc a Nicatore Seleuco ac mox ab Antiocho et successoribus eius possessi, a cuius pronepote Seleuco primum defecere primo Punico bello, L. Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus. 4 Huius defectionis inpunitatem illis duorum fratrum regum, Seleuci et Antiochi, discordia dedit, qui dum invicem eripere sibi regnum volunt, persequi defectores omiserunt. ts Eodem tempore etiam Theodotus, mille urbium Bactrianarum praefectus, defecit regemque se appellari iussit, quod exemplum secuti totius Orientis populi a Macedonibus defecere. 6 Erat eo tempore Arsaces, vir sicut incertae originis, ita virtutis expertae. 7 Hic solitus latrociniis et rapto vivere accepta opinione Seleucum a Gallis in Asia victum, solutus regis metu, cum praedonum manu Parthos ingressus praefectum eorum Andragoran oppressit sublatoque eo imperium gentis invasit. 8 Non magno deinde post tempore Hyrcanorum quoque regnum occupavit, atque ita duarum civitatium imperio praeditus grandem exercitum parat metu cum Seleuci et Theodoti, Bactrianorum regis. 9 Sed cito morte Theodoti metu liberatus cum filio eius, et ipso Theodoto, foedus ac pacem fecit, nec multo post cum Seleuco rege ad defectores persequendos veniente congressus victor fuit; 10 quem diem Parthi exinde sollemnem velut initium libertatis observant.
V.
1 Revocato deinde Seleuco novis motibus in Asiam dato laxamento regnum Parthicum format, militem legit, castella munit, civitates firmat; 2 urbem quoque nomine Daram in monte Apaorteno condit, cuius loci ea condicio est, ut neque munitius quicquam esse neque amoenius possit. 3 Ita enim et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus egeat, et soli circumiacentis tanta ubertas, ut propriis opibus expleatur; 4 fontium ac silvarum ea copia est, ut et aquarum abundantia inrigetur et venationum voluptatibus exornetur. 5 Sic Arsaces quaesito simul constitutoque regno non minus memorabilis Parthis quam Persis Cyrus, Macedonibus Alexander, Romanis Romulus matura senectute decedit, 6 cuius memoriae hunc honorem Parthi tribuer mt, ut omnes exinde reges suos Arsacis nomine nuncupent. 7 Huius filius et successor regni, Arsaces et ipse nomine, adversus Antiochum, Seleuci filium, centum milibus peditum et XX milibus equitum instructum mira virtute pugnavit; ad postremum in societatem eius adsumptus est. 8 Tertius Parthis rex Priapatius fuit, sed et ipse Arsaces dictus. Nam sicut supra dictum est, omnes reges suos hoc nomine, sicuti Romani Caesares Augustosque, cognominavere. 9 Hic actis in regno XV annis decessit relictis duobus filiis, Mithridate et Phrahate. Quorum maior Phrahates, more gentis heres regni, Mardos, validam gentem, bello domuit nec multo post decessit pluribus filiis relictis, 10 quibus praeteritis fratri potissimum Mithridati, insignis virtutis viro, reliquit imperium, plus regio quam patrio deberi nomini ratus potiusque patriae quam liberis consulendum.
VI.
1 Eodem ferme tempore, sicut in Parthis Mithridates, ita in Bactris Eucratides, magni uterque viri, regna ineunt. 2 Sed Parthorum fortuna felicior ad summum hoc duce imperii fastigium eos perduxit. 3 Bactriani autem per varia bella iactati non regnum tantum, verum etiam libertatem amiserunt, siquidem Sogdianorum et Arachotorum et Drancarum et Areorum Indorumque bellis fatigati ad postremum ab Invalidioribus Parthis velut exsangues oppressi sunt. 4 Multa tamen Eucratides bella magna virtute gessit, quibus adtritus cum obsidionem Demetrii, regis Indorum, pateretur, cum CCC militibus LX milia hostium adsiduis eruptionibus vicit. Quinto itaque mense liberatus Indiam in potestatem redegit. 5 Vnde cum se reciperet, a filio, quem socium regni fecerat, in itinere interficitur, qui non dissimulato parricidio, velut hostem, non patrem interfecisset, et per sanguinem eius currum egit et corpus abici insepultum iussit. 6 Dum haec apud Bactros geruntur, interim inter Parthos et Medos bellum oritur. Cum varius utriusque populi casus fuisset, ad Postremum victoria penes Parthos fuit. 7 His viribus auctus Mithridates Mediae Bacasin praeponit, ipse in Hyrcaniam proficiscitur. 8 Vnde reversus bellum cum Elymaeorum rege gessit, quo victo hanc quoque gentem regno adiecit imperiumque Parthorum a monte Caucaso multis populis in dicionem redactis usque flumen Euphraten protulit. 9 Atque ita adversa valetudine adreptus, non minor Arsace proavo, gloriosa senectute decedit.
LIBER XLII
I.
1 Post necem Mithridatis, Parthorum regis, Phrahates filius rex statuitur, qui cum inferre bellum in ultionem temptati ab Antiocho Parthici regni Syriae statuisset, Scytharum motibus ad sua defendenda revocatur. 2 Namque Scythae in auxilium Parthorum adversus Antiochum, Syriae regem, mercede sollicitati cum confecto bello iam supervenissent et calumnia tardius lati auxilii mercede fraudarentur, dolentes tantum itineris frustra emensum, cum vel stipendium pro vexatione vel alium hostem dari sibi poscerent, superbo responso offensi fines Parthorum vastare coeperunt. 3 Igitur Phrahates, cum adversus eos proficisceretur, ad tutelam regni reliquit Himerum quendam pueritiae sibi flore conciliatum, qui tyrannica crudelitate oblitus et vitae praeteritae et vicarii officii Babylonios multasque alias civitates inportune vexavit. 4 Ipse autem Phrahates exercitum Graecorum, quem bello Antiochi captum superbe crudeliterque tractaverat, in bellum secum ducit, inmemor prorsus quod hostiles eorum animos nec captivitas minuerat et insuper iniuriarum indignitas exacerbaverat. F Itaque cum inclinatam Parthorum aciem vidissent, arma ad hostes transtulere et diu cupitam captivitatis ultionem exercitus Parthici et ipsius Phrahatis regis cruenta caede exsecuti sunt.
II.
1 In huius locum Artabanus, patruus eius, rex substituitur. Scythae autem contenti victoria depopulata Parthia in patriam revertuntur. 2 Sed et Artabanus bello Tochariis inlato in bracchio vulneratus statim decedit. 3 Huic Mithridates filius succedit, cui res gestae Magni cognomen dedere; quippe claritatem parentum aemulatione virtutis accensus animi magnitudine supergreditur. 4 Multa igitur bella cum finitimis magna virtute gessit multosque populos Parthico regno addidit. 5 Sed et cum Scythis prospere aliquotiens dimicavit ultorque iniuriae parentum fuit. 6 Ad postremum Artoadisti, Armeniorum regi, bellum intulit. 7 Sed quoniam in Armeniam transitum facimus, origo eius paulo altius repetenda est. 8 Neque enim silentio regnum tantum praeteriri fas est cum fines post Parthiam omnium regnorum magnitudinem superent, 9 siquidem Armenia a Cappadocia usque mare Caspium undecies centum milia patet, sed in latitudinem milia passuum septingenta porrigitur. 10 Condita est autem ab Armenio, Iasonis Thessali comite, quem cum perditum propter insignem periculosamque regno suo virtutem Pelias rex cuperet, denuntiata militia in Colchos abire iubet pellemque arietis memorabilem gentibus reportare, sperans interitum viri aut ex periculis tam longae navigationis aut ex bello tam profundae barbariae. 11 Igitur Iason divulgata opinio ne tam gloriosae expeditionis, cum ad eum certatim principes iuventutis totius ferme orbis concurrerent, exercitum fortissimorum virorum, qui Argonautae cognominati sunt, conparavit. 12 Quem cum magnis rebus gestis incolumem reduxisset, rursum a Peliae filiis Thessalia magna vi pulsus cum ingenti multitudine, quae ad famam virtutis eius ex omnibus gentibus cotidie confluebat, comite Medea uxore, quam repudiatam miseratione exilii rursum receperat, et Medo, privigno ab Aegeo, rege Atheniensium, genito, Colchos repetivit socerumque Aeetam regno pulsum restituit.
III.
1 Magna deinde bella cum finitimis gessit captasque civitates partim regno soceri ad abolendam superioris militiae iniuriam, qua filiam eius Medeam abduxerat et filium Aegialeum interfecerat, adiunxit, partim populis, quos secum adduxerat, 2 adsignavit primusque humanorum post Herculem et Liberum, qui reges Orientis fuisse traduntur, eam caeli plagam domuisse dicitur. 3 Populis quibusdam Erygium et Amphistratum, aurigas Castoris et Pollucis, duces adsignavit. 4 Cum Albanis foedus percussit, qui Herculem ex Italia ab Albano monte, cum Geryone extincto armenta eius per Italiam duceret, secuti dicuntur, quique memores Italicac originis exercitum Cn. Pompei bello Mithridatico fratres salutavere. 5 Itaque Iasoni totus ferme Oriens ut conditori divinos honores templaque constituit, quae Parmenion, dux Alexandri Magni, post multos annos dirui iussit, ne cuiusquam nomen in Oriente venerabilius quam Alexandri esset. 6 Post mortem Iasonis Medus aemulus virtutis eius in honorem matris Mediam urbem condidit regnumque ex nomine suo Medorum constituit, sub cuius maiestate Orientis postea imperium fuit. 7 Albanis vicinae Amazones sunt, quarum reginam Thalestrim concubitum Alexandri petisse multi autores prodidere. 8 Armenius quoque, et ipse Thessalus, unus de numero ducum Iasonis, recollecta multitudine, quae amisso Iasone rege passim vagabatur, Armeniam condit, 9 a cuius montibus Tigris fluvius modicis primo incrementis nascitur; interiecto deinde aliquanto spatio sub terras mergitur, atque ita post quinque et XX milia passuum grande iam flumen in regione Sophene emergit ac sic in paludes Euphratis recipitur.
IV.
1 Igitur Mithridates, rex Parthorum, post bellum Armeniae propter crudelitatem a senatu Parthico regno pellitur. 2 Frater eius Orodes, cum regnum vacans occupasset, Babyloniam, quo Mithridates confugerat, diu obsidet et fame coactos in deditionem oppidanos conpellit. 3 Mithridates autem fiducia cognationis ultro se in potestatem Orodis tradit. 4 Sed Orodes plus hostem quam fratrem cogitans in conspectu suo trucidari iussit. Post haec bellum cum Romanis gessit Crassumque imperatorem cum filio et omni exercitu Romano delevit. 5 Huius filius Pacorus missus ad persequendas Romani belli reliquias magnis rebus in Syria gestis in Parthiam patri suspectus revocatur, quo absente exercitus Parthorum relictus in Syria a Cassio, quaestore Crassi, cum omnibus ducibus trucidatur. 6 His ita gestis non magno post tempore Romanis inter Caesarem Pompeiumque civile bellum oritur, in quo Parthi Pompeianarum partium fuere et propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico iunctam et propter Crassi necem, cuius filium in partibus Caesaris esse audierant, quem ultorem patris victore Caesare futurum non deliberabant. 7 Itaque victis partibus Pompeianis et Cassio et Bruto auxilia adversus Augustum et Antonium misere, et post belli finem rursum Pacoro duce inita cum Labieno societate Syriam et Asiam vastavere castraque Ventidi, qui post Cassium absente Pacoro exercitum Parthicum fuderat, magna mole adgrediuntur. 8 Sed ille simulato timore diu continuit se et insultare Parthos aliquantisper passus est. Ad postremum in securos laetosque partem legionum emisit, quarum impetu fusi Parthi in diversa abiere. 9 Pacorus cum fugientes suos abduxisse secum legiones Romanas putaret, castra Ventidi, veluti sine defensoribus, adgreditur. 10 Tum Ventidius reliqua parte legionum emissa universam Parthorum manum cum rege ipso Pacoro interficit; nec ullo bello Parthi umquam maius vulnus acceperunt. 11 Haec cum in Parthia nuntiata essent. Orodes, pater Pacori, qui paulo ante vastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat victoremque Pacorum Romanorum gloriabatur, repente filii morte et exercitus clade audita ex dolore in furorem vertitur. 12 Multis diebus non adloqui quemquam, non cibum sumere, non vocem mittere, ita ut etiam mutus factus videretur. 13 Post multos deinde dies, ubi dolor vocem laxaverat, nihil aliud quam Pacorum vocabat; Pacorus illi videri, Pacorus audiri videbatur, cum illo loqui, cum illo consistere; interdum quasi amissum flebiliter dolebat. 14 Post longum deinde luctum alia sollicitudo miserandum senem invadit, quem ex numero XXX filiorum in locum Pacori regem destinet. 15 Multae paelices, ex quibus generata tanta iuventus erat, pro suis quaeque sollicitae animum senis obsidebant. 16 Sed fatum Parthiae fecit, in qua iam quasi sollemne est reges parricidas haberi, ut sceleratissimus omnium, et ipse Phrahates nomine, rex statueretur.
V.
1 Itaque statim, quasi nollet mori, patrem interfecit; fratres quoque omnes XXX trucidat. Sed nec in filiis cessant parricidia. 2 Nam cum infestos sibi optimates propter adsidua scelera videret, ne esset qui nominari rex posset, adultum filium interfici iubet. 3 Huic Antonius propter auxilium adversus se et Caesarem latum bellum cum sedecim validissimis legionibus intulit, sed graviter multis proeliis vexatus a Parthia refugit. 4 Qua victoria insolentior Phrahates redditus, cum multa crudeliter consuleret, in exilium a populo suo pellitur. 5 Itaque cum magno tempore finitimas civitates, ad postremum Scythas precibus fatigasset, Scytharum maxime auxilio in regnum restituitur. 6 Hoc absente regem Parthi Tiridaten quendam constituerant, qui audito adventu Scytharum cum magna amicorum manu ad Caesarem in Hispania bellum tunc temporis gerentem profugit, obsidem Caesari minimum Phrahatis filium ferens, quem neglegentius custoditum rapuerat. 7 Quo cognito Phrahates legatos statim ad Caesarem mittit, servum suum Tiridaten et filium remitti sibi postulat. 8 Caesar et legatione Phrahatis audita et Tiridatis postulatis cognitis (nam et ipse restitui in regnum desiderabat, iuris Romanorum futuram Parthiam adfirmans, si eius regnum muneris eorum fuisset) neque Tiridaten dediturum se Parthis dixit, neque adversus Parthos Tiridati auxilia daturum. 9 Ne tamen per omnia nihil a Caesare obtentum videretur, et Phrahati filium sine pretio remisit et Tiridati, quoad manere apud Romanos vellet, opulentum sumptum praeberi iussit. 19 Post haec finito Hispaniensi bello, cum in Syriam ad conponendum Orientis statum venisset, metum Phrahati incussit, ne bellum Parthiae vellet inferre. 11 Itaque tota Parthia captivi ex Crassiano sive Antoni exercitu recollecti signaque cum his militaria Augusto remissa. 12 Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto dati, plusque Caesar magnitudine nominis sui fecit, quam armis facere alius imperator potuisset.
LIBER XLIII
I.
1 Parthicis orientalibusque ac totius propemodum orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus veluti post longam peregrinationem domum revertitur, ingrati civis olficium existimans, si, cum omnium gentium res gestas inlustraverit, de sola tantum patria taceat. 2 Breviter igitur initia Romani imperii perstringit, ut nec modum propositi operis excedat nec utique originem urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat. 3 Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse dicitur, ut neque servierit quisquam sub illo neque quicquam privatae rei habuerit, sed omnia communia et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset. 4 Ob cuius exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus exaequato omnium iure passim in conviviis servi cum dominis recumbant. 5 Itaque Italia regis nomine Saturnia appellata, et mons in quo habitabat Saturnius, in quo nunc veluti ab Iove pulso sedibus suis Saturno Capitolium est. 6 Post hunc tertio loco regnasse Faunum ferunt, sub quo Euander ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit, cui Faunus et agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit, benigne adsignavit. 7 In huius radicibus templum Lycaeo, quem Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit; ipsum dei simulacrum nudum caprina pelle amictum est, quo habitu nunc Romae Lupercalibus decurritur. 8 Fauno uxor fuit nomine Fatua, quae adsidue divino spiritu inpleta veluti per furorem futura praemonebat. Vnde adhuc, qui inspirari solent, fatuari dicuntur. 9 Ex filia Fauni et Hercule, qui eodem tempore extincto Geryone armenta, victoriae praemia, per Italiam ducebat, stupro conceptus Latinus procreatur. 10 Quo tenente regnum Aeneas ab Ilio Troia a Graecis expugnata in Italiam venit statimque bello exceptus, cum in aciem exercitum eduxisset, ad conloquium vocatus tantam admirationem sui Latino praebuit, ut et in societatem regni reciperetur et Lavinia in matrimonium ei data gener adscisceretur. 1I Post haec commune utriusque bellum adversus Turnum, regem Rutulorum, propter fraudatas Laviniae fuit nuptias, in quo et Turnus et Latinus interiere. 12 Igitur cum Aeneas iure victoriae utroque populo potiretur, urbem ex nomine uxoris Lavinium condidit. 13 Bellum deinde adversus Mezentium, Etruscorum regem, gessit, in quo cum ipse occidisset, in locum eius Ascanius filius successit, qui Lavinio relicto Longam Albam condidit, quae CCC annis caput regni fuit.
II.
1 Post multos deinde huius urbis reges ad postremum Numitor et Amulius regno potiti sunt. 2 Sed Amulius cum vi aetate potiorem Numitorem oppressisset, filiam eius Ream in perpetuam virginitatem, ne quis vindex regni virilis sexus ex gente Numitoris oriretur, demersit, addita iniuriae specie honoris, ut non damnata, sed sacerdos electa videretur. 3 Igitur clausa in luco Marti sacro duos pueros, incertum stupro an ex Marte conceptos, enixa est. 4 Quo cognito Amulius multiplicato metu proventu duorum pueros exponi iubet et puellam vinculis onerat, ex quorum iniuria decessit. 5 Sed Fortuna origini Romanae prospiciens pueros lupae alendos obtulit, quae amissis catulis distenta ubera exinanire cupiens nutricem se infantibus praebuit. 6 Cum saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, rem Faustulus pastor animadvertit subtractosque ferae inter greges pecorum agresti vita nutrivit. 7 Martios pueros fuisse, sive quod in luco Martis enixi sunt sive quod a lupa, quae in tutela Martis est, nutriti, veluti manifestis argumentis creditum. Nomina pueris alteri Remo, alteri Romulo fuere. 8 Adultis inter pastores de virtute cotidiana certamina et vires et pernicitatem auxere. 9 Igitur cum latrones a rapina pecorum industrie frequenterque submoverent, Remus ab isdem latronibus captus et velut ipse esset, quod in aliis prohibebat, regi offertur; crimini datur quasi greges Numitoris infestare solitus esset. Tunc a rege Numitori in ultionem traditur. 10 Sed Numitor adulescentia iuvenis permotus et in suspitionem expositi nepotis adductus, cum eum nunc liniamentorum filiae similitudo, nunc aetas expositionis temporibus congruens anxium tenerent, repente Faustulus cum Romulo supervenit; a quo origine cognita puerorum facta conspiratione et adulescentes in ultionem maternae necis et Numitor in vindictam erepti regni armantur.
III.
1 Occiso Amulio regnum Numitori restituitur et urbs Romana ab adulescentibus conditur. 2 Tunc et senatus centum seniorum, qui patres dicti sunt, constituitur; tunc et vicinis conubia pastorum dedignantibus virgines Sabinae rapiuntur, finitimisque populis armis subiectis primo Italiae et mox orbis imperium quaesitum. 3 Per ea tempora adhuc reges hastas pro diademate habebant, quas Graeci "sceptra¯ dixere. Nam et ab origine rerum pro diis inmortalibus veteres hastas coluere, ob cuius religionis memoriam adhuc deorum simulacris hastae adduntur. 4 Temporibus Tarquinii regis ex Asia Phocaeensium iuventus ostio Tiberis invecta amicitiam cum Romanis iunxit; inde in ultimos Galliae sinus navibus profecta Massiliam inter Ligures et feras gentes Gallorum condidit, magnasque res, sive dum armis se adversus Gallicam feritatem tuentur sive dum ultro lacessunt, a quibus fuerant antea lacessiti, gesserunt. 5 Namque Phocaeenses exiguitate ac macie terrae coacti studiosius mare quam terras exercuere: piscando mercandoque, plerumque etiam latrocinio maris, quod illis temporibus gloriae habebatur, vitam tolerabant. 6 Itaque in ultimam Oceani oram procedere ausi in sinum Gallicum ostio Rhodani amnis devenere, 7 cuius loci amoenitate capti, reversi domum referentes quae viderant, plures sollicitavere. 8 Duces classis Simos et Protis fuere. Itaque regem Segobrigiorum, Nannum nomine, in cuius finibus urbem condere gestiebant, amicitiam petentes conveniunt. 9 Forte eo die rex occupatus in apparatu nuptiarum Gyptis filiae erat, quam more gentis electo inter epulas genero nuptum tradere illic parabat. 10 Itaque cum ad nuptias invitati omnes proci essent, rogantur etiam Graeci hospites ad convivium. 11 Introducta deinde virgo cum iuberetur a patre aquam porrigere ei, quem virum eligeret, tunc omissis omnibus ad Graecos conversa aquam Proti porrigit, qui factus ex hospite gener locum condendae urbis a socero accepit. 12 Condita igitur Massilia est prope ostia Rhodani amnis in remoto sinu, velut in angulo maris. 13 Sed Ligures incrementis urbis invidentes Graecos adsiduis bellis fatigabant, qui pericula propulsando in tantum enituerunt, ut victis hostibus in captivis agris multas colonias constituerint.
IV.
1 Ab his igitur Galli et usum vitae cultioris deposita ac mansuefacta barbaria et agrorum cultus et urbes moenibus cingere didicerunt. 2 Tunc et legibus, non armis vivere, tunc et vitem putare, tunc olivam serere consuerunt, adeoque magnus et hominibus et rebus inpositus est nitor, ut non Graecia in Galliam emigrasse, sed Gallia in Graeciam translata videretur. 3 Mortuo rege Nanno Segobrigiorum, a quo locus acceptus condendae urbis fuerat, cum regno filius eius Comanus successisset, adfirmante quodam regulo, quandoque Massiliam exitio finitimis populis futuram, opprimendamque in ipso ortu, ne mox validior ipsum obrueret. 4 Subnectit et illam fabulam: canem aliquando partu gravidam locum a pastore precario petisse, in quo pareret, quo obtento iterato petisse, ut sibi educare eodem in loco catulos liceret; ad postremum adultis catulis fultam domestico praesidio proprietatem loci sibi vindicasse. 5 Non aliter Massilienses, qui nunc inquilini videantur, dominos quandoque regionum futuros. 6 His incitatus rex insidias Massiliensibus struit. Itaque sollemni Floraliorum die multos fortes ac strenuos viros hospitii iure in urbem misit, plures sirpeis latentes frondibusque supertectos induci vehiculis iubet, 7 ipse cum exercitu in proximis montibus delitescit, ut, cum nocte a praedictis apertae portae forent, tempestive ad insidias adesset urbemque somno ac vino sepultam armatis invaderet. 8 Sed has insidias mulier quaedam regis cognata prodidit, quae adulterare cum Graeco adulescente adsolita in amplexu iuvenis miserata formae eius insidias aperuit periculumque declinare iubet. 9 Ille rem statim ad magistratus defert; atque ita patefactis insidiis cuncti Ligures conprehenduntur latentesque de sirpeis protrahuntur. 10 Quibus omnibus interfectis insidianti regi insidiae tenduntur. Caesa cum ipso rege hostium septem milia. 11 Exinde Massilienses festis diebus portas claudere, vigilias agere, stationes in muris observare, peregrinos recognoscere, curas habere, ac veluti bellum habeant, sic urbem pacis temporibus custodire. 12 Adeo illic bene instituta non temporum necessitate, sed recte faciendi consuetudine servantur.
V
1 Post haec magna illis cum Liguribus, magna cum Gallis fuere bella, quae res et urbis gloriam auxit et virtutem Graecorum multiplicata victoria celebrem inter finitimos reddidit. 2 Karthaginiensium quoque exercitus, cum bellum captis piscatorum navibus ortum esset, saepe fuderunt pacemque victis dederunt, 3 cum Hispanis amicitiam iunxerunt, cum Romanis prope ab initio conditae urbis foedus summa fide custodierunt auxiliisque in omnibus bellis industrie socios iuverunt. Quae res illis et virium fiduciam auxit et pacem ab hostibus praestitit. 4 Cum igitur Massilia et fama rerum gestarum et abundantia opum et virium gloria virente floreret, repente finitimi populi ad nomen Massiliensium delendum velut ad commune extinguendum incendium concurrunt. 5 Dux consensu omnium Catumandus regulus eligitur. Qui cum magno exercitu lectissimorum virorum urbem hostium obsider`et, per quietem specie torvae mulieris, quae se deam dicebat, exterritus ultro pacem cum Massiliensibus fecit, 6 petitoque ut intrare illi urbem et deos eorum adorare liceret, cum in arcem Minervae venisset, conspecto in porticibus simulacro deae, quam per quietem viderat, repente exclamat illam esse, quae se nocte exterruisset, illam, quae recedere ab obsidione iussisset. 7 Gratulatusque Massiliensibus, quod animadverteret eos ad curam deorum inmortalium pertinere, torque aureo donata dea in perpetuum amicitiam cum Massiliensibus iunxit. 8 Parta pace et securitate fundata revertentes a Delphis Massiliensium legati, quo missi munera Apollini tulerant, audiverunt urbem Romanam a Gallis captam incensamque. 9 Quam rem domi nuntiatam publico funere Massilienses prosecuti sunt aurumque et argentum publicum privatumque contulerunt ad explendum pondus Gallis, a quibus redemptam pacem cognoverant. 10 Ob quod meritum et immunitas illis decreta et locus spectaculorum in senatu datus et foedus aequo iure percussum. 11 In postremo libro Trogus: maiores suos a Vocontiis originem ducere; avum suum Trogum Pompeium Sertoriano bello civitatem a Cn. Pompeio percepisse, 12 patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio duxisse; patrem quoque sub C. Caesare militasse epistularumque et legationum, simul et anuli curam habuisse.
LIBER XLIV
I.
1 Hispania sicuti Europae terminos claudit, ita et huius operis finis futura est. 2 Hanc veteres ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominaverunt. 3 Haec inter Africam et Galliam posita Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur. Sicut minor utraque terra, ita utraque fertilior. 4 Nam neque ut Africa violento sole torretur, neque ut Gallia adsiduis ventis fatigatur, sed media inter utramque hinc temperato calore, inde felicibus et tempestivis imbribus in omnia frugum genera fecunda est, adeo ut non ipsis tantum incolis, verum etiam Italiae urbique Romanae cunctarum rerum abundantia sufficiat. 5 Hinc enim non frumenti tantum magna copia est, verum et vini, mellis oleique. Nec ferri solum materia praecipua, sed et equorum pernices greges. 6 Sed nec summae tantum terrae laudanda bona, verum abstrusorum metallorum felices divitiae. Iam lini spartique vis ingens, minii certe nulla feracior terra. 7 In hac cursus amnium non torrentes rapidique, ut noceant, sed lenes et vineis campisque inrigui, aestuariis quoque Oceani adfatim piscosi, plerique etiam divites auro, quod in balucibus vehunt. 8 Vno tantum Pyrenaei montis dorso adhaeret Galliae, reliquis partibus undique in orbem mari cingitur. 9 Forma terrae prope quadrata, nisi quod artantibus freti litoribus in Pyrenaeum coit. Porro Pyrenaei montis spatium sexcenta milia passuum efficit. 10 Salubritas caeli per omnem Hispaniam aequalis, quia aeris spiritus nulla paludium gravi nebula inficitur. Huc accedunt et marinae aurae undique versus adsidui flatus, quibus omnem provinciam penetrantibus eventilato terrestri spiritu praecipua hominibus sanitas redditur.
II.
1 Corpora hominum ad inediam laboremque, animi ad mortem parati. Dura omnibus et adstricta parsimonia. 2 Bellum quam otium malunt; si extraneus deest, domi hostem quaerunt. 3 Saepe tormentis pro silentio rerum creditarum inmortui; adeo illis fortior taciturnitatis cura quam vitae. 4 Celebratur etiam bello Punico servi illius patientia, qui ultus dominum inter tormenta risu exultavit serenaque laetitia crudelitatem torquentium vicit. 5 Velocitas genti pernix, inquies animus: plurimis militares equi et arma sanguine ipsorum cariora. 6 Nullus in festos dies epularum apparatus. Aqua calida lavari post secundum Punicum bellum a Romanis didicere. 7 In tanta saeculorum serie nullus illis dux magnus praeter Viriatum fuit, qui annis decem Romanos varia victoria fatigavit; adeo feris propiora quam hominibus ingentia gerunt. Quem ipsum non iudicio populi electum, sed ut cavendi scientem declinandorumque periculorum peritum secuti sunt. 8 Cuius ea virtus continentiaque fuit, ut, cum consulares exercitus frequenter vicerit, tantis rebus gestis non armorum, non vestis cultum, non denique victum mutaverit, sed in eo habitu, quo primum bellare coepit, perseveraverit, ut quivis gregarius miles ipso imperatore opulentior videretur.
III.
1 In Lusitanis iuxta fluvium Tagum vento equas fetus concipere multi auctores prodidere. Quae fabulae ex equarum fecunditate et gregum multitudine natae sunt, qui tanti in Gallaecia ac Lusitania et tam pernices visuntur, ut non inmerito vento ipso concepti videantur. 2 Gallaeci autem Graecam sibi originem adserunt; siquidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris invisum patri Telamoni, cum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse atque ibi urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse; inde accepta opinione paternae mortis patriam repetisse, 3 sed cum ab Eurysace, Aiacis filio, accessu prohiberetur, Hispaniae litoribus adpulsum loca, ubi nunc est Karthago Nova, occupasse; inde Gallaeciam transisse et positis sedibus genti nomen dedisse. 4 Gallaeciae autem portio Amphilochi dicuntur. Regio cum aeris ac plumbi uberrima, tum et minio, quod etiam vicino flumini nomen dedit. 5 Auro quoque ditissima, adeo ut etiam aratro frequenter glebas aureas excidant. 6 In huius gentis finibus sacer mons est, quem ferro violari nefas habetur; sed si quando fulgure terra proscissa est, quod in his locis adsidua res est, detectum aurum velut dei munus colligere permittitur. 7 Feminae res domesticas agrorumque culturas administrant ipsi armis et rapinis serviunt. 8 Praecipua his quidem ferri materia, sed aqua ipso ferro violentior; quippe temperamento eius ferrum acrius redditur, nec ullum apud eos telum probatur, quod non aut Birbili fluvio aut Chalybe tinguatur. 9 Vnde etiam Chalybes fluvii huius finitimi appellati ferroque ceteris praestare dicuntur.
IV.
1 Saltus vero Tartessiorum, in quibus Titanas bellum adversus deos gessisse proditur, incoluere Curetes, quorum rex vetustissimus Gargoris mellis colligendi usum primus invenit. 2 Huic cum ex filiae stupro nepos provenisset, pudore flagitii variis generibus extingui parvulum voluit; sed per omnes casus Fortuna quadam servatus ad postremum ad regnum tot periculorum miseratione pervenit. 3 Primum omnium cum eum exponi iussisset et post dies ad corpus expositi requirendum misisset, inventus est vario ferarum lacte nutritus 4 Deinde relatum domum tramite angusto, per quem armenta summeare consueverant, proici iubet, crudelis prorsus, qui proculcari nepotem, quam simplici morte interfici maluit. 5 Ibi quoque cum inviolatus esset nec alimentis egeret, canibus primo ieiunis et multorum dierum abstinentia cruciatis, mox etiam suibus obiecit. 6 Itaque cum non solum non noceretur, verum etiam quarundam uberibus aleretur, ad ultimum in Oceanum abici iussit. 7 Tum plane manifesto quodam numine inter furentes aestus ac reciprocantes undas, velut nave, non fluctu veheretur, leni salo in litore exponitur, 8 nec multo post cerva adfuit, quae ubera parvulo offerret. Inde denique conversatione nutricis eximia puero pernicitas fuit; interque cervorum greges diu montes saltusque haud inferior velocitate peragravit. 9 Ad postremum laqueo captus regi dono datus est. Tunc et liniamentorum similitudine et notis corporis, quae inustae parvulo fuerant, nepos agnitus. 10 Admiratione deinde tot casuum periculorumque ab eodem successor regni destinatur. 11 Nomen illi inpositum Habidis, qui ut regnum accepit, tantae magnitudinis fuit, ut non frustra deorum maiestate tot periculis ereptus videretur. Quippe et barbarum populum legibus vinxit et boves primus aratro domari frumentaque sulco quaerere docuit et ex agresti cibo mitiora vesci odio eorum, quae ipse passus fuerat, homines coegit. 12 Huius casus fabulosi viderentur, ni et Romanorum conditores lupa nutriti et Cyrus, rex Persarum, cane alitus proderetur. 13 Ab hoc et ministeria servilia populo interdicta et plebs in septem urbes divisa. 14 Mortuo Habide regnum per multa saecula ab successoribus eius retentum. In alia parte Hispaniae et quae ex insulis constat, regnum penes Geryonem fuit. In hac tanta pabuli laetitia est, ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora rumpantur. 15 Inde denique armenta Geryonis, quae illis temporibus solae opes habebantur, tantae famae fuere, ut Herculem ex Asia praedae magnitudine inlexerint. 16 Porro Geryonem ipsum non triplicis naturae, ut fabulis proditur, fuisse ferunt, sed tres fratres tantae concordiae extitisse, ut uno animo omnes regi viderentur, nec bellum Herculi sua sponte intulisse, sed cum armenta sua rapi vidissent, amissa bello repetisse.
V.
1 Post regna deinde Hispaniae primi Karthaginienses imperium provinciae occupavere. 2 Nam cum Gaditani a Tyro, unde et Karthaginiensibus origo est, sacra Herculis per quietem iussi in Hispaniam transtulissent urbemque ibi condidissent, invidentibus incrementis novae urbis finitimis Hispaniae populis ac propterea Gaditanos bello lacessentibus auxilium consanguineis Karthaginienses misere. 3 Ibi felici expeditione et Gaditanos ab iniuria vindicaverunt et maiore iniuria partem provinciae imperio suo adiecerunt. 4 Postea quoque hortantibus primae expeditionis auspiciis Hamilcarem imperatorem cum manu magna ad occupandam provinciam misere, qui magnis rebus gestis, dum fortunam inconsultius sequitur, in insidias deductus occiditur. 5 In huius locum gener ipsius Asdrubal mittitur, qui et ipse a servo Hispani cuiusdam, ulciscente domini iniustam necem, interfectus est. 6 Et maior utroque Hannibal imperator, Hamilcaris filius, succedit, siquidem utriusque res gestas supergressus universam Hispaniam domuit. Inde Romanis inlato bello Italiam per annos sedecim variis cladibus fatigavit, 7 cum interea Romani missis in Hispaniam Scipionibus primo Poenos provincia expulerunt, postea cum ipsis Hispanis gravia bella gesserunt. 8 Nec prius perdomitae provinciae iugum Hispani accipere potuerunt, quam Caesar Augustus perdomito orbe victricia ad eos arma transtulit populumque barbarum ac ferum legibus ad cultiorem vitae usum traductum in formam provinciae redegit.