M. TVLLII CICERONIS - ACADEMICI LIBRI - LIBER III

PROOEMIVM

....

in tanta animantium uarietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitioni et scientiae

....

quod si liceret ut iis qui in itinere deerrauissent sic uitam deuiam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis

....

digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum tum etiam stultissimum dixerit?

....

aliqua potestas sit, uindicet se in libertatem

....

mihi autem non modo ad sapientiam caeci uidemur ... sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni uideantur hebetes et obtunsi

...

disputationem se habuisse cum M. Varrone homine omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo

....

fixus

...

LVCVLLVS

I

Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis libertatis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis. Vt enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedio paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude prouinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis praemio), post in Africam inde ad consulatum; quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem uicit omnium quae de uirtute eius erat sed etiam gloriam superiorum; idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desiderauit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter et nauigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator uenit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim diuinam quandam memoriam rerum - uerborum maiorem Hortensius; sed quo plus in negotiis gerendis res quam uerba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. Quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem et memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur obliuisci se malle discere, credo quod haerebant in memoria quaecumque audierat et uiderat. Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themistocles spreuerat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare uolumus sic ille in animo res insculptas habebat. Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus naualibus pugnis totiusque belli instrumento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque ciuitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis seruandis et quasi uestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam uellem tantas uis uirtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam cum uictor a Mithridatico bello reuertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphauit; nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi uiri. Cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esse, quod hoc tempore non est necesse; ita priuabo potius illum debito testimonio quam id cum mea laude communicem.

II

Sed quae populi gloria decorari in Lucullo debuentur, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis, nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognouimus. Maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec uero ineunte aetate solum sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos, imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea saepe audiendo facile cognouit quae uel semel audita meminisse potuisset. Delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat. Ac uereor interdum ne talium personarum cum amplificare uelim minuam etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus ciuitatis non ita decoram putent. Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graues inligari. Quasi uero clarorum uirorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leuiorum. Etenim si quodam in libro uere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud [ut] uidendum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocauit, nisi ne quid priuatis studiis de opera publica detrahamus. Quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam a populari coetu remouimus sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur. Gloriam uero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque peruolgatas adiungimus. Sunt etiam, qui negent in is qui in nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur scientiam. Qui mihi uidentur non solum uiuis sed etiam mortuis inuidere.

III

Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. Quod grauius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ... dicere quae uidentur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra quidem causa facilis est, qui uerum inuenire sine ulla contentione uolumus idque summa cura studioque conquirimus. Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi inuenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus. Neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut uerum sit aut ad id quam proxime accedat; nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea uera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare uix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et quibus] et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt; deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una alicuius quem primum audierunt oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt. Nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens uel maxime uidetur esse sapientis). Sed ut potuerint, aut omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicauerunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam quam adamauerunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi uilla quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie uenissemus quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius, quod erat constitutum si uentus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum nauigare. Cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

IV

Hic Catulus "Etsi heri" inquit "id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata uideatur, tamen exspecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum." "Equidem" inquit Hortensius "feci plus quam uellem; totam enim rem Catule Lucullo integram seruatam oportuit. Et tamen fortasse seruata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero." Tum ille "Non sane" inquit "Hortensi conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est iis qui placere uolunt tam aduersarium; sed quia non laboro quam [quam] ualde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. Dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non fuerint uinci me malim quam uincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen uidetur esse uerissima. Agam igitur sicut Antiochus agebat. Nota enim mihi res est; nam et uacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius." Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus. LVC. At ille "Cum Alexandriae pro quaestore" inquit "essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa reuocatur, probatus et nobilis; cum quo et Antiochum saepe disputantem audiebant - sed utrumque leniter; et quidem isti libri suo Philonis, de quibus heri dictum a Catule est, tum erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus uenerant; et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit. Mirabar; nec enim umquam ante uideram. At ille Heracliti memoriam inplorans quaerere ex eo uiderenturne illa Philonis aut ea num uel e Philone uel ex ullo Academico audiuisset aliquando. Negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari poterat, nam aderant mei familiares docti homines P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audiuisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse. Tum et illi dixit Antiochus quae heri Catulus commemorauit a patre suo dicta Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sonus inscribitur. Tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. Itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars quae contra Philonem erat praetermittenda est; minus enim acer est aduersarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est aduersarius lenior. Ad Arcesilan Carneademque ueniamus."

V

Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: "Primum mihi uidemini" (me autem nomine appellabat) "cum ueteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi ciues solent cum aliquos ex antiquis claros uiros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse uideatur. Repetunt i a P. Valerio qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de prouocationibus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit inuito senatu et postea bis consul factus sit L. Cassium Q. Pompeium. Illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent; duo uero sapientissimos et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaeuolam aiunt Tib. Graccho legum auctores fuisse, alterum quidem ut uidemus palam, alterum ut suspicantur obscurius addunt etiam C. Marium; et de hoc quidem nihil mentientur. Horum nominibus tot uirorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt. Similiter uos cum perturbare ut illi rem publicam sic uos philosophiam bene iam constituam uelitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit ueterum illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti uerecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere uideatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale sit posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti uidentur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant. Quod si illi tum in nouis rebus quasi modo nascentes haesitauerunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae grauissimae constitissent tum exortus est ut in optuma re publica Tib. Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam euerteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negauissent quicquam sciri aut percipi posse. Quorum e numero tollendus est et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi uerbis magis quam sententiis dissenserunt, - Socrates autem se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat iis quos uolebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione quam Graeci eironeian uocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea uitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.

VI

Sed fuerint illa uetera si uoltis incognita: nihilne est igitur actum, quod inuestigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil noui reperienti sed emendanti superiores inmutatione uerborum, dum huius definitiones labefactare uolt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere. Cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade. Qui est quartus ab Arcesila; audiuit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. Sed ipse Carneades diu tenui, nam nonaginta uixit annos, et qui illum audierant admodum floruerunt. E quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit [declarat multitudo librorum], ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suauitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur. Iam Clitomacho Philo uester operam multos annos dedit. Philone autem uiuo patrocinium Academiae non defuit. Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec uero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esse cognitio aut perceptio aut, si uerbum e uerbo uolumus, comprehensio, quam katalempsin illi uocant; eosque qui persuadere uellent esse aliquid quod comprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius enargeiai ut Graeci, perspicuitatem aut euidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit uerba, nec hic sibi" (me appellabat iocans) "hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa euidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant. Alii autem negabant se pro hac euidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur. Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam euidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant. Philo autem dum noua quaedam commouet, quod ea sustinere uix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id Ipsum se induit quod timebat. Cum enim ita negaret quicquam esse quod conprehendi posset (id enim uolumus esse akatalempton), si illud esset, sicut Zeno definiret, tale uisum (iam enim hoc pro phantasia uerbum satis hesterno sermone triuimus) - uisum igitur inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam conprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale uel falsum esse possit?) - hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse comprehendi. Ita inprudens eo quo minime uolt reuoluitur. Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem quam Philo uoluit, euertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus.

VII

Ordiamur igitur a sensibus. Quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non uideam quid quaerat amplius. Nec uero hoc loco exspectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim is sum qui quidquid uidetur tale dicam esse quale uideatur; Epicurus hoc uiderit et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus ueritas, si et sani sunt ac ualentes et omnia remouerunt quae obstant et inpediunt. Itaque et lumen mutari saepe uolumus et situs earum rerum quas intuemur, et interualla aut contrahimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Quod quidem fit in uocibus in odore in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius. Adhibita uero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta uis sit in sensibus. Quam multa uident pictores in umbris et in eminentia quae nos non uidemus; quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem. Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intelligentia etsi uitiosa et quaedam tamen. Quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem uocant aut doloris aut uoluptatis, in quo Cyrenaici solo putant ueri esse iudicium, quia sentiatur - potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in uoluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime insaniat? Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: "illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens. Hoc asperum": animo iam haec tenemus comprehensa non sensibus "ille" deinceps "equus est, ille canis". Cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: "si homo est, animal est mortale rationis particeps". Quo a genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest. Quod si essent falsae notitiae (ennoias enim notitias appellare tu uidebare) - si igitur essent eae falsae aut eius modi uisis inpressae qualia uisa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret uideremus? Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis uitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo comprehendit et tenet? Ars uero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus sed cum alterum percepta et conprehensa tenere uidemus alterum non item. Cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut si qui fidibus utitur explere numeros et conficere uersus; quod idem in similibus quoque artibus contingit, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. Quid enim est quod arte effici possit nisi is qui artem tractabit multa perceperit?

VIII

Maxime uero uirtutum cognitio confirmat percipi et conprendi multa posse. In quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam artem uiuendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo. Quaero etiam, ille uir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graues leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti. Nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem ut eius conuersandae causa nullum supplicium recuset, nisi is rebus adsensus sit quae falsae esse non possint. Ipsa uero sapientia si se ignorabit sapientia si necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum uero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constituti necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter adpetitio (eam enim uolumus esse hormen qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est uisum) moueri non potest. Illud autem quod mouet prius oportet uideri eique credi; quod fieri non potest, si id quod uisum erit discerni non poterit a falso. Quo modo autem moueri animus ad adpetendum potest, si id quod uidetur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam impelletur, numquam mouebitur. Quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei uerum quod occurrit uideri. Quid quod, si ista uera sunt ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque uitae: tamenne in ista prauitate perstabitis? nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit uirtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis inuentio; at nemo inuenit falsa, nec ea quae incerta permanent inuenta esse possunt, sed cum ea quae quasi inuoluta ante fuerunt aperta sunt, tum inuenta dicuntur: sic et initium quaerendi et exitus percipiundi et conprendendi tenet. Itaque argumenti conclusio, quae est Graece apodeixis, ita definitur:

IX

"ratio quae ex, rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit". Quod si omnia uisa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea uel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut inuenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae uero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi uocant dogmata) quorum nullum sine scelere prodi poterit; cum enim decretum proditur, lex ueri rectique proditur, quo e uitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum ratum esse debeat, quod mouere nulla ratio queat; talia autem neque esse neque uideri possunt eorum ratione qui illa uisa e quibus omnia decreta sunt nata negant quicquam a falsis interesse. Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi [consentaneum esse] unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. Nam tantum abesse dicebat ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. Qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo modo posse. Antiochus ad istum locum pressius uidebatur accedere. Quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me dogma dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem ueri falsi cogniti incogniti; quam rationem quoniam susciperent docereque uellent quae uisa accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne ueri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium ueri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perueniendum sit nesciat; haec autem habere dubia nec is ita confidere ut moueri non possint abhorrere a sapientia plurimum. Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae - si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis sit ut opinor dictum satis.

X

Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut uerear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? - sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae uis esset in sensibus, quem ad modum prima uisa nos pellerent, deinde adpetitio ad his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem uim habet, quam intendit ad ea quibus mouetur. Itaque alia uisa sic arripit ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur; cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ennoias tum prolempseis uocant; eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam peruenit. Ad rerum igitur scientiam uitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam katalempsin, quam ut dixi uerbum et uerbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei ueritatis luce dulcius) tum etiam propter usum. Quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut uirtutem efficiat, ex qua re una uita omnis apta sit. Ergo i qui negant quicquam posse conprendi haec ipsa eripiunt uel instrumenta uel ornamenta uitae, uel potius etiam totam uitam euertunt funditus ipsumque animal orbant animo. Vt difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa postulat dicere. Nec uero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid uelint. Interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur uera sint tum omnia fore incerta, respondent: "quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo ueritatem ut ait Democritus penitus abstruserit". Alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem uel maxime uos animaduertebam moueri) probabile aliquid esse et quasi ueri simile, eaque se uti regula et in agenda uita et in quaerendo ac disserendo.

XI

Quae ista regula est ueri et falsi, si notionem ueri et falsi propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et prauum sic inter uerum et falsum. Si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est uisio ueri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino ueritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita uerum uideri ut non eodem modo falsum etiam possit [ita] uideri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere; ut si quis quem oculis priuauerit dicat ea quae cerni possent se ei non ademisse. Vt enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua uisis, sed propria ueri non communi ueri et falsi nota. Quam ob rem siue tu probabilem uisionem siue probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades uolebat, siue aliud quid proferes quod sequare, ad uisum illud se quo agimus tibi erit reuertendum. In eo autem si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. Sin autem commune nihil erit, habeo quod uolo; id enim quaero quod ita mihi uideatur uerum ut non possit item falsum uideri. Simili in errore uersantur cum conuicio ueritatis coacti perspicua a perceptis uolunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, uerum illud quidem et impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi ac comprendi posse. Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse uideatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum uere inaniterne moueatur: ita neque color neque corpus nec ueritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. Ex hoc illud is usu uenire solet, ut quicquid dixerint a quibusdam interrogentur "ergo istuc quidem percipis?". Sed qui ita interrogant ab iis inridentur. Non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseuerare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc uestrum probabile? nam is quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile uidetur id confirmatur, quid eo leuius; sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione quod uisum sit id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt, primum quia is uisis inter quae nihil interest aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et ueri simile uideatur et absit longissime a uero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad uerum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt. Vt enim confidant, notum iis esse debebit insigne ueri; quo obscuro et oppresso quod tandem uerum sibi uidebuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: "est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino". Sed de perceptione hactenus; si quis enim ea quae dicta sunt labefactare uolet, facile etiam absentibus nobis ueritas se ipsa defendet.

XII

His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci synkatathesin uocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. Nam cum uim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. Deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio. Et uero animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire neque adsentiri uolunt. Vt enim necesse est lancem in libram ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere. Nam quod modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id oikeion appellant), sic non potest obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est uera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui; qui enim quid percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli adsentietur non erit. Vbi igitur uirtus, si nihil situm est in ipsis nobis? maxime autem absurdum uitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in uirtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex in rebus constat quibus adsensa est et quas adprobauit. Omninoque ante uideri aliquid quam agamus necesse et eique quod uisum sit adsentiatur. Quae qui aut uisum aut adsensum tollit is omnem actionem tollit e uita.

XIII

Nunc ea uideamus quae contra ab his disputari solent. Sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quadam de his quae uisa dicimus, eorumque et uim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et conprendi possit, totidem uerbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita uideantur ut etiam alia eodem modo uideri possint nec in is quicquam intersit, non posse eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. Conposita autem ea conclusio sic est: "eorum quae uidentur alia uera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem uerum uisum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit uideri"; et quae uisa sint eius modi ut in is nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; "nullum igitur est uisum quod percipi possit". Quae autem sumunt ut concludant id quod uolunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea sunt haec: quae uisa falsa sint ea percipi non posse; et alterum: inter quae uisa nihil intersit, ex is non posse alia talia esse ut percipi possint alia ut non possint. Reliqua uero multa et uaria oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae uideantur eorum alia uera esse alia falsa; alterum omne uisum quod sit a uero tale esse quale etiam a falso possit esse. Haec duo proposita non praeteruolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. Diuidunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari uolunt; tum perueniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. Haec autem uniuersa concidunt etiam minutius. Vt enim de sensibus hesterno sermone uidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, uolunt efficere iis omnibus quae uisa sint ueris adiuncta esse falsa quae a ueris nihil differant; ea cum talia sint non posse conprendi.

XIV

Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam. Definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa uera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis uera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si cum aliquid definierint roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet: si posse dixerint, quid [enim] dicere habeant cur illa uera definitio sit; si negauerint, fatendum sit, quoniam +uel illa uera+ definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi uolunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus. Si enim dicent ea de quibus disserent se dilucide perspicere nec ulla communione uisorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt uera uisa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi in quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. Ergo si rebus conprensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tam esse quam uideri uolunt? Maxime autem conuincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam uehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa uisa (quod cum uolunt, declarant quaedam esse uera), deinde ibidem, inter falsa uisa et uera nihil interesse. At primum sumpseras tamquam interesset: ita priore posterius, posteriore superius conuincitur. Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse uideamur, quaeque ab iis dicuntur sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet uim, ut ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indice. Sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est uel arte uel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur. Nam qui uoluit subuenire erroribus Epicurus iis qui uidentur conturbare ueri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit; ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

XV

Quam ob rem cum duae causae perspicuis et euidentibus rebus aduersentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. Aduersantur enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissoluere non possunt desciscunt a ueritate. Oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui. Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse uideri esse quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moueantur, eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint. "Nam cum dicatis" inquiunt "uisa quaedam mitti a deo, uelut ea quae in somnis uideantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur" (haec enim aiunt probari a Stoicis, quos contra disputant) quaerunt quonam modo falsa uisa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume ad uerum accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino. "Deinde cum mens moueatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae uel dormientibus uel furiosis uidentur non +inquam ueri simile sit sic etiam mentem moueri, ut non modo non internoscat uera illa uisa sint anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino", ut si qui tremerent et exalbescerent uel ipsi per se motu mentis aliquo uel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter intestinum et oblatum. "Postremo si nulla uisa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in uisis distinctio appareat."

XVI

Ad has omnes uisiones inanes Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciundum puto sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quod aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur: soritas hoc uocant, qui aceruum efficiunt uno addito grano, uitiosum sane et captiosum genus. Sic enim ascenditis: "si tale uisum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut ualde ueri simile; cur deinde non ut difficiliter a uero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit. "Huc si perueneris me tibi primum quidque concedente, meum uitium fuerint, sin ipse tua sponte processeris, tuum. Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid cui simile esse possit sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit? et si lupi canibus similes, eosdem dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem uidemus? nihil est enim quod e suo genere in aliud genus transferri possit; at si efficeretur ut inter uisa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno; quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium uisorum una depulsio est, siue illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, siue in quiete siue per uisum siue per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi uisis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commouit atque ad se reuocauit sentit quid intersit inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba uicino suo ambulauisset, dixisse "uisum sum mihi cum Galba ambulare"? at cum somniauit ita narrauit "uisus Homerus adesse poeta", idemque in Epicharmo "nam uidebar somniare med ego esse mortuum". Itaque simul ut experrecti sumus uisa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.

XVII

"At enim dum uidentur, eadem est in somnis species eorum quae uigilantes uidemus." Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse uim neque integritatem dormientium et uigilantium nec mente sensu. Ne uinulenti quidem quae faciunt eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant reuocant se interdum iisque quae uidentur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt illa uisa quam leuia fuerint intellegunt. Quod idem contigit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id uideri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmaeonis "sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu". "At enim ipse sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro ueris." Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte grauitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae uidentur, aut a perspiciendo temporis breuitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra uos est. Si enim inter uisa ... nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest leuitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus grauitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus uino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter uigilantium uisa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? (ea dico incerta quae adela Graeci.) si enim res se ita habet ut nihil intersit utrum ita cui uideatur ut insano an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod uelle efficere non mediocris insania est. Similitudines uero aut geminorum aut signorum anulis inpressorum pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant. Sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut +sibi sint et oua ouorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi uis in geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras; tu autem uis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest. Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese non solum similes sed undique perfecte et absolute ita pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem innumerabiles ... itemque homines. Deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit. "Cur enim" inquies "ex illis indiuiduis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?"

XVIII

Primum quidem me ad Democritum uocas; cui non adsentior potius +quare fallar+ potest id quod diludice docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. Fac enim antiquos illos Seruilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? "non cognoscebantur foris": at domi; "non ab alienis": at a suis. An non uidemus hoc usu uenire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum quidem similes uiderentur. Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam illum ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant quas non habeat denotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli uiso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. Sed et ad ceteras res habet quandam artem qua uera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est: ut mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueueris. Videsne ut in prouerbio sit ouorum inter se similitudo: tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures saluis rebus illis, qui gallinas alere permutas quaestus causa solerent; ii cum ouum inspexerant quae id gallina peperisset dicere solebant. Neque id est contra uos; nam uobis satis esset oua illa non internoscere; nihilo enim magis adsentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset. Habeo enim regulam, ut talia uisa uera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transuersum ut aiunt digitum discedere, ne confundam omnia; ueri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Vt etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum uisa in animos inprimantur, non uos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum. Quasi uero non specie uisa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata ueri et falsi nota. Illud uero perabsurdum quod dicitis, probabilia uos sequi si nulla re inpediamini. Primum qui potestis non impediri, cum a ueris falsa non distent? deinde quod iudicium est ueri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est epoche id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si uera sunt quae de Carneade non nulli existimant. Si enim percipi nihil potest, quod utrique uisum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id est numquam adsentiri rei uel falsae uel incognitae. Restat illud quod dicunt ueri inueniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. Volo igitur uidere quid inuenerint. "Non solemus" inquit "ostendere". Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam uestram? "Vt qui audient" inquit "ratione potius quam auctoritate ducantur". Quid si utrumque, num peius est? Vnum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem uidetur uel plurimum. Quis enim ista tam aperte perspicueque et peruersa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi uis fuisse?

XIX

Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseuerantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum" (me autem appellabat) "et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoueris, eam philosophiam sequere quae confundit uera cum falsis, spoliat nos iudicio, priuat adprobatione omni, orbat sensibus? et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis siue deus aliquis siue natura ademerat siue eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt; quos si sequamur iis uinclis simus astricti ut nos commouere nequeamus. Sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest. Prouide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoueram), negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit? uide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas." Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem uehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus "Si te" inquit "Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita uideatur sententiam mutes deterrendum puto. Illud uero non censuerim, ut eius auctoritate moueare. Tantum enim te [non] modo monuit" inquit adridens, "ut caueres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum uides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses. Hoc quaeso caue ne te terreat. De causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac uisum sit sententia destitisse."

XX

Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus. "Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita mouit ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me mouebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. Ego enim, si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicaui, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius uitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum uelim? itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iouem deosque penates me et ardere studio ueri reperiendi et ea sentire quae dicerem. Qui enim possum non cupere uerum inuenire, cum gaudeam si simile ueri quid inuenerim? sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, uera uidere, sic pro ueris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. Ego uero ipse et magnus quidam sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam paruulam Cynosuram. Qua "fidunt duce nocturna Phoenices in alto", ut ait Aratus, eoque directus gubernant quod eam tenent quae "cursu interiore breui conuertitur orbe" - sed Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore specie non ad tenue limatas; eo fit ut errem et uagare latius. Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. Visa enim ista cum acriter mentem sensumue pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior. Nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. Non sum sapiens; itaque uisis cedo nec possum resistere. Sapientis autem hanc censet Arcesilas uim esse maximam Zenoni adsentiens, cauere ne capiatur, ne fallatur uidere: nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de grauitate sapientis, errore leuitate temeritate diiunctius. Quid [quid] igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. Quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat uim considera:

XXI

"si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur: nulli igitur rei adsentietur". Hanc conclusionem Arcesilas probabat; confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri aliquando; ita sequebatur etiam opinari, quod tu non uis et recte ut mihi uideris. Sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus; posse enim eum falsa a ueris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere. Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse uidetur et lubrica. Quam ob rem cum tam uitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit. Ita enim finitima sunt falsa ueris eaque quae percipi non possunt iis quae possunt (si modo ea sunt quaedam; iam enim uidebimus), ut tam in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut uidendum tibi sit idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. "Neutrum" inquies "illorum" [nitamur]. Nitamur igitur nihil posse percipi; etenim de eo omnis est controuersia.

XXII

Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusauit in senectute quam antea defensitauerat. Quamuis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia leuatur auctoritas. Quis enim iste dies inluxerit quaero, qui illi ostenderit eam quam multos annos esse negitauisset ueri et falsi notam. Excogitauit aliquid? eadem dicit quae Stoici. Paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. Quid eum Mnesarchi paenitebat, quid Dardani? qui erant Athenis tum principes Stoicorum. Numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere. Vnde autem subito uetus Academia reuocata est? nominis dignitatem uidetur, cum a re ipsa descisceret, retinere uoluisse. Quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii uocarentur; mihi autem magis uidetur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia; haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet itaque cessit, et ut ii qui sub nouis solem non ferunt item ille cum aestuaret ueterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est. Quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum comprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset id bonum solum esse, an quod postea defensitauisset, honesti inane nomen esse, uoluptatem esse summum bonum - qui ex illius commutata sententia docere uellet nihil ita signari in animis nostris a uero posse quod non eodem modo possit a falso, is curauit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio plura; nunc ad ea quae a te Luculle dicta sunt.

XXIII

Et primum quod initio dixisti uideamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros uiros sed tamen populares aliquos nominare. Illi cum res non bonas tractent similes bonorum uideri uolunt; nos autem ea dicimus nobis uideri quae uosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras niuem nigram dixit esse. Ferres me si ego idem dicerem? tu ne si dubitarem quidem. At quis est? nunc hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur)? maxima fuit et grauitatis et ingeni gloria. Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri "haec loquor de uniuersis": nihil excipit de quo non profiteatur; quid enim esse potest extra uniuersa? Quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis uidentur? Atque is non hoc dicit quod nos, qui ueri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille esse uerum plane negat [esse]; sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura "nego" inquit "scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit". Furere tibi Empedocles uidetur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam uim censet in is esse ab ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam uersibus sed tamen illi uersibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere. Et ab iis aiebat remouendum Socratem et Platonem. Cur, an de ullis certius possum dicere? uixisse cum iis equidem uideor, ita multi sermones perscripti sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit uisum sciri posse; excepit unum tantum, scire se nihil se scire, nihil amplius. Quid dicam de Platone, qui certe tam multis libris haec persecutus non esset nisi probauisset; ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

XXIV

Videorne tibi non ut Saturninus nominare modo inlustres homines, sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem? atqui habebam molestos uobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticus Stoicorum: quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia quae in consuetudine probantur. "At dissoluit idem." Mihi quidem non uidetur, sed dissoluerit sane: certe tam multa non collegisset quae nos fallerent probabilitate magna, nisi uideret is resisti non facile posse. Quid Cyrenaei uidentur, minime contempti philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu intumo sentiant, ut dolorem ut uoluptatem; neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adficti se quodam modo. Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos ueteres tot saeculis inueniri uerum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. Quid inuentum sit paulo post uidero, te ipso quidem iudice. Arcesilan uero non obtrectandi causa cum Zenone pugnauisse sed uerum inuenire uoluisse sic intellegitur. Nemo umquam superiorum non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum uera sententia tum honesta et digna sapienti; quaesiuit de Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille credo nihil opinaturum, quoniam esset quod percipi posset. Quid ergo id esset. "Visum" credo. "Quale igitur uisum?" tum illum ita definisse: ex eo quod esset sicut esset inpressum et signatum et effictum. Post requisitum etiamne si eius modi esset uisum uerum quale uel falsum. Hic Zenonem uidisse acute nullum esse uisum quod percipi posset, si id tale esset ab eo quod est cuius modi ab eo quod non est posset esse. Recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse neque uerum si esset tale quale uel falsum; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum tale esse uisum a uero ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. Haec est una contentio quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controuersiam pertinebat. Licebat enim "nihil percipere et tamen opinari"; quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. Illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.

XXV

Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem uera nuntiant? quos tu Luculle communi loco defendis. Quod ne id facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoueri. Primum cur? nam et in remo sentio non esse id quod uideatur, et in columba pluris uideri colores nec esse plus uno. Deinde nihilne praeterea diximus? "Maneant illa omnia; lacerat ista causa: ueracis suos esse sensus dicit Epicurus". Igitur semper auctorem habes, et eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit Epicuros, si unus sensus semel in uita mentitus sit, nulli umquam esse credendum. Hoc est uerum esse, confidere suis testibus et +inportata insistere; itaque Timagoras Epicureos negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse uisas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid sit, non quid uideatur. Sic hic quidem, maiorum similis; tu uero, qui uisa sensibus alia uera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur. "Si" inquis "deus te interroget "sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras", quid respondeas?" Vtinam quidem roget: audies quam nobiscum male +agerent. Vt enim uera uideamus, quam longe uidemus? ego Catuli Cumanum ex hoc cerno; regionem uideo Pompeiani, ipsum Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. O praeclarum prospectum! Puteolos uidemus; at familiarem nostrum P. Auianium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non uidemus. "At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset uidebat." Quaedam uolucres longius; responderem igitur audacter isti uestro deo me plane his oculis non esse contentum. Dicit me acrius uidere quam illos pisces fortasse, qui neque uidentur a nobis [et nunc quidem sub oculis sunt] neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. "At amplius non desideramus." Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo quod parum longe quam quod falsum uiderem. Videsne nauem illam; stare nobis uidetur; at iis qui in naue sunt moueri haec uilla. Quaere rationem cur ita uideatur; quam ut maxime inueneris, quod haut scio an possis, non tu uerum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

XXVI

Quid ego de naue; uidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest sole maius, quem mathematici amplius duodeuiginti partibus confirmant maiorem esse quam terram: quantulus nobis uidetur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam uideatur, sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse. Vel tantum esse quantus uideatur, ut oculi aut nihil mentiantur [tamen] aut non multum - mentiantur tamen: ubi igitur illud est "semel"? - sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare uideatur. Sed ut minuam controuersiam, uidere quaeso quam in paruo lis sit. Quattuor sunt capita quae concludant nihil esse quod nosci percipi comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est esse aliquod uisum falsum, secundum non posse id percipi, tertium inter quae uisa nihil intersit fieri non posse ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum nullum esse uisum uerum a sensu profectum cui non adpositum sit uisum aliud quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, uos, quibuscum res est, id quoque conceditis; omnis pugna de quarto est. Qui igitur P. Seruilium Geminum uidebat, si Quintum se uidere putabat, incidebat in eius modi uisum quod percipi non posset, quia nulla nota uerum distinguebatur a falso; qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit? negas tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino, sed cum aduersario facili. Ne sit sane: uideri certe potest; fallet igitur sensum. Et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem uideris qui tibi uidebitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus uideri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta uideri qui non sit, quoniam aliquid uidetur esse quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem quod sit aliud. Stoicumst id quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis sit pilus alius, nullum granum. Haec refelli possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur nihil interest omnibusne partibus uisa re nihil differat an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo qua ceteris omnibus centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? qua igitur notione discerneres? quid si in eius modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero, ecque poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarum inuenisti Deliacum illum, qui oua cognosceret?

XXVII

Sed adhibes artem aduocatam etiam sensibus: "pictor uidet quae nos non uidemus" et "simul inflauit tibicen a perito carmen agnoscitur". Quid? hoc nonne uidetur contra te ualere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec uidere nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura - cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam uim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit uel ut tuo uerbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique uideantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox, et quidem ob eam causam, ne tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, uideare mentitus. Sed ut ad ea quae clariora sunt ueniam, res iam uniuersas profundam, de quibus uolumina impleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itque ab eo armatum esse Carneadem); ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et uinulentorum et furiosorum uisa inbecilliora esse dicebas quam uigilantium siccorum sanorum. Quo modo? quia cum experrectus esset Ennius non diceret se uidisse Homerum sed uisum esse, Alcmaeo autem "sed mihi neutiquam cor consentit"; similia de uinulentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum non somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea uera quae essent sibi uisa in furore. Sed non id agitur; tum cum uidebantur quo modo uiderentur, id quaeritur nisi uero Ennium non putamus ita totum illud audiuisse "o pietas animi", si modo id somniauit, ut si uigilans audiret. Experrectus enim potuit illa uisa putare, ut erant, et somnia; dormienti uero aeque ac uigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo "mater te appello" nonne ita credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa "age asta, mane audi: interdum eadem istaec mihi": num uidetur minorem habere uisis quam uigilantis fidem?

XXVIII

Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanissimus tam certa putat quae uidet quam is putabat quae uidebantur? quid ille qui "uideo uideo te; uiue Vlixes dum licet" nonne etiam bis exclamauit se uidere, cum omnino non uideret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interimebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde mouebatur falsis ut ueris moueretur; quid ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore "unde haec flamma oritur" et illa deinceps "incede incede, adsunt me expetunt"; - ? Quid? cum uirginis fidem implorat: "fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc uim, quae me excruciat, caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis", num dubitas quin sibi haec uidere uideatur? itemque cetera "intendit crinitus Apollo arcum auratum, luna innixus, Diana facem iacit a laeua": qui magis haec crederet si essent quam credebat quia uidebantur, apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter uisa uera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa falsa uel furiosorum uel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed qualis uisio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum mouebantur. Sed abeo a sensibus; qui est quod ratione percipi possit? dialecticam inuentam esse dicitis ueri e falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius ueri et falsi, et in qua re? in geometriane qui sit uerum at falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? at ea non nouit. In philosophia igitur: sol quantus sit quid ad illud? quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio uera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur. Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, uidete ne contra uos tota nata sit; quae primo progressa festiue tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis uenit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse uitiosum interrogandi genus.

XXIX

Quid ergo istius uitii num nostra culpa est? rerum natura nullum nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in aceruo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, diues pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parua longa breuia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus. "At uitiosi sunt soritae." Frangite igitur eos in potestis, ne molesti sint; erunt enim nisi cauetis. "Cautum est" inquit; "placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur uerbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perueniat quiescere" [id est quod ab his dicitur esychazein]. "Per me uel stertas licet" inquit Carneades "non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: "quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?" progrediere rursus quoad uidebitur. Qui plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis error ita manat, ut non uideam quo non possit accedere. "Nihil me laedit" inquit; "ego enim ut agitator callidus priusquam ad finem ueniam equos sustinebo, eoque magis si locus in quo ferentur equi praeceps erit. Sic me" inquit "ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo." Si habes quod liqueat neque respondes, superbe; si non habes, ne tu quidem percipis. Si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in inlustribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad illum qui te captare uult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad nouem uerbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuuat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet. Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae telam retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea uestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntientur (id autem appellant axioma, quod est quasi ecfatum) aut uerum esse aut falsum. Quid igitur haec uera an falsa sunt: "si te mentiri dicis idque uerum dicis, mentiris an uerum dicis"? haec scilicet inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non comprehensa et non percepta dicimus.

XXX

Sed hoc omitto, illud quaero: si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium inuenitur, ut respondere possitis uerane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum esse id quod aut uerum aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam +ex iis sequendas esse alias inprobandas+ quae sit in genere contrario. Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: "si dicis nunc lucere et uerum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et uerum dicis; lucet igitur"? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis, itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: "si dicis te mentiri uerumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri uerumque dicis; mentiris igitur". Qui potes hanc non probare, cum probaueris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. Quid enim faceret huic conclusioni "si lucet, lucet; lucet autem; lucet igitur"? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt "si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur"? hoc negas te posse nec adprobare nec improbare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si uia si uis denique conclusionis ualet, eadem est in utroque. Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum aliquem censeo uideant; a me istam exceptionem numquam impetrabunt. Etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut uerum esse concedat quod ita effabimur "aut uiuet cras Hermarchus aut non uiuet", cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi "aut etiam aut non" non modo uerum esse sed etiam necessarium (uide quam sit cautus is quem isti tardum putant: "si enim" inquit "alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut uiuere aut non uiuere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas") - cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici; totam enim euertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat alterum neget) - si talis disiunctio falsa potest esse, nulla uera est. Mecum uero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: "si recte conclusi, teneo; sin uitiose, minam Diogenes reddet"; ab eo enim Stoico dialectica didicerat, haec autem merces erat dialecticorum. Sequor igitur eas uias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem "si lucet, lucet" uerum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit uerum esse, non iudicem "si mentiris, mentiris" eodem modo esse conexum: aut igitur hoc ut illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo.

XXXI

Sed ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista conruent uniuersa. Nec uero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et ualde studiosus ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam [quae] sunt sumpta de primo. Duo placet esse Carneadi genera uisorum; in uno hanc diuisionem, alia uisa esse quae percipi possint alia quae non possint, in altero autem, alia uisa esse probabilia alia non probabilia. Itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur et pertinere ad superiorem diuisionem, contra posteriorem nihil dice oportere. Quare ita placere, tale uisum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset; sequitur omnis uitae ea quam tu Luculle commemorabas euersio. Itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in iis quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit - sic quidquid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac sic omnis ratio uitae gubernabitur. Etenim is quoque qui a uobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non comprehensa neque percepta neque adsensa sed similia ueri, quae nisi probet omnis uita tollatur. Quid enim conscendens nauem sapiens nun comprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia nauigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo nauigio bono gubernatore hac tranquillitate, probabile uideatur se illuc uenturum esse saluum. Huius modi igitur uisis consilia capiet et agendi et non agendi faciliorque erit ut albam esse niuem probet quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat. Sed sibi, quia sciret aquam nigram esse unde illa concreta esset, albam ipsam esse ne uideri quidem, et quaecumque res eum sic attigent ut sit uisum illud probabile neque ulla re impeditum, mouebitur. Non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus habet animum, mouetur mente mouetur sensibus, ut ei uera multa uideantur neque tamen habere insigne illam et propriam percipiendi notam. Eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modi hoc uerum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus uideantur.

XXXII

Hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum uideatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. Ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero uestro perceptio et comprehensio tollitur quod est caput Epicuri? "si ullum sensus uisum falsum est, nihil potest percipi." Quod uestrum? "sunt falsa sensus uisa." Quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: "nihil posse percipi". "Non concedo" inquit "Epicuro". Certa igitur cum illo, qui a te totus diuersus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior. Quamquam nihil mihi tam mirum uidetur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant ea quae paulo ante dixi notissima. Licet enim haec quiuis arbitratur suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe leuior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. Non uidetur hoc satis esse uobis. Ne sit; illa certe debemus effugere, quae a te uel maxime agitata sunt: "nihil igitur cernis, nihil audis, nihil tibi est perspicuum". Explicaui paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poenam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'. Manilio fuit. Scripsit igitur his fere uerbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) - sed scriptum est ita: Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines ut aliae probabiles uideantur aliae contra. Id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse. Itaque ait uehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset ueri et certi notam. Quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. Id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut "etiam" aut "non" respondere possit. +Nec ut+ placeat eum qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moueri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi uisa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita uisum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi uisa adprobari sed ea quae nulla re inpedirentur. Haec si uobis non probamus, sint falsa sane, inuidiosa certe non sunt. Non enim lucem eripimus sed ea quae uos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, uideri dicimus.

XXXIII

Sic igitur inducto et constituto probabili, et eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, uides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. Isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste uester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet. Mare illud, quod nunc fauonio nascente purpureum uidetur, idem huic nostro uidebitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum uidebatur mane rauum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit et uibrat dissimileque est proximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eueniat tamen non possis id uerum esse quod uidebatur oculis defendere. "Vnde memoria, si nihil percipimus?" sic enim quaerebas. Quid meminisse uisa nisi comprensa non possumus? quid Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut uobismet ipsis placet. Si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit habet ea comprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron Epicuri dogmata; uera igitur illa sunt nunc omnia. Hoc per me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime uis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit. "Quid fiet artibus?" Quibus? iisne quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis quae tantum id quod uidetur secuntur nec habent istam artem uestram qua uera et falsa diiudicent? Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. At id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, uera esse responsa haruspicum auspicia oracula somnia uaticinationes, seque ab adsensu sustineat - quod is potest facere uel de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod positum uel inprobare uel adprobare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc cum uoles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam ueri similitudinem non inpeditam sequi. Alterum est quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim uideri oportet, in quo sit etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) - tolli autem omnia si uisa tollantur.

XXXIV

Hac de re in utramque partemet dicta sunt et scripta multa +uide superiore+, sed breui res potest tota confici. Ego enim etsi maximam actionem puto repugnare uisis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen ut ea pars defensionis relinquatur, quid inpediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente? "Hoc" inquit "ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi". Iam istuc te quoque impediet in nauigando et in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam Antipatrum reprensum quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. Quod ipsi Antiocho pingue uidebatur et sibi ipsum contrarium; non enim potest conuenienter dici nihil conprendi posse, si quicquam conprendi posse dicatur illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decretum qui sapienti esse diceret, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. Proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis uitam agere possit. Sed ut illa habet probabilia non percepta, sit hoc ipsum nihil posse percipi. Nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam quoniam non habet, utitur probabilibus. Itaque non metuit ne confundere omnia uideatur et incerta reddere. Non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus uersatus exercitatusque sit, nescire se dicat. In incertis enim nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat. Ne illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum, in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbantur. Cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa uisa, alterum nihil ea differre a ueris, non adtendere superius illud ea re esse concessum quod uideretur esse quaedam is uisis differentia, eam tolli altero quod neget uisa a falsis uera differre - nihil tam repugnare. Id ita esset, si nos uerum omnino tolleremus. Non facimus; nam tam uera quam falsa cernimus. Sed probandi species est, percipiendi signum nullum habemus.

XXXV

Ac mihi uideor nimis etiam nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret quod inpressum esset e uero, neque adhaerere illam magnam accessionem "quo modo inprimi non posset a falso", cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse comprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco ualde repugnante. Nunc quid facere possum? quaero enim quid sit quod conprendi possit. Respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi minores, tale uerum quale falsum esse non possit. Nihil eius modi inuenio: itaque incognito nimirum adsentiar id est opinabor. Hoc mihi et Peripatetici et uetus Academia concedit, uos negatis, Antiochus in primis. Qui me ualde mouet. Vel quod amaui homines sicut ille me, uel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. Vt omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut ueteris Academiae aut Peripateticorum, uel id solum percipi posse quod esset uerum tale quale falsum esse non posset, uel sapientem nihil opinari: certo nemo. Horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est; ego tamen utrumque uerum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

XXXVI

Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri uetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritas, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium euoluas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam uitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum - perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris? uereor ne subadroganter facias si dixeris tuam; atqui ita dicas necesse est. Neque uero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. Age restituero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros uiros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes uiros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audiui, qui mecum uiuit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. "Nostra" inquies "sola uera sunt". Certe sola, si uera; plura enim uera discrepantia esse non possunt. Vtrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? "Non me quidem" inquit "sed sapientem dico scire." Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo ut saepe iam dixi omnis haec quaestio est. In tres igitur partes et a plerisque et a uobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si placet quae de natura rerum sint quaesita uideamus - uel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se illa scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae prouideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui omnia uobis quae describunt probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum longitudinem sine ulla latitudine ... carentem. Haec cum uera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae uim adferunt in docendo uos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum! aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam potissimum sententiam [melius] eliget et disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio diuino: quem unum e physicis potissimum probabit? nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant uideamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.

XXXVII

Princeps Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enim infinitatem naturae dixit esse e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se minutas, eas primum confusas postea in ordinem adductas mente diuina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura. Parmenides ignem qui moueat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris. Empedocles haec peruolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc quod esset infinitum et inmutabile et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei e numeris et mathematicorum initiis proficisci uolunt omnia. Ex is eliget uester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot uiri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent. Quamcumque uero sententiam probauerit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moueat regat; erit ei persuasum etiam solem lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia et permanet et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.

XXXVIII

Sint ista uera (uides enim iam me fateri aliquid esse ueri), conprendi ea tamen et percipi nego. Cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, ueniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui illum desipere dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla fuerit nouo consilio initio tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum ut nulla uis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. Tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput et famam tuam defendere necesse erit: mihi ne ut dubitem quidem relinquatur? ut omittam leuitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est. quaero enim cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim uultis), tantam uim natricum uiperarumque fecerit, cur mortifera tam multa ac perniciosa terra marique disperserit. Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine diuina aliqua sollertia; cuius quidem uos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse uideatur. Negas sine deo posse quicquam: ecce tibi e transuerso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatem - magni quidem muneris; sed cum sacerdotes deorum uacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos -: negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut ille qui asperis et leuibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. Ne ille et deum opere magno liberat et me timore. Quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes diuinum numen horrere et si quid aduersi acciderit, quod cui non accidit, extimescere ne id iure euenerit? nec Stratoni tamen adsentior nec uero tibi; modo hoc modo illud probabilius uidetur.

XXXIX

Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non nouimus, qui sint situs partium, quam uim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut uiderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire diuidere possumus, ut uideamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat. Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium: portenta uidentur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque ego non ita. Vos [enim] etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae qui aduersis uestigiis stent contra nostra uestigia, quos antipodas uocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere uos arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moueri; quae cum circum axem se summa celeritate conuertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moueretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid ut Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? "Egone? nobis quidem ... tantum". Et uos ab illo inridemini et ipsi illum uicissim eluditis. Liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse. Sed redeo ad animum et corpus. Satisne tandem ea nota sunt nobis, quae neruorum natura sit quae uenarum? tenemusne quid sit animus ubi, sit, denique sitne an ut Dicaearcho uisum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo corpore, quod intellegi quale sit uix potest; et quidquid est, mortale. Sit an aeternum, nam utramque in partem multa dicuntur. Horum aliquid uestro sapienti certum uidetur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit; ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta.

XL

Sin agis uerecundius et me accusas non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, uincam animum cuique adsentiar deligam - quem potissimum, quem? Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui. Vrgebor iam omnium uestrum conuicio: "tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, ut et quod mouebitur corpus ... corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram: et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse: et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque uideamus sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo uidere uideamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere. Tu uero ista ne asciueris neue fueris commenticiis rebus adsensus: nihil sentire est melius quam tam praua sentire." Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, sed ut eadem quae tu uide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem uideantur. Nec enim diuinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum diuino consilio existimo. Atque haud scio in ita sit;

XLI

sed cur rapior in inuidiam? licetne per uos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether uidetur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri seruiamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri uidetur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - uos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis, mensurae uestrae nego credere: dubium est uter nostrum sit leuiter ut dicam, uerecundior? Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores fieri uidemur, humana despicimus cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. Indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si uero aliquid occurrit quod ueri simile uideatur, humanissima conpletur animus uoluptate. Quaeret igitur haec et uester sapiens et hic noster, sed uester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut uereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus ueri simile quod sit inuenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et paulum ante dicendum est. Non mihi uidentur considerare cum physici ista ualde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si quae inlustriores uideantur amittere. Non enim magis adsentiuntur nec adprobant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut uetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeuiginti partibus maiorem esse quam terram. Ex quo illa conclusio nascitur: "si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitudo autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit". Respondebunt posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alios magis minusue conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.

XLII

Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati? neque fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. Qua de re est igitur inter summos uiros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam uidentur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum Zenonis auditor esset uides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum uideo princeps Xenophanes quem modo nominaui, deinde eum secuti Parmenides et Zeno (... itaque ab is Eleatici philosophi nominabantur), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper; hi quoque multa a Platone a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie qua uerum cerneretur, Erilli similia, sed opinor explicata uberius et ornatius. Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probauit ea quae ille uerbis, nihil esse bonum nisi uirtutem nec malum nisi quod uirtuti esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno uoluit nulla esse censuit. Huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moueri, quae adiaphoria ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae apatheia nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec uideamus, quae nunc diu multumque defensa sunt. Alii uoluptatem finem esse uoluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplina nunc [disciplina] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa uoluptate consentiens. Voluptatem autem et honestatem finis esse Callipho censuit, uacare omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. Honeste autem uiuere fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et uetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici hunc proxime uidentur accedere. Introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliauisset. Honeste autem uiuere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inuentor et princeps Stoicorum fuit.

XLIII

Iam illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios. Ad uos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat "quemlubet, modo aliquem": nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. Licetne - omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem - per ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutauisset germanissimus Stoicus. Erit igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens aut ueteris Academiae - utrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio uitae definitione summi boni continentur, de qua qui dissident de omni uitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sapiens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter -: si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (uos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum [esse]); sin uera sunt Zenonis, eadem in ueteres Academicos Peripateticosque dicenda. Hic igitur neutri adsentiens ... si numquam, uter est prudentior? Quid cum ipse Antiochus dissentit dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria; at hoc Antiocho uehementissime displicet. Liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. "Praecide" inquit, "statue aliquando quidlibet." Quid quae dicuntur quom et acuta mihi uidentur in utramque partem et paria, nonne caueam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle dogma prodere; contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune. Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una uirtute positam beatam uitam putat. Quid Antiochus? "etiam" inquit "beatam, sed non beatissimam". Deus ille qui nihil censuit deesse uirtuti, homuncio hic qui multa putat praeter uirtutem homini partim cara esse partim etiam necessaria. Sed et ille uereor ne uirtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne uix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens sit: distrahor, tum hoc mihi probabilius tum illud uidetur, tamen nisi alterutrum sit uirtutem iacere placet puto.

XLIV

Verum in his discrepant quid illa in quibus consentiunt num pro ueris probare possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate moueri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane sint; num etiam illa, numquam timere numquam dolere: sapiensne non timeat ne patria deleatur, non doleat si deleta sit? durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis tibi uero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala uidentur, quae et uenientia metuat sapiens necesse est et uenisse doleat. Sed quaero quanto ista fuerit Academia uetere +dunttia, ut animum sapientis commouerit et conturbari negaret: mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem uolebant esse quendam modum. Legimus omnes Crantoris ueteris Academici de luctu; est enim non magnus uerum aureolus et ut Tuberoni Panaetius praecipit ad uerbum ediscendus libellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cauendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant - recte secusne alias uiderimus; atrocitas quidem ista tua quo modo in ueterem Academiam inruperit nescio. Illa uero ferre non possum - non quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae paradoxa nominantur; sed uti Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit (hos enim quasi eosdem esse uultis): illi umquam dicerent sapientes solos reges solos diuites solos formosos; omnia quae ubique essent sapientis esse; neminem consulem praetorem imperatorem, nescio an ne quinqueuirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum ciuem solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules seruos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem aut ciuitatis nisi quae essent sapientium. Haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum uidebitur.

XLV

Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello cos. praetor esset, eum qui cum auo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi: "ego tibi Carneade praetor esse non uideor, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea ciuitas?"; tum ille: "huic Stoico non uideris". Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi uolebat, non dubitauisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam ciuitas incoleret; sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens. Vos autem mihi uerenti ne labar ad opinionem et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime uultis, qui consili datis? Testatur saepe Chrysippus tris solas esse sententias quae defendi possint de finibus bonorum; circumcidit et amputat multitudinem aut enim honestatem esse finem aut uoluptatem aut utrumque. Nam qui summum bonum dicant in esse, si uacemus omni molestia, eos indiuiduos nomen uoluptatis fugere sed in uicinitate uersari; quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungeret. Ita tris relinquit sententias quas putet probabiliter posse defendi. Sit sane ita - quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile diuellor nec quicquam habeo adhuc probabilius. Verum tamen uideo quam suauiter uoluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: reuocat uirtus uel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simul expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar - cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam uideretur; quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur - sed si eum ipsum finem uelim sequi, nonne ipsa seueritas et grauitas et recta ratio mihi obuersetur: "tune, cum honestas in uoluptate contemnenda consistat, honestatem cum uoluptate tamquam hominem cum belua copulabis?"

XLVI

Vnum igitur par quod depugnet relictum est, uoluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt, quantum ego sentio, non ... magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae uirtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae uoluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est uirtus sed fallax imitatio simulatioque uirtutis. Audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi fore gloriosum sit in uolgus id honestum uelimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc norman hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberrauisset eum numquam quid in uita sequeretur habiturum. Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moueri? tam moueor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam te putaueris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, uerum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse uis deque eo nulla ratione neque pelli neque moueri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam uera a falsis nullo uisi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint. Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet id cuique uerum esse quod cuique uideatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri, qui omne iudicum in sensibus et in rerum notitiis et in uoluptate constituit; Plato autem omne iudicium ueritatis ueritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse uoluit. Num quid horum probat noster Antiochus? ille uero ne maiorum quidem suorum. Vbi enim [et] Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius nihil politius; a Chrysippo pedem nusquam.

XLVII

Qui ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat uerum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc "si dies est lucet", quanta contentio est: aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo uel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt? Quid me igitur Luculle in inuidiam et tamquam in contionem uocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes conuenerint facile contra uos incitabuntur. Expromam primum illa inuidiosa, quod eos omnes qui in contione stabunt exules seruos inanes esse dicatis. Deinde ad illa ueniam, quae iam non ad multitudinem sed ad uosmet ipsos qui adestis pertinent. Negat enim uos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. "Quo modo?" inquies; "nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere". At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. Et hoc quidem Zeno gestu conficiebat. Nam cum extensis digitis aduersam manum ostenderat, "uisum" inquiebat "huius modi est"; dein cum paulum digitos contraxerat, "adsensus huius modi"; tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, katalempsin imposuit; cum autem laeuam manum admouerat et illum pugnum arte uehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem. Sed qui sapiens sit aut fuerit ne ipsi quidem solent dicere. Ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua uilla nos esse. Num minus haec inuidiose dicuntur? Nec tamen nimis eleganter; illa subtilius. Sed quod modo tu si conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi dabas id quod probabile esset satis magnam uim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. An pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? Quod si eos docuisset aliquis quam uim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque uoluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa uersaretur in uita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse uidisset, quaeque iurati iudices cognouisset ut ea non aut esse aut non esse facta sed ut uideri pronuntiarentur.

XLVIII

Verum quoniam non solum nauta significat sed etiam fauonius ipse insusurrat nauigandi nobis Luculle tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit mihi perorandum. Posthac tamen cum haec [tamen] quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum uirorum disseramus de obscuritate naturae, deque errore tot philosophorum qui de [in] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno uerum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas ipsi contra se Stoici texuerunt." Tum Lucullus "Non moleste" inquit "fero non hanc contulisse. Saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae uidebuntur requiremus." "Optume" inquam, "sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?" Tum Catulus "Egone" inquit, "ad patris reuoluor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod conprehendi et percipi possit +per epochen illam omnium rerum comprobans+ illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, uehementer adsentior." "Habeo" inquam "sententiam tuam nec eam admodum aspernor. Sed tibi quid tandem uidetur Hortensi?" Tum ille ridens "Tollendum". "Teneo te" inquam; "nam ista Academiaest propria sententia". Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad nauiculas nostras descendimus.