[1] Mundus et in eo terrae, gentes, maria... insignia, insulae, urbes ad hunc modum se habent, animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minore, si quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa uidetur cuncta alia genuisse natura, magna, saeua mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare parens melior homini an tristior nouerca fuerit. [2] Ante omnia unum animantium cunctarum alienis uelat opibus. Ceteris uarie tegimenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, uillos, saetas, pilos, plumam, pennas, squamas, uellera; truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est: hominem tantum nudum et in nuda humo natali die abicit ad uagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas, et has protinus uitae principio. At Hercule risus praecox ille et celerrimus ante XL diem nulli datur. [3] Ab hoc lucis rudimento quae ne feras quidem inter nos genitas uincula excipiunt et omnium membrorum nexus. Itaque feliciter natus iacet manibus pedibusque deuinctis, flens animal ceteris imperaturum, et a suppliciis uitam auspicatur unam tantum ob culpam, quia natum est. Heu dementia ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos! [4] Prima roboris spes primumque temporis munus quadrupedi similem facit. Quando homini incessus? Quando uox? Quando firmum cibis os? Quam diu palpitans uertex, summae inter cuncta animalia inbecillitatis indicium! Iam morbi totque medicinae contra mala excogitatae, et hae quoque subinde nouitatibus uietae! Et cetera sentire naturam suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes uolatus, alia nare: hominem nihil scire, nihil sine doctrina, non fari, non ingredi, non uesci, breuiterque non aliud naturae sponte quam flere! Itaque multi extitere qui non nasei optimum censerent aut quam ocissime aboleri. [5] Vni animantium luctus est datus, uni luxuria et quidem innumerabilibus modis ac per singula membra, uni ambitio, uni auaritia, uni immensa uiuendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura atque etiam post se de futuro. Nulli uita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pauor confusior, nulli rabies acrior. Denique cetera animantia in suo genere probe degunt. Congregari uidemus et stare contra dissimilia: leonum feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit serpentes, ne maris quidem beluae ac pisces nisi in diuersa genera saeuiunt. At Hercule homini plurima ex homine sunt mala.
I
[6] Et de uniuersitate quidem generis humani magna ex parte in relatione gentium diximus. Neque enim ritus moresque nunc tractabimus innumeros ac totidem paene quot sunt coetus hominum, quaedam tamen haud omittenda duco maximeque longius ab mari degentium, in quibus prodigiosa aliqua et incredibilia multis uisum iri haud dubito. Quis enim Aethiopas ante quam cerneret credidit? Aut quid non miraculo est, cum primum in notitiam uenit? Quam multa fieri non posse prius quam sunt facta iudicantur? [7] Naturae uero rerum uis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo. Ne pauones ac tigrium pantherarumque maculas et tot animalium picturas commemorem, paruum dictu, sed immensum aestimatione, tot gentium sermones, tot linguae, tanta loquendi uarietas, ut externus alieno paene non sit hominis uice! [8] Iam in facie uultuque nostro cum sint decem aut paulo plura membra, nullas duas in tot milibus hominum indiscretas effigies existere, quod ars nulla in paucis numero praestet adfectando! Nec tamen ego in plerisque eorum obstringam fidem meam potiusque ad auctores relegabo, qui dubiis reddentur omnibus, modo ne sit fastidio Graecos sequi, tanto maiore eorum diligentia uel cura uetustiore.
II
[9] Esse Scytharum genera et quidem plura, quae corporibus humanis uescerentur, indicauimus. Id ipsum incredibile fortasse, ni cogitemus in medio orbe terrarum ac Sicilia [et Italia] fuisse gentes huius monstri, Cyclopas et Laestrygonas, et nuperrime trans Alpis hominem immolari gentium earum more solitum, quod paulum a mandendo abest. [10] Sed iuxta eos, qui sunt ad septentrionem uersi, haud procul ab ipso aquilonis exortu specuque eius dicto, quem locum Ges Kleithron appellant, produntur Arimaspi, quos diximus, uno oculo in fronte media insignes. Quibus adsidue bellum esse circa metalla cum grypis, ferarum uolucri genere, quale uulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus et Arimaspis rapientibus, multi, sed maxime inlustres Herodotus et Aristeas Proconnesius scribunt. [11] Super alios autem Anthropophagos Scythas in quadam conualle magna Imaui montis regio est quae uocatur Abarimon, in qua siluestres uiuunt homines auersis post crura plantis, eximiae uelocitatis, passim cum feris uagantes. Hos in alio non spirare caelo ideoque ad finitimos reges non pertrahi neque ad Alexandrum Magnum pertractos Baeton itinerum eius mensor prodidit. [12] Priores Anthropophagos, quos ad septentrionem esse diximus, decem dierum itinere supra Borysthenen amnem ossibus humanorum capitum bibere cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora uti Isigonus Nicaeensis. Idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu plus quam interdiu cernant. Idem itinere dierum XIII supra Borysthenen Sauromatas tertio die cibum capere semper. [13] Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium genus hominum fuisse, quos Ophiogenes uocat, serpentium ictus contactu leuare solitos et manu inposita uenena extrahere corpori. Varro etiamnum esse paucos ibi, quorum saliuae contra ictus serpentium medeantur. Similis et in Africa Psyllorum gens fuit, ut Agatharchides scribit, a Psyllo rege dicta, cuius sepulcrum in parte Syrtium Maiorum est. [14] Horum corpori ingenitum fuit uirus exitiale serpentibus et cuius odore sopirent eas; mos uero liberos genitos protinus obiciendi saeuissimis earum eoque genere pudicitiam coniugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope internicione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes. Genus tamen hominum ex iis, qui profugerant aut cum pugnatum est afuerant, hodieque remanet in paucis. Simile et in Italia Marsorum genus durat, quos a Circae filio ortos ferunt et ideo inesse his uim naturalem eam. Et tamen omnibus hominibus contra serpentes inest uenenum: ferunt ictas saliua ut feruentis aquae contactu fugere; quod si in fauces penetrauerit, etiam mori, idque maxime humani ieiuni oris. [15] Supra Nasamonas confinesque illis Machlyas androgynos esse utriusque naturae, inter se uicibus coeuntes, Calliphanes tradit. Aristoteles adicit dextram mammam his uirilem, laeuam muliebrem esse. [16] In eadem Africa familias quasdam effascinantium Isigonus et Nymphodorus, quorum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur infantes. Esse eiusdem generis in Triballis [et Illyris] adicit Isigonus, qui uisu quoque effascinent interimantque quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis, quod eorum malum facilius sentire puberes: notabilius esse quod pupillas binas in oculis singulis habeant. [17] Huius generis et feminas in Scythia, quae Bitiae uocantur, prodit Apollonides. Phylarchus et in Ponto Thibiorum genus multosque alios eiusdem naturae, quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea non posse mergi, ne ueste quidem degrauatos. Haud dissimile his genus Pharmacum in Aethiopia Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat. [18] Feminas quidem omnes ubique uisu nocere quae duplices pupillas habeant, Cicero quoque apud nos auctor est. Adeo naturae, cum ferarum morem uescendi humanis uisceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque uenena placuit, ne quid usquam mali esset quod in homine non esset. [19] Haud procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt paucae quae uocantur Hirpi: hae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur et ob id perpetuo senatus consulto militiae omniumque aliorum munerum uacationem habent. [20] Quorundam corpori partes nascuntur ad aliqua mirabiles, sicut Pyrro regi pollex in dextro pede, cuius tactu lienosis medebatur. Hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt conditumque loculo in templo. [21] Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. Maxima in India gignuntur animalia. Indicio sunt canes grandiores ceteris. Arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superari nequeant - et facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut sub una fico turmae condantur equitum -, harundines uero tantae proceritatis, ut singula internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant. [22] Multos ibi quina cubita constat longitudine excedere, non exspuere, non capitis aut dentium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis partium: tam moderato solis uapore durari. Philosophos eorum, quos gymnosophistas uocant, ab exortu ad occasum perstare contuentes solem inmobilibus oculis, feruentibus harenis toto die alternis pedibus insistere. [23] In monte, cui nomen est Nulo, homines esse auersis plantis octonos digitos in singulis habentes auctor est Megasthenes; in multis autem montibus genus hominum capitibus caninis ferarum pellibus uelari, pro uoce latratum edere, unguibus armatum uenatu et aucupio uesci; horum supra centum uiginti milia fuisse prodente se, Ctesias scribit et in quadam gente Indiae feminas semel in uita parere genitosque confestim canescere. Idem hominum genus, qui Monocoli uocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum; eosdem Sciapodas uocari, quod in maiore aestu humi iacentes resupini umbra se pedum protegant. Non longe eos a Trogodytis abesse, rursusque ab his occidentem uersus quosdam sine ceruice oculos in umeris habentes. [24] Sunt et satyri subsolanis Indorum montibus (Catarcludorum dicitur regio), pernicissimum animal, tum quadripedes, tum recte currentes, humana effigie; propter uelocitatem nisi senes aut aegri non capiuntur. Choromandarum gentem uocat Tauron siluestrem, sine uoce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiae uiris plantas esse cubitales, feminis adeo paruas, ut Struthopodes appellentur. [25] Megasthenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem, anguium modo loripedem, uocari Sciritas. Ad extremos fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam uestiri frondium lanugine, halitu tantum uiuentem et odore, quem naribus trahant. Nullum illis cibum nullumque potum, radicum tantum florumque uarios odores et siluestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus; grauiore paulo odore haud difficulter exanimari. [26] Super hos extrema in parte montium Trispithami Pygmaeique narrantur, ternas spithamas longitudine, hoc est ternos dodrantes, non excedentes, salubri caelo semperque uernante montibus ab aquilone oppositis, quos a gruibus infestari Homerus quoque prodidit. Fama est insidentes arietum caprarumque dorsis armatos sagittis ueris tempore uniuerso agmine ad mare descendere et oua pullosque earum alitum consumere; ternis expeditionem eam mensibus confici; aliter futuris gregibus non resisti. Casas eorum luto pennisque et ouorum putaminibus construi. [27] Aristoteles in cauernis uiuere Pygmaeos tradit, cetera de his ut reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus annis centenis quadragenis uiuere, item Aethiopas Macrobios et Seras existimat et qui Athon montem incolant, hos quidem, quia uiperinis carnibus alantur; itaque nec capiti nec uestibus eorum noxia corpori inesse animalia. [28] Onesicritus, quibus locis Indiae umbrae non sint, corpora hominum cubitorum quinum et binorum palmorum existere, et uiuere annos CXXX nec senescere, sed ut medio aeuo mori. Crates Pergamenus Indos, qui centenos annos excedant, Gymnetas appellat, non pauci Macrobios. Ctesias gentem ex his, quae appelletur Pandae, in conuallibus sitam annos ducenos uiuere, in iuuenta candido capillo, qui in senectute nigrescat; [29] contra alios quadragenos non excedere annos, iunctos Macrobiis, quorum feminae semel pariant. Idque et Agatharchides tradit, praeterea locustis eos ali et esse pernices. Mandorum nomen his dedit Clitarchus et Megasthenes trecentosque eorum uicos adnumerat; feminas septimo aetatis anno parere, senectam quadragesimo accidere. [30] Artemidorus in Taprobane insula longissimam uitam sine ullo corporis languore traduci. Duris Indorum quosdam cum feris coire mixtosque et semiferos esse partus. In Calingis eiusdem Indiae gente quinquennes concipere feminas, octauum uitae annum non excedere. Et alibi cauda uillosa homines nasei pernicitatis eximiae, alios auribus totos contegi. [31] Oritas ab Indis Arabis fluuius disterminat. Hi nullum alium cibum nouere quam piscium, quos unguibus dissectos sole torreant atque ita panem ex iis faciant, ut refert Clitarchus. Trogodytas super Aethiopiam uelociores equis esse Pergamenus Crates; item Aethiopas octona cubita longitudine excedere; Syrbotas uocari gentem eam. Nomadum Aethiopum secundum flumen Astragum ad septentrionem uergentium gens Menisminorum appellata abest ab oceano dierum itinere uiginti. Animalium, quae cynocephalos uocamus, lacte uiuit, quorum armenta pascit maribus interemptis praeterquam subolis causa. [32] In Africae solitudinibus hominum species obuiae subinde fiunt momentoque euanescunt. Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula ingeniosa fecit natura. Ex singulis quidem quae facit in dies ac prope horas, quis enumerare ualeat? Ad detegendam eius potentiam satis sit inter prodigia posuisse gentes. Hinc ad confessa in homine pauca.
III
[33] Tergeminos nasci certum est Horatiorum Curiatiorumque exemplo. Super inter ostenta ducitur praeterquam in Aegypto, ubi fetifer potu Nilus amnis. Proxime supremis diui Augusti Fausta quaedam e plebe Ostiae duos mares, totidem feminas enixa famem, quae consecuta est, portendit haud dubie. Reperitur et in Peloponneso quinos quater enixa, maioremque partem ex omni eius uixisse partu. Et in Aegypto septenos uno utero simul gigni auctor est Trogus. [34] Gignuntur et utriusque sexus quos hermaphroditos uocamus, olim androgynos uocatos et in prodigiis habitos, nunc uero in deliciis. Pompeius Magnus in ornamentis theatri mirabiles fama posuit effigies, ob id diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas, inter quas legitur Eutychis a XX liberis rogo inlata Trallibus, enixa XXX partus, Alcippe elephantum. Quamquam id inter ostenta est. Namque et serpentem peperit inter initia Marsici belli ancilla, [35] et multiformes pluribus modis inter monstra partus eduntur. Claudius Caesar scribit hippocentaurum in Thessalia natum eodem die interisse, et nos principatu eius adlatum illi ex Aegypto in melle uidimus. Est inter exempla in uterum protinus reuersus infans Sagunti quo anno deleta ab Hannibale est.
IV
[36] Ex feminis mutari in mares non est fabulosum. Inuenimus in annalibus P. Licinio Crasso C. Cassio Longino cos. Casini puerum factum ex uirgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit uisum a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisse, nupsisse etiam, mox barbam et uirilitatem prouenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se uisum. Ipse in Africa uidi mutatum in marem nuptiarum die L. Consitium ciuem Thysdritanum, ‹uiuebatque cum proderem haec›. ... [37] editis geminis raram esse aut puerperae aut puerperio praeterquam alteri uitam; si uero utriusque sexus editi sint gemini, rariorem utrique salutem. Feminas celerius gigni quam mares, sicuti celerius senescere. Saepius in utero moueri mares et in dextera fere geri parte, in laeua feminas.
V
[38] Ceteris animantibus statum et pariendi et partus gerendi tempus est; homo toto anno et incerto gignitur spatio, alius septimo mense, alius octauo et usque ad initia undecimi. Ante septimum mensem haud umquam uitalis est. Septimo non nisi pridie posteroue plenilunii die aut interlunio concepti nascuntur. [39] Tralaticium in Aegypto est et octauo gigni, iam quidem et in Italia tales partus esse uitales, contra priscorum opiniones. Variant haec pluribus modis. Vistilia, Gliti ac postea Pomponii atque Orfiti clarissimorum ciuium coniunx, ex, his quattuor partus enixa septimo semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulonem septimo, utrumque consulem, postea Caesoniam, Gai principis coniugem, octauo. [40] In quo mensum numero genitis intra quadragensimum diem maximus labor, grauidis autem quarto et octauo mense, letalesque in his abortus. Masurius auctor est L. Papirium praetorem secundo herede lege agente, bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus diceret tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum uideretur.
VI
[41] A conceptu decimo die dolores capitis, oculorum uertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio stomachi indices sunt hominis inchoati. Melior color marem ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die. Contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et inguinis leuis tumor, primus autem XC die motus. [42] Sed plurimum languoris in utroque sexu capillum germinante partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantes praecipue infestat. Adeoque incessus atque omne quicquid dici potest in grauida refert, ut salsioribus cibis usae carentem unguiculis partum edant et, si respirauere, difficilius enitantur. Oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortiuum.
VII
[43] Miseret atque etiam pudet aestimantem quam sit friuola animalium superbissimi origo, cum plerisque abortus causa odor a lucernarum fiat extinctu. His principiis nascuntur tyranni, his carnifex animus! Tu qui corporis uiribus fidis, tu qui fortunae munera amplexaris et te ne alumnum quidem eius existimas [44] sed partum, tu cuius imperatoria est mens, tu qui te deum credis aliquo successu tumens, tanti perire potuisti! Atque etiam hodie minoris potes, quantulo serpentis ictus dente aut etiam, ut Anacreon poeta, acino uuae passae, ut Fabius senator praetor in lactis haustu uno pilo strangulatus. Is demum profecto uitam aequa lance pensitabit, qui semper fragilitatis humanae memor fuerit.
VIII
[45] In pedes procidere nascentem contra naturam est; quo argumento eos appellauere Agrippas ut aegre partos, qualiter et M. Agrippam ferunt genitum, unico prope felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. Quamquam is quoque aduersa pedum ualitudine, misera iuuenta, exercito aeuo inter arma mortesque ac noxio successu, infelici terris stirpe omni, sed per utrasque Agrippinas maxime, quae Gaium, quae Domitium Neronem principes genuere totidem faces generis humani, praeterea breuitate aeui, [46] quinquagesimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum coniugis socerique praegraui seruitio, luisse augurium praeposteri natalis existimatur. Neronem quoque, paulo ante principem et toto principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum scribit parens eius Agrippina. Ritus naturae hominem capite gigni, mos est pedibus efferri.
IX
[47] Auspicatius enecta parente gignuntur, sicut Scipio Africanus prior natus primusque Caesarum a caeso matris utero dictus, qua de causa et Caesones appellati. Simili modo natus et Manilius, qui Carthaginem cum exercitu intrauit.
X
Vopiscos appellabant e geminis qui retenti utero nascerentur altero interempto abortu. Namque maxima, etsi rara, circa hoc miracula existunt.
XI
[48] Praeter mulierem pauca animalia coitum nouere grauida; unum quidem omnino aut alterum superfetat. Exstat in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curae fuit uno abortu duodecim puerperia egesta. Sed ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, [49] utrumque perfertur, ut in Hercule et Iphicle fratre eius apparuit et in ea quae gemino partu alterum marito similem alterumque adultero genuit, item in Proconnesia ancilla, quae eiusdem diei coitu alterum domino similem, alterum procuratori eius, et in alia, quae iusto partu quinque mensum alterum edidit, rursus in alia, quae septem mensum edito puerperio insecutis in mensibus geminos enixa est. [50] Iam illa uulgata sunt uaria: ex integris truncos gigni, ex truncis integros eademque parte truncos, signa quaedam naeuosque et cicatrices etiam regenerari. (Quarto partu Dacorum originis nota in brachio redditur.
XII
[51] In Lepidorum gente tres, intermisso ordine, obducto membrana oculo genitos accepimus); similes quidem alios auo, et ex geminis quoque alterum patri, alterum matri, annoque post genitum maiori similem fuisse ut geminum; quasdam sibi similes semper parere, quasdam uiro, quasdam nulli, quasdam feminam patri, marem sibi. Indubitatum exemplum est Nicaei, nobilis pyctae Byzanti geniti, qui, adulterio Aethiopis nata matre nihil a ceteris colore differente, ipse auum regenerauit Aethiopem. [52] Similitudinum quidem inmensa reputatio est et in qua credantur multa fortuita pollere, uisus, auditus, memoria haustaeque imagines sub ipso conceptu. Cogitatio etiam utriuslibet animum subito transuolans effingere similitudinem aut miscere existimatur, ideoque plures in homine quam in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam uelocitas cogitationum animique celeritas et ingenii uarietas multiformis notas inprimit, cum ceteris animantibus inmobiles sint animi et similes omnibus, singulis in suo cuique genere. [53] Antiocho regi Syriae e plebe nomine Artemo in tantum similis fuit, ut Laodice coniunx regia necato iam Antiocho mimum per eum commendationis regnique successionis peregerit. Magno Pompeio Vibius quidam e plebe et Publicius etiam seruitute liberatus indiscreta prope specie fuere similes, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae frontis. [54] Qualis causa patri quoque eius Menogenis coci sui cognomen inposuit, iam Strabonis a specie oculorum habenti, id uitium imitato etiam seruo. Scipioni Serapionis indiderat suari negotiatoris uile mancipium. Eiusdem familiae Scipioni post eum nomen Saluitto mimus dedit, sicut Spinther secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et Metelli consulum, in quo perquam inportune fortuitum hoc quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines cerni. [55] E diuerso L. Plancus orator histrioni Rubrio cognomen imposuit, rursus Curioni patri Burbuleius itemque Messalae censorio Menogenes, perinde histriones. Surae quidem proconsulis etiam rictum in loquendo intractionemque linguae et sermonis tumultum, non imaginem modo, piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Seuero, celebri oratori, Armentari murmillonis obiecta similitudo est. [Modo in Iunia domo Gallionem a Castellano liberto non discernebant, nec a Sannio mimo Paride cognominato Agrippinum senatorem] [56] Toranius mango Antonio iam triumuiro eximios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis, ut geminos uendidit: tanta unitas erat. Postquam deinde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus Antonio est, inter alia magnitudinem preti conquerente (nam ducentis erat mercatus sestertiis), respondit uersutus ingenii mango, id ipsum se tanti uendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eodem utero editis; diuersarum quidem gentium natales tam concordi figura reperire super omnem esse taxationem; adeoque tempestiuam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.
XIII
[57] Est quaedam priuatim dissociatio corporum, et inter se steriles, ubi cum aliis iunxere, gignunt, sicut Augustus et Liuia. Item alii aliaeque feminas tantum generant aut mares, plerumque et alternant, sicut Gracchorum mater duodeciens et Agrippina Germanici nouiens. Aliis sterilis est iuuenta, aliis semel in uita datur gignere. [58] Quaedam non perferunt partus, quales, si quando medicina et cura uicere, feminam fere gignunt. Diuus Augustus, in reliqua exemplorum raritate, neptis suae nepotem uidit genitum quo excessit anno, M. Silanum qui, cum Asiam obtineret post consulatum, Neronis principis successione, ueneno eius interemptus est. [59] Q. Metellus Macedonicus, cum sex liberos relinqueret, XI nepotes reliquit, nurus uero generosque et omnes, qui se patris appellatione salutarent, XXVII. [60] In actis temporum diui Augusti inuenitur duodecimo consulatu eius L.que Sulla collega a. d. III. idus Aprilis C. Crispinium Hilarum ex ingenua plebe Faesulana cum liberis VIII, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus XXVII, pronepotibus XVIII, neptibus VIII, praelata pompa tum omnibus, in Capitolio immolasse.
XIV
[61] Mulier post quinquagensimum annum non gignit, maiorque pars XL. profluuium genitale sistit. Nam in uiris Masinissam regem post LXXXVI annum generasse filium, quem Methimannum appellauerit, clarum est, Catonem censorium octogensimo exacto e filia Salonis clientis sui. [62] Qua de causa aliorum eius liberum propago Liciniani sunt cognominati, hi Saloniani, ex quis Vticensis fuit. Nuper etiam L. Volusio Saturnino in urbis praefectura extincto notum est e Cornelia Scipionum gentis Volusium Saturninum, qui fuit consul, genitum post LXII annum. Et usque ad LXXV apud ignobiles uulgaris reperitur generatio.
XV
[63] Solum autem animal menstruale mulier est; inde unius utero quas appellauerunt molas. Ea est caro informis, inanima, ferri ictum et aciem respuens. Mouetur sistitque menses ut et partus, alias letalis, alias una senescens, aliquando aluo citatiore excidens. Simile quiddam et uiris in uentre gignitur, quod uocant scirron, sicut Oppio Capitoni praetorio uiro. [64] Sed nihil facile reperiatur mulierum profluuio magis monstrificum. Acescunt superuentu musta, sterilescunt tactae fruges, moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, fructus arborum, quibus insidere, decidunt, speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri praestringitur, eboris nitor, alui apium moriuntur, aes etiam ac ferrum robigo protinus corripit odorque dirus aes, in rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili ueneno morsus inficitur. [65] Quin et bituminum sequax alioqui ac lenta natura in lacu Iudaeae, qui uocatur Asphaltites, certo tempore anni supernatans non quit sibi auelli, ad omnem contactum adhaerens praeterquam filo, quod tale uirus infecerit. Etiam formicis, animali minimo, inesse sensum eius ferunt abicique gestatas fruges nec postea repeti. [66] Et hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in muliere existit et trimestri spatio largius, quibusdam uero saepius mense, sicut aliquis numquam. Sed tales non gignunt, quando haec est generando homini materia, germine e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante, quod deinde tempore ipso animatur corporaturque. Ergo cum grauidis fluxit, inualidi aut non uitales partus eduntur aut saniosi, ut auctor est Nigidius.
XVI
[67] (Idem lac feminae non corrumpi alenti partum, si ex eodem uiro rursus conceperit, arbitratur). Incipiente autem hoc statu aut desinente conceptus facillimi traduntur. Fecunditatis in feminis praerogatiuum accepimus inunctis medicamine oculis saliuam infici. [68] Ceterum editis primores septimo mense gigni dentes priusque in supera fere parte, haud dubium est, septimo eosdem decidere anno aliosque suffici. Quosdam et cum dentibus nasci, sicut M. Curium, qui ob id Dentatus cognominatus est, et Cn. Papirium Carbonem, praeclaros uiros. In feminis ea res inauspicati fuit exempli regum temporibus. [69] Cum ita nata esset Valeria, exitio ciuitati in quam delata esset futuram responso haruspicum uaticinante, Suessam Pometiam illa tempestate florentissimam deportata est, ueridico exitu consecuto. (Quasdam concreto genitali gigni infausto omine Cornelia Gracchorum mater indicio est) aliqui uice dentium continuo osse gignuntur, sicuti Prusiae regis Bithynorum filius superna parte oris. [70] Dentes autem in tantum inuicti sunt ignibus, ut nec crementur cum reliquo corpore, idemque flammis indomiti cauantur tabe pituitae. Candorem trahunt quodam medicamine. Vsu atteruntur multoque prius in aliquis deficiunt. Nec cibo tantum et alimentis necessarii, quippe uocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae serieque structurae atque magnitudine mutilantes mollientesue aut hebetantes uerba et, cum defuere, explanationem omnem adimentes. [71] Quin et augurium in hac esse creditur parte. Triceni bini uiris adtribuuntur excepta Turdulorum gente: quibus plures fuere, longiora promitti uitae putant spatia. Feminis minor numerus; quibus in dextra parte gemini superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta pollicentur, sicut in Agrippina Domiti Neronis matre; contra in laeua. [72] (Hominem prius quam genito dente cremari mos gentium non est). Sed mox plura de hoc, cum membratim historia decurret. Risisse eodem die quo genitus esset unum hominum accepimus Zoroastren; eidem cerebrum ita palpitasse, ut inpositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae. [73] In trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram futurae certum est. In plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri propemodum obseruatur rarosque patribus proceriores, consumente ubertatem seminum exustione, in cuius uices nunc uergat aeuum. In Creta terrae motu rupto monte inuentum est corpus stans XLVI cubitorum, quod alii Orionis, alii Oti esse tradunt. Orestis corpus oraculi iussu refossum septem cubitorum fuisse monumentis creditur. [74] Iam uero ante annos prope mille uates ille Homerus non cessauit minora corpora mortalium quam prisca conqueri. Naeuii Pollionis amplitudinem annales non tradunt, sed quia populi concursu paene sit interemptus, uice prodigii habitum. Procerissimum hominum aetas nostra diuo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia aduectum nouem pedum et totidem unciarum uidit. [75] Fuere sub diuo Augusto semipede addito, quorum corpora eius miraculi gratia in conditorio Sallustianorum adseruabantur hortorum; Pusioni et Secundillae erant nomina. Eodem praeside minimus homo duos pedes et palmum Conopas nomine in deliciis Iuliae neptis eius fuit, et mulier Andromeda, liberta Iuliae Augustae. Manium Maximum et M. Tullium equites Romanos binum cubitorum fuisse auctor est M. Varro, et ipsi uidimus in loculis adseruatos. Sesquipedales gigni, quosdam longiores, in trimatu inplentes uitae cursum, haud ignotum est. [76] Inuenimus in monumentis Salamine Euthymenis filium in tria cubita triennio adcreuisse, incessu tardum, sensu hebetem, puberem etiam factum, uoce robusta, absumptum contractione membrorum subita triennio circumacto. Ipsi non pridem uidimus eadem ferme omnia praeter pubertatem in filio Corneli Taciti, equitis Romani Belgicae Galliae rationes procurantis. Ektrapelous Graeci uocant eos; in Latio non habent nomen.
XVII
[77] Quod sit homini spatium a uestigio ad uerticem, id esse pansis manibus inter longissimos digitos obseruatum est, sicuti uires dextra parte maiores, quibusdam aequas utraque, aliquis laeua manu praecipuas, nec id umquam in feminis. Mares praestare pondere et defuncta uiuentibus corpora omnium animalium et dormientia uigilantibus; uirorum cadauera supina fluitare, feminarum prona, uelut pudori defunctarum parcente natura.
XVIII
[78] Concretis quosdam ossibus ac sine medullis uiuere accepimus. Signum eorum esse nec sitim sentire nec sudorem emittere, quamquam et uoluntate scimus sitim uictam equitemque Romanum Iulium Viatorem e Vocontiorum gente foederata in pupillaribus annis aquae subter cutem fusae morbo prohibitum umore a medicis naturam fecisse consuetudinem atque in senecta caruisse potu. Nec non et alii multa sibi imperauere.
XIX
[79] Ferunt Crassum, auum Crassi in Parthis interempti, numquam risisse, ob id Agelastum uocatum, sicuti nec flesse multos. Socratem clarum sapientia eodem semper uisum uultu nec aut hilaro magis aut turbato. Exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam toruitatemque naturae duram et inflexibilem affectusque humanos adimit, quales apatheis Graeci uocant, multos eius generis experti, - quod mirum sit - [80] auctores maxime sapientiae, Diogenen Cynicum, Pyrrhonem, Heraclitum, Timonem, hunc quidem etiam in totius odium generis humani euectum. Sed haec parua naturae insignia in multis uaria cognoscuntur, ut in Antonia Drusi numquam exspuisse, in Pomponio consulari poeta non ructasse. (Quibus natura concreta sunt ossa, qui sunt rari admodum, cornei uocantur).
XX
[81] Corpore uesco, sed eximiis uiribus Tritannum, in gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem Magni Pompei et rectos et trauersos cancellatim toto corpore habuisse neruos, in brachiis etiam manibusque, auctor est Varro in prodigiosa uirium relatione atque etiam hostem ab eo ex prouocatione dimicante inermi dextera superatum et postremo uno digito correptum in castra tralatum. [82] At Vinnius Valens meruit in praetorio diui Augusti centurio, uehicula cum culleis onusta, donec exinanirentur, sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica facere, quae insculpta monumento eius spectantur. Idem M. Varro: [83] "Rusticelius", inquit, "Hercules appellatus mulum suum tollebat, Fufius Saluius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus et ducenaria duo umeris contra scalas ferebat." Nos quoque uidimus Athanatum nomine prodigiosae ostentationis quingenario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum pondo calciatum per scaenam ingredi. Crotoniensem Milonem athletam, cum constitisset, nemo uestigio educebat, malum tenenti modo digitum corrigebat. [84] Cucurrisse MCXL stadia ab Athenis Lacedaemonem biduo Philippidem magnum erat, donec Anystis cursor Lacedaemonius et Philonides Alexandri Magni a Sicyone Elim uno die MCCCV cucurrerunt. Nunc quidem in circo quosdam CLX milia passuum tolerare non ignoramus nuperque Fonteio et Vipstano cos. annos VIII genitum a meridie ad uesperam LXXV milia passuum cucurrisse. Cuius rei admiratio ita demum solida perueniat, si quis cogitet nocte ac die longissimum iter uehiculis Tib. Neronem emensum festinantem ad Drusum fratrem aegrotum in Germaniam. Ea fuerunt CC milia passuum.
XXI
[85] Oculorum acies uel maxime fidem excedentia inuenit exempla. In nuce inclusam Iliadem Homeri carmen in membrana scriptum tradit Cicero. Idem fuisse qui peruideret CXXXV milia passuum. Huic et nomen M. Varro reddit, Strabonem uocatum; solitum autem Punico bello a Lilybaeo Siciliae promunturio, exeunte classe e Carthaginis portu, etiam numerum nauium dicere. Callicrates ex ebore formicas et alia tam parua fecit animalia, ut partes eorum a ceteris cerni non possent. Myrmecides quidem in eodem genere inclaruit quadriga ex eadem materia, quam musca integeret alis, fabricata et naue, quam apicula pinnis absconderet.
XXII
[86] Auditus unum exemplum habet mirabile, proelium, quo Sybaris deleta est, eo die quo gestum erat auditum Olympiae. Nam ‹nuntii› Cimbricae uictoriae Castoresque, Romam qui Persicam uictoriam ipso die quo contigit nuntiauere, uisus et numinum fuere praesagia.
XXIII
[87] Patientia corporis, ut est crebra sors calamitatium, innumera documenta peperit, clarissimum in feminis Leaenae meretricis, quae torta non indicauit Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas, in uiris Anaxarchi, qui, simili de causa cum torqueretur, praerosam dentibus linguam unamque spem indicii in tyranni os exspuit.
XXIV
[88] Memoria necessarium maxime uitae bonum cui praecipua fuerit, haud facile dictu est, tam multis eius gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo militibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas Pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini Romae postero die quam aduenerat. Mithridates, duarum et uiginti gentium rex, totidem linguis iura dixit, pro contione singulas sine interprete adfatus. [89] Charmadas quidam in Graecia quae quis exigeret uolumina in bibliothecis legentis modo repraesentauit. Ars postremo eius rei facta et inuenta est a Simonide melico, consummata a Metrodoro Scepsio, ut nihil non isdem uerbis redderetur auditum. [90] Nec aliud est aeque fragile in homine: morborum et casus iniurias atque etiam metus sentit, alias particulatim, alias uniuersa. Ictus lapide oblitus est litteras tantum; ex praealto tecto lapsus matris et adfinium propinquorumque cepit obliuionem, alius aegrotus seruorum, etiam sui uero nominis Messala Coruinus orator. Itaque saepe deficere temptat ac meditatur uel quieto corpore et ualido. Somno quoque serpente amputatur, ut inanis mens quaerat ubi sit loci.
XXV
[91] Animi uigore praestantissimum arbitror genitum Caesarem dictatorem, nec uirtutem constantiamque nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quae caelo continentur, sed proprium uigorem celeritatemque quodam igne uoluerem. Scribere aut legere, simul dictare et audire solitum accepimus, epistulas uero tantarum rerum quaternas pariter dictare [librariis aut, si nihil aliud ageret, septenas]. [92] Idem signis conlatis quinquagies ‹et bis› dimicauit, solus M. Marcellum transgressus, qui undequadragies dimicauit. Nam praeter ciuiles uictorias undecies centum et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam coactam humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse bellorum ciuilium stragem non prodendo. [93] Iustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naues piratis ademisse; Caesari proprium et peculiare sit praeter supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam omnes superauit. Idem magnanimitatis perhibuit exemplum cui comparari non possit aliud; [94] spectacula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hae parte enumerare luxuriae fauentis est. Illa fuit uera et incomparabilis inuicti animi sublimitas, captis apud Pharsaliam Pompei Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.
XXVI
[95] Verum ad decus imperii Romani, non solum ad uiri unius, pertinet uictoriarum Pompei Magni titulos omnes triumphosque hoc in loco nuncupari, aequato non modo Alexandri Magni rerum fulgore, sed etiam Herculis prope ac Liberi patris. [96] Igitur Sicilia recuperata, unde primum Sullanus in rei publicae causa exoriens auspicatus est, Africa uero tota subacta et in dicionem redacta Magnique nomine in spolium inde capto, eques Romanus, id quod antea nemo, curru triumphali reuectus et statim ad solis occasum transgressus, excitatis in Pyrenaeo tropaeis, oppida DCCCLXXVI ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in dicionem redacta uictoriae suae adscripsit et maiore animo Sertorium tacuit, belloque ciuili, quod omnia externa conciebat, extincto iterum triumphales currus eques R. induxit, totiens imperator ante quam miles. [97] Postea ad tota maria et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more sacris certaminibus uincentium - neque enim ipsi coronantur, sed patrias suas coronant -, hos ergo honores urbi tribuit in delubro Mineruae, quod ex manubiis dicebat:
CN . POMPEIVS MAGNVS IMPERATOR BELLO XXX ANNORVM CONFECTO FVSIS FVGATISOCCISIS IN DEDITIONEM ACCEPTIS HOMINVM CENTIES VICIES SEMEL LXXXIII MILIA DEPRESSIS AVT CAPTIS NAVIBVS DCCCXLVI OPPIDIS CASTELLIS MDXXXVIII IN FIDEM RECEPTIS TERRIS A MAEOTIS AD RVBRVM MARE SVBACTIS VOTVM MERITO MINERVAE.
[98] Hoc est breuiarium eius ab oriente. Triumphi uero, quem duxit a. d. III kal. Oct. M. Pisone M. Messala cos., praefatio haec fuit:
CVM ORAM MARITIMAM PRAEDONIBVS LIBERASSET ET IMPERIVM MARIS POPVLO ROMANO RESTITVISSET EX ASIA PONTO ARMENIA PAPHLAGONIA CAPPADOCIA CILICIA SYRIA SCYTHIS IVDAEIS ALBANIS HIBERIA INSVLA CRETA BASTERNIS ET SVPER HAEC DE REGE MITHRIDATE ATQVE TIGRANE TRIVMPHAVIT.
[99] Summa summarum in illa gloria fuit (ut ipse in contione dixit, cum de rebus suis dissereret) Asiam ultimam prouinciarum accepisse eandemque mediam patriae reddidisse. Si quis e contrario simili modo uelit percensere Caesaris res, qui maior illo apparuit, totum profecto terrarum orbem enumeret, quod infinitum esse conueniet.
XXVII
[100] Ceteris uirtutum generibus uarie et multi fuere praestantes. Cato primus Porciae gentis tres summas in homine res praestitisse existimatur, ut esset optimus orator, optimus imperator, optimus senator, quae mihi omnia, etiamsi non prius, attamen clarius fulsisse in Scipione Aemiliano uidentur, dempto praeterea plurimorum odio, quo Cato laborauit. Itaque sit proprium Catonis quater et quadragies causam dixisse, nec quemquam saepius postulatum et semper absolutum.
XXVIII
[101] Fortitudo in quo maxime exstiterit inmensae quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. Q. Ennius T. Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. L. Siccius Dentatus, qui tribunus plebei fuit Sp. Tarpeio A. Aternio cos. haud multo post exactos reges, uel numerosissima suffragia habet centies uicies proeliatus, octies ex prouocatione uictor, quadraginta quinque cicatricibus aduerso corpore insignis, nulla in tergo. [102] Idem spolia cepit XXXIIII, donatus hastis puris duodeuiginti, phaleris uiginti quinque, torquibus tribus et octoginta, armillis CLX, coronis XXVI, in iis ciuicis XIIII, aureis octo, muralibus tribus, obsidionali una, fisco aeris, X captiuis et uiginti simul bubus, imperatores nouem ipsius maxime opera triumphantes secutus, praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno ex ducibus T. Romilio ex consulatu ad populum conuicto male imperatae rei militaris. [103] Haud minora forent Capitolini decora, ni perdidisset illa exitu uitae. Ante XVII annos bina ceperat spolia. Primus omnium eques muralem acceperat coronam, sex ciuicas, XXXVII dona, XXIII cicatrices aduerso corpore exceperat, P. Seruilium magistrum equitum seruauerat, ipse uulneratus umerum, femur. [104] Super omnia Capitolium summamque rem in eo solus a Gallis seruauerat, si non regno suo seruasset. Verum in his sunt quidem uirtutis opera magna, sed maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. Secundo stipendio dextram manum perdidit; stipendiis duobus ter et uicies uulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno tantum seruo, plurimis postea stipendiis debilis miles. Bis ab Hannibale captus - neque enim cum quolibet hoste res fuit -, bis uinculorum eius profugus, in uiginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. Vno die sinistra manu sola quater pugnauit, duobus equis insidente eo suffossis. [105] Dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit, quae omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura sacris arceretur a collegis ut debilis, quos hic coronarum aceruos constructurus hoste mutato! [106] Etenim plurimum refert, in quae cuiusque uirtus tempora inciderit. Quas Trebia Ticinusue aut Trasimennus ciuicas dedere? Quae Cannis corona merita, unde fugisse uirtutis summum opus fuit? Ceteri profecto uictores hominum fuere, Sergius uicit etiam fortunam.
XXIX
[107] Ingeniorum gloriae quis possit agere dilectum per tot disciplinarum genera et tantam rerum operumque uarietatem, nisi forte Homero uate Graeco nullum felicius extitisse conuenit, siue operis fortuna siue materia aestimetur? Itaque Alexander Magnus - etenim insignibus iudiciis optime citraque inuidiam tam superba censura peragetur - [108] inter spolia Darei Persarum regis unguentorum scrinio capto, quod erat auro margaritis gemmisque pretiosum, uarios eius usus amicis demonstrantibus, quando taedebat unguenti bellatorem et militia sordidum: "Immo Hercule, inquit, librorum Homeri custodiae detur", ut pretiosissimum humani animi opus quam maxime diuiti opere seruaretur. [109] Idem Pindari uatis familiae penatibusque iussit parci, cum Thebas raperet; Aristotelis philosophi patriam iterum condidit tantaeque rerum claritati tam benignum testimonium miscuit. Archilochi poetae interfectores Apollo arguit Delphis. Sophoclem tragici cothurni principem defunctum sepelire Liber pater iussit, obsidentibus moenia Lacedaemoniis, Lysandro eorum rege in quiete saepius admonito ut pateretur humari delicias suas. Requisiuit rex, qui supremum diem Athenis obissent, nec difficulter ex his quem deus significasset intellexit pacemque funeri dedit.
XXX
[110] Platoni sapientiae antistiti Dionysius tyrannus alias saeuitiae superbiaeque natus, uittatam nauem misit obuiam, ipse quadrigis albis egredientem in litore excepit. Viginti talentis unam orationem Isocrates uendidit. Aeschines Atheniensis summus orator, cum accusationem, qua fuerat usus, Rhodiis legisset, legit et defensionem Demosthenis, qua in illud pulsus fuerat exilium, mirantibusque tum magis fuisse miraturos dixit, si ipsum orantem audiuissent, calamitate testis ingens factus inimici. [111] Thucydiden imperatorem Athenienses in exilium egere, rerum conditorem reuocauere, eloquentiam mirati cuius uirtutem damnauerant. Magnum et Menandro in comico socco testimonium regum Aegypti et Macedoniae contigit classe et per legatos petito, maius ex ipso, regiae fortunae praelata litterarum conscientia. [112] Perhibuere et Romani proceres etiam exteris testimonia. Cn. Pompeius confecto Mithridatico bello intraturus Posidonii sapientiae professione clari domum forem percuti de more a lictore uetuit et fasces litterarum ianuae summisit is cui se oriens occidensque summiserat. Cato censorius in illa nobili trium sapientiae procerum ab Athenis legatione audito Carneade quam primum legatos eos censuit dimittendos, quoniam illo uiro argumentante quid ueri esset haud facile discerni posset. [113] Quanta morum commutatio! Ille semper alioquin uniuersos ex Italia pellendos censuit Graecos, at pronepos eius Vticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportauit, eandemque linguam ex duobus Catonibus in illo abegisse, in hoc importasse memorabile est. [114] Sed et nostrorum gloriam percenseamus. Prior Africanus Q. Ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud nomen, immo uero spolium ex tertia orbis parte raptum, in cinere supremo cum poetae titulo legi. Diuus Augustus carmina Vergili cremari contra testamenti eius uerecundiam uetuit, maiusque ita uati testimonium contigit quam si ipse sua probauisset. [115] M. Varronis in bibliotheca, quae prima in orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est, unius uiuentis posita imago est, haud minore, ut equidem reor, gloria, principe oratore et ciue ex illa ingeniorum quae tune fuit multitudine uni hanc coronam dante quam cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello naualem dedit. [116] Innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si persequi libeat, cum plures una gens in quocumque genere eximios tulerit quam ceterae terrae. Sed quo te, M. Tulli, piaculo taceam, quoue maxime excellentem insigni praedicem? Quo potius quam uniuersi populi illius gentium amplissimi testimonio, et tota uita tua consulatus tantum operibus electis? [117] Te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignouerunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te orante proscriptorum liberos honores petere puduit. Tuum Catilina fugit ingenium; tu M. Antonium proscripsisti. Salue primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite [et facundiae Latiarumque litterarum parens] atque (ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promouisse quam imperii.
XXXI
[118] Reliquis animi bonis praestitere ceteros mortales sapientia, ob id Cati, Corculi apud Romanos cognominati, [119] apud Graecos Socrates, oraculo Apollinis Pythii praelatus cunctis.
XXXII
Rursus mortales oraculorum societatem dedere Chiloni Lacedaemonio tria praecepta eius Delphis consecrando aureis litteris, quae sunt haec: nosse se quemque, et nihil nimium cupere, comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam. Quin et funus eius, cum uictore filio Olympiae exspirasset gaudio, tota Graecia prosecuta est.
XXXIII
Diuinitas et quaedam caelitum societas nobilissima ex feminis in Sibylla fuit, ex uiris in Melampode apud Graecos, apud Romanos in Marcio.
XXXIV
[120] Vir optimus semel a condito acuo iudicatus est Scipio Nasica a iurato senatu, idem in toga candida bis repulsa notatus a populo. In summa ei in patria mori non licuit, non Hercule magis quam extra uincula illi sapientissimo ab Apolline iudicato Socrati.
XXXV
Pudicissima femina semel matronarum sententia iudicata est Sulpicia Paterculi filia, uxor Fului Flacci, electa ex centum praeceptis quae simulacrum Veneris ex Sibyllinis libris dedicaret, iterum religionis experimento Claudia inducta Romam deum matre.
XXXVI
[121] Pietatis exempla infinita quidem toto orbe extitere, sed Romanae unum, cui comparari cuncta non possint. Humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii causa carcere inclusa matre cum impetrasset aditum, a ianitore semper excussa ante, ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens eam. Quo miraculo matris salus donata pietati est, ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille eidem consecratus deae, C. Quinctio M'. Acilio coss. templo Pietatis exstructo in illius carceris sede, ubi nunc Marcelli theatrum est. [122] Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur ipsum uicturum alterius sexus interempto: "Immo uero, inquit, meum necate, Cornelia enim iuuenis est et parere adhuc potest". Hoc erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum est. M. Lepidus Appuleiae uxoris caritate post repudium obiit. P. Rutilius morbo leui impeditus nuntiata fratris repulsa in consulatus petitione ilico exspirauit. P. Catienus Philotimus patronum adeo dilexit, ut heres omnibus bonis institutus in rogum eius se iaceret.
XXXVII
[123] Variarum artium scientia innumerabiles enituere, quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus. Astrologia Berosus, cui ob diuinas praedictiones Athenienses publice in gymnasio statuam inaurata lingua statuere; grammatica Apollodorus, cui Amphictyones Graeciae honorem habuere; Hippocrates medicina, qui uenientem ab Illyriis pestilentiam praedixit discipulosque ad auxiliandum circa urbes dimisit, quod ob meritum honores illi quos Herculi decreuit Graecia. Eandem scientiam in Cleombroto Ceo Ptolemaeus rex Megalensibus sacris donauit centum talentis seruato Antiocho rege. [124] Magna et Critobulo fama est extracta Philippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris curata orbitate luminis, summa autem Asclepiadi Prusiensi condita noua secta, spretis legatis et pollicitationibus Mithridatis regis, reperta ratione qua uinum aegris medetur, relato e funere homine et conseruato, sed maxime sponsione facta cum fortuna ne medicus crederetur, si umquam inualidus ullo modo fuisset ipse. Et uicit suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus. [125] Grande et Archimedi geometricae ac machinalis scientiae testimonium M. Marcelli contigit interdicto, cum Syracusae caperentur, ne uiolaretur unus, nisi fefellisset imperium militaris inprudentia. Laudatus est et Chersiphron Gnosius aede Ephesi Dianae admirabili fabricata, Philon Athenis armamentario CD nauium, Ctesibius pneumatica rabone et hydraulicis organis repertis, Dinochares metatus Alexandro condente in Aegypto Alexandriam. Idem hic imperator edixit ne quis ipsum alius quam Apelles pingeret, quam Pyrgoteles scalperet, quam Lysippus ex aere duceret. Quae artes pluribus inclaruere exemplis.
XXXVIII
[126] Aristidis Thebani pictoris unam tabulam centum talentis rex Attalus licitus est, octoginta emit duas Caesar dictator, Mediam et Aiacem Timomachi, in templo Veneris Genetricis dicaturus. Candaules rex Bularchi picturam Magnetum exitii, haud mediocris spati, rependit auro. Rhodum non incendit rex Demetrius expugnator cognominatus, ne tabulam Protogenis cremaret a parte ea muri locatam. [127] Praxiteles marmore nobilitatus est Gnidiaque Venere praecipue uesano amore cuiusdam iuuenis insigni et Nicomedis aestimatione regis grandi Gnidiorum aere alieno permutare eam conati. Phidiae Iuppiter Olympius cotidie testimonium perhibet, Mentori Capitolinus et Diana Ephesia, quibus fuere consecrata artis eius uasa.
XXXIX
[128] Pretium hominis in seruitio geniti maximum ad hanc diem, quod equidem conpererim, fuit grammaticae artis, Daphnin Attio Pisaurense uendente et M. Scauro principe ciuitatis HS DCC milia licente. Excessere hoc in nostro aeuo, nec modice, histriones, sed hi libertatem suam mercati, quippe cum iam apud maiores Roscius histrio HS D milia annua meritasse prodatur, [129] nisi si quis in hoc loco desiderat Armeniaci belli paulo ante propter Tiridaten gesti dispensatorem, quem Nero HS terdecies centena milia manumisit. Sed hoc pretium belli, non hominis, fuit tam hercules quam libidinis, non formae, Paezontem e spadonibus Seiani HS D milia mercante Clutorio Prisco. Quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in luctu ciuitatis, quoniam arguere nulli uacabat.
XL
[130] Gentium in toto orbe praestantissima una omnium uirtute haud dubie Romana extitit. Felicitas cui praecipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperitatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque determinet. Si uerum facere iudicium uolumus ac repudiata omni fortunae ambitione decernere, nemo mortalium est felix. Abunde agitur atque indulgenter a Fortuna deciditur cum eo, qui iure dici non infelix potest. Quippe ut alia non sint, certe ne lassescat Fortuna metus est, quo semel recepto solida felicitas non est. [131] Quid, quod nemo mortalium omnibus horis sapit? Vtinamque falsum hoc et non ut a uate dictum quam plurimi iudicent! Vana mortalitas et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa computat more Thraciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separatos dinumerat atque ita de quoque pronuntiat. [132] Quid, quod ipse calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit? Quam multos accepta adflixere imperia! Quam multos bona perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona, cum interim illa hora in gaudio fuit! Ita est profecto: alius de alio iudicat dies et tamen supremus de omnibus, ideoque nullis credendum est. Quid, quod bona malis paria non sunt etiam pari numero, nec laetitia ulla minimo maerore pensanda? Heu uana et inprudens diligentia! Numerus dierum comparatur, ubi quaeritur pondus!
XLI
[133] Vna feminarum in omni aeuo Lampido Lacedaemonia reperitur, quae regis filia, regis uxor, regis mater fuerit, una Berenice, quae filia, soror, mater Olympionicarum; una familia Curionum, in qua tres continua serie oratores extiterint, una Fabiorum, in qua tres continui principes senatus, M. Fabius Ambustus, Fabius Rullianus filius, Q. Fabius Gurges nepos.
XLII
[134] Cetera exempla fortunae uariantis innumera sunt. Etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis?
XLIII
Seruauit proscriptus a Sulla M. Fidustium senatorem annis XXXVI, sed iterum proscriptura. Superstes Sullae uixit, sed usque ad Antonium, constatque nulla alia de causa ab eo proscriptum quam quia proscriptus fuisset. [135] Triumphare P. Ventidium de Parthis uoluit quidem solum, sed eundem in triumpho Asculano Cn. Pompei duxit puerum quamquam Masurius auctor est bis in triumpho ductum, Cicero mulionem castrensis furnariae fuisse, plurimi iuuentam inopem in caliga militari tolerasse. [136] Fuit et Balbus Cornelius maior consul, sed accusatus atque de iure uirgarum in eum iudicum in consilium missus, primus externorum atque etiam in oceano genitorum usus illo honore, quem maiores Latio quoque negauerint. Est et L. Fuluius inter insignia exempla, Tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum transisset, exornatus confestim a populo Romano, qui solus eodem anno, quo fuerat hostis, Romae triumphauit ex iis quorum consul fuerat. [137] Vnus hominum ad hoc aeui Felicis sibi cognomen adseruit L. Sulla, ciuili nempe sanguine ac patriae oppugnatione adoptatum. Sed quibus felicitatis inductus argumentis? Quod proscribere tot milia ciuium ac trucidare potuisset. O praua interpretatio et futuro tempore infelix! Non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur hodie, cum Sullam nemo non oderit? [138] Age, non exitus uitae eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit erodente se ipso corpore et supplicia sibi gignente? Quod ut dissimulauerit et supremo somnio eius, cui inmortuus quodammodo est, credamus ab uno illo inuidiam gloria uictam, hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus est quod Capitolium non dedicauisset. [139] Q. Metellus in ea oratione, quam habuit supremis laudibus patris sui L. Metelli pontificis, bis consulis, dictatoris, magistri equitum, XV uiri agris dandis, qui primus elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes aetatem exigerent, [140] consummasse eum: uoluisse enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, summum senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo inuenire, multos liberos relinquere et clarissimum in ciuitate esse; haec contigisse ei nec ulli alii post Romam conditam. [141] Longum est refellere et superuacuum abunde uno casu refutante, siquidem is Metellus orbam luminibus exegit senectam, amissis incendio, cum Palladium raperet ex aede Vestae, memorabili causa, sed euentu misero. Quo fit ut infelix quidem dici non debeat, felix tamen non possit. Tribuit ei populus Romanus quod nulli alii ab condito aeuo, ut, quotiens in senatum iret, curru ueheretur ad curiam. Magnum ei et sublime, sed pro oculis datum.
XLIV
[142] Huius quoque Q. Metelli, qui illa de patre dixit, filius inter rara felicitatis humanae exempla numeratur: nam praeter honores amplissimos cognomenque Macedonici a quattuor filiis inlatus rogo, uno praetorio, tribus consularibus, duobus triumphalibus, uno censorio, quae singula quoque paucis contigere. [143] In ipso tamen flore dignationis suae ab C. Atinio Labeone, cui cognomen fuit Macerioni, tribuno plebis, quem e senatu censor eiecerat, reuertens e campo meridiano tempore uacuo foro et Capitolio ad Tarpeium raptus, ut praecipitaretur, conuolante quidem tam numerosa illa cohorte, quae patrem eum appellabat, sed, ut necesse erat in subito, tarde et tamquam in exsequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi ius non esset, uirtutis suae opera et censurae periturus, aegre tribuno, qui intercederet, reperto a limine ipso mortis reuocatus; [144] alieno beneficio postea uixit, bonis inde etiam consecratis a damnato suo, tamquam parum esset faucium reste intortarum, expressi per aures sanguinis poenam exactam esse. Equidem et Africani sequentis inimicum fuisse inter calamitates duxerim, ipso teste Macedonico, siquidem dixit: "Ite filii, celebrate exsequias, numquam ciuis maioris funus uidebitis". Et hoc dicebat iam Baliaricis, Diadematis, iam Macedonicus ipse. [145] Verum ut illa sola iniuria aestimetur, quis hunc iure felicem dixerit, periclitatum ad libidinem inimici, nec Africani saltem, perire? Quos hostis uicisse tanti fuit? Aut quos non honores currusque illa sua uiolentia Fortuna retroegit, per mediam urbem censore tracto - etenim sola haec morandi ratio fuerat -, tracto in Capitolium idem, in quod triumphans ipse deorum exuuiis ne captiuos quidem sic traxerat? [146] Maius hoc scelus felicitate consecuta factum est, periclitato Macedonico uel funus tantum tale perdere, in quo a triumphalibus liberis portaretur in rogum uelut exsequiis quoque triumphans. Nulla est profecto solida felicitas, quam contumelia ulla uitae rumpit, nedum tanta. Quod superest, nescio morum gloriae an indignationis dolori accedat, inter tot Metellos tam sceleratam C. Atini audaciam semper fuisse inultam.
XLV
[147] In duo quoque Augusto, quem uniuersa mortalitas in hac censura nuncupat, si diligenter aestimentur cuncta, magna sortis humanae reperiantur uolumina: repulsa in magisterio equitum apud auunculum et contra petitionem eius praelatus Lepidus, proscriptionis inuidia, collegium in triumuiratu pessimorum ciuium, nec aequa saltem portione, sed praegraui Antonio, Philippensi proelio morbi, [148] fuga et triduo in palude aegroti et (ut fatentur Agrippa ac Maecenas) aqua subter cutem fusa turgidi latebra, naufragia Sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam in nauali fuga urgente hostium manu preces Proculeio mortis admotae, cura Perusinae contentionis, sollicitudo Martis Actiaci, Pannonicis bellis ruina e turri, [149] tot seditiones militum, tot ancipites morbi corporis, suspecta Marcelli uota, pudenda Agrippae ablegatio, totiens petita insidiis uita, incusatae liberorum mortes luctusque non tantum orbitate tristis, adulterium filiae et consilia parricidae palam facta, contumeliosus priuigni Neronis secessus, aliud in nepte adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendii, rebellio Illyrici, seruitiorum dilectus, iuuentutis penuria, pestilentia urbis, fames Italiae, destinatio exspirandi et quadridui inedia maior pars mortis in corpus recepta; [150] iuxta haec Variana clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, desiderium post relegationem, inde suspicio in Fabium arcanorumque proditionem, hinc uxoris et Tiberii cogitationes, suprema eius cura. In summa deus ille caelumque nescio adeptus magis an meritus herede hostis sui filio excessit.
XLVI
[151] Subeunt in hae reputatione Delphica oracula uelut ad castigandam hominum uanitatem ab deo emissa. Duo sunt haec: Pedium felicissimum, qui pro patria proxime occubuisset; iterum a Gyge rege tunc amplissimo terrarum consulti: Aglaum Psophidium esse feliciorem. Senior hic in angustissimo Arcadiae angulo paruum, sed annuis uictibus large sufficiens praedium colebat, numquam ex eo egressus atque, ut e uitae genere manifestum est, minima cupidine minimum in uita mali expertus.
XLVII
[152] Consecratus est uiuus sentiensque eiusdem oraculi iussu et Iouis deorum summi adstipulatu Euthymus pycta, semper Olympiae uictor et semel uictus. Patria ei Locri in Italia; ibi imaginem eius [ibi] et Olympiae alteram eodem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud miratum uideo deumque iussisse sacrificare, quod et uiuo factitatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc placuisse dis.
XLVIII
[153] De spatio atque longinquitate uitae hominum non locorum modo situs, uerum et tempora, ac sua cuique sors nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa hominum aeuo referens, cornici nouem nostras attribuit aetates, quadruplum eius ceruis, id triplicatum coruis, et reliqua fabulosius in phoenice ac Nymphis. [154] Anacreon poeta Arganthonio Tartesiorum regi CL tribuit annos, Cinyrae Cypriorum decem annis amplius, Aegimio CC, Theopompus Epimenidi Gnosio CLVII; Hellanicus quosdam in Aetolia Epiorum gentis ducentos explere, cui adstipulatur Damastes, memorans Pictoreum ex his praecipuum corpore uiribusque etiam CCC uixisse, [155] Ephorus Arcadum reges tricenis annis, Alexander Cornelius Dandonem quendam in Illyrico D uixisse, Xenophon in periplo, Lutmiorum insulae regem DC atque, ut parce mentitus, filium eius DCCC. Quae omnia inscitia temporum acciderunt. Annum enim alii aestate determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus, sicut Arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam lunae senio, ut Aegyptii, itaque apud eos et singula milia annorum uixisse produntur. [156] Sed ut ad confessa transeamus, Arganthonium Gaditanum LXXX annis regnasse prope certum est ; putant quadragesimo coepisse. Masinissam LX annis regnasse indubitatum est, Gorgian Siculum CVIII uixisse. Q. Fabius Maximus LXIII annis augur fuit. M. Perpenna et nuper L. Volusius Saturninus omnium, quos in consulatu sententiam rogauerant, superstites fuere. Perpenna septem reliquit ex iis quos censor legerat; uixit annos LXXXXVIII. [157] Qua in re et illud adnotare succurrit, unum omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur, cum Flaccus et Albinus censores lustrum condidere, usque ad proximos censores, ab anno urbis DLXXVIIII. M. Valerius Coruinus centum annos impleuit, cuius inter primum et sextum consulatum XLVI anni fuere. Idem sella curuli semel ac uicies sedit, quotiens nemo alius. Aequauit eius uitae spatia Metellus pontifex. [158] Et ex feminis Liuia Rutili LXXXXVII annos excessit, Statilia Claudio principe ex nobili domo LXXXXVIIII, Terentia Ciceronis CIII, Clodia Ofili CXV, haec quidem etiam enixa quindeciens. Lucceia mima C annis in scaena pronuntiauit. Galeria Copiola emboliaria reducta est in scaenam C. Poppaeo Q. Sulpicio cos. ludis pro salute diui Augusti uotiuis annum CIIII agens; producta fuerat tirocinio a M. Pomponio aedile plebis C. Mario Cn. Carbone cos. ante annos XCI, a Magno Pompeio magni theatri dedicatione anus pro miraculo reducta. [159] Sammullam quoque CX annis uixisse auctor est Pedianus Asconius. Minus miror Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utrisque saecularibus ludis saltauisse, et diui Augusti et quos Claudius Caesar consulatu suo quarto fecit, quando LXIII non amplius anni interfuere, quamquam et postea diu uixit. In Tmoli montis cacumine, quod uocant Tempsin, CL annis uiuere Mucianus auctor est; totidem annos censum Claudi Caesaris censura T. Fullonium Bononiensem, idque collatis censibus, quos ante detulerat, uitaeque argumentis - etenim id curae principi erat - uerum apparuit.
XLIX
[160] Poscere uidetur locus ipse sideralis scientiae sententiam. Epigenes CXII annos inpleri negauit posse, Berosus excedi CXVI. Durat et ea ratio, quam Petosiris ac Nechepsos tradidere (tetartemorion appellant a trium signorum portione), qua posse in Italiae tractu CXXIIII annos uitae contingere apparet. Negauere illi quemquam LXXXX partium exortiuam mensuram (quod anaphoras uocant) transgredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut etiam radiis eorum solisque. Rursus Aesculapi secta, quae stata uitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum tribuat, incertum est. [161] Rara autem esse dicunt longiora tempora, quandoquidem momentis horarum insignibus lunae dierum, ut VII atque XV, quae nocte ac die obseruantur, ingens turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis LIIII annum excedentibus. [162] Primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam incerta res sit. Accedunt experimenta recentissimi census, quem intra quadriennium Imperatores Caesares Vespasiani pater filiusque censores egerunt. Nec sunt omnia uasaria excutienda; mediae tantum partis inter Appenninum Padumque ponemus exempla: CXX annos Parmae tres edidere, [163] Brixilli unus, CXXV Parmae duo, CXXX Placentiae unus, Fauentiae una mulier, CXXXV Bononiae L. Terentius M. filius, Arimini uero M. Aponius CXL, Tertulla CXXXVII. Citra Placentiam in collibus oppidum est Veleiatium, in quo CX annos sex detulere, quattuor uero centenos uicenos, unus CXL, M. Mucius M. filius Galeria Felix. [164] Ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiae octaua centenum annorum censi sunt homines LIIII, centenum denum homines XIIII, centenum uicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quattuor, centenum tricenum quinum aut septenum totidem, centenum quadragenum homines tres. [165] Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem et Polydamanta tradidit, tam diuersae sortis uiros. C. Mario Cn. Carbone III cos. a. d. V kal. Iunias M. Caelius Rufus et C. Licinius Caluus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari euentu. Hoc etiam isdem horis nascentibus in toto mundo cotidie euenit, pariterque domini ac serui gignuntur, reges et inopes. [166] L. P. Cornelius Rufus, qui consul cum M. Curio fuit, dormiens oculorum uisum amisit, cum id sibi accidere somniaret. E diuerso Pheraeus Iason deploratus a medicis uomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, uulnerato pectore medicinam inuenit ex hoste. Q. Fabius Maximus consul apud flumen Isaram proelio commisso aduersus Allobrogum Aruernorumque gentes a.d. VI idus Augustas, CXXX milia perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie. [167] Incertum ac fragile nimium est hoc munus naturae, quicquid datur nobis, malignum uero et breue etiam in iis quibus largissime contigit, uniuersum utique aeui tempus intuentibus. Quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spatio uitae suae uiuit, pars aequa morti similis exigitur aut poena est, nisi contigit quies? Nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam uiuacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, totiens inuocata morte, ut nullum frequentius sit uotum. [168] Natura uero nihil hominibus breuitate uitae praestitit melius. Hebescunt sensus, membra torpent, praemoritur uisus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen uitae Hoc tempus adnumeratur. Ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili musici, centum et quinque annis uixisse sine ullo corporis incommodo. [169] At Hercule reliquis omnibus per singulas membrorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisue, etiam anno toto. [Atque etiam morbus est aliquis per sapientiam mori]. [170] Morbis quoque enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere, quosdam post sexagesimum uitae spatium non accedere, alios pubertate deponi, feminis praecipue; senes minime sentire pestilentiam. Namque et uniuersis gentibus ingruunt morbi et generatim modo seruitiis, modo procerum ordini aliosque per gradus. Qua in re obseruatum a meridianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire nec unquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat menses.
LI
[171] Iam signa letalia: in furoris morbo risum, sapientiae uero aegritudine fimbriarum curam et stragulae uestis plicaturas, a somno mouentium neglectum, praefandi umoris e corpore effluuium; in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, uenarum inaequabili aut formicante percussu, quaeque alia Hippocrati principi medicinae obseruata sunt. Et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt, quippe cum censorius Cato ad filium de ualidis quoque obseruationem ut ex oraculo aliquo prodiderit? senilem iuuentam praematurae mortis esse signum. [172] Morborum uero tam infinita est multitudo, ut Pherecydes Syrius serpentium multitudine ex corpore eius erumpente exspirauerit. Quibusdam perpetua febris est, sicut C. Maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus. Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis longa senecta.
LII
[173] Auiola consularis in rogo reuixit et, quoniam subueniri non potuerat praeualente flamma, uiuus crematus est. Similis causa in L. Lamia praetorio uiro traditur. Nam C. Aelium Tuberonem praetura functum a rogo relatum Messala Rufus et plerique tradunt. Haec est condicio mortalium. Ad has et eius modi occasiones fortunae gignimur, ut de homine ne morti quidem debeat credi. [174] Reperimus inter exempla Hermotimi Clazomeni animam relicto corpore errare solitam uagamque e longinquo multa adnuntiare, quae nisi a praesente nosci non possent, corpore interim semianimi, donec cremato eo inimici, qui Cantharidae uocabantur, remeanti animae ueluti uaginam ademerint; Aristeae etiam uisam euolantem ex ore in Proconneso corui effigie, aeque magna ac quae sequitur fabulositate. [175] Quam equidem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio, puerum aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem uelut postero die experrectum; hinc pari numero dierum Senio ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum uitae duraret annum. Feminarum sexus huic malo uidetur maxime opportunus conuersione uoluae, quae si corrigatur, spiritus restituitur; huc pertinet nobile illud apud Graecos uolumen Heraclidis septem diebus feminae exanimis ad uitam reuocatae. [176] Varro quoque auctor est XX uiro se agros diuidente Capuae quendam qui efferretur foro domum remeasse pedibus; hoc idem Aquini accidisse; Romae quoque Corfidium, materterae suae maritum, funere locato reuixisse et locatorem funeris ab eo elatum. [177] Adicit miracula quae tota indicasse conueniat: e duobus fratribus equestris ordinis Corfidiis maiori accidisse ut uideretur exspirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem funeri institisse; interim eum, qui uidebatur exstinctus, plaudendo conciuisse ministeria et narrasse a fratre se uenisse, commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum praeterea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur. Hoc eo narrante fratris domestici propere adnuntiauere exanimatum illum et aurum ubi dixerat repertum est. [178] Plena praeterea uita est his uaticiniis, sed non conferenda, cum saepius falsa sint, sicut ingenti exemplo docebimus. Bello Siculo Gabienus Caesaris classium fortissimus, captus a Sexto Pompeio, iussu eius incisa ceruice et uix cohaerente, iacuit in litore toto die. Deinde, cum aduesperauisset, gemitu precibusque congregata multitudine petiit uti Pompeius ad se ueniret aut aliquem ex arcanis mitteret; se enim ab inferis remissum habere quae nuntiaret. [179] Misit plures Pompeius ex amicis, quibus Gabienus dixit inferis dis placere Pompei causas et partes pias; proinde euentum futurum quem optaret; hoc se nuntiare iussum; argumentum fore ueritatis quod peractis mandatis protinus exspiraturus esset. Idque ita euenit. Post sepulturam quoque uisorum exempla sunt, nisi quod naturae opera, non prodigia, consectamur.
LIII
[180] In primis autem miraculo sunt atque frequenti mortes repentinae - hoc est summa uitae felicitas -, quas esse naturales docebimus. Plurimas prodidit Verrius, nos cum dilectu modum seruabimus. Gaudio obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae uictoriae nuntio, mater illa Cannensi filio incolumi uiso contra nuntium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor, lusoria quaestione non protinus ab interrogatione Stilponis dissoluta. [181] Nullis euidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dictatoris Caesaris pater - hic Pisis exanimatus est, ille Romae -, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal. Ian., in cuius locum C. Rebilus paucissimarum horarum consulatum petiit, item C. Volcatius Gurges senator, omnes adeo sani atque tempestiui, ut de progrediendo cogitarent, Q. Aemilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini cubiculi, C. Aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso pede in Comitio. [182] Legatus quoque, qui Rhodiorum causam in senatu is magna cum admiratione orauerat, in limine curiae protinus exspirauit progredi uolens, Cn. Baebius Tamphilus, praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, Aulus Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M. Iuuentius Thalna consul, cum sacrificaret, C. Seruilius Pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei secunda in P. fratrem innixus, Baebius iudex, dum uadimonium differri iubet, [183] M. Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro. Nec non et proximo anno, dum consulari uiro in aurem dicit, eques Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti, super omnes C. Iulius medicus, dum inunguit, specillum per oculum trahens, A. Manlius Torquatus consularis, cum in cena placentam adpeteret, L. Tuccius medicus Valla, dum mulsi potionem haurit, Appius Saufeius, e balineo reuersus cum mulsum bibisset ouumque sorberet, P. Quintius Scapula, cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba, cum domi suae pranderet. [184] Cornelius Gallus praetorius et T. Hetereius eques is Romanus in uenere obiere et, quos nostra adnotauit aetas, duo equestris ordinis in eodem pantomimo Mystico, tum forma praecellente. Operosissima tamen securitas mortis in M. Ofilio Hilaro ab antiquis traditur. [185] Comoediarum histrio is, cum populo admodum placuisset natali die suo conuiuiumque haberet, edita cena calidam potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit, tali habitu rigens nullo sentiente, donec adcubantium proximus tepescere potionem admoneret. [186] Haec felicia exempla, at contra miseriarum innumera: L. Domitius clarissimae gentis apud Massiliam uictus, Corfinii captus ab eodem Caesare, ueneno poto propter taedium uitae, postquam biberat, omni opere ut uiueret adnisus est. Inuenitur in actis, Felice russei auriga elato, in rogum eius unum e fauentibus iecisse se, friuolum dictu, ne hoc gloriae artificis daretur, aduersis studiis copia odorum corruptum criminantibus. Cum ante non multo M. Lepidus nobilissimae stirpis, quem diuerti anxietate diximus mortuum, flammae ui e rogo eiectus recondi propter ardorem non potuisset, iuxta sarmentis aliis nudus crematus est.
LIV
[187] Ipsum cremare apud Romanos non fuit ueteris instituti: terra condebantur. At postquam longinquis bellis obrutos erui cognouere, tunc institutum. Et tamen multae familiae priscos seruauere ritus, sicut in Cornelia nemo ante Sullam dictatorem traditur crematus, idque uoluisse ueritum talionem eruto C. Mari cadauere. [Sepultus uero intellegatur quoquo modo conditus, humatus uero humo contectus].
LV
[188] Post sepulturam uariae Manium ambages. Omnibus a supremo die eadem quae ante primum; nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. Eadem enim uanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi uitam mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et Manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu uero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in uita multa reperiantur, quibus nemo similem diuinat inmortalitatem. [189] Quod autem corpus animae per se? Quae materia? Vbi cogitatio illi? Quo modo uisus, auditus aut qui tangit? Quis usus ex iis aut quod sine iis bonum? Quae deinde sedes quantaue multitudo tot saeculis animarum uelut umbrarum? Puerilium ista delenimentorum auidaeque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. Similis et de adseruandis corporibus hominum ac reuiuescendi promisso Democriti uanitas, qui non reuixit ipse. [190] Quae, malum, ista dementia est iterari uitam morte? Quaeue genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? Perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. Etenim si dulce uiuere est, cui potest esse uixisse? At quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento!
LVI
[191] Consentaneum uidetur, priusquam digrediamur a natura hominum, indicare quae cuiusque inuenta sint. Emere ac uendere Mercurius, uindemiare instituit Liber pater; idem diadema, regium insigne, et triumphum inuenit; Ceres frumenta, cum antea glande uescerentur, eadem molere et conficere in Attica (ut alii, in Sicilia): ob id dea iudicata; eadem prima leges dedit, ut alii putauere, Rhadamanthus. [192] Litteras semper arbitror Assyriis fuisse, sed alii apud Aegyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud Syros repertas uolunt, utrique in Graeciam attulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero, quibus Troiano bello Palameden adiecisse quattuor hac figura EVPHCH, totidem post eum Simoniden melicum PSXOTH quarum omnium uis in nostris recognoscitur. Aristoteles decem et octo priscas fuisse et duas ab Epicharmo additas PHCH quam a Palamede mauult. [193] Anticlides in Aegypto inuenisse quendam nomine Menon tradit, XV milia annorum ante Phoronea, antiquissimum Graeciae regem, idque monumentis adprobare conatur. E diuerso Epigenes apud Babylonios DCCXX milia annorum obseruationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, grauis auctor in primis; qui minimum, Berosus et Critodemus, CCCCXC milia. Ex quo apparet aeternus litterarum usus. In Latium eas attulerunt Pelasgi. [194] Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus. Gellio Toxius Caeli filius lutei aedificii inuentor placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis. Oppidum Cecrops a se appellauit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis. Aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum uolunt, quidam et Sicyonem, Aegyptii uero multo ante apud ipsos Diospolin. [195] Tegulas inuenit Cinyra, Agriopae filius, et metalla aeris, utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum, uectem, incudem; puteos Danaus ex Aegypto aduectus in Graeciam quae uocabatur Argos Dipsion; lapicidinas Cadmus Thebis aut, ut Theophrastus, in Phoenice; Thrason muros; turres, ut Aristoteles, Cyclopes, Tirynthii, ut Theophrastus; [196] Aegyptii textilia, inficere lanas Sardibus Lydi, fusos in lanificio Closter, filius Arachnae, linum et retia Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam Tychius Boeotius. Medicinam Aegyptii apud ipsos uolunt repertam, alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam et medicamentariam a Chirone, Saturni et Philyrae filio. [197] Aes conflare et temperare Aristoteles Lydum Scythen monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant, aerariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas, ferrum Hesiodus in Creta eos qui uocati sunt Dactyli Idaei. Argentum inuenit Erichthonius Atheniensis, ut alii, Aeacus; auri metalla et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii, Thoas aut Aeacus in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inuentionem ex metallis assignat. Plumbum ex Cassiteride insula primus adportauit Midacritus. [198] Fabricam ferrariam inuenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus Atheniensis, in iis orbem Anacharsis Scythes, ut alii, Hyperbius Corinthius. Fabricam materiariam Daedalus et in ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum ichthyocollam; normam autem et libellam et tornum et clauem Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argiuus aut Palamedes, ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Cilicis filius, eundem adseuerat ferula Prometheus; [199] uehiculum cum quattuor rotis Phryges, mercaturas Poeni, culturas uitium et arborum Eumolpus Atheniensis, uinum atque misceri Staphylus Sileni filius, oleum et trapetas Aristaeus Atheniensis, idem mella: bouem et aratrum Buzyges Atheniensis, ut alii, Triptolemus; regiam ciuitatem. [200] Tyrannus primus fuit Phalaris Agraganti. Seruitium inuenere Lacedaemonii. Iudicium capitis in Areopago primum actum est. Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus, quos uocant phalangas. Clupeos inuenerunt Proetus et Acrisius inter se bellantes siue Chalcus Athamantis filius, loricam Midias Messenius, galeam, gladium, hastam Lacedaemonii, ocreas et cristas Cares. [201] Arcum et sagittam Scythen Iouis filium, alii sagittas Persen Persei filium inuenisse dicunt, lanceas Aetolos, iaculum cum ammento Aetolum Martis filium, hastas uelitares Tyrrenum, pilum Penthesileam Amazonem, securim Pisaeum, uenabula et in tormentis scorpionem Cretas, catapultam Syros, Phoenicas ballistam et fundam, aeneam tubam Pisaeum Tyrreni, testudines Artemonem Clazomenium, equum (qui nunc aries appellatur) in muralibus machinis Epium ad Troiam; [202] equo uehi Bellerophontem, frenos et strata equorum Pelethronium, pugnare ex equo Thessalos, qui Centauri appellati sunt, habitantes secundum Pelium montem. Bigas prima iunxit Phrygum natio, quadrigas Erichthonius. Ordinem exercitus, signi dationem, tesseras, uigilias Palamedes inuenit Troiano bello, specularum significationem eodem Sinon, indutias Lycaon, foedera Theseus. [203] Auguria ex auibus Car, a quo Caria appellata; adiecit ex ceteris animalibus Orpheus, aruspicia Delphus, ignispicia Amphiaraus, extispicia auium Tiresias Thebanus, interpretationem ostentorum et somniorum Amphictyon. Astrologiam Atlans Libyae filius, ut alii, Aegyptii, ut alii, Assyrii, sphaeram in ea Milesius Anaximander, uentorum rationem Aeolus Hellenis filius. [204] Musicam Amphion, fistulam et monaulum Pan Mercuri, obliquam tibiam Midas in Phrygia, geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion, Dorios Thamyras Thrax, Phrygios Marsyas Phryx, citharam Amphion, ut alii, Orpheus, ut alii, Linus. Septem chordis primum cecinit III ad IIII primas additis Terpander, octauam Simonides addidit, nonam Timotheus. Cithara sine uoce cecinit Thamyris primus, cum cantu Amphion, ut alii, Linus. Citharoedica carmina conposuit Terpander. Cum tibiis canere uoce Troezenius Ardalus instituit. Saltationem armatam Curetes docuere, pyrrichen Pyrrus, utramque in Creta. [205] Versum heroum Pythio oraculo debemus. De poematum origine magna quaestio; ante Troianum bellum probantur fuisse. Prosam orationem condere Pherecydes Syrius instituit Cyri regis aetate, historiam Cadmus Milesius; ludos gymnicos in Arcadia Lycaon, funebres Acastus Iolco, post eum Theseus in Isthmo, Hercules Olympiae; athleticam Pythius; pilam lusoriam Gyges Lydus; picturam Aegyptii et in Graecia Euchir, Daedali cognatus, ut Aristoteli placet, ut Theophrasto, Polygnotus Atheniensis. [206] Naue primus in Graeciam ex Aegypto Danaus aduenit; antea ratibus nauigabatur inuentis in mari Rubro inter insulas a rege Erythra. Reperiuntur qui Mysos et Troianos priores excogitasse in Hellesponto putent, cum transirent aduersus Thracas. Etiam nunc in Britannico oceano uitiles corio circumsutae fiunt, in Nilo ex papyro ac scirpo et harundine. [207] Longa naue Iasonem primum nauigasse Philostephanus auctor est, Hegesias Parhalum, Ctesias Samiramin, Archemachus Aegaeonem, biremem Damastes Erythraeos fecisse, triremem Thucydides Aminoclen Corinthium, quadriremem Aristoteles Carthaginienses, [208] quinqueremem Mnesigiton Salaminios, sex ordinum Xenagoras Syracusios, ab ea ad decemremem Mnesigiton Alexandrum Magnum, ad duodecim ordines Philostephanus Ptolemaeum Soterem, ad quindecim Demetrium Antigoni, ad XXX Ptolemaeum Philadelphum, ad XL Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. Onerariam Hippus Tyrius inuenit, lembum Cyrenenses, cumbam Phoenices, celetem Rhodii, cercyrum Cyprii. [209] Siderum obseruationem in nauigando Phoenices, remum Copae, latitudinem eius Plataeae, uela Icarus, malum et antennam Daedalus, hippegum Samii aut Pericles Atheniensis, tectas longas Thasii; antea ex prora tantum et puppi pugnabatur. Rostra addidit Pisaeus Tyrreni, ancoram Eupalamus, eandem bidentem Anacharsis, harpagones et manus Pericles Atheniensis, adminicula gubernandi Tiphys. Classe princeps depugnauit Minos. [Animal occidit primus Hyperbius Martis filius, Prometheus bouem].
LVII
[210] Gentium consensus tacitus primus omnium conspirauit, ut Ionum litteris uteretur.
LVIII
Veteres Graecas fuisse easdem paene quae nunc sint Latinae, indicio erit Delphica antiqui aeris, quae est hodie in Palatio, dono principum Mineruae dicata in bibliotheca, cum inscriptione tali: NAVäIKRATEä ANETHETO TAI DIOä KORAI TAN DEKATAN ...
LIX
[211] Sequens gentium consensus in tonsoribus fuit, sed Romanis tardior. In Italiam ex Sicilia uenere post Romam conditam anno CCCCLIIII adducente P. Titinio Mena, ut auctor est Varro; antea intonsi fuere. Primus omnium radi cotidie instituit Africanus sequens; diuus Augustus cultris semper usus est.
LX
[212] Tertius consensus fuit in horarum obseruatione, iam hic ratione accedens; quando et a quo in Graecia reperta, diximus secundo uolumine. Serius etiam hic Romae contigit. XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia inter Rostra et Graecostasin prospexisset solem; a columna Maenia ad carcerem inclinato sidere supremam pronuntiauit, sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum. [213] Princeps solarium horologium statuisse ante undecim annos quam cum Pyrro bellatum est ad aedem Quirini L. Papirius Cursor, cum eam dedicaret a patre suo uotam, a Fabio Vestale proditur. Sed neque facti horologi rationem uel artificem significat nec unde translatum sit aut apud quem scriptum id inuenerit. [214] M. Varro primum statutum in publico secundum Rostra in columna tradit bello Punico primo a M'. Valerio Messala cos. Catina capta in Sicilia, deportatum inde post XXX annos quam de Papiriano horologio traditur, anno Vrbis CCCCLXXXXI. Nec congruebant ad horas eius lineae, paruerunt tamen ei annis undecentum, donec Q. Marcius Philippus, qui cum L. Paulo fuit censor, diligentius ordinatum iuxta posuit idque munus inter censoria opera gratissima acceptum est. [215] Etiam tum tamen nubilo incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. Tunc Scipio Nasica collega Laenati primus aqua diuisit horas aeque noctium ac dierum idque horologium sub tecto dicauit anno Vrbis DXCV. Tam diu populo Romano indiscreta lux fuit! Nunc reuertemur ad reliqua animalia primumque terrestria.