I
Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior integritas uitae quam rei militaris labor. Itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. Fuit enim perpetuo pauper, cum diuitissimus esse posset propter frequentis delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. Hic cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse iis facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam paternam tueri gloriam, his ille "si mei similes erunt, idem hic" inquit "agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam".
II
Idem cum prope ad annum octogesimum prospera peruenisset fortuna, extremis temporibus magnum in odium peruenit suorum ciuium, primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi. Neque in eo solum offenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam quod amicitiae fidem non praestiterat. Namque auctus adiutusque a Demosthene eum, quem tenebat, ascenderat gradum, cum aduersus Charetem eum subornaret: ab eodem in iudiciis, cum capitis causam diceret, defensus aliquotiens, liberatus discesserat. Hunc non solum in periculis non defendit, sed etiam prodidit. Concidit autem maxime uno crimine, quod, cum apud eum summum esset imperium populi et Nicanorem, Cassandri praefectum, insidiari Piraeo Atheniensium a Dercylo moneretur idemque postularet, ut prouideret, ne commeatibus ciuitas priuaretur, huic audiente populo Phocion negauit esse periculum seque eius rei obsidem fore pollicitus est. Neque ita multo post Nicanor Piraeo est potitus, sine quo Athenae omnino esse non possunt. Ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset, ille non modo neminem ad arma uocauit, sed ne armatis quidem praeesse uoluit.
III
Erant eo tempore Athenis duae factiones, quarum una populi causam agebat, altera optimatium. In hac erat Phocion et Demetrius Phalereus. Harum utraque Macedonum patrociniis utebatur: nam populares Polyperchonti fauebant, optimates cum Cassandro sentiebant. Interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus est. Quo facto populus superior factus statim duces aduersariae factionis capitis damnatos patria propulit, in his Phocionem et Demetrium Phalereum, deque ea re legatos ad Polyperchontem misit, qui ab eo peterent ut sua decreta confirmaret. Hoc eodem profectus est Phocion. Quo ut uenit, causam apud Philippum regem uerbo, re ipsa quidem apud Polyperchontem iussus est dicere: namque is tum regis rebus praeerat. Hic ab Agnone accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium.
IV
Huc ut peruentum est, cum propter aetatem pedibus iam non ualeret uehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes ueteris famae, aetatis misererentur, plurimi uero ira exacuerentur propter proditionis suspicionem Piraei maximeque quod aduersus populi commoda in senectute steterat. Quam ob rem ne perorandi quidem ei data est facultas et dicendi causam. Inde iudicio, legitimis quibusdam confectis, damnatus, traditus est undecimuiris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. Hic cum ad mortem duceretur, obuius ei fuit Euphiletus, quo familiariter fuerat usus. Is cum lacrimans dixisset "o quam indigna perpeteris, Phocion!" Huic ille "at non inopinata" inquit: "hunc enim exitum plerique clari uiri habuerunt Athenienses". In hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. Itaque a seruis sepultus est.