I
Quae res in ciuitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia; quarum alterum, C. Aquili, uereor, alteram metuo. Eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoueor, gratia Sex. Naeui ne P. Quinctio noceat, id uero non mediocriter pertimesco. Neque hoc tanto opere querendum uideretur, haec summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria; uerum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum aduersario gratiosissimo contendat. Illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe uersatus, hoc tempore abest noua legatione impeditus, et ad me uentum est qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe uix satis habui ut rem tantam, tot controuersiis implicatam, possem cognoscere. Ita quod mihi consueuit in ceteris causis esse adiumento, id quoque in hac causa deficit. Nam, quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparaui; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest. Quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra uerba audire oportebit, ut multis incommodis ueritas debilitata tandem aequitate talium uirorum recreetur. Quod si tu iudex nullo praesidio fuisse uidebere contra uim et gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium ex opibus, non ex ueritate causa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in ciuitate, nihil est quod humilitatem cuiusquam grauitas et uirtus iudicis consoletur. Certe aut apud te et hos qui tibi adsunt ueritas ualebit, aut ex hoc loco repulsa ui et gratia locum ubi consistat reperire non poterit.
II
Non eo dico, C. Aquili, quo mihi ueniat in dubium tua fides et constantia, aut quo non in his quos tibi aduocauisti uiris lectissimis ciuitatis spem summam habere P. Quinctius, debeat. Quid ergo est? Primum magnitudo periculi summo timore hominem adficit, quod uno iudicio de fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus saepe ei uenit in mentem potestatis quam aequitatis tuae, propterea quod omnes quorum in alterius manu uita posita est saepius illud cogitant, quid possit is cuius in dicione ac potestate sunt quam quid debeat facere. Deinde habet aduersarium P. Quinctius uerbo Sex. Naeuium, re ura huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae ciuitatis, qui communi studio summis opibus Sex Naeuium defendunt, si id est defendere, cupiditati alterius obtemperare quo is facilius quem uelit iniquo iudicio opprimere possit. Nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore loco causam dicere? cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est. Ita fit ut ego qui tela depellere et uolneribus mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum aduersarius nullum iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur cum et uitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi uenenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit. Id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam uerbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur. Quod eorum gratia et potentia factum ao est qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter Sex. Naeui studio et cupiditati morem gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter uirtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere. Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus in tuam, C. Aquili fidem, ueritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter uim aduersariorum non ius par, non agendi potestas; eadem, non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, uosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.
III
Id quo facilius facere possitis, dabo operam ut a principio res quem ad modum gesta et contracta sit cognoscatis. C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naeuio fecerit, uiro bono, uerum tamen non ita instituto ut iura societatis et officia certi patris familias nosse posset; non quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra Sex. Naeuius neque inhumanus praeco umquam est existimatus. Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam uocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, uocem in quaestum contulit, libertate usus est quo impunius dicax esset. Qua re quidem socium tibi eum uelles adiungere nihil erat nisi ut in tua pecunia condisceret qui pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam Naeuius et trans Alpis usque transfertur. Fit magna mutatio loci, non ingeni. Nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat. Nec mirum, si is qui uocem uenalem habuerat ea quae uoce quaesiuerat magno sibi quaestui fore putabat. Itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in priuatam domum seuocabat; qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent. Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit commemorare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat praeteribo.
IV
Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naeuius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naeuius, et moritur repentino. Heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte sua ueniebat, ad eundem summus honos quoque perueniret. Quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naeuio familiariter uiuit. Annum fere una sunt, cum et de societate multa inter se communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque interea uerbum ullum interposuit Naeuius aut societatem sibi quippiam debere aut priuatim Quinctium debuisse. Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant priuatae. Ibi tum uir optimus Sex. Naeuius hominem multis uerbis deterret ne auctionetur; eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset uendere; Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna illa necessitudine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Naeuius et ex ea liberos. Quia, quod uirum bonum facere oportebat, id loquebatur Naeuius, credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur facta quoque imitaturum; auctionem uelle facere desistit, Romam proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul Naeuius. Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis eius dissolueret. Hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solueretur. Decidis statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solueretur.
V
Haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Naeuio. Nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse facere uidebat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naeuium certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset. Tum iste uir optimus uereor ne se derideri putet quod iterum iam dico "optimus" - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controuersiae nihil futurum. "Posterius," inquit, "ista uidebimus," Quinctius; "nunc hoc uelim cures, si tibi uidetur, quod dixisti." Negat se alia ratione facturum; quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctionem uenderet, domini iussu quippiam promisisset. Destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat uenirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissoluit. Tum appellat ultro Naeuium ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controuersiam, uideret ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur. Dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, Sex. Alfenum. Res conuenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat. Itaque ex eo tempore res esse in uadimonium coepit. Cum uadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, uenit ad uadimonium Naeuius.
VI
Obsecro, C. Aquili uosque qui adestis in consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et nouam rationem insidiarum cognoscere possitis. Ait se auctionatum esse in Gallia; quod sibi uideretur se uendidisse; curasse ne quid sibi societas deberet; se iam neque uadari amplius neque uadimonium promittere; si quid agere secum uelit Quinctius, non recusare. Hic cum rem Gallicanam cuperet reuisere, hominem in praesentia non uadatur; ita sine uadimonio disceditur. Deinde Romae dies XXX fere Quinctius commoratur; cum ceteris quae habebat uadimonia differt ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur. Roma egreditur ante diem II kalend. Februarias Quinctius Scipione et Norbano coss. Quaeso ut eum diem memoriae mandetis. L. Albius Sex. filius Quirina, uir bonus et cum primis honestus, una profectus est. Cum uenissent ad Vada Volaterrana quae nominantur, uident perfamiliarem Naeui, qui ex Gallia pueros uenalis isti adducebat, L. Publicium; qui, ut Romam uenit, narrat Naeuio quo in loco uiderit Quinctium. Quod ubi ex Publicio audiuit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie. Veniunt frequentes. Testificatur iste P. QVINCTIVM NON STETISSE, ET STETISSE SE; tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur, disceditur. Postulat a Burrieno praetore Naeuius ut ex edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius uiuis diuelli nullo modo poterat. Qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne quod non auaritia comminuere ac uiolare soleat. Etenim si ueritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est uanum se et perfidiosum et impium esse fateatur. Libellos Sex. Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naeui, deicit, seruolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et aduentum eius exspectare; quod si facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere uelit, iudicio defendere. Haec dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de saltu agroque communi a seruis communibus ui detruditur.
VII
Existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Naeuium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum est recte atque ordine factum uidetur. Expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in prouincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. Is eam rem quam uehementer uindicandam putarit ex decretis eius poteritis cognoscere. Alfenus interea Romae cum isto gladiatore uetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. Iste postulabat ut procurator iudicatum solui satis daret; negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset. Appellantur tribuni; a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti Sex. Alfenus promitteret.
VIII
Venit Romam Quinctius, uadimonium sistit. VIII. Iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solui satis det ex formula: QVOD AB EO PETAT QVOIVS EX EDICTO PRAETORIS BONA DIES XXX POSSESSA SINT. Non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. Decernit - quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, nouum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quiuis intellegere potuit sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naeuio facere: SI BONA SVA EX EDICTO P. BVRRIENI PRAETORIS DIES XXX POSSESSA NON ESSENT. Recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium uenire. Clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne uideretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc euenit, de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella - quem ad modum solent homines nobiles, seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus adsequi possit - iniuriam facere fortissime perseuerat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros aduocatos acerrime submoueri.
IX
Conturbatus sane discedit Quinctius; neque mirum, cui haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod iudicium grauissimum est, in altera spes esset ad talem tamen uirum iudicem ueniendi, unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit; fecit; te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. In hoc summa iudici causaque tota consistit. Iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti uides. Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis. Eos porro qui defendere consuerunt uides accusare, et ea ingenia conuerti ad perniciem quae antea uersabantur in salute atque auxilio ferendo. Illud etiam restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres; quam rem facile a praetore impetrassent, nisi tu quod esset tuum ius et officium potestasque docuisses. Neque nobis adhuc praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam leuem atque inopem esse arbitrantur.
X
Verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa uerba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, breuitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est; faciam quod te saepe animaduerti facere, Hortensi; totam causae meae dictionem certas in partis diuidam. Tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa faciam, propterea quod in hac uideor posse facere; quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut hodie possim. Certos mihi finis terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime uelim, ut et mihi sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo prospicere possis quibus de rebus auditurus sis. Negamus te bona P. Quincti, Sex. Naeui, possedisse ex edicto praetoris. In eo sponsio facta est. Ostendam primum causam non fuisse cur a praetore postulares ut bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse. Quaeso, C. Aquili uosque qui estis in consilio, ut quid pollicitus sim diligenter memoriae mandetis; etenim rem facilius totam accipietis, si haec memineritis, et me facile uestra existimatione reuocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor quos mihi ipse circumdedi. Nego fuisse causam cur postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse. Haec tria cum docuero, peroraro.
XI
Non fuit causa cur postularet. Qui hoc intellegi potest? Quia Sex. Naeuio neque ex societatis ratione neque priuatim quicquam debuit Quinctius. Quis huic rei testis est? Idem qui acerrimus aduersarius; in hanc rem te, te inquam, testem, Naeui, citabo. Annum et eo diutius post mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. Doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi; debuisse concedam. Moritur C. Quinctius qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum uenit in agrum communem, eo denique ubi non modo res erat sed ratio quoque omnis et omnes litterae. Quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem peruenisset, non heredem, cum primum uidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controuersiam ueniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur? Itane est? quod uiri optimi faciunt, si qui suos propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi uolunt, id Sex. Naeuius non faceret, qui usque eo feruet ferturque auaritia ut de suis commodis aliquam partem uelit committere ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat? et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret qui, quia, quod debitum numquam est, id datum non est, non pecuniam modo uerum etiam hominis propinqui sanguinem uitamque eripere conatur? Huic tum molestus esse uidelicet noluisti quem nunc respirare libere non sinis, quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas. Ita credo; hominem propinquum, tui obseruantem, uirum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas aut non audebas appellare; saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque uenisses, homo timidus uirginali uerecundia subito ipse te retinebas; excidebat repente oratio; cum cuperes appellare, non audebas, ne inuitus audiret. Id erat profecto.
XII
Credamus hoc, Sex. Naeuium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse. Si debuisset, Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis mensibus profecto; anno uertente sine controuersia. Anno et sex mensibus uero, cum tibi cotidie potestas hominis fuisset admonendi, uerbum nullum facis; biennio iam confecto fere appellas. Quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset ut fuit Sex. Naeuius? Cum hominem nomino, satis mihi uideor dicere. Debuit tibi C. Quinctius, numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem uenit; cum eum cotidie uideres, post biennium denique appellas. Dubitabitur utrum sit probabilius, Sex. Naeuium statim si quid deberetur petiturum fuisse, an ne appellaturum quidem biennio? Appellandi tempus non erat? At tecum plus annum uixit. In Gallia agi non potuit? At et in prouincia ius dicebatur et Romae iudicia fiebant. Restat ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. Si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; neque praeterea quid possis dicere inuenio. Satis est argumenti nihil esse debitum Naeuio, quod tam diu nihil petiuit.
XIII
Quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi? Quid enim nunc agit Sex. Naeuius? qua de re controuersia est? quod est hoc iudicium in quo iam biennium uersamur? quid negoti geritur in quo ille tot et talis uiros defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique? uerum tamen petat; audiamus. De rationibus et controuersiis societatis uolt diiudicari. Sero, uerum aliquando tamen; concedamus. "Non," inquit, "id ago, C. Aquili, neque in eo nunc laboro. Pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius. Vtatur sane; non peto." Quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti ne in ciuitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter uiuos, ut decernat de uita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique uocem accusatoris audiat? Quid? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum peruenias? At si id uelles, iam pridem actum esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere? At sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non potes. Vt facilius iudicium sit? At neque C. Aquilius de capite alterius libenter iudicat et Q. Hortensius contra caput non didicit dicere. Quid a nobis autem, C. Aquili, refertur? Pecuniam petit; negamus deberi. Iudicium fiat statim; non recusamus. Num quid praeterea? Si ueretur ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solui satis accipiat; quibus a me uerbis satis acceperit, isdem ipse, quod peto, satis det. Actum iam potest esse, C. Aquili; iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius. Quid agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus? Possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere? "Immo," inquit, "abs te satis accipiam; ego autem tibi satis non dabo."
XIV
Quis tandem nobis ista iura tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in Quinctium, id iniquum esse in Naeuium? "Quincti bona," inquit, "ex edicto praetoris possessa sunt." Ergo, id ut confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio confirmemus? Inueniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perueniat? Profecto, si quid deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud unde haec omnia iudicia nascuntur. Qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in uadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea uadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias ui de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum reuocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed uitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit: "mihi si quid deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem; nihil hoc tanto negotio, nihil tam inuidioso iudicio, nihil tam copiosa aduocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est inuito atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; potentes, diserti, nobiles omnes aduocandi sunt; adhibenda uis est ueritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando uictus et perterritus ipse se dedat?" Quae me hercule omnia, cum qui contra pugnent uideo, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere uidentur neque uitari ullo modo posse; cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leuiora infirmioraque existimo. Nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas. Quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a praetore postulares ut bona possideres? Non opinor id quidem neque ius esse neque cuiquam expedire. Quid igitur demonstrat? Vadimonium sibi ait esse desertum.
XV
Ante quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naeui considerare. Ad uadimonium non uenerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae et necessitudines ueteres intercedebant. Ilicone ad praetorem ire conuenit? continuone uerum fuit postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec extrema et inimicissima ium tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum quod grauius atque crudelius facere posses reseruares? Nam quid homini potest turpius, quid uiro miserius aut acerbius usu uenire? quod tantum euenire dedecus, quae tanta calamitas inueniri potest? Pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem. At non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi conuictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio subleuatur. Cuius uero bona uenierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam uictus uestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero uiuorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. Etenim mors honesta saepe uitam quoque turpem exornat, uita ita turpis ne morti quidem honestae locum relinquit. Ergo hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama et existimatio cum bonis simul possidetur; de quo libelli in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis uox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum uiuo uidentique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conueniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias uitae lacerandas et distrahendas.
XVI
Itaque maiores nostri raro id accidere uoluerunt, praetores ut considerate fieret comparauerunt. Viri boni cum palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt ui ac necessitate coacti, inuiti, multis uadimoniis desertis, saepe inlusi ac destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius bona proscribere. Iugulare ciuem ne iure quidem quisquam bonus uolt, mauolt commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse. Haec in homines alienissimos, denique in inimicissimos uiri boni faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis iure incommodi cadere possit. Ad uadimonium non uenit. Quis? Propinquus. Si res ista grauissima sua sponte uideretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine leuaretur. Ad uadimonium non uenit. Quis? Socius. Etiam grauius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut uoluntas congregasset aut fortuna coniunxisset. Ad uadimonium non uenit. Quis? Is, qui tibi praesto semper fuit. Ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male agendi causa fraudandique fecerunt? Si dupondius tuus ageretur, Sex. Naeui, si in paruola re captionis aliquid uererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses? cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, cum offici rationem atque existimationis duci conueniret, eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es: "Horae duae fuerunt: Quinctius ad uadimonium non uenit. Quid ago?" Si me hercule haec tecum duo uerba fecisses: "Quid ago?" respirasset cupiditas atque auaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam turpitudinem uenisses ut hoc tibi esset apud talis uiros confitendum, qua tibi uadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus euertere.
XVII
Ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re, quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili, M. Marcelle: uadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi necessitudo uetus, controuersia de re pecuniaria recens intercedit; postulone a praetore ut eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius, uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? Quid est quod hac tandem de re uobis possit uideri? Profecto, si recte uestram bonitatem atque prudentiam cognoui, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare uideatur, amicos conuenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare. Dici uix potest quam multa sint quae respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem extremam necessario deuenire. Quid ad haec Naeuius? Ridet scilicet nostram amentiam, qui in uita sua rationem summi offici desideremus et instituta uirorum bonorum requiramus. "Quid mihi," inquit, "cum ista summa sanctimonia ac diligentia? uiderint," inquit, "ista officia uiri boni, de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus rebus inuenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim. Memini; uetus est, "de scurra multo facilius diuitem quam patrem familias fieri posse." Haec ille, si uerbis non audet, re quidem uera palam loquitur. Etenim si uolt uirorum bonorum instituto uiuere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
XVIII
"Non dubitaui," inquit, "cum uadimonium desertum esset, bona proscribere." Improbe; uerum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. Quid si numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam uicta est, si uadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? Improbum? At etiam si desertum uadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum improbissimus reperiebare. Malitiosum? Non negas. Fraudulentum? Iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas. Audacem, cupidum, perfidiosum? Volgaria et obsoleta sunt; res autem noua atque inaudita. Quid ergo est? Vereor me hercule ne aut grauioribus utar uerbis quam natura fert, aut leuioribus quam causa postulat. Ais esse uadimonium desertum. Quaesiuit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die uadimonium istuc factum esse diceres. Respondisti statim: Nonis Febr. Discedens in memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem reuertitur: inuenitur dies profectionis pridie kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi uadimonium promiserit. Quid? hoc inueniri qui potest? Profectus est una L. Albius, homo cum primis honestus; dicet testimonium. Prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur. Et in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et, diutius in tanto metu miser periculoque uersabitur? et uehementius eum gratia aduersarii perterrebit quam fides iudicis consolabitur? Vixit enim semper inculte atque horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, non in campo, non in conuiuiis uersatus est; id egit ut amicos obseruantia, rem parsimonia retineret; antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus obsoleuit. At si in causa pari discedere inferior uideretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Naeui cupiditati crudelitatique dedatur.
XIX
Docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perueniretur. Attende nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. Recita edictum. QVI FRAVDATIONIS CAVSA LATITARIT. Non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. CVI HERES NON EXSTABIT. Ne is quidem. QVI EXSILI CAVSA SOLVM VERTERIT. ... Quo tempore existimas oportuisse, Naeui, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? Nemo adfuit; neque enim quisquam diuinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat. Qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. Ergo adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, seruatus est a procuratore summa cum diligentia. Videamus quae deinde sint consecuta. Hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, ui tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. Hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. Debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; uadari uis, promittit; in ius uocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. Quid aliud sit absentem defendi ego non intellego. At quis erat procurator? Credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae diuitis cotidianum conuicium sustinere. Nihil minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naeuius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.
XX
Et audes, Sex. Naeui negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?" Postulabam," inquit, "ut satis daret." Iniuria postulabas. "Ita iubebare"; recusabat Alfenus. "Ita, uerum praetor decernebat." - Tribuni igitur appellabantur. - "Hic te", inquit, "teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, auxilium a tribunis petas." Hoc ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. Fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, uadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa uerba quae Naeuius edebat non recusasse" ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est. Aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis uir, iuratus hoc ius in ciuitate constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in uerba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia uitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi conuenire. Quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium. Quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. At enim tribuni plebis ne audierunt quidem. Fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere. Quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naeuium conueniret, uideturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?
XXI
Quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, uiros bonos compluris aduocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseueret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere. Eius rei condicionisque tabellas obsignauerunt uiri boni complures. Res in dubium uenire non potest. Fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naeuio sisti Quinctium. Venit ad uadimonium Quinctius. Iacet res in controuersiis isto calumniante biennium, usque dum inueniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur. Quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse uideatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? An uero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naeuius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naeuio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? Quod si uelim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. Mihi autem ad uincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere. "Erat," inquit, "illarum partium." Quid ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faueret. Si, quod tu semper summe cupisti, idem uolebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? "Bruti," inquit, "erat familiaris; itaque is intercedebat." Tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per uim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. An omnis tu istos uincere uolebas qui nunc tu ut uincas tanto opere laborant? Aude id dicere non palam, sed ipsis quos aduocasti. Tametsi nolo eam rem commemorando renouare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere;
XXII
unum illud dico: Si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naeuius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naeuius impetrabat. Neque enim inter studium uestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, uetustate, artificio tu facile uicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant uincere, ut amici tibi essent qui uincebant effecisti. Quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te aduocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inuentus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, uerum ante hoc tempus ne fando quidem audita. De re pecuniaria cupio contendere. - "Non licet." - At ea controuersia est. "Nihil ad me attinet; causam capitis dicas oportet." - Accusa ubi ita necesse est. - "Non," inquit, "nisi tu ante nouo modo priore loco dixeris." - Dicendum necessario est. - "Praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur." - Quid tum? - "Tu aliquem patronum inuenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, grauitate, honore florentissimus ciuitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quiuis qui extra periculum sit perhorrescat." Haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem contra te locum reliquisti. Qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
XXIII
Etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non uenierint, cur ceteri sponsores et creditores non conuenerint; nemone fuit cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes alienissimi et eis debebatur, neque tamen quisquam inuentus est tam insignite improbus qui uiolare P. Quincti existimationem absentis auderet; unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex. Naeuius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque euersum propinquum suum non modo honeste partis bonis uerum etiam communi luce priuaret. Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? Quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? Nemo inuenitur. At contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia Sex. Naeui derogetur laborant. In huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: "uadimonium mihi deseruit, me fraudauit, a me nominis eius quod infitiatus esset diem petiuit; ego experiri non potui, latitauit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur. Parantur testes qui hoc dicant. Verum, opinor, uiderimus, cum dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se grauis esse ut, si ueritatem uolent retinere, grauitatem possint obtinere; si eam neglexerint, ita leuis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad uerum probandum auctoritatem adiuuare.
XXIV
Ego haec duo quaero, primum qua ratione Naeuius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae ex edicto possidebat non uendiderit, deinde cur ex tot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseuerare et transigere potuisse. Quid si tu ipse, Sex. Naeui, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? Opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leue esset, id in tua, quoniam contra te est, grauissimum debet esse. Emisti bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore uendente; socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. Plura non dico. Cum eo tu uoluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare? Diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. Sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer. Dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino uerbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi uideri ore durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui uero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti aut uenusti habere uisi essent, id amittere; ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me uereri.
XXV
Tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemuis commoueret - etenim cum artifex eius modi sit ut solus uideatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum uir eius modi est ut solus dignus esse uideatur qui eo non accedat - uerum tamen: "Quid? si," inquit, "habes eius modi causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut summum triduo DCC milia passuum ambulare, tamenne uereris ut possis hoc contra Hortensium contendere?" "Minime," inquam, "sed quid id ad rem?" "Nimirum," inquit, "in eo causa consistit." Quo modo? Docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naeui quod, si simul proferretur, satis esse deberet. Quod abs te, C. Aquili, et a uobis qui adestis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc ueritatem et pudorem quoad potuerit restitisse. Bona postulas ut ex edicto possidere liceat. Quo die? Te ipsum, Naeui, uolo audire; uolo inauditum facinus ipsius qui id commisit uoce conuinci. Dic, Naeui, diem. "Ante diem V Kalend. intercalaris." Bene ais. Quam longe est hinc in saltum uestrum Gallicanum? Naeui, te rogo. MDCC milia passuum." Optime. De saltu deicitur Quinctius - quo die? possumus hoc quoque ex te audire? Quid taces? dic, inquam, diem. Pudet dicere; intellego; uerum et sero et nequiquam pudet. Deicitur de saltu, C. Aquili, pridie kalend. intercalaris; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto triduo DCC milia passuum conficiuntur. O rem incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium uolucrem! Administri et satellites Sex. Naeui Roma trans Alpis in Sebagninos biduo ueniunt. O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!
XXVI
Hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam uoles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicua ueritas ut eam infirmare nulla res possit. An, ante quam postulasti ut bona possideres, misisti qui curaret ut dominus de suo fundo a sua familia ui deiceretur? Vtrumlibet elige; alterum incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum. DCC milia passuum uis esse decursa biduo? dic. Negas - ante igitur misisti. Malo; si enim illud diceres, improbe mentiri uiderere; cum hoc confiteris, id te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere possis. Hoc consilium Aquilio et talibus uiris tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur? Quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat? non uim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia potius quam ius, quam officium, quam pudorem? Mittis iniussu praetoris. Quo consilio? Iussurum sciebas. Quid? cum iussisset, tum mittere nonne poteras? Postulaturus eras. Quando? Post dies XXX. Nempe si te nihil impediret, si uoluntas eadem maneret, si ualeres, denique si uiueres. Praetor scilicet iussisset. Opinor, si uellet, si ualeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius decreto et satis daret et iudicium accipere uellet. Nam, per deos immortalis! si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere uellet, denique omnia quae postulares facere uoluisset, quid ageres? reuocares eum quem in Galliam miseras? At hic quidem iam de fundo expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam, quod indignissimum est, suorum seruorum manibus nuntio atque imperio tuo uiolatus esset. Corrigeres haec scilicet tu postea. De cuiusquam uita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et auaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui temporis euentu conlocares? Atque haec perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quinctium de possessione deturbare.
XXVII
Omnia sunt, C. Aquili, eius modi quiuis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et ueritate contendere. Praetor te quem ad modum possidere iussit? Opinor, ex edicto. Sponsio quae in uerba facta est? SI EX EDICTO PRAETORIS BONA P. QVINCTI POSSESSA NON SVNT. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione uicerim? Nihil, opinor. Cognoscamus edictum. QVI EX EDICTO MEO IN POSSESSIONEM VENERINT. De te loquitur, Naeui, quem ad modum tu putas; ais enim te ex edicto uenisse; tibi quid facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. EOS ITA VIDETVR IN POSSESSIONE ESSE OPORTERE. Quo modo? QVOD IBIDEM RECTE CVSTODIRE POTERVNT, ID IBIDEM CVSTODIANT; QVOD NON POTERVNT, ID AVFERRE ET ABDVCERE LICEBIT. Quid tum? DOMINVM, inquit, INVITVM DETRVDERE NON PLACET. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, inuitum de praedio detrudi uetat. Proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naeui, palam dicit: "ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio uis ne adferatur." Quid? tu id quem ad modum obseruas? Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi uadimonium non deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico ...
...
IVL. SEVERIAN: Sic Cicero pro Quinctio aduersarii definitionem ex opinione hominum reprehendit: Si qui unum aliquem fundum quauis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, inquit, ut opinor, praedium non bona uideatur alterius possidere. Et ponit definitionem suam: Quid est, inquit, possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo tempore possideri. Probat Naeuium non bona sed praedium; possedisse: Cum domus erat, inquit, Romae, serui, in ipsa Gallia priuata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere; et colligit: Quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes.
...
XXVIII.
... Naeuium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua inuidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta esse concedit. Quo in loco condicionem tuli, si uellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solui satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur. Ostendi quam multa ante fieri conuenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat uadimonium, omnino uadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. Ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstraui, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa solum uertisse diceretur. Reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit. Quod contra copiosissime defensum esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naeuius procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naeuio ius ereptum; contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis uix respirandi potestatem dare.
XXIX
Quaesiui quae causa fuisset cur bona non uenissent, cum ex edicto possiderentur. Deinde illud quoque requisiui qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. Postea sum usus aduersarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in uiuorum quidem numero tum demonstrat fuisse. Tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmaui necesse esse aut biduo DCC milia passuum esse decursa aut Sex. Naeuium diebus compluribus ante in possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere. Postea recitaui edictum quod aperte dominum de praedio detrudi uetaret; in quo constitit Naeuium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex praedio ui detrusum esse Quinctium. Omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in uniuersis quae teneri et possideri possint. Dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, seruos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; unum fuisse quem attingere conatus sit; prohibitum quieuisse. In ipsa Gallia cognostis in praedia priuata Quincti Sex. Naeuium non uenisse; denique ex hoc ipso saltu quem per uim expulso socio possedit seruos priuatos Quincti non omnis eiectos esse. Ex quo et ex ceteris dictis, factis cogitatisque Sex Naeui quiuis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti per uim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, qui communis est, suum facere possit.
XXX
Nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere uidetur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut uestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum ueritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem. Quo die ad te iudicem uenimus, eodem die illorum minas quas ante horrebamus neglegere coepimus. Si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuiuis probaturos statuebamus; quod uitae ratio cum ratione uitae decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse arbitrati sumus. Ea res nunc enim in discrimine uersatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur. Non comparat se tecum gratia P. Quinctius, Sex. Naeui, non opibus, non facultate contendit; omnis tuas artis quibus tu magnus es tibi concedit; fatetur se non belle dicere, non ad uoluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam deuolare, non profusis sumptibus uiuere, non ornare magnifice splendideque conuiuium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et uoluptatibus; contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, uitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse. Ista superiora esse ac plurimum posse his moribus sentit. Quid ergo est? Non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui relicta uirorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque uixerunt. Si licet uiuere eum quem Sex. Naeuius non uolt, si est homini honesto locus in ciuitate inuito Naeuio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naeui, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere. Sin et poterit Naeuius id quod libet, et ei libebit id quod non licet, quid agendum est? qui deus appellandus est? cuius hominis fides imploranda est? qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus inueniri in calamitate tanta potest?
XXXI
Miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria; acerbum est ab aliquo circumueniri, acerbius a propinquo; calamitosum est bonis euerti calamitosius cum dedecore; funestum est a forti atque honesto uiro iugulari, funestius ab eo cuius uox in praeconio quaestu prostitit; indignum est a pari uinci aut superiore, indignius ab inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri cum bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis dicere, horribilius priore loco dicere. Omnia circumspexit Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem modo a quo ius impetraret inuenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex. Naeui, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent. Denique ipsius inimici uoltum superbissimum subiit, ipsius Sex. Naeui lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecrauit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret. Ab ipso repudiatus, ab amicis eius non subleuatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet habet neminem; tibi se, tibi suas omnis opes fortunasque commendat, tibi committit existimationem ac spem reliquae uitae. Multis uexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis non turpis ad te sed miser confugit; e fundo ornatissimo eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in paternis bonis dominari uideret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen uita superiore commisit. Itaque hoc te obsecrat, C. Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem in iudicium tuum prope acta iam aetate decursaque attulit, eam liceat ei secum ex hoc loco efferre, ne is de cuius officio nemo umquam dubitauit LX denique anno dedecore, macula turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis eius omnibus Sex. Naeuius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.