I
Scr. in itinere Patris Alyziam III Non. Nou. an. 50.
TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO MEVS ET FRATER ET FRATRIS F.
Paulo facilius putaui posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me uenire, tamen peccasse mihi uideor qui a te discesserim. Sed quia tua uoluntas ea uidebatur esse ut prorsus nisi confirmato corpore nolles nauigare, adprobaui tuum consilium, neque nunc muto si tu in eadem es sententia; sin autem, postea quam cibum cepisti, uideris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi ut aut tecum ad me quam primum ueniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret. [2] Tu autem hoc tibi persuade, si commodo ualetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelleges opus esse te Patris conualescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te ualere. Si statim nauigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare uis, et comites et tempestates et nauem idoneam ut habeas diligenter uidebis. Vnum illud, mi Tiro, uideto, si me amas, ne te Marionis aduentus et hae litterae moueant. Quod ualetudini tuae maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris uoluntati meae. [3] Haec pro tuo ingenio considera. Nos ita te desideramus ut amemus; amor ut ualentem uideamus hortatur, desiderium ut quam primum; illud igitur potius. Cura ergo potissimum ut ualeas. De tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III Non. Nou.
II
Scr. Alyziae Non. Nou. an. 50.
TVLLIVS TIRONI SVO S.
Non queo ad te nec libet scribere quo animo sim adfectus; tantum scribo, et tibi et mihi maximae uoluptati fore si te firmum quam primum uidero. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus; is locus est citra Leucadem stadia CXX; Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. Quantum me diligis tantum fac ut ualeas, uel quantum te a me scis diligi. Non. Nou. Alyzia.
III
Scr. Alyziae VIII Id. Nou. an. 50.
TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. D. ET Q. PATER ET FILIVS
Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. Is dies fuit Non. Nou. Inde ante lucem proficiscentes a. d. VIII Id. Nou. has litteras dedimus. Tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te. [2] Ego ualde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. Omnes cupimus, ego in primis, quam primum te uidere, sed, mi Tiro, ualentem. Qua re nihil properaris; satis cito te uidero si ualebis. Vtilitatibus tuis possum carere; te ualere tua causa primum uolo, tum mea. Mi Tiro, uale.
IV
Scr. Leucade VII Id. Nou. an. 50.
TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO ET Q. FRATER ET Q. F.
Varie sum adfectus tuis litteris, ualde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. Qua re nunc quidem non dubito quin, quoad plane ualeas, te neque nauigationi neque uiae committas. Satis te mature uidero si plane confirmatum uidero. De medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio, sed plane curationes eius non probo; ius enim dandum tibi non fuit cum kakostomachos esses. Sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. [2] Ad Curium uero, suauissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi uideretur, te ad se transferret; Lyso enim noster uereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit. Sed eum tu laudas; tu igitur quid faciendum sit iudicabis. Illud, mi Tiro, te rogo, sumptu ne parcas ulla in re, quod ad ualetudinem opus sit. Scripsi ad Curium quod dixisses daret. Medico ipsi puto aliquid dandum esse quo sit studiosior. [3] Innumerabilia tua sunt in me officia, domestica forensia, urbana prouincialia, in re priuata in publica, in studiis in litteris nostris: omnia uiceris si, ut spero, te ualidum uidero. Ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum; non inhumanus est teque, ut mihi uisus est, diligit. Et cum ualetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito nauigationi. Nulla in re iam te festinare uolo; nihil laboro nisi ut saluus sis. [4] Sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem te amet; et cum tua et mea maxime interest te ualere, tum multis est curae. Adhuc, dum mihi nullo loco deesse uis, numquam te confirmare potuisti; nunc te nihil impedit; omnia depone, corpori serui. Quantam diligentiam in ualetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale, mi Tiro, uale, uale et salue. Lepta tibi salutem dicit et omnes. Vale. VII Id. Nou. Leucade.
V
Scr. Leucade VII Id. Nou. an. 50.
TVLLIVS ET CICERO ET QQ. TIRONI HVMANISSIMO ET OPTIMO S. P. D.
Vide quanta sit in te suauitas: duas horas Thyraei fuimus; Xenomenes hospes tam te diligit quasi uixerit tecum. Is omnia pollicitus est quae tibi essent opus; facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares; uidebis quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. Volebam ad te Marionem remittere quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres; sed cogitaui unas litteras Marionem adferre posse, me autem crebras exspectare. [2] Quot poteris igitur; et facies, si me diligis, ut cottidie sit Acastus in portu; multi erunt quibus recte litteras dare possis qui ad me libenter perferant. Equidem Patras euntem neminem praetermittam. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo; nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius; ei te totum trade. Malo te paulo post ualentem quam statim imbecillum uidere. Cura igitur nihil aliud nisi ut ualeas; cetera ego curabo. Etiam atque etiam uale. Leucade proficiscens VII Id. Nou.
VI
Scr. Acti VII Id. Nou. an. 50.
TVLLIVS ET CICERO ET QQ. TIRONI S. P. D.
Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem. Igitur illa: quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium; cum ualetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam nauigationis; [2] in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto; cura, cura te, mi Tiro. Quoniam non contigit ut simul nauigares, nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut ualeas. Etiam atque etiam uale. VII Id. Nou. Actio uesperi.
VII
Scr. Corcyrae XV Kal. Dec. an. 50
TVLLIVS ET CICERO S. D. TIRONI SVO
Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti. Solliciti eramus de tua ualetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum; iis enim uentis istim nauigatur qui si essent nos Corcyrae non sederemus. Cura igitur te et confirma et, cum commode et per ualetudinem et per anni tempus nauigare poteris, ad nos amantissimos tui ueni. Nemo nos amat qui te non diligat; carus omnibus exspectatusque uenies. Cura ut ualeas. Etiam atque etiam, Tiro noster, uale. XV Kal. Dec. Corcyra.
VIII
Scr. mense Ian. uel Febr. an. 49
Q. CICERO TIRONI S. D.
Magnae nobis est sollicitudini ualetudo tua. Nam tametsi qui ueniunt akindyna men chroniotera de nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es, is cuius usum et suauitatem desiderando sentimus. Ac tamen, quamquam uidere te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae nauigationi et uiae per hiemem nisi bene firmum committas neue nauiges nisi explorate. [2] Vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma ualetudine uitatur, nedum in mari et uia sit facile abesse ab iniuria temporis. "Psychos de leptoi chroti polemiotaton", inquit Euripides; cui tu quantum credas nescio; ego certe singulos eius uersus singula testimonia puto. Effice, si me diligis, ut ualeas et ut ad nos firmus ac ualens quam primum uenias. Ama nos et uale. Quintus filius tibi salutem dicit.
IX
Scr. Brundisi IV Kal. Dec. an. 50
TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. P. D.
Nos a te, ut scis, discessimus a. d. IIII Non. Nou. Leucadem uenimus a. d. VIII Id. Nou., a. d. VII Actium; ibi propter tempestatem a. d. VI Id. morati sumus. Inde a. d. u Id. Corcyram bellissime nauigauimus. Corcyrae fuimus usque ad a. d. XVI Kal. Dec. tempestatibus retenti. A. d. XV Kal. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia CXX processimus; ibi retenti uentis sumus usque ad a. d. VIIII Kal. Interea qui cupide profecti sunt multi naufragia fecerunt. [2] Nos eo die cenati soluimus; inde austro lenissimo caelo sereno nocte ilia et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi peruenimus eodemque uento postridie (id erat a. d. VII kal. Dec.) hora IIII Brundisium uenimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi. A. d. V Kal. Dec. seruus Cn. Planci Brundisi tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Id. Nou., quae me molestia ualde leuarunt; utinam omnino liberassent! Sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te ualentem fore. [3] Nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad conualescendum? Tuam prudentiam temperantiam amorem erga me noui; scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita uelim ut ne quid properes. Symphoniam Lysonis uellem uitasses ne in quartam hebdomada incideres; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam ualetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset; me cui iussisset curaturum. Equum et mulum Brundisi tibi reliqui. Romae uereor ne ex Kal. Ian. magni tumultus sint. Nos agemus omnia modice. [4] Reliquum est ut te hoc rogem et a te petam, ne temere nauiges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat); si poteris, cum Mescinio (caute is solet nauigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate nauicularius moueatur. In hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem stiteris, omnia a te habebo. Etiam atque etiam, noster Tiro, uale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. Vale salue.
X
Scr. in Cumano XIV Kal. Mai. an. 53
TVLLIVS TIRONI S.
Ego uero cupio te ad me uenire, sed uiam timeo. Grauissime aegrotasti, inedia et purgationibus et ui ipsius morbi consumptus es; graues solent offensiones esse ex grauibus morbis si quae culpa commissa est. Iam ad id biduum quod fueris in uia, dum in Cumanum uenis, accedent continuo ad reditum dies quinque. Ego in Formiano a. d. III Kal. esse uolo; ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice. [2] Litterulae meae siue nostrae tui desiderio oblanguerunt; hac tamen epistula quam Acastus attulit oculos paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me cum haec scribebam, hilare et libenter; ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. Tu Musis nostris para ut operas reddas. Nostra ad diem dictam fient; docui enim te fides etymon quod haberet. Fac plane ut ualeas. Nos adsumus. Vale. XIIII Kal.
XI
Scr. ad urbem prid. Id. Ian. an. 49.
TVLLIVS ET CICERO, TERENTIA, TVLLIA, Q. TIRONI S. P. D.
Etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non ualere; sed quoniam in quartanam conuersa uis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime conualescas. Non ignoro quantum ex desiderio labores; sed erunt omnia facilia si ualebis. Festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme nauiges. [2] Ego ad urbem accessi prid. Non. Ian. Obuiam mihi sic est proditum ut nihil possit fieri ornatius. Sed incidi in ipsam flammam ciuilis discordiae, uel potius belli; cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. Omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens, qui exercitum et prouinciam inuito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat. Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla ui expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus praetoribus tribunis pl. et nobis qui pro consulibus sumus negotium dederat ut curaremus ne quid res publica detrimenti caperet. [3] Numquam maiore in periculo ciuitas fuit, numquam improbi ciues habuerunt paratiorem ducem. Omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur; id fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitauit triumphum; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re publica dixit se relaturum. Nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur; nos Capuam sumpsimus. Haec te scire uolui. Tu etiam atque etiam cura ut ualeas litterasque ad me mittas quotienscumque habebis cui des. Etiam atque etiam uale. D. prid. Id. Ian.
XII
Scr. Capuae IV Kal. Febr. an. 49.
TVLLIVS S. D. TIRONI SVO
Quo in discrimine uersetur salus mea et bonorum omnium atque uniuersae rei publicae ex eo scire potes quod domos nostras et patriam ipsam uel diripiendam uel inflammandam reliquimus. In eum locum res deducta est ut, nisi qui deus uel casus aliquis subuenerit, salui esse nequeamus. [2] Equidem, ut ueni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent; sed mirus inuaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello ciuili miserius. Itaque, cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum Pisaurum Anconam Arretium occupauisset, urbem reliquimus, quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet disputari. [3] Quo quidem in casu simus uides. Feruntur omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum; ad consulatus petitionem se uenturum, neque se iam uelle absente se rationem haberi suam; se praesentem trinum nundinum petiturum. Accepimus condiciones, sed ita ut remoueat praesidia ex iis locis quae occupauit, ut sine metu de his ipsis condicionibus Romae senatus haberi possit. [4] Id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae (leges enim imponuntur), sed quiduis est melius quam sic esse ut sumus. Sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse. Dilectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo. Videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salua. Maximam autem plagam accepit quod is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus, socius sceleris esse noluit; reliquit illum et est nobiscum multique idem facturi esse dicuntur. [5] Ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. Nullum maius negotium suscipere uolui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem ualerent. Sin autem erit bellum, uideo me castris et certis legionibus praefuturum. Habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. [6] Haec tibi nota esse uolui; quae caue ne te perturbent et impediant ualetudinem tuam. Ego A. Varroni, quem cum amantissimum mei cognoui tum etiam ualde tui studiosum, diligentissime te commendaui, ut et ualetudinis tuae rationem haberet et nauigationis et totum te susciperet ac tueretur. Quem omnia facturum confido; recepit enim et mecum locutus est suauissime. Tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti quo ego maxime operam et fidelitatem desideraui tuam, caue festines aut committas ut aut aeger aut hieme nauiges. Numquam sero te uenisse putabo si saluus ueneris. Adhuc neminem uideram qui te postea uidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi. Quod non mirabar; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. Sed da operam ut ualeas et, si ualebis, cum recte nauigari poterit, tum nauiges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. Cura ut ualeas. IIII Kal. Febr. Capua.
XIII
Scr. in Cumano IV Id. Apr. an. 53.
TVLLIVS TIRONI S.
Omnia a te data mihi putabo si te ualentem uidero. Summa cura exspectabam aduentum Andrici, quem ad te miseram. Cura, si me diligis, ut ualeas et, cum te bene confirmaris, ad nos uenias. Vale. IIII Id. Apr.
XIV
Scr. in Cumano III Id. Apr. an. 53
TVLLIVS TIRONI S.
Andricus postridie ad me uenit quam exspectaram; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. Tuis litteris nihilo sum factus certior quo modo te haberes, sed tamen sum recreatus. Ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante quam te uidero attingere non possum. Medico mercedis quantum poscet promitti iubeto; id scripsi ad Vmmium. [2] Audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare. Si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. Nunc opus est te animo ualere ut corpore possis; id cum tua tum mea causa facias a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. Conserua te mihi. Dies promissorum adest, quem etiam repraesentabo si adueneris. Etiam atque etiam uale. III Id. h. VI.
XV
Scr. in Cumano prid. Id. Apr. an. 53.
TVLLIVS TIRONI S.
Aegypta ad me uenit prid. Id. Apr. Is, etsi mihi nuntiauit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negauit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis quod Hermia, quem eodem die uenire oportuerat, non uenerat. Incredibili sum sollicitudine de tua ualetudine; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. Plura scriberem si iam putarem libenter te legere posse. Ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conseruandum; cura te etiam atque etiam diligenter. Vale. [2] Scripta iam epistula Hermia uenit. Accepi tuam epistulam uacillantibus litterulis, nec mirum tam graui morbo. Ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te uisus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum quo uterere. Vale.
XVI
Scr. in Gallia Transalpina ex. mense Mai. an. 53
QVINTVS MARCO FRATRI S.
De Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium uideam ut mihi gratissimum fecisti cum eum indignum illa fortuna †ac† nobis amicum quam seruum esse maluisti. Mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio, et tibi et ago gratias et gratulor. [2] Si enim mihi Stati fidelitas ... est tantae uoluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris et sermonibus et humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora! Amo te omnibus equidem de maximis causis uerum etiam propter hanc, uel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. Te totum in litteris uidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam.
XVII
Scr. fort. an. 46.
TVLLIVS TIRONI S.
Video quid agas: tuas quoque epistulas uis referri in uolumina. Sed heus tu, qui kanon esse meorum scriptorum soles, unde illud tam akyron "ualetudini fideliter inseruiendo"? unde in istum locum "fideliter" uenit? cui uerbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam "fidelis" dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, uerecunda tralatio. Sed haec coram. [2] Demetrius uenit ad me; a quo quidem comitatu aphomilesa satis scite. Tu eum uidelicet non potuisti uidere. Cras aderit; uidebis igitur. Nam ego hinc perendie mane cogito. Valetudo tua me ualde sollicitat; sed inserui et fac omnia. Tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est; ualde enim eius causa uolo. Vale.
XVIII
Scr. post med. mensem Oct. an. 47.
TVLLIVS TIRONI S.
Quid igitur? non sic oportet? Equidem censeo sic, addendum etiam "suo". Sed, si placet, inuidia uitetur; quam quidem ego saepe contempsi. Tibi diaphoresin gaudeo profuisse; si uero etiam Tusculanum, di boni! quanto mihi illud erit amabilius! Sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit - sed, utut est, indulge ualetudini tuae; cui quidem tu adhuc, dum mihi deseruis, seruisti non satis. Ea quid postulet non ignoras: pepsin, akopian, peripaton symmetron, tripsin, eulysian koilias. Fac bellus reuertare, ut non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. [2] Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commouebis. Helico nequissimus HS L dabat, nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. Iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem, ut ego Mothonem; itaque abutor coronis. [3] De Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen uelim scire. Horologium mittam et libros, si erit sudum. Sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? Fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. Te quando exspectemus fac ut sciam. Cura te diligenter. Vale.
XIX
Scr. fort. an. 46.
TVLLIVS TIRONI SVO S.
Exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum, et aliud si quid potest boni. De Aufidiano nomine nihil te hortor; scio tibi curae esse, sed confice. Et, si ob eam rem moraris, accipio causam; si id te non tenet, aduola. Litteras tuas ualde exspecto. Vale.
XX
Scr. paulo post ep. 18
TVLLIVS TIRONI S.
Sollicitat, ita uiuam, me tua, mi Tiro, ualetudo; sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone; indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu uiuendum est. Cum holitore ut uidetur. Tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo; uerum ut uidebitur. Cura te, si me amas, diligenter. Vale.
XXI
Scr. Athenis mense fort. Sext. an. 44
CICERO F. TIRONI SVO DVLCISSIMO S.
Cum uehementer tabellarios exspectarem cottidie, aliquando uenerunt post diem quadragesimum et sextum quam a uobis discesserant. Quorum mihi fuit aduentus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum uero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. Itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse, sed potius laetabar; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. Vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem. [2] Gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. Qua re quod polliceris te bucinatorem fore existimationis meae, firmo id constantique animo facias licet; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae ut non solum animus a factis sed aures quoque a commemoratione abhorreant. Cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum; nam cum omnia mea causa uelles mihi successa tum etiam tua; socium enim te meorum commodorum semper esse uolui. [3] Quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur tuum ex me gaudium praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum; nam cum [et] audio illum libenter tum etiam propriam eius suauitatem uehementer amplector. Sum totos dies cum eo noctisque saepe numero partem; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet. Hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque seueritate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. Qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem uirum uideas quam primum. [4] Nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere; cuius cum frugi seueraque est uita tum etiam iucundissima conuictio; non est enim seiunctus iocus a philologia et cottidiana syzetesei. [5] Huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum ex meis angustiis, illius sustento tenuitatem. Praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri uolo. Vtor familiaribus et cottidianis conuictoribus quos secum Mytilenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. Multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. Ta men oun kath'hemas tade. [6] De Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in cottidiana declamatione utilis, sed omnia postposui dum modo praeceptis patris parerem; diarrheden enim scripserat ut eum dimitterem statim. Tergiuersari nolui, ne mea nimia spoude suspicionem ei aliquam importaret; deinde illud etiam mihi succurrebat, graue esse me de iudicio patris iudicare. [7] Tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi. Excusationem angustiarum tui temporis accipio; scio enim quam soleas esse occupatus. Emisse te praedium uehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam euenire cupio (hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem). Habes; deponendae tibi sunt urbanitates; rusticus Romanus factus es. Quo modo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono! uideor enim uidere ementem te rusticas res, cum uilico loquentem, in lacinia seruantem ex mensa secunda semina. Sed, quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo. Sed noli dubitare, mi Tiro, quin te subleuaturus sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem nobis emptum esse istum fundum. [8] De mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum; sed peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus; multum enim mihi eripitur operae in exscribendis hypomnematis. Tu uelim in primis cures ut ualeas, ut una symphilologein possimus. Anterum tibi commendo. Vale.
XXII
Scr. fort. an. 46.
TVLLIVS TIRONI SVO S.
Spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. Cui quidem rei omni ratione cura ut inseruias et caue suspiceris contra meam uoluntatem te facere quod non sis mecum; mecum es si te curas. Qua re malo te ualetudini tuae seruire quam meis oculis et auribus. Etsi enim et audio te et uideo libenter, tamen hoc multo erit si ualebis iucundius. Ego hic cesso, quia ipse nihil scribo; lego autem libentissime. Tu istic, si quid librarii mea manu non intellegent, monstrabis. Vna omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. De triclinio cura, ut facis; Terentia aderit, modo ne Publilius rogatus sit. [2] Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit, sed nunc plane Billienus est. Itaque te do uicarium; tu eum obseruabis. "Etsi - ", "uerum tamen - ", "de illis - "; nosti cetera. Sed tamen, si quem cum eo sermonem habueris, scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. Cura, mi Tiro, ut ualeas; hoc gratius mihi facere nihil potes. Vale.
XXIII
Scr. in Tusculano ex. (ut uid.) mense Mai. an. 44
CICERO TIRONI S.
Tu uero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est ut professione non egeat; uerum tamen. Balbus ad me scripsit tanta se epiphoriai oppressum ut loqui non possit. Antonius de lege quod egerit; liceat modo rusticari. Ad Bithynicum scripsi. [2] De Seruilio tu uideris, qui senectutem non contemnis. Etsi Atticus noster, quia quondam me commoueri panikois intellexit, idem semper putat nec uidet quibus praesidiis philosophiae saeptus sim; et hercle, quod timidus ipse est, thorybopoiei. Ego tamen Antoni inueteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane uolo scribamque ad eum, sed non ante quam te uidero. Nec tamen te auoco a syngrapha; gony knemes. Cras exspecto Leptam et †n.†, ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. Vale.
XXIV
Scr. in Arpinati paulo post III Id. Nou. an. 44.
TVLLIVS TIRONI S.
Etsi mane Harpalum miseram, tamen, cum haberem cui. recte darem litteras, etsi noui nihil erat, isdem de rebus uolui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo mouebat. Mihi "prora et puppis", ut Graecorum prouerbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares. Offilio et Aurelio utique satis fiat. A Flamma, si non potes omne, partem aliquam uelim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio Kal. Ian. De attributione conficies, de repraesentatione uidebis. [2] De domesticis rebus hactenus; de publicis omnia mihi certa, quid Octauianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. Ego uix teneor quin accurram; sed litteras tuas exspecto. Et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium; puto utrumque ad aquas; sed quod egerint. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. Appellabis etiam Papiam. Vale.
XXV
Scr. Athenis autumno (ut uid.) an. 44.
CICERO F. TIRONI SVO S.
Etsi iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen id ne saepius facias rogo. Nam etsi de re publica rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me uoluntate semper ad me perscribit pater, tamen de quauis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. Qua re, cum in primis tuas desiderem litteras, noli committere ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum. Vale.
XXVI
Scr. an. incerto.
Q. TIRONI SVO P. S. D.
Verberaui te cogitationis tacito dumtaxat conuicio quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. Non potes effugere huius culpae poenam te patrono; Marcus est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione uide ut probare possit te non peccasse. [2] Plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu, etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, ne furtum cessationis quaesiuisse uidearis. Valde enim mi semper et uera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. Ama nos et uale.
XXVII
Scr. (ut uid.) ex. mense Dec. an. 44.
Q. CICERO TIRONI SVO S. P. D.
Mirificam mi uerberationem cessationis epistula dedisti; nam quae parcius frater perscripserat, uerecundia uidelicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de consulibus designatis, quos ego penitus noui, libidinum et languoris et effeminatissimi animi plenos; qui nisi a gubernaculis recesserint, maximum ab uniuerso naufragio periculum est. [2] Incredibile est quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestiuis fecisse; quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate uitiorum deleniet. Res est aut tribuniciis aut priuatis consiliis munienda; nam isti duo uix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. Te, ut dixi, fero in oculis. Ego uos a. d. III kal. uidebo tuosque oculos, etiam si te ueniens in medio foro uidero, dissauiabor. Me ama. Vale.